Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

MEDICAMENTORUM

tribus principalioribus consistit: quorum primum est purgans, se cundum diureticum tertium sudoriserum. His accedunt duo minus principalia, non semper sed aliquando necessaria,

alterum laxans, alterum corroborans.

A medicamento purgante fit initium, assu mendum horis matutinis, per se vel cum vino. Dosis ejus pro aetate & temperamento aegri augmentatur vel diminuitur. Ordinaria dosis sit dimidia uncia. Pro junioribus, qui minores sunt decem annis, drachmar adhibentur duae. Adultiores vero Se qui sunt satis robusti , sumant drachmas qu auor, imo etiam quinque vel sex. Post sumptionem medicamenti bibat unum at que alterum Cochleare vini calefacti Rhenani vel Gallici. Infantibus vero praebeatur cerevisia. Necessu tamen est, ut illo die se domi contineat, dc post quamlibet sedem utatur iusculo vervecino, vel vitulino, vel gallinaceo, usque dum ope ratio sit peractar tunc, nempe post operationem peractam, utatur cibo bonae nutritionis. Sequitur diureticum, quod non statim sequenti die post purgationem sumendum est, scdi secvndu

12쪽

secundo demum die, & duobus sequentibus i Et

sic tribus diebus continuis. ordinaria dosis comstet singulis vicibus drachmis tribus vel quatuor, quae sumantur per se, vel cum vino calido aut frigido. Si interea dolores sentiuntur, vel minus commode urinam potest reddere, sumat hydr mel ad uncias quatuor vel amplius, idque tamdiu repetatur, donec cessat gravamen. Sin autem nullum sentit incommodum, utatur tantum ce-

revisia tenui. Hic observandum, si alvus non erit laxa, utatur laxante ordinario superius posito adunciam unam, vel alio remedio laxante, proua Iubet.

Addemus usum tertii principalis medica menti, quod nominamus Sudoriserum, Hoc utimur non tantum ad sedandos dolores podagricos , sed etiam conducit leniendis doloribus quibuscumque, sive in capite vel dentibus, vel qua alia parte corporis existant. A dhibetur hoc remedium horis vespertinis, duabus nempe horis post coenam elapsis, tribus vel quatuor cochlearibus vino calido immixtis. Post sumptionem

patiens tegumentis bene opcriatur ad sudorem cmittendum. In quo, sudore patiens continuet aliquot horis non minus quam sex, imo si natura perferre potcst, sudor continuetur ad horas duotvtim. Interea sumat vinum cum saccharo, quod semper stet paratum ad lectuin , ut eo utatur cochleatim, 11 forte per sudorem debilis fiat. Sudore finito abstergatur linicis calefactis& utatur vino calido per saccarum dulcificato

13쪽

eum pane tosto, bibatque quantum patiens pero

ferre potest. Illo die non egrediatur, & cubiculum teneatur clausum, ad excludendum aerem. Interim sumat cibum bene nutrientem,bibatque cereuisiam vel vinum non nimis asperum. Sexto die utatur corroborante supra posito ab unciis duabus ad quatuor mane ac Vesperi. Si vero pa- tiens satis validum se deprehendit, non indiget corroborante, ideoque ejus usus intermitti potest. Sequitur usus medicamenti calculistagi. Sumatur singulis diebus mane ac vesperi uncia una infusa tribus cochlearibus vini, a senioribus. Juniores vero capiant drachmam dimidiam cum hydromel. Interea curet aegrotus, ut semper habeat laxam alvum, & continuet hunc usum, usque dum dolor cesset. Tunc per aliquod tempus hoc medicamento potest abstinere, donec recurrat dolor ; quo deprehense iteretur medicina eodem modo.

Hic subjungenda est admonitio. Ne Podagricus, qui vult hac medicina uti, alio morbo laboret, quam Calculo & Nephritide;

nec podagra ut nimis invererata, vel patiens omnino contractus. Nam si nodi sunt magni, Vel patiens contractus, ad curandum eum plus temporis rcquiretur. Dum adhibetur medicamentum podagricum, si nephritide vel calculo simul laborat, at ternis diebus potest uti medicamento Calculi-

14쪽

cullirago, eum tribus cochlearibus vini Rhenani.

Si forte, quoad usum, aliquid desideretin, com-

municaritur, cum quis medicamenta petit. S quentur etiam alia adhuc medicamenta singularia, diversis morbis vel aecidentibus magno cum studiis agrorum , Deo benedicente,

adhibenda

16쪽

' DE METALLORUM

Te fune Artis, sin Cultoribus: veroque Area

num 'perquirendi modo.

Uandoisilidem 'omnes cu1inque generis& fortunae homines, ali

4- uari sies proponunt, sitatiim, in

Debiis indagandis. horarum imperi - um metΙm, tit nimirum ejus, in qua versantur.' artis petitiam assequantur, omnes pie suos intentavi nervos , ut ad ejus sum miliis collirienti sita iAttamen ' pisbos admodum haec fortuna'

at perpauci reperiuntur Archimgdes. Ρlurimi, ut ut se Medicinae addicant, non plures tamen Paracelsi, pauci Hesmontii ingenio praediti, imos vel in arte sita mediocritatem possint attinge te haud oleum , liut operam perdidisse opina tbuntur. Hiscis m, quod incassum se stuaduisse nullus erast et,quamvis ricin omnis Geometra Archimedi, nit Poeta Homero, dut Rhe-

. tor Ciceroni aequiparetur. Possunt quippe & in- A serioris

17쪽

a TRACTAT us I.

ferioris sortis Rhetores Reipublicae pro largito sibi Talento) prodesse. Possunt, inquam,quia libet, homines, licet ejus, in qua Versati sunt, artis imperitiores, utiles censeri in illa c ubi vivunt

Republica. . r

Quotquot autem Metallorum Metamorphosi sese addicunt, rem maxime utilem non inutiliter saltem, & etiam insipienter anhelare videntur. Αpex puta hujus artis est ipsum Artificium,quod qui assecutus est, fastigium acquisivit, qui vero huc non appulerit, nihil proficui reportabit. Nihil enim praeter dispendium, & nummorum, &temporis a semidocta Alchemiae scientia. ins per & irrisui Mysochemicis exponet sese & opprobrio. Artis tamen objectum nobile adeo existit, quod infinitas pos testari polliceatur opes, sanitatem insuper persectissimam. Hinc factum, quod nullus sere idiota sit, qui postquam,

vel minimum de arte audiverit, ad ejus disquisitionem se protinus non applicet, & Chemistae actutum nomen induat. Mox, quamprimum ex re norum aliquorum lectione, spem aliquam coaceperit, protinus Phil ophi Titulum vindicat. Ne vero Stolidam Philosophiam colere videatur uni quisque pro ingenii sui selicitate, subtilitates excogitat, pro nummorum copia fumos consteta vitra sibi comparat,opusque mira cum solennitate aggreditur. Ita decoquit , quousque sera tandem parsimonia sit in

Fundo, & parca admodum, si uil , suppellex st

18쪽

De Metast. Metam. CAP. I. 3 residua. Ni autem insanae temeritatis interea arguatur, de Materia prima Metallica, Eleme

. torum rotatione, matrimonio Gabritii cum Bega novit disserere , idque sub idiomate vulgo ignoto, Philes hos citabit, & ad placitum ex ponet , seque spe sortis futurae non parum set

hitur. Interea vero labores sustinet, vel usque ad consti mptionem, in hac Philosephia, tam vi rium, quam nummorum,usque quo illam quam in Metallis quaerebat Metamorphosin, in seipsum misere fierit expertus. Quod cum observarent Mysochemici captiosi, eundemque plurimos eventum manere conspexerint, artem protinus ut fabulosam rident,& in ludibrio habent. Isti vero, qui sese sua te meritate deceperunt, alios in eandem dispendii semitam illicere satagunt, commentisque suis, fictisque receptis chartam commaculant, ut peritiam saltem aliquam cum pecuniae jactura lucrati videantur. Quibus Sophisticationibus impletus adeo Mundus conspicitur, quod nullus fere Tyro Artis Studiosus,qui non his seducatur, nullus scientiae contemptor, qui non amplam hinc ogganiendi occasionem captitare possit. Ita tam ars ipsa, quam Cultores ejus ingenui, indigne patiuntur ob Nebulonum quorundam pra vitatem , qui licet in Arte sint ligno stupidiores, ita tamen scribunt, ac s vere essent adepti, suasque libere imposturas promulgant , in tantum quod primus inextricabilis Tyroni Chemico A 2 La-

19쪽

TRACTAT Us I. Labyrinthus sit inter libros discerne re veros &falsos; ex quo deceptores S ophistae, non speciosum minus aedificium, quam veri Artistae con- .struant, imo ut plurimum majora pollicentur. 1 De his Berciandus Trevicensis vir hujus, in hoc genere non incxpertus imposturae θ sic scribit. si inquit ut pestem, hoste evitaveris, nihil un quam boni degustabis in hae arte. Hunc proinde tractatum descripsi, ut eoecos in hac scientia plenius instituerem , ne per devia errantes misere Vagentur. Et primo quidem a calumniis Artem vindicare decrevi. Qualificationes deinde eorum, qui huic incumbunt, subnectere visum est; verum ultimo inquirendi modum describam. Quibus prooemii loco praemissis ad artem ipsam dilucidandam me postea accingam. Non etenim, quia plurimi reperiuntur Aline miam tractantes deceptores Sophistae, haec proinde aut falsitatis aut ineptiae arguetur. Perpendenda si quidem est rerum possibilitas, per quam, si possit improbari artis veritas,cadat, sIn minus, illam obtrectare non fatuum solummodo, at etiam Philosopho indignum Judicandum est. Hominum puta improbitas , qui temere artem tractant, nihil ad hanc destruendam facit. Eit puta Lux naturae clarior, quam ut ab hisce Tenebrionibus obscuretur. Filios proin Doctrinae instituam, ne ab erroribus Φducantur: hisque Sole evidentus apparebit, quod realis, possibilis,& .vcra sit Metallorum transmutatio, ab impcr- sectio

20쪽

M MML Met or. C Λ Ρ . I. 3fectionis statu ad persectium, idque per Naturae , Artisque cooperationem. Nulla siquidem misterialis, sive essentialis conspicitur inter Metalla perfecta & imperfecta differentia, sed accidentalis solummodo, quae in maturitatis disproportio ne consistit. Haec sola) major minorve Metalla per suas species diversificat, nisi quod superfluitates quaedam superadventitiae, inter metalla distinctae appareant, quae quidem seces, nullam cum Materia habent correspondentiam, sed huic prorsus irreptilio more surrogata, ob digestionis defectum non expurgatae, cum indigesto puro

commistae manserunt. Hinc formarum metallicarum discretio. Verum si quando per digestio

nis completam persectionem, supersua haec re jecta fuerint, jam non amplius impersectum at perfectum potius Metallum cernitur: hinc ex Plumbi minera, per conveniens temporis spatium, absque molest ladimissa, argentum repertum esse copiosum, fossores testantur. Parisor- maliter, & si extra terrae venas hoc idem per

Triumphantem artem possit praestari, nihil est in

natura impedimenti,quo minus idem consequatur effectum. Hujus autem certitudo hinc patet, nimirum quod ex eadem materia cunetii

oriantur Metalla ex quo qui in terrae venis

generatur, universalis sit procreatrix materialis omnium istorum, quae metallica specie induuntur, quod per hoc probari non erit difficile, quo-riam si hisce omnibus accommodatur, & per A et Rrtem

SEARCH

MENU NAVIGATION