Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tebeis scriptis quibusdam suis cogita e cob pit, de quibus priusquam dieamus .illh , quiου 'ad Ephemerides pertinent , paullo altius repetenda putamus. Franciscus Nazarius BergoMmas ali. MDCLXVIII., hon solum auctore.

sed etiam adjutore Michaele Angelo Riccio, omnium primus in Italia Ephε merides litte-ratorum scribendas susceperat , usus in iis imprimendis opera Tinassit. Ea postea acciderunt , quibus Tinassio Benedictus Carrara au. MDCLX xv. suffectus est, quod ille vehementer dolens, a Ciampinio etiam atquε etiam postulavit , ne se desereret,& novarem Ephemeridum conditor vellet esse . patuit ejus voluntati Ciampinius non tam misericordia , quam aemulation6 commotus; cum que in subsidium voeasset Lucam Antonium Portium , Franciscum Eschinardium hominem e S. I. Philippum Bonarrotium , Dominicum Quarteronium , Franciscum Blunaccium , de Franciscum Mariam Honoratum , eodem , quem diximus , anno Ephemerides vulgare coepit. Quae cum vulgo judicarentur er ditione atque doctrina praestare Nazarianis .

a res plurimuri valuit ad Clampinium Iu

242쪽

suscepto tonsilio confirmandum . Itaque per quadriennium Rome binae editae sunt Lphe- merides , quas facile a typographorum nam . imine distinxeris . Νam qua o a Tinassio pol

annum MDCLXXIV. impresiae sunt, ad Cianx-pinium pertinent; quae Vero a Carraaa. aut. a Mascardio, Naetarium , ejusque socios au- chores habent. Interim cum aversum illum ab hae occupatione ast alia studia se contu'lisse viderent amici, egerunt ac*rrime , ut.

languentem ac defessum ad pristinam consuetudinem revocarent a sed magis animi quam ingenii viribus alia quaedam conscripsit: ad extremum exqvme a a. MDCLXXX.,

vel quod pristinum aemulationis studium in. eo resederat , qui aliis gravissimisque dilien-

tus esse.t ocςupationibus , . vel quod saepe atque injuste a libroruM censoribuS Vexaretur . rem totam commilit ing io Victorii Praesu lis viri docti suique amaruissimi. Atque alico quidem obtinuit, ut Ephemerides ad an- , num usque MDCLΣXXIII. perduceret ; sed ut ea , quae conscripserat, in vulgu ederet, minimc impetrare potuit . Hac spe eius s3d alia ςonvertit animum: suit enim in humine

243쪽

mine incredibilis quidam ardor juvandi rem publicam promovendique doctrinas : hoe dum agit, tentare omnia, nullis dissicultatibus dε- terrori , ubi aliquid non processisset, alia excogitare , quae usui bonis litteris postent eta. Miraberis profecto unum hominem potuisse adeo varia i udia non solum per se excol

re , sed muItorum etiam mentes qua Voce , qua exemplo , qua pecunia ad eadem provehenda excitare atque inflammare. Cogit

verant Riccius Sc Bona de instituenda Ac demia . cui rerum, quae ad historiam Ε clesiasticam sacrosque praesertim canones pe tinent , explicatio proposita in primis esset, idque ipsum vehementer concupierat omnis praeclari oporis fautor mirificus Clemens hujus nominis IT, sed persectae rei laus uni Ciam-pinio debetur qui eum coetum ad S. Nic lai Tolentinatis primum convocavit. Et quo- 'niam saepo ei concertandum suit cum Academicis de ratione regendi, gubernandi , sti derandique institutam Academiam, ut auxilium a potentiore mutuaretur, eam ad Collegium,

quod. dicitur de Propaganda Fide , transt iit. Diu postea eadem soruit , semperque

244쪽

-s 3 AN Nes Ius Tm ex riguit memoria Cia inii, qui nobilissimi insituti petereus c quanquam hane laudem sibi quoque assumaret Angelus da Nuee Rossani Archiepiscopus ν jure diei posse videtur. Per

dem tempus multis laboribus, multisque impendiis effecit . ut quae Romae praesertim Ianguebant naturae studia ad meliorem soris tunam revocarentur. Simul atque se ipse commovit, multos habuit oppugnatores , qui haec M per se inania . Si homine, qui se omnemque Θperam suam Romanae Eeclesiae devoverat . prorsus indigna esse dictitarent. Censuit latendum paullisper, dum eorum se mones deservescerent; postea Christinae Sumcorum Reginae patrocinio sustentatus ampli

vi cum gloria in conspectum venit: & quo praeiret exemplo Academicis , quos domi suae octavo quoque die primum , deinde singulis quibusque mensibus habere consuevit, se in mechanicis, in opticis, in musicis, in geo metria , in naturali historia , atque in astr

nomia conterebat. Quoniam vero omnium errorum arbitrabatur initium esse, omnia me

tis vi Se ratiocinatione assequi velle , deque omnibus dilputare , intentata atque ine

245쪽

perta rerum natura , audax hoe philosophandi geuus ab Academia sua eliminasse visus eli Ciampinius , illud omnium auribus tuis culcans, ut lenta ae considerata contempl1tione naturam investigarent, Sc nisi ad vita . N accepta Sc confirmata sensibus assensionem animorum adjungerent . Haec ratio . quae plerisque incommoda visa est , prudentioribus gloriosa apparuit . cum hi tantardi famam pervenisset Clampiuit Academia , ut illae Regiae eum Gallicae tum Britannicab cietates , quae totae erant in hujusmodi studiis , vehementer postulaverint . ut sibi

cum ea esset mutua rerum quaesitarum i ventarumque communicatio . Reserebatur ineommentaria quidquid proponebatur atquo agitabatur in coetu , eui muneri praesuit pr,mum Hieronymus Toschius, qui omnes diligentia superabat, & quidem ob ejus ab UMhe discessum vix stare posse Academia pletisque videbatur ; successit illi Ponthia , h mo in eostritendis telescopiis peritiissimus, ac demum Augustinus Faber Cremonensis . vir doctus ex distiplina Cartesianorum. Propomtum erat Clampinio ea in vulgus edere, quis

246쪽

enim appellabatur per expori menta maxim*quaerebantur, sed dilata res, dum de ejus consciendae ratione disputa rotur , ut pleru'que accidit , ad nihilum venit, & qυaedam ea ipsa de re scripta , quae a nonnullis exta re putabamur in V ticana bibliotheca, seu . fra a nobis eo in loco, atque alibi quaciata fuere . Scimus Vςro ad Clampinium pertinere baro metrica multa . & ipsum per se consecisse hqro metrum LIII. palmis longum , di tubam sentorophonteam; neque sol ur in aeris , sed etiam in aquae natura investi ganda ; praeterea in lucis proprietatibus quae vendis, ac tubis opticis conficiendis plurimura

illum consumpsisse laboris & tomporis Doleobat interdum non satis sibi esse pecuniae ad

comparanda instrumenta , quibus egebat Ac mdemia . experimenta habendi caussa ; cum

ipsa quoque Christiua Pegiua saepe aorariipngustias experiretur , omnino deesse Romae patroni videbantur, ad quorum opem con

fugeret. Ejusdem Reginae jussu de anxianta dissertationem scripsi. ea persequens omnia, quap ad ejqs naturam , rationemquς ς x

247쪽

que astrorum cursum contemplabatur , quod inflammari solitus erat ad omnem sere seiernatiarum genus, eoque magis tum incendeba atur astronomiae ssudio , quod cometae , qui ili caelo apparuerant, omnium oculos ad sese allicere videbantur. De his scripsit a Io. Dominicum Cassinium , haud assirmare dubitans contra multorum sententiam , cometas inime fortuitos , ut ait Seneca , esse ignes, sesintextos mundo, quos non frequenter educit, sesin occulso moret. In his ipsis contemplandis non solum propositum erat Clampinio eorum

cursus nolcere , sed etiam vulgi de iis erro res c quid enim infortunii per cometas tum praenuntiari non i putabatur Z convellere Quotidie serme alia hujusmodi quaerebat , ut judicari posset , erant ne quaedam, quaa

vere aut saltem probabiliter sutura denuntiarent: num exempli gratia esset signum suturae pluvias

Scintillare otium , s putres concrescere suasor3a at indicium saevituri maris, si marinao

248쪽

a 6 IOANNEs I Us TusIn siaco lusunt Asidae , nora ue paludes Oeserit , a que altam supra volat ardea nubem Polendam vir prudentissimus a jebat philos

phiae vicena . quod nequiret ad veritatem pervenire, nisi prius infinitos errores atque commentitiast fabellas expulisset, εc hellum

sustinuisset acerbum cum superstitiosis hominibus Sc pene sanaticis, qui quidvis malle videntur, quam se non ineptissimos . Adde quod veritas ipsa, ut appareat, quasi praestigiis quibusdam Sc captionibus egere vide tur ad homines ad se se invitandos. Et sine nunc minime laetaremur depulsam regno, quo jamdiu fruebatur, Peripateticorum di Scholasticorum barbariem , invectamque per Galilaeum M Newtonum recham philosopha di rationem , nisi huic Cartesius audacia . qua pollebat , incredibili, Sc speciosis opinionum commentis viam quodammodo stravisset. Sed illue revertor . Iure gloriabatur in eo Clampinius, quod aemulator esse vis

deretur Leopoldi Cardinalis Medicet in physicae studiis provehendis: sed piarimum in

249쪽

e I A M P I N I U s. teresse judicaveris inter Academiam Florentiis nam a Leopoldo & Romanam a Ciampinio

institutam. Illa multa nova, maximique m

menti detexit, haec pauca ; illa nihil amplectebatur, quod solidam Sc expressam veri tatis emgiem non haberet, haec imaginem veri , A quasi umbram aliquando captabat, quod saepe aliorum opinionibus nimium tribueret; illa unum spectabat doctrinae genus , atque in uno clivo desudabat; haee in plures distracta operas, non de rebus physicis solum , verum etiam de iis , quae ad medicinam, ad anatomen, ad naturalem historiam , ad hydrostaticam , ad astronomiam . N ad antiquitatem ipsam pertinerent. agebat δaltera magnorum Principum liberalitate di

praemiorum spe, altera privati fortunis Msola laudis expectatione sustentabatur I danique Leopoldina Florentiae alta , quae sem per habita est omnium sare doctrinarum in-Ventrix , Si in qua rectam philosophandi ristionem non inventam modo, sed etiam persectam fuisse inter omnes constat; haec Romae nata , ubi diu potentioribus suspecta atquc invisa physicas ac mathematicae sta-

250쪽

a48 Io ANNES IUST INU sdia fuerunt. Quare minime eli mirandum

si non utramque eadem consecuta est gloria. Et quoniam sperabat Clampinius fore ut aliquando emitterentur suae Academiae commentaria, aegre tulit Franciscum Eschia ardium e Societate Iesu quaedam a se proposita in eadem Academia haud communia sibi cum ceteris collegis esse voluisse, cum illa sicuti propria in vulgus edidisset. Ita qua graviter reprehendit amicum , quod alienae laudis invidus , & propriae nimium appetens esse videretur . Ab eo tamen minime se sejunxit , quia per ipsum erat enim multarum doctrinarum studiosissimus maximas utilitates allatum iri Academiae confidebat. Venit aliquando Eschinardius prope Tusculum horolais gii solaris delineandi caussa, in quo cum ela- horaret , tum comperit magnetem ad occudentem quinque gradibus primum , mox ad septem usque declinare , quod homini ita miraculo fuit , ut vetus illud usurpaverit et mundi machina destruitur. Rem dignam putavit Clampinius , de qua primores Academiae docerentur , Sc satis probabilem ex illimabat ipsius Eschinar dii sententiam , qui id

SEARCH

MENU NAVIGATION