Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

stalagma tale acidum, erosa: cujus hic generationem docere abs re seret, quare consulto praetermitto. Non autem quod perperam nonnulli credunt in pinguedo aliqua interveniens Sulphurea, I conjungitur, quam calore suo decoquens coagulet, cujus postea expurgatio est metalli

perfectio.Novimus puta quod Sulphur, quod diacitur, in η , impurius est multo Sulphure, li licet

crudior sit & immundior, i ,2ι, & tamen R. persectius esse Irmetallum, vel gregarii testabun'tur. Non est itaque cum istis opinandum de di

gestione Metallica per colostrum istiusmodi pingue, cum in sit agens proprium internum digerens, nempe calor qui per coelest causatus influxum,ritam atque motum infundit huic nostrae materiae, quae vita pariter ac motus dependent a matricis convenientis adaptatione, sive loci ad generationem idonei. Licet enim, hac superiorum virtute uberrima omnia sint plena, haecque praesto adsit cunctis ad insormationem illorum; non tamen actualiter agit informando, lid est ad motum stlimitando, nisi quatenus juve- ltur ab extrinsecis rite accommodatis, atque ita, tum virtus haec coelestis incessanter agit, quae licet in toto orbe uniformis & unica, pro seminis tamen ratione variatur : Secundum quod dive sificantur rerum fermenta, ad diversas transm ratioties producendas. Quare siWhic natus i

cum sibi ad generationem idoneum invenerit, licet in se extra talem locum appareat frigidus, ut ' pote

42쪽

pote qui mortuus, intratamen suae nativitatis centrum actionibus generativis nondum inte missis) virtus haec sive coelestis virtus, tam a luce quam a superiorum rotatione causata, atque per aeris medium ad omnia uberrime, & per omnia diffusa, virtus inquam haec quatenus lucem re fert causabit calorem aliquem,& quatenus rotatione superiorum causabit motum in subjecio hoc inferiori, calor hic motusque coelestisdine vita ejus in quo sunt, esse nequeunt vitam' volo non animalem, nedum vegetabilem, at serm temo ab his sermenta per Blas alterantem producunturiquae quotidie immutant materiam transimulantque quousque virtus coelestis praedominarit, fixitatem majorem minoremve inducens, pro loci accomodatione digestioncm adJuvanistis, aut retardantis, juxta quam dis proportionem digestionis, ex una eademque Matre, discrepantes praedictae proles proveniunt, inaequalitate solum maturitatis diversificatae. Cujus inaequa litatis ratione crudae aliquot superfluitates quae non sunt Metallicae impositionis, verum in si sunt a si separabiles,lias inquam non expurga, Mcum puro coagulationem suscipientia. inter Memtalla specificare videntur . suntque iste taculen tae cruditates aliae atque aliae pro Matricisqge nerantis variatione, ac diversimode coagulatur, pro loci Embryone hoc occupat disterentia. M teria proinde una est omnium Metallorum,nem

pe qui proprie tendit ad O procreandum. I vo

43쪽

a8 YRAcτAτus Lob differentem respectum in gradu persectionis, si quae in generatione sua V commixtae fuerint

seces,hae sunt per accidens necdiem substantiam ingrediuntur, quarum partim diversias, partimque loci discrepantia, in qua sit digestio, ex diaversa coagulatione, diversarum secum, cum hoc uno puro, idem unum varias larvas induit, & sie per species suas metalla impersecta producit. Particularem ego omnium Metallorum Genealogiae descriptionem evitarem , quia Solis tantum & Lunae renovationi atque multiplicationi propero. Ad pensum proinde me accingo.

C A P. I I I. M . De Auro ct Argento, . quomodo ex Mauria ager- curata; provenirint, oe δε possibiliste, imperi . fecta Metalia At horum perfectionem

EX praedicto sonte, ut dictum est, natus est

Sol, ac soro ejus Luna: cum nimirum per digestionem materia haec ad persectionem est adduetω.Perfectio porro duplex est,uel inchoata,vel completa,id est,ex parte & de toto. Completa persectio summa est meta, ad quam Natura sponte sua collimat, nempe ut decocta omni cruditate & expurgata omni fece, pura natura Metallica, absque omni sorde coagulata triumphet. Hic Sol noster suum ortum habet, suoque jubare

Di illaso f

44쪽

Te Meti . Metamor. C A P. I II. 29

jubare & splendore terram illuminat. Inchoata vero persectio ut ita dicam persectio proprie dicta non est, & tamen respectu formaliter imperfecti, haud improprie persectio dici meruit. Est enim sermalis impersectio judicanda, cum non sic decoquitur, quae puro generatione per accidens cohaerebat cruditas, nedum e- purgatur heterogenea superfluitas, quin puro in

coagulatione tanta in quantitate commista relinquitur, ut illi praedominetur, tandemque vincat: sic accidit omnibus metallis Sole & Luna exceptis quae ab omnibus facile Elcmcntis corrumpentibus, corrumpuntur, ab igne item consumuntur. Verum cum sic devincitur cruditas, adeoque expurgatur ante coagulationem sec lenta superfluitas, ut purum sic praedominationem supra impurum habeat, ut ab hujus corrup tiva tyrannide liberetur, hic primus persectionis gradus existimandus, Totalis vero expurgatio secum,impurique rejectio est metallicarum operationum colophon sive summa persectio. Et tamen hae cruditates atque seces,originaliter non fuerant ejusdem cum metallico si impositionis aut nat prae, imo fuere separabiles, quarum separatio ante coagulationem est Metalli perfectio. Verum si non fuerint expurgatae ante suam con gelationem, haec tamen illas puro neutiquam adunivit, imo separabiles adhuc sunt, quamvis non per naturam absque alterius adminiculo, at per Artem naturae administrantem. Uinc artis

Transse

45쪽

3O . TRACTΑΤ Us s. Transinutatoriae basis atque origo, & hoc verum Alchemiae fundamentum. Nempe, quod

impurius Metallum in se possideat idem purum

ex quo Aurum, quo cum,licet impurum aliquod sit concoagulatum, hoc tamen impurum neutiquam est Metallicae impositionis, licet Metallum imperfectum unum ab altero item.& apersecto discriminet, ergo heterogeneum quum sit, separari valet per Agens triumphans, quod 11 reperiri possit supra terram impurum certissime atque imperfectum metallum in purum & per sinum Aurum migrabit Argentumve, cum di gestivae separationis respectu. Omne siquidem agens separans, eadem ratione crit Agens digerens, haec siquidem separatio factu est impossibi lis, absque digestiva virtute efficaci. Tale agens est arcanum nostrum divinum, est puta Spiritus

caelestis atque igneae virtutis, quare penetrandi vi pollet, & tamen nativas auri proprietates re

feri r est namque Aurum in supremum gradum digestum, quare in homogenestate ejusdem generis & Naturae, vulgare Aurum, gradibus plurimis transcendit superatque. Licet proinde spirituale sit corpus,est tamen corpus quodvis aliud in mundo fixitate sua superans, quare homoge neum purum potest retinere, quum imperfecta super Metalla projicicitur, ne ob suam cruditatem ab igne avolent, dum ejus violentiae heterogeneae seces comburendae exponantur, in quo

ipso solo.tota consistit digestio transmutativa.

46쪽

De Metall. Metamor. CAP. I I I. 3IIgnis quippe est Auri examen, noster inquam Vulcanus, qui a puro cunctam impuritatem combustibilem, adurendo tollet, si modo quod purum est ignis examen ob teneram suam cruditatem non. aufugerit. At impersecta quaevis Metalla clicet purum in se contineant hoc tamen purum, est adeo crudum, hoc est cum impuro commistum, quod illud ignem non sustinens, & tamen super hoc praedominans, ab illo avolans, secum rapit, quod aliter igne velut suo simili gauderet. Arcanum proin nostrum quia

spiritualisSubstantia homogenea istiusmodi me talla imperfecta per minima intrat, & quod sibi simile invenerit, apprehendit & praepollenti suavi ab ignis flagrantis violentia defendit, & fixitate sua plusquam persecta retinet, interea Vulcanus ardens combustibile quoque flamma sua depascitur, quo per ignem consumpto, purum remanet Aurum, Argentumve pro Medicinaequalitateo omnem ignis violentiam sustinens atque omni probationi propositum in illa per- , durans, minerali neutiquam cedens, at potiuSexcellens. Quare non quod indigni quidam obtrectatores objiciun6 aurum argentumve creare profitemur, at Agens reperire atque efficere,

quod supra imperfecta metalla projectum per minima possit intrare propter suamHomogenei'tatem ac Spiritualitatem.Praeterea ut praepollenti sua vi & virtute ab ignis combustione dese dat purum, quod sibi simile adinveniens, retinet usque

47쪽

32 . TRACTAT us L .usque dum vastentur Vulcani conflagranti Tyrannide feces superfluae, quae operatio est Chrysopoetica transmutatio. Totum hoc efficit arcanus hic noster Elixir , insuper & hoc habet quod tam colorem quam fixitatem actualiter imperfecto communicet, in quantum ipse sit summe cxuberantis tam coloris, quam fixitatis.

De Semine Aurir Item utrum alia Metalla Semen habeant, quanio determinata.

Conservandae, propagandae, nec non & producendae unicuique speciei, semen a Magno Creatore rebus institutum est: Estque semen unicujusque rei persectio, &, cujus nullum est semen, imperfectum de jure judicandum est.

Metallicum ergo semen dari non est dubitandum.Haec enim aut omnia primis sex diebus fuere creata, quae in orbe jam sunt ac fuere, aut saltem indies auste concrevere. Prius tam ratio quam experientia negat; ergo si posterius, tum sane semen metallicum dari nemo poterit negare. Quod si detur, hoc certe Metallum in coagulatione non amittit. Coagulatio quippe est perfectionis ectetum seu potius maturationiS, quae . ad perseetionem recta ducit, si exteriora fuerint legitime disposita. Persectionis porro signum est semen ejus, quod sic maturatur, non proba

bile

48쪽

De Metast. Metamor CAP. IV. 3 3bile proinde semen per coagulationem amitti, verum potius nobilius reddi. Metallicum per hoc semen Metallis inesse patet. Rogari ergo potest, utrum omnia metalla in se semen habeant, ct responderem ponendo. Habent omnia semen unum idemque,at in quibusdam propinquius,in aliis remotius res1det. Semen autem hoc est Semen Auri. Neutiquam vero existimare licet, Jovem Jovis habere semen, Saturnum Saturni,&sic de ceteris, forma putoJoviali,Saturnina, Martialis,& eit pure accidentalis,at materia pura)est aurea, cui nihil deest, praeter nudam digestionem secum separativam , cruditatum con 'sumptivam, &fixitatis inductivam. Forma Vero Auri est substantialis, hoc est super ipsam substantiam materiae,sic depuratae, fundata. In cun-

istis ergo Metallis imperfectis est semenAureum ad perfectionem tendens,at in itinere suo per accidens impeditum: in Auro digesto est cm semen proxime inclusum, in persectione triumphans. Quare si quaeratur semen ex imperfectis metallis educere, remotum longe cum sit licet vere existens labor futurus erit frustraneus, ad Solem puta cuncta exaItari necessum est, aliter semen ex illis quod est rei persectio non excer nitur. Semen volo, non Mercurium, qui est in omnibus, & ex illis educendus est, ad vim illam, in qua & per quam multiplicantur. hautem non in h at in Auro solo est multiplicabilis, cum nimirum ad Aurum pervenerit, ut de se postea se

49쪽

34 TRACTAT Us I. men suum, id est, virtutem digestissimam emittat , ut ex bac multiplicatio ortum suum habeat. De Luna hic non inutile futurum est aliquid addere, cui semen suum quia persecta est inesse, quispiam facile crederet. Opinioni huic adstipulari videatur, quod Elixir albae projectioni inserviens datur. Concedo sane dari semen multiplicativum album pariter ac rubeum,hoc tamen album in renibus tantum Solis continetur: &quamvis fiat multiplicatio Lunae, in Luna tamen semen Lunae non reperietur proxime, at ex Sole

necesse habet prodire : ergo, ut diximus, albedo haec Lunaris est primus perfectionis gradus, cu-3us flavodo Solaris est complementum. Mater enim Lapidis nostri quae Luna dicitur non vulgaris, at Philosophica) alba est,quare Solem nostrum qui Lapidis est Pater) albedine sua dealbat, unde proles, quae ex duobus hisce Parentibus co surgit, albescit, primo ad imitationem, formae Maternae, & tum persectum est semen multiplicativum album, postea rubescit rubedine sanguinea regali, Chrysopoetica indutus po-

GA P. V. De Seminis Aurei virtuteo in quo proxime inclu

ditura

VT autem arcanum hoc consequi valeamuS, quo cum Imperfecta ad Pcrfectionem

50쪽

rast. Metamor. C A P . V. 3s projectione super illa perduceremus, inprimis, notandum est illud, quod de Arcano hoc nostro diximus, nempe quod sit Aurum in

supremum gradum persectionis exaltatum, ad quam per naturam artemque posset deduci. observandum item erit , quod in Auro Natura operationum sitarum metam acquisivit, nec ulterius illud sponte sua promovebit.Et tame semen suum est ulterius maturandum cum ingenio sagaci. Hoc autem longius abstrusum latet, nec visui facile apparet, prout a liter vegetantium,. animaliumque semen oculis exhiberi valet. Ni hilominus tamen per artificium sagax extrahi

possit, & in tantum exaltari supra suam in qua

natura quievit) virtutem, ut millies illam superet. De semine hoc plurima referre possem, quae potius reticenda: apprime vero notanda est disse ferentia inter hoc metallicum & vegetabile semen aut animale. Hoc siquidem ob partium dissimilaritatem semen serentium , a toto corpore excisum discernitur. Illud vero Metallicum non ita se babet, verum ex quo minimum Auri streale Aurum, ergo per minima ejus semen latet, nega corpore suo discerni valet, corpore interea hospite manente ; verum cum plenaria Metalli destructione fit seminis manifestatio, atque ita Metallum reductum totum in sperma transit,

ideoque fit multiplicatio hujus seminis, virtute potius & dignitate, quam quantitatς & numero, id est, nobilitatur magis quam augetur Mate

SEARCH

MENU NAVIGATION