Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

potuit, in morbum incidit . Cum hoc ille quidem diu multumque conflictatus est , ideminque hominem extinxisset, nili tum mediacorum opera , tum diligentia domesticorum factum fuisset, ut post multum temporis tan dem vis febrium remitteret. Non ille tamen ita relevatus est , ut pristinis viribus amplius uti potuerit : quin ab eo tempore adeo campitis vertiginibus corripiehatur, ut saepe inter domesticorum manus , qui illi semper

aderant, miserandum in modum collabere tur . In cutim deinde morbus prorupit, in qua tanta leprae vis repente apparuit, ut nulla pars corporis esset, quam non ea mor hi foeditas deformaret. Haec autem incommoda mira animi tranquillitate perserebat Fabretius; nihilque erat eur aut animum desponderet . aut moerori se daret; verum

perinde ae si valetudine esset integra, eodem vivendi instituto utebatur. Si in pristina studiorum eontentione obfirmato animo perma

nebat; nisi quod interdum ad aliquam animi relaxationem amoeniora Urbis loca cur tu vectus obibat. Hoc homini satale fuit .

Aspera erat hievis, & frigora in Urbe mat

222쪽

22. R a P Η Α Ε Lxima. Fabretius cum extra portam Viminatim in ea via, quae Nomentana appellatur, aegritudinem animi levaturus, longius esset provectus, hora noctis secunda cum febri domum rediit. Pustularum copia , quibus paullo ante cutis circum quaque scarebat , nusquam apparuit ; morbus enim vi frigoris regressus ad intestina descenderat. Accersitio festim medici, hominem ad interitum ruere pronunciant, nisi purulentus ille humor hem ad cutim revocetur. Hoc cum nulla medicinae ope praestari posset, Fabretium monent vitae exitum imminere , quare Scsibi ia domesticis rebus esse eonsulendum Hae illa denunciatione tantum abfuit ut per erreretur . ut potius hilariori vultu , quam coniae verat, altam animi securitatem indicante , ad omnia paratum se esse dixerit , quae a Deo optimo Maximo de se conssi tuerentur; optare idcirco, ut quam citissimae fieri posset, sacris omnibus, quae ad reli gionem pertinent, rite procuraretur. Gestus est statim ei mos, nullaque interposita mora, sacris omnibus de Ecclesae more expiatus

In quo adeo pietas & constantia iure.

223쪽

F A B R E T T υ S alx gerrimi viri enituit, tu qui aderant lacrymas

tenere Vix possent. Defieientem enim eum Videbant, quem , quamvis mortalis esset, tamen propter eximiam religionem ac doctri-ὶ nam suam immortalem esse voluissem. Mor-hus exinde in dies vehementius et auctus, Neque ejus impetus ulla ratione amplius cohiberi potuit: itaque ejus vi cessit Fabrottus

XI . poli diem, ex quo iterum decubuerat. Desideratus est optimus senex VII. Id. Ianua

rii anno MDCC. annos natus LXXXI. men

ses VI. Fabretto demortuo, statim se litteraria respublica magno ornamento spoliat an sensit, omnique doloris significatione clarissimi viri interitum est prosecuta. Idem per universam Italiam viri principes multi praestiterunt, qui Fabretii eruditionem jampridem suspexerant: inter quos Cardinales duo amplissimi recensendi sunt, Ioannes Franciscus Albanus, qui paucos post menses ad Maximum Pontificatum est evectus , vocatusque Clemens XI., M Gaspar Carpineus, quoru alter ita de Fabretii valotudine sollicitus suit.

ut eumdem aegrotantem saepissiime inviserit.

alter vero eidem de rebus domesticis testa.

224쪽

aas R A P Η Α Ε Lmento constituenti adesse voluerit . Is autem doctorum virorum, qui Romae aderam . concursus domum ejus , dum aegrotaret, est factus, ut qui eum non inviserit, in litteratorum virorum numero vix recensendus videretur. Mortuus est Fabretius in ea domo, quam in regione, quae Leonina vocatur, ad S. Petri conduxerat, captus tum locorum

latitudine , tum eleganti domus ipsius con structione. Balthassar enim Peruetius Sene sis, qui multum pingendi & architectandi arte Romae floruerat, ita eam domum digesserat, ut nescio quid nobile ac pervetustum reserret, quo maxime Fabretius capiebatur. Ex ea domo nobili sun ere elatus est, atque in S. Μariae supra innervam, qMmadmodum testamento jusserat, post exsequias. magna pompa celebratas, conditus est in statris sui sepulcro. De eius morte ubi Urbibnum perlatum est, ibi etiam nobili funere est honestatus , 8c luculenta oratione a Bonave tura Crescimbenio e Clericis Regularibus pauperum Μatris Dei laudatus. Fuit Fabretius Natura non aspera illa quidem , sed provocatus iracundiam non cohibuit , & aculeum

225쪽

PA BRETTVS ua in adversariorum suorum cute altius infixum reliquit. Si multates etiam cum potentibua

viris gessit, si quando suam ipsis virtutematit invisam , aut minus probatam existim vit. Haec si excipias, optimis cetera moribus , atque integerrimis fuit , 8c Christiano homine ac pio dignis . omnibus religionis Osificiis cumulatissime satisfecit, nee quidquam abs se desiderari passus est, quod ab homine

eeelesiasticis ministeriis addicto requirebatur. Praeter Subdiaconatum nullos alios sacros suscepit ordines , eodemque senex initiatus est. Ab avaritiae sordibus semper abhorruiti in dignum enim homine ingenuo existimabat plura expetere , quam quae ad vitam aliqua cum dignitate alendam necessaria arbitraretur. In quo adeo severe se gessit, ut magni pretii munera a viris principibus ultro oblata costanti animo non semel rejecerit. Ingenio usus est acerrimo , memoria tenacissima, ut a natura ipsa ad antiquitatis investigationem non dicam comparatus , sed prorsus effictus

esse putaretur . De hujusmodi rebus sagacisisme judicabat, atque in res ipsas, quod paucorum est , disquirendo , penitus invadebat,

226쪽

,24 R A P Η Α Ε Llatentemque inde veritatem eliciebat . IIae in scientia , ut omnes fatemur , neminem superiorem, vix aliquos pares habuit. Idem multarum gentium sermone locutus est: Graecam vero . Latinam, atque Italicam linguam egregie calluit. Prudentia ac dexteritate fuit

singulari ; fide , probitate , & hamanitate mirifice excelluit. Grata in. loquendo festivitas , amoena comitaS , non arte quaesitus.

lepos , pudor autem quidam ingenuus maxime homi vem commendabant: ex quo fie-hat , ut non solum aequalium animos sibi facile demereret, verum etiam apud Viro principes multum valeret gratia. Itaque Scamabatur a multis , Sc magni eidem. honores ultro deserebantur . Inter hos illud Romae singulare , quod in Paari orum coetum. una cum gente sua suerit cooptatus. Statu ra fuit procera , pleno dignitatis aspectu, oblongo ore , vividis oculis , incessu vero ita ad gravitatem composito , uι ceterorum reverentiam sibi conciliaret .. Capillos nunquam. coluit, qui a fronte ad supercilia profluentes severitatem hominis indicabant. Valetudine. usque ad annum aetatis XXX. quem adsmodum

227쪽

F A BUR R T-T u S . modum ipse latebatur, pene assidue Iahua vit; ex quo quidem tempore ita virium si imitate floruit, ut vel in ipsa senectute nee Iaborum magnitudine , nec assidua studior uel contentione unquam defatigareturia Arcadici Convenuibus, pastoritio Iasuhei Naphilii ntis

mine adscito , frequens intererat , atque raeum coetum peculiari studio serebatur, eumdemque carminibus suis identidem honessa' bat. Extat apud Marium Crescim benium in Tomo ILI. Commentariorum Italicum Fabrekii epigramma Limmae elegantia conscriptum . Idem Sardorum , ut. Vocant , Academiami, quae Urbini floret, suo, nomine nobilita Vit..Hunc tum domestici, tum exaerni plurimi fecerunt, & tanquam lumen aliquod a1 di spandas a vetullate obductas rebus tene-l bras exortum suspexerunt neque ullus secesto tempore de rebus antiquis aut ad Urbem aliquo modo spectantibus scripsit, quin honestissimam doe eo mentionem secerita la-

ter hos eminent ex externis Gisbertus --

. - . . - . . . .

228쪽

dentius Robertius , Vincentius Cornellius bJoannes Polemus ainque. Qui vero cons euti sunt iisdem de rebus scriptores eum dein homini meritissimo honorem habuerunt; quod eum passim in recentiorum omnium scriptis ,

tum praecipue in eruditorum ad Magitabe- tum epistolis agnoscimns s inter quos et limon defuit . qui Fibretio identidem is fia-gentur, plerique tamen & ejusdem doctritiam summis laudibus extolIunt, se eum V iii litatis consultissimum praedicant . Quo no mine ei plurimum debet Italia nostra , quae

sicuti sapra thteras orbis terrarum Tegiones' ,eterum monumentorum copia abundat, ita

eum nacta est virum , qui suo labore haec 'maximh illustravit , ext Erosque omnes, qui hirum rerum studio mirifice delectati sunt.

Κ thgenii agieitate, Ec indagandi solertia, Reievisti selicitate songe superavit. Ea

229쪽

ellatum est Fabretto monumentum, quem

admodum ipse moriens jusserat , a Gasp re Iosephi fratris sui filio in eodem templo , in quo jampridem sepultus suerat; addistumque monumento hoc elogium , quod Dominicus Riviera , qui postea cardinalis suit , quique viventi Fabretto in tabularii Pontificii procuratione adjutor fuerat coust, Iulus, sic eleganter exaravit.

230쪽

, P. D. in i

RAPHAELI FABRETTO GASPARIS 'VINCENTII N. PATRITI URBINATI EX S. C. M ANTIQUITATES URBIS ILLUSTRATAsiri ROMANOS 84TRITIOS CUM GENTE SUA ADLELTQ : ALEXANDRO OCTAUO A SUPPLICIBUs LIBELLIs VATICANAE BASILICAE CANONICO ARCHIVII APOSTOLICIMOL S RADRIANAE PRAEF. VIRci TALIs EXTERISQUE NOTISSIMO QUI DUM AGRI ROΜANI DESCRIPTION Μ PARARET OBIIT VII. ID. IAN. ANN.A NAT. DOMINI MDCC. GASPAR FABRETTUS IOSEPHI FRATRIS FILI EX TESTAΜENTO S. Μ. P.

SEARCH

MENU NAVIGATION