장음표시 사용
81쪽
66 TRACT. II. Brevis Manuductio. est frigida & immatura, si ad Solem comparetur: matura vero calida digestaque respectu vulgaris, qui nullas habet huic similes qualitates,excepto solo albedinis colore, fluxusque sui sorma, in quibus tamen ipsis permagna differentia. Ut ergo probe tandem intelligas,quae sit aqua nostra, per circumstantias, dico tibi idque charitate commotuso quod sit Viva, currens, clara, nitida, albislima instar nivis, calida: humidaque, aerea, Vaporosa, & digerens, in qua Aurum liquefit , ut glacies in aqua tepida, in hac continetur totum nis regimen, & Sulphur, qui in hac
existit & non dominatur. Illud est revera custos ille portenarius,balneum Regis, suaequeReginae,a1sidue calefaciens , idque incessanter, & tamen aliunde sumitur, quam a materia, & a substantia aquae albificante est distincta, conjuncta tamen S sub eadem forma fluxus eodemque colore apparens. Hic est calor ille lampadis, qui si tempe ratus sit, quotidie circumaget materiam, usque dum exsiccata per Calcinationem humiditate ignis secundus cinerum producitur, in quibus vas sive aqua hermetice clauditur, & fgillatur, secundum Philosophi dictum. Accipe Vas, per cute gladio,animam ejus accipe,haec est clausura. Est itaque aqua haec nostra Vas nostru, in eaque occulte habitat furnus noste cujus ignitio oportet ut sit moderata, ne totum opus destru*tur, satis tamen valida, ne ob caloris desectum despondeat animus. In hac itaque aqua totum vasis nostii
82쪽
Rubm: Caelestem. nostri secretum consistit, furni quoque arcani structura in hujus aquae compositione fundata est. In hujus cognitione omnes nostri ignes,omnia pondera, cuncta r imina latent. Haec aqua est fons ille clarus pellucidus,in quo lavandus est Rex noster, ut omnes suos inimicos vincere va- ileat. De hac aqua & ejus praeparatione esto solli citus, quia certe absque ullo alio adminiculo,nis1
per corporis perfecti purgati & limati appositio item Natura ex hac lapidem nostrum secretissimum effciet.
Et dico tibi in veritate, quod haec aqua est mineralis, pura & munda , nec aliunde extrahipotcst nisi ex iis solummodo rebus, in quibus a natura inest. Estque res illa ex qua proxime extrahitur,prae omnibus occultissima, modus quoque illam extrahendi est mirissimus, vis quoque eius stupenda. Solem enim nullo cum negotio solvit eique amicatur , illumque ab Omnibus suis sordibus lavat: alba est, tepida, limpidaque. Laudetur itaque Altissimus, qui Mercurium
hunc creavit, cique dedit naturam cunctas alias superantem. Certe enim absque hac aqua vanum
esset& inutile opus Alchymicum. Tu Vero quaest haec aqua attende, & ex opere, sicut & ipse se ci disce. Habito enim hoc Mercurio, clavem totius artis habes, quacum omnia secretissima Ph1- Iosephorum reserares. Est itaque aqua nostra si millimae cum Auror naturat,dissimilis substantiae, in quo faciendo maximus est foetor. Considera E a ita-
83쪽
68 TRACT. II. Brevis M uduc Aoitaque alteque perpendas Naturae possibilitatem, neque quicquam heterogeneum inducas: Natura enim sua solum Natura emendatur, & in alia nulla. Sed si adhuc non intelligitis, nolite me culpare; sincere siquidem in quantum licitum est homini loqui vobis rem totam exposui: ut ergo conclusionem hujus rei intelligatis , sitis quam attentissimi. Lapis noster fit ex una re, Scex quatuor substantiis Mercurialibus sex quibus
Una est matura,caeterae crudae,pum,quarum duae sent per tertiam ex minera tractae, modo tamen
miroj j unctis igne temperato non violento, at que ita quotidie coctis, usque dum ex omnibus fiat unum naturali conjunctione, secretissima,
Postea mutata ignis qualitate, digeratur igne indies crescente, primo limine debiliori,atque ita quotidie aucto, usque dum figantur haec volatselia. Per Sulphur sui generis fixum & incombustibile, usque dum totum compositum eandem Naturam, fixitatem, & colorem sortiatur: tum enim secure igni resistit, estque haec fortitudinis
sortitudo sortis, omnem rem subtilem vincens, solidamque penetrans, cujus in terram verse vis integra apparet. Sunt autem, ut fpccialibus rem dcscribam, multiplices hujus nostri processus gradus numero I 2, quos omnes breviter percurram, primus quorum Calcinatio dicitur.
84쪽
DE CALCINATIONE. Estque Caicinatio prima Lapidis purgatio,
humiditatis exsiccatio, per vim caloris naturalis, aquae calore externo excitati, unde compositum in calcem seu pulverem coloris nigri vertitur, unctuosum tamen , & radicalem humiditatem
Causa finalis hujus Calcinationis est ut solutio Lapidi melius inducatur, quae sine hac haberi non possit:est enim Aurum corpus valde fixum, nec immediate ab aqua nostra solvi potest, nisi ex parte solum, hoc est, molle fit, incrudatur&albiscatur, in qua albificatione duae apparent Naturae, volatilis & fixar quae Draconibus seu Serpentibus assimilamus. Quapropter ut plena 'fiat dissolutio, contritione opus est, Corpus cal- cinando, ut spongiosum fiat, & viscosum, quia tum demum solutioni idoneum est. Causa secunda finalis haec est, ut contrarias qualitates conciliaremus: dum enim pugnanx, nobis inutiles existunt : in prima enim conjun- ictione aqua nostra distinguit inter Sulphur si volatilem & fixum; Suntque haec sibi mutuo j0imici, resque diversae: nostrum vero est ad uni-
tatem revocare; non autem conciliantur quali
tates contrariae nisi per medium, sunt itaque in prima nostra operatione quatuor qualitates contrariae, calor, frigus, siccitas, Rhumiditas, quarum duae callidum & siccum Sulphuri, frigilum & humidum Mercurio attribuuntur; oppO E 3 - nuntur
85쪽
o TRACT. II. Trevis Manutaelio nuntur itaque contrarietate diametrica, calor
Sulphuris, & frigus Mercurii; humiditas quoque
Σ& siccitasSulphuris:haec contraria ut ad amicitiam reducamus, hoc nequit fieri absque medio, medium ergo erit utriusque particeps, utrique quoque accommodatum. Vellemus itaque calorem & frigus conciliare, medium per quod hoc fiet, erit siccitas, quod utrique tam calori, quam frigori poterit conjungi. Vertendo itaque com positum in terram, jam concordant in hoc tertio frigus S calor,ut cohabitare possint, gradu nem pe remisso, postea vero in aqnam dissolvendo, conciliantur & alii duo inimici, siccitas & humiditas per aquae frigiditatem, adeo ut jam ex duo- . bus unum factum sit conjunctione, post naturalem separationem, facta. Essiciens vero hujus Calcinationis est caloris operatio in humidum; omne quod sibi resistit, in pulverem subtilissimum convertens ; movens autem instrumentum est ignis, contra naturam aquae nostrae dissolventi inclusus ς excitans calorem in corpore, digerensque humiditatem in viscosum seu unctuosum pulve
Quod autem haec op ratio si dissolutione prior, has habete causas; Prior, quia antea facta est quaedam, ut ita dicam, solutio per aquam no stram divinam facta. Necessario itaque erit spiri tuum congelatio proximo loco expectanda, quia congelantur spiritus semper post co rporisdissolutionem 1
86쪽
lutionemr eandem siquidem operationem habent. Qualis ergo solutio,ialis post illam congc- Iatio est expectanda. Deinde ordoNarurae hoc postulat,primo enim
mulier Dominium suum exercet, quam a Viro suo: vinci necesse est : mulier vero totam suam in aqua dominationem retinet; hoc ergo primum
erit opus vires suas exerentis viri, illud, in quo utramque suam qualitatem mulier possidet, primo superare, quo facto, facile illud in quo unam tantum qnalitatem habet, sibi subjiciet. Ultimo calor non necessario alicui qualitati consecutive jungitui, sed siccitas caloris erit semper sinis; Ex quo itaque vir primo debet vires
CXerere, ergo calcinatio principium operis recte statuitur. Est ergo calcinatio caput operis; sine hac etenim nulla erit nec commixtio, nec unio ; haec
itaque primis lapidis tui diebus facienda est , in 'prima enim dealbatione corpus in sua duo reducitur principia, Sulphur & Argentum vivum: quorum primum fixum, alterum volatile: duobus ergo Serpentibus comparantur, seu Draco nibus, uni alato, volatilem ejus Naturam designans, alteri sine alis, fixitatem denotans; utrumque hoc ex uno sonte procedens, ad unum tendit , ideo Serpenti caudam ore prehendenti assimilatur, ut ostendatur, Sulphur nihil esse extra substantiam Mercurii, nec Mercurium extra substantiam Sulphuris, sed quod Morcuriale hoc E q Sulphur
87쪽
72 TRACΤ. II. Trevis Amuductio Sulphur Sulphureusque si totam artem perfici unt. Unum ergo compositum de juxe dicitur,
quod etiamsi primo operis limine duplex appareat, unde Rebis dicitur, Conjunctione tamen unum idemque feri possunt, diciturque hoc unum Elixir, quod nunquam possibile esset, nis1
ejusdem penitus essentNaturae.Diligenter itaque observanda est Natura Sulphuris & ς,& ab erro ribus c avcndum :non enim diversa sunt haec duo,
stus, Sulphur crudum & immaturum.. Observandum ergo erit divinum illud genesis opus,quomodo nimirum in metallicis corpo ribus procreandis sub icrra in mineris operata est Natura, quia nostro in opere ad illius imitationem, quam proxime fieri possit, omnia facimus, quapropter eandem, qua usa est, materiam eligi mus , licet ad operis abbreviationem, & plusi quam perscctam lapidis exaltationem, subtilio rem longe viam dispositionis ars sibi adinvenit. In venis enim Metallicis una res sola invenitur, Mercurius videlicet, quae admodum est cruda e
frigida, & in quo Sulphurea qualitas prorsus succumbit, calor quoque nullus fere digestivus ibi repcritur, verum motu impcrceptibili post
longum tempus paulatim mutatur hoc princi cipium Metallicum, usquedum tandem con Vertatur in Sulphur fixum, ita quod dum frigidum
humidumque manebat, Mercurius dicebatur,in hac sua elevatione seu excitationeSulphur nominatur. Aliter
88쪽
Aliter vero se res habet in hoc nostro opere: prieter enim Mercurium crudum, frigidumqueque aliud habemus, Aurum Videlicet maturum, in quo aetii existunt acidivae magis qualitates. Hoc itaqueMercurio nostro,in quo passivae qualitates reperiuntur, conjungimus, ut alterum at
teri subveniat, quodque Natura in minetis nullo calore adjuta digessit, nos duplicem ignem ha- bentes digerimus, unde fit, quod non simplicito Aurum, verum aliud quid Auro nobilius multo& praestantius efficimus. Videtis itaque quid sit Sulphur, quid Mercu rius, quomodo quoque duplicem Mercurium, duplexque Sulphur in arte nostra habeamus:
quae tamen essentia non sint distincta,sed matu ritate & pcrscctione: qua itidem ratione operentur, ut credo intelligitis. In crudatur si quidem corpus Auri persectum per aquam nostram divinam manus non madefacientem, & ad prima , sua principia reducitur.Mcrcurium nimirum qui non est sine Sulphure luminarium Naturas participante. In hac itaque operatione ascendit mulier super virum & praedominatur in eum ad tempus, quod quidem est innaturale, usque dum
vires suas exercere vir coeperit, & tum primum per calorem situm siccitatem inducςntem exsiccat mulieris humiditatem, omnia convertendo
in pulverem subtilissimum & viscosum, pcr Cal-cinationem , cx quo pulvere dissolvitur post raaqua per solutionem, in qua aqua spiritus dictbl-E s vcritas
89쪽
ventis & dissoluti, Vir & Foemina commiscen tur. Sed ne hic quidem excitatus calor modum invenit,sed adhuc operatur quotidie separatione, distinguendo inter subtile & spissiim,ut supernatet prius,subsideat posterius tamdiu donec omnia ejusdem fiunt qualitatis, & tum demum hora suae naturalitatis inseparabiliter conjunguntur, ascenditque vir super mulierem, illamque impraegnat :parit tandem nebulam quam concepit, in qua putrefit & corrumpitur, & poctea gloriosus ascendit seu resurgit uterque,non jam divisus, sed unum idemque factus conjunctione , & ita
coagulatur, subitinatur, cibatur, atque exaltatur in Naturam perfectissimam, quae tum fermen
tari possit, & multiplicari pondere & qualitatis bonitate pro libitu, cujus usus insignis tam in projectione, quam in medicina probabitur. Cineres itaque hi nigri foetidique non sunt vilipendendi: in iis siquidem Regis nostriDiadema continetur, & dico vobis in omni veritate, quod albedo nunquam habebitur, nisi nigrum effeceris: nisi enim putrescat, corpus sine fructu manebit: sin vero corrumpatur, tum quidem videbis quid ab eodem loco, ubi visum est corpora quod habuerant perdidisse illinc resurgentes,
quod nunquam antea fuerunt, apparebunt. HΟ- norate itaque Vel Regis nostri sepulchrum, nisi enim hoc feceritis, numquam illum ab orientevenientem admirabimini. Cavendum itaque crit, ne in hoc primo limi
90쪽
Ad Rubis: Caelestem. 7sne erretur actum siquidem est de opere, nisi hic
cauti s1tis. Errores vero in hac operatione communes multi sunt ac Varii, eorum primo,qui,quid sit calcinandum, ignorant, verum aurificandi principium in rebus extraneis quaerunt. Quidam illa quae non sunt ejusdem cum metallis impositionis, pro materiali suo principio inducunt, qualia sunt Boraces, Alumina, Atramentum, Ultriolum, Arsenicum, Semina, Plantae, Vinum, Acetum, Urina, Crines,Sanguis, Gummata, ac Resinae terrae, Salis uniuscujusque generis nonnulli tantus est eorum stupor) ex flamma gene rare conantur; hos,ut nihil prorsus hac in arte intelligentes, praetereo. Alii, quamvis in metallis Operentur, tamen vel aquis eorrosivis, salis sulphurisque spiritu, vel igne calcinationem cupi
unt perficere; & corpora quidem corrodunt, non calcinant; non enim fit haec calcinatio per nativam corporis caliditatem amico calore adju- tam , sed per corrosivam tantum vim aquarum,
sine ulla metalli ad hanc propensitate: deturpantur itaque metalla, & dissipantur,atque ita a Natura metallica alienantur, non autem naturaliter
calcinantur. Omnis ergo calcinatio, quae sit ali bi, quam in perfecto corpore Auri, vana est, &ad opus nostrum inutilis. Omnis quoque Auri calcinatio, quam non sequitur sine ulla manuum impositione in Mer curium dissolutio, fallax est & inanis. Por Mcrcurium itaque necessario facienda est