Francisci Haræi Annales ducum seu principum Brabantiæe totiusq. Belgii. Tomi tres quorum primo solius Brabantiae, secundo Belgii vniti principum res gestae; tertio Belgici tumultus, vsque ad Inducias anno 1609. pactas, enarrantur. Cum ducum seu princ

발행: 1623년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

39 CAROLUS V. IMP. HIS P. REX

is 34 rarum orbi, de qua locutus est Ieremias capite quinquagesimo primo, dicens: Fugiat e Babylone, qui animam suam saluam cupit. Plura non μhzΣ , dico, sed Dei nomine vobis praecipio,vt obediatis, ac Opportunum tem- pus elabi non sinatis. Nemini curae sit incredulus maritus, nec uxor, sis i. quemadmodum nec immorigeri liberi; opes ac diuitias, maritos, uxo- res ac liberos noua Ierusalem abunde ac affluenter habet & dabit. Pro- cc

inde nulla re vos onerate, praeterquam auro, argento, panno lineo, veste sed iamra Vna praecipuaque,ac commeatu, quo in itinere exiguo tempore egebitis. re

Curate autem ut ad dimidium milliatis praeter Hamium iuxta Mon- ις Monasterium, vigesimo quarto Marti j circa meridiem conueniatis, nec antea nec postea. Si qui vero venire neglexerint, sanguinis eorum in- nocens esse volo, eaque cie re obtestor. Subicriptum erat, Emanuel. His iclitteris in varias ciuitates ac pagos dimissis, conuenere vigesimo primo

Marti j iuxta Hollandiae oppidum Moni hendamum onerariae supra triginta varii generis, alter de alterius profectione ignari; nisi quod sinsulis

in irauibus vinus erat rerum conscius, qui omnium se inscium simulans,is., .. vis diuino prorsus Spiritu impulsos naues huc direxisse, famam spargebat.

Id autem stulti imperitique lubenter credebant. Communicatis igitur consiliis,eodem die naves soluunt, ac SNarte ateram contendunt Sed quod ante vel post vigesimum quartum Marti j conuenire non debebant , uno die medio Sinu in anchoris quiescunt. Interea Transsulani. varijs locis de eorum aduentu certiores facti, ignarique quo tanta tende-LAAz ret quidve moliretur classis, Ducibus Drosiardis Voltcnhouio ac Geel

ι i. a. muciano e proximis ciuitatibus ac pagis magna multitudine cum ammis in unum conueniunt, ac S arte ateram contendentes,descensum

Anabaptis iis, nisi iustam aduentus dedissent causam, impedire constituunt. Illi Deo fidentes,a nemine vim timebant, ac propterea in terram sine armis pro parte descenderant. Quare facile ab armatis capti, cum aliquot Praesecti in tortura rei veritatem edidissent,armorumque iugens repertus numerus verba comprobasset, capite puniuntur, vulgo in nauti; bus retruso ac custodito, donec Bruxella a Principe Maria didicissent, quid de eis statui vellet. Princeps interfici omnes iussit,qui sectam eiura-

υιν- re nollent, ceteros minis oneratos nudos dimitti . Nautae cum nauibus

- - . sunt dimissi, quod ignorasse se docuissciat qua de causa essent conducti.

Reperta est in classe auri argentiq; magna copia, lineae telae complures, aliquot millia lancearum pedestrium, gladiorum, selopeiorum cum puluere tormentario,tympana quatuor,& signa militaria quatuor. Hoc auxilio frustrati Monasterienses, e vicinis ciuitatibus ac pagis auxilia contraxerunt, ut Cochlaeus subducit, ad trecentos necquidquam Antistite vias obsidite Jac populum Monasteriensem partim metu, pa

182쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPs. 19

tim mendacissimis promissis in partes tractum, ad muniendam urbem, i I 3 propulsandosque Antistitis conatus se conferunt. Erant autem lautus factionis praecipui auctores Ioannes Mattia aei pistor Harlemensis, Ioannes Beu latius sartor Leidanus, Ioannes Chelanus, ac Ioannes Cam- S. λυπυ--

pensis, qui se sumini Dei Vates credi volebant: Hi e sui similibus Ma gi stratum legunt viginti quatuor virorum, e quibus duo Consules creabantur, Bernardus Cnipperdollius,ac Gerardus Culpenbrouc.Cives v iariis, sero uno consensu omnibus occlusis tabernis,ad muniendam urbem confluebant, cibum e publico accipientes. Prim die dabantur eis carnes recentes; altero, fumo induratae;tertio,halcca, butyrum,caseus. Hic in

dus obseruabatur semper ita ordinem rediens; nec ab opere domum ire licebat, nisi tertio quoque die semel, idque tempore pomeridiano, sed onmbM δante tenebras redeundum erat. Nocte nemini abesse licebat. Singulis quoque diebus singuli Vates ad urbis portas per continuam contionabantur horam, animabantque populum ad defensionem nouae Ierusalem, ac Regni Sion. Premebat Antilles urbem obsidione, sed erumpit cum trecentis deuotis Retinctis eorum Dux, Vates Ioannes Matthaei Hartem ius, ac Antistitis castra, illata clade non semel invadit Doliaque

Opima in urbem refert. Quo euentu ex audaculo temerarius factus,quodam die cum triginta tantum viris castra invadit; paucisque cassis mox δ nui

repellitur,ac cum maxima suorum parte interficitur, magno populi stupore, qui primum praecipuit inque Uatem numquam a Deo desertum iri, sibi persuaserant. Sed in huius locum succedit Ioadnes Beuhelarius a.=. 1. 3 a Leidanus; qui nocte quadam et lecto euolans, nudus per urbem discutarit, clamitans, Rex Sion adest; domumque reuersus, mutum se per triduum simulat,scribens,Deum linguam tuam immobilem tenere. Tertio die redditum sibi linguat usum dicens, multa quae ad belli ac politiae statum spectabant, ex diuina, ut dicebat, inspiratione ordinauit. Tum prodit in publicum,ac ut singuli fortunas olnnes in commune adserant, Deum iussisse ait, eum singulis necessaria liberaliter largiturum assi V mans. Faber quidam ferrarius nomine Hubertus, liberius in hos Uates iocatus, ab alio rite tormenti globo traiicitur, dicente, iussisse Deum is, sis, M. ita faceret. Moysescis enim utebatur verbis auctoritate plenis: Haec dicit Dominus. Omnibus vero Edictis ac Statutis vitae poena transgressoribus erat constituta; periereque similes ob causas, aut quod clam des ctionem meditarentur, supra quinquaginta viros, Vatibus semper car- r. i ta nificum ossicio iungentibus. Octauo Kal. Augusti nouus Vares, opere aurifex, nomine Ioannes Dusentschuir Warendorpius, in publicum provolat, sestinansque ad Ioannein Beuhelarium Leidanum,magno populi constum, furenti ac insanienti similis, Deu in tu bere est, Beukela- g- μη

183쪽

is q196 C A R O L V S V. I M P. H I S P. REXrius in Dauidis Regnum succedat, Principesque terrarum omnes ob impietatem subigat, pijsque Regnum perpetuum constituat, tandem id

Chrilfo traditurus. Hac ratione Beuhelarius omnium consensu M nasteri j Rex constitutus, Bernardum Rotman Intcrpretem suum nomi- ramis siti nat, ordinarios stipatores duodecim, Consiliarios quatuor hos, Gera :22γοῦ. dum Boucbinder SNollanum, Bernardum Crechtinc,utrumque Sacerdotem apostatam, Henricum Rec ac Gerardum Reninc ciues Mon , . sterienses. Deinde & Maoistratum mutat, bellique Praesectos pro arbum,azis,. trio constituit. Postreipum conuocato uniuerso populo ad publicam coenam, quae in coemeterio summi templi apparabatur , conuenere hominum utriusque sexus quinque millia, apponiaeque fuere primum camnes fumo induratae, tum recentes elixae Belgae Hut pol vocant) potus Ris .mm- tantum cerculsa fuit. Absoluta fere coena, aduenit Rex, nigra holoseria ρ ca amictus tunica torques aureus a dextro humero ad sinistri serelat ris femur propendebat, appendcbatque illi orbis terne aureus a duobus transuersis Fladijs perforatus. Capitis eius tegumentum aurea ornab tur corona e puro puto auro, dextra eiusdem metalli serebat sceptrum.

Deinde s verba sunt Cochlaeiὶ sumpserunt Rex & Regina placentas tri

o ;-m, liceas, quas fregerunt, aliisque porrexerunt, dicentes: Accipite & man- Educate, atque annuntiate mortem Domini. Similiter & cantharum vi---- ni cum hisce verbis: Accipite & bibite ex eo omnes, atque annuntiate

mortem Domini. Sic & sedcntes postea,alter alteri porrexerunt se b hisce verbis: Acci Te stater, aut soror, & comede ex hoc; sicut Chrissus se tradidit pro me, ita & ego me tradam pro te. Sic postea Rex quoque &Regina cum ministris suis, atque cum ijs qui ex vigilijs aduenerant,

coenam itidem celebrarunt assidentes mensae. Peracta autem coena, interrogauit Rex in genere totum coetum, An parati essent omnes face re ac pati voluntatem Patris Z Cunctis annuentibus, ait: Haec est voluntas Patris, & hoc eius mandatum, ut aliquos vestrum emittam ad annuntiandum mirabilia eius quae nobiscum secit. Deinde nominatim ex

. - scheda legit eius Prophcta, sex qui irent Osnaburgum, sex qui Cassct -

---diam, & alios alio. Haec Cochlaeus eius temporis Scriptor. Addit Heu te kβM -- rus, quod cum quaedam concubinae Regis serant eae numero tredecim

ista non probassent, falso obiecto adulterio capite punitae sint, ipso Rcse

hanc eis operam dignante. Reliqua dicentur mox anno sequenti. Hoc anno Romae moritur Papa Clemens Septimus diuturno morbo tab factus: succedit Alexander Farnesius Romana familia natus, qui Paulus Tertius nominari voluit, Romanis laetantibus quod post tredccim Pontifices, spatio centum ac trium annorum, iterum Romani generis Papam in D. Petri Sede secundo nonas Novembris sedentem vidissent.

184쪽

XLII. BRAB. v. BELGII UNITI PRINCEPS. Conabantur interea Anabaptistae varijs Hollandiae ac Frisiae locis vires colligere, ac Monasteriensibus auxilio proficisci, sed semper detectae coitioncs fuere. Ianuarij die vigesimo quarto anni proximi i 131. Leidam is 3 sHollandiae claram ciuitatem occupare voluerunt; led in tempore aperta Magistratui proditione,armatae ciuium tribus vi obuiam eorum coephis

iuere; captiui gladio ac igne periere, seminae aquis sunt suffocatae. In Frisia mense Aprili Audecloosteram occupant, muniuntque, sed expu- : gnati, caesi ac puniti plerique sunt, ceteri in varias partes diffugere. Decimo Maij Amstet rodami res in summo fuerat pcriculo. AEdem enim

publicam seu Praetoriam occuparant,auxiliaque expectantes, ntra ciues aliquamdiu defenderant, oiscurrentibus interim eonam fautoribus nonnullis per plateas, viris ac seminis partim uudis partim vestitis, ac horrendum inclamantibus, Vae, Vae, Vae, poeniteat vitae anteactae,adc si a-.

postremus mundi dies inouum Christi in stat regnum; impi j omnes s Catholicos indicabant) iam iam poenas sunt daturi. Sed tan)em intcr-fecti viginti octo, ceteri capti, aqua, igne, gladio aut laqueo periere: ex

civibus etiam desiderati aliquot, interque hos alter Consulum. Turba- - ρα-rum architectus fuit Ioannes Ghelius, de quo supra, Vates Monasterio' inter ceteros a Rege emissius, qui simulata poenitentia, Bruxellae gratiae Diploma obtinuerat, atque eo tutus Atri letrodam i considebat. Is, cum aliquamdiu selopeii continua exoneratione ciues irritasset, globo traie- ctus occubuerat. Hartem ij etiam quidam eius sectae aedium tecta ascendentes, e caelo consilium ac cibum expectabant. Idem e ij, qui pro-- , ceraes conscenderant arbores, a Deo se extorturos persuac iit. Sed climin vanum aliquot diebus rogassent ac expectassent, fame deficientes pe- L 2 7

num inuisunt. Non pauci stultitiae poenas dantes, capti, irriti ac igno- minia notati ciuitatibus pulsi sunt. Nec melior fuit eorum qui in alias partes missi fuerant, sortuna, de quibus sic Cochlaeus Auctor grauis eius

arui: At miseri sinquit) ac fanatici homines illi, etsi gratiosi primum

a ciuibus audiri atque recepti fuerunt, praesertim Warcndorpiae & COLfeldiae tamen breue fuit gaudium eorum. Episcopus enim, admoto mi- cI .lite, statim compulit cos ciues, ut furiosos Prophetas in manus ipsius traderent. Osaaburgi quoque mox qui eo venerant, comprehensi fu f- runt. Alij item octo qui Susatum venerant, vid compertum fuit quod seditionem excitare intenderent, capti ac vitimo affecti sunt supplicio' π τ' At qui Episcopo traditi fuerunt, tum libere tum per torturas interrogati omnia intrepide consessi fit erunt, ad mortem ita parati, ut ne unus quidem ex ijs, oblata sibi venia, reuocare aut agnoscere suum errorem voluerit : usque adeo valide assiati erant a saeuo ac sanguinario spiritu. Interrogati itaque de statu ciuitatis Monasteriensis, multa conformiter

185쪽

duntur.

o Thomas

193 CAROLUS V. IMP. HIS P. REX

respondisse seruntur, quanta esset adhuc abundantia in auro, argento,

aliosque pretiosis rebus; item in siligine, in hordeo ac lardo, in puluere

tormcntario. Cclcrum modicum supereste satis,cascorumque & butyri : csse autem ibi adhuc bis mille ac ducentos viros armis ac bello validos , quibus senae sint uxores, singulisque noctibus vigilare quinaenim: Regem autem corum expectare nouas copias ex Frisia & Hollandia: quibus receptis, vellet egredi,totamque terram sibi subiugare. Hoc igitur modo extracta est obsidio usque ad semina Natiuitatis Ioannis Baptistae huius anni lues s. Tum vero per transfugam quemdam monstrata est militibus via traseundi per aquam ad portam unam quae negligenti is custodiebatur. Per quam noctu ingressi milites, occilis cust dibus, sese ibi coniungentes, ac primo mane agminatim irruentes,quoslibet obuios occiderunt. Deinde commissio praelio circa maiorem Ecclesiam, ubi munitiones suas habebant Anabaptistae, victi ac caesi sunt quicumque arma portabant. Rex vero cum duobus praecipuis Consiliata rijs latitans in turre quadam, inde extractus est a militibus, multisque mensibus in carcere cum alijs duobus reseruatus, tandem dirum horrendi supplici j spectaculum factus est. Hςc Cochlςus. nempe anno sequenti die 11. Ianuarij Rex Beuhelarius Sartor,& Consiliarij duo Cnipperdollinctius & Crech lingus, forcipibus candelibus per horam integram vellicati necantur,extinctique caveis serreis singuli illigati, e summa vobis turri suspenduntur Rex etiam paulo sublimior aliis. Hoc eodem anno is 31. s per idem Cochlaeus optimi & doctissimi viri Ioannes Rascherus Epis pus Roffensis & Thomas Morus supremus Cancellarius Regni aliquamdiu captiui, cum neque diuortium neque desectionem Regis, qua ab obedientia Rom. Pontificis discessit, seque ipsum supremum caput Ecclesiae Anglicanae constituit approbarent, tandem ambo capite truncati,& vltimo supplicio publice affecti sunt. De quorum sane passione loquitur idem Cochlaeus scripsit quidam in haec verba:Secto Nonas Iulij obtruncatus est in Britannia Thomas Morus, non minorem constantiam in iudicio & supplicio praeseserens, quam iniquissimo Atheniensium Senatusconsulto condemnatus Socrates ; paucis di bus ante illum interfecto Episcopo Roffensi. Sed de audi quod vincit omnem seritatem. Camat Roffensis inditum stipiti multis diebus omnium oculis fuit expositum; quod non modo non contabuisse, verum etiam multo venerabilius esse factum ferebatur. Vbi is rumor percr buit,mox amotum est loco. Et ne quid in Mori capite existeret,quo p pulus religione turbaretur, renouata est Thyestaea coena, & caput eius

non nisi Ionga coctura maceratum, quo celerius difflueret, hastili est impositum. Secuta sunt & alia plus satis Tragica & immania in plerosque

186쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPS. 399rosque Monachos in publico edita supplicia: demolita quoque Mona- i ,3 sileria quorum locupletissimi census Regis fisco suntaddicti H c Cochlaeus illius temporis Scriptor graui s. Eodem hoc anno Caesar certior factus, Hariadenum Barbarostam, Argei ij in Numidia Regem, Turcicae classis Praefectum, eiecto Rege Mu liasse, occupasse Regnum ac urbcm Tunctum haud procul veteris Carthaginis ruinis situm, Muleassem a seri z- auxilium petentem tistituendum decernit, numquam alioqui Siciliae '' ' Italiae nec Hispaniae littora a Turcarum inuasionibus tuta ire iudicans. Itaque condito testamento, uxoreque grauida relicta,Hispaniaeq; cura ei commissa, postridie Kal. Marti j Madrilio Barcilonam proficiscitur; quo paulo post conuenerunt Belgarum Onerariae, militem & commeatum vehentes, tum & Lusitanorum carauallae: demum paratis omnibus,tri- gesti 'Maij, quadriremem quam Andreas Auria cum viginti duabus triremibus adduxerat, conscendit. Iuni j die duodecimo Calarim Sardiniae appellit ac in Siciliam venisse intelligit Germanos, Hispanos & It los, tum etiam Pontificias Antonij Auriae, ac Procerum Melitensium naues,eratque haec classis viginti quatuor triremium,ac triginta sex on rariarum ; simul vero coniuncta classis septingentarum nauium numerum excedebat. Audito Caesariani Sacro, clatsem decimo quarto Iuni j mari committentes, pollem die Africam,hostiumque ignes in promon- μή p. toriorum sp&ulis conspiciunt. Occupant triremes Portum Farinae,qua-τα tuor milliaribus Guleta distantem,ubi Caesar iactis anchoris, onerarias, quae post tres horas adfuere, expectat. Tum propius Gulctam Caesar mouet, ac Barbarosiam, qui haud procul cum sua classe abesse diceba-

tur,opperitur. Sed cum aliquamdiu trustra expectasset,duae latum Fran corum exploratoriae naues audacius prouectae capiuntur. Examinati

adeo obstupuere,ut ad proposita non responderent. Receptis animis fas- e . . :si sunt se Tuneto ac Guleta venire, icia dctaq; Massiliam : addebantque Secretarium Franciae Regis Forestium, qui paulo ante cum Barbarossae Legato e Francia venerat, ab eodem Constantinopolim missum, ut So- I, in annum de Caesaris classe edoceret; instituisse vero Barbarosiam tam 3Q Guletae quam Tuneti notras,docente Forestio, munitiones. Iuni j dled cimosexto pedites equitesque ac tormenta Caesariana in terra exponuntur, expusnatisque aliquot munitionibus Gulctae appropinquant. Vastius productis tormentis a decimo octauo Iuni j die usq; ad vigesimum

tertium continue Guletanas munitiones rumpit. Gulciani leuibus quoia mi utidie praeliis aequata clade cum Caesarianis certabant. Habebat in proxi-ta I. Titiis oIi uetis Barbarolsa militum stationem, qui Caesarianis castris tormentis suis detrimentum inserebant. Caesar ipse eo prosectus, captis tota nu. mentis,caesisque sexaginta Turcis,ceteros pellit,desideratis nouem viris,

187쪽

6oo CARO L V S V. IMP. HIS P. REX ac leuiter sauciato Marchione Mondeiari. Iuni j die vigesimon ono Mn-

leasses ducentis comitatus Afris ad Caesarem venit. Promittebat ingentia auxilia,ac multum commeatus ,sed verba sucrunt. Quarto Iuth omnibus sere copiis Guletani erumpentes, pabulatores nostros , qui magno numero exierant, inuadunt; & quamquam tempestis cum fulgure &tonitru omnia perturbaret, repelluntur. Dispositis terra marique omniabus tormentis, decimo quarto Iuli j ipsa aurora cohtra Gulctam exon rari incipiunt, durauitque vis usque ad horam secundam pomeridianam.Tum omni exercitu,qui triginta millium erat vironim,ad pugnam parato, cum Caesar acies circumequitans militem ad sortiter agcndum inflammasset, signum inuassionis datur. Cumque aliquamdiu acriter utrimque esset pugnatum, tandem Caesariani vi irrumpunt , obuiosque a omnes sternunti Cccidere multi, nec tamen inulti. Capta sunt Paletae quadraginta tormenta, inter quae & Francica, liliis ac iridibus insignita. Captae & centum quinquaginta Barbaros naues in sinum Guletanum subductae. Quidquid erat, exceptis tormentis, militi in praedam cessit. Deinde relictis Guletae sexcentis militibus, momi Isque magnis fossis coopertis, Caesar vigesimo Iuli j Tunctum vorsus mouet, Andrea Auria ad classem,ut tormenta reduceret, relicto, sex tantum muralibus ac totidem campestribus militum corporibus attractis,Caesarem sequentibus; milites quinque dierum cibaria adferre iussi, cetera erat Auria subministraturus. Caesar undique armis tectus, Hispanico insidebat militari equo, scire nranu gercns clavam, perequitansque peditum ordines,

,riis, 1 .. Verbis Vultusque alacritate omnes animabat. Deinde ad equitum aci citis is in dextro latere reucrsus ante cruci astixi Christi imaginem solus equitabat. Pedites Germani cum tormentis ac impedimentis in medio ibant,alateribus Hispani Italique sciopctaris, praecedente equitatu. Haud procul Tuncto in olivetis sedebat Barbarosta ccntum millia inermium Ast rum habens, sed decem millibus Turcarum peditum , quos Constantiris i nopoli aduexerat, fidens. Appropinquante Caesare, necessario enim hac iter cratὶ tormentis vltro citroque exoneratis, pugna variis locis in Ltur, magno Afrorum cum ululatu, ac incondito nostrorum clamore. LA. 14. Afri cum facta impressione nil proficerent, cedcbant, iterumque reue rebantur. Sed magno detrimento asclopetariis accepto,hastatorum Ger- ima, manorum phalangem horrebant, vitabantque; cumque ab hac illatori. a. aa pede Urgerentur, inde nimbo pilarit in Obruerciatur, in fugam abeuntes, Turcis pugnam relinquunt, qui pro veteris virtutis fama constantissime fortissimeque pugnantes, tanclcm numero Obruti, ruptis ordinibus, pro maiori parte caeduntur. Barbarossa, desertis tormentas ac impedimentis, Tunerum re desperata se recipit,maiorem accepturus cladem, si Caesa-

Nili ra

188쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPS. cotCaesariani siti prope enecti insequi potuissent. Vulgus militum, exuta lyyy

vesti linea repertaque aqua turbida cana immergebat,ac exsugebat. Se 32 ' ' nox necessitati, repertis pureis , auxilium tulit. Summo mane , iees- mo primo die Iulii ,castra Caesar mouet: ac ab aliquot fugitivis Christia

nis sit certior, Barbaros iam cum c tuorum ac tormentorum parte deserto Tuncto,in proximum montem castra posuisse, postero die reliqua ablaturum, ac arcem, incenso puluere tonnentario cum captiuis Chri

nimis,ac quidquid auserre non potici, a uiinprimitii; sed captiuos, de

praelis euentu Caesarisque aduentu certiores factos, ruptis catenis se liberasse, Barbaroslam, occii pata arce, exclusisse , cumque deinde Gerbamvs ue profugisse. Haec,albis vexillis expositis, pthai vera esse cx arce te , stabantur; moxque nonnulli eorum emisit,tutiniue ad Caesarem delaticum de rei veritate edocuere. Quare nemine resistente Tunctum intra seruosque Christianos omnes,qui viginti millium numcrum superabat liberos pronuntiat, vestesque singulis ac aureum donat; quo accepi

tanta cum laetitia Caesari exercituique fausta precabantur, ut omnibus v I -- lacrymas excuterent. Francos seruos Caesar ad Regis Francisci Lera tum mittit ;Hispanos,Italos, ac Germanos ut siros tractat, maioremque partem id petentem,militiae suae adscribit. Repcrea sunt in arce Tuneta na tormenta omnis generis com plura,tentoria exim ij operis,arma varia

crepta etiam Francis infelici expeditione Regis Ludovici sancti. Rex Muleastes ciuibus iratus, quod nil in tanta opportunitate pro se mouissent,consentiente Caesare urbem militi dat diripiendam, fuereque non pauci, qui sibi suisque hic opes quaesiere, aliis quinquaginta, aliis centum millia aureorum corradentibus. Vigesimo tertio dila tuli j Caesar h. tabdi, Multassem in Regnum restituit, tributum ei annuum duorum falco at num ac pernicium equorum imponit, ut ue deserta Sol manni amici tia, suam colat, praesidiariisque Guletanis stipendia perso icura. Vole bat Caesar de Aleterio Barbarolsam pellere,sed impeditus alui fluxu,quo ρ π miles promiscue laborabat, in Siciliam cum classe contendit, Guletae praeficiens Bemardinum Mendosam cum praesidio mille Hispanorum peditum, iustoq; tormentorum numero, ac commeatu, additis decem Duce Antonio Auria, triremibus. Exinde Caesar Ioannem Lusitanum uxoris fratrem ciam sua classe domum dimittit, ipse tandem vivesimo secundo Augusti Drepanum venit. Hic militi persolutis stipcndus Cae sarciastem dimittit, seruatis tantum veteranis Hispanis, ac bis mille vetateranis Germanis. Caesarem Siculi centum quinquaginta millibus au reorum honorarunt. Deinde auditis populi querelis 'male ad in in i stratam iustitiam, auctores partim capite plectit, partim exilio aut auro mulctat; restitutaque legibus auctoritate, Fcrdinandum Gonragam si i si e e ciliae

189쪽

i sue s ciliς Prore in nominat. Exin Mestinae conscensi classe, lici nauigatione mense Nouembri Neapolim peruenit. Interea vigesimo quarto Octobris Mediolani moritur Franciscus Ssortia, Insi ibrum Dux nullis ex M. a. Vxore Christierna, quae nondum pubuerat, relictis liberis; causa noui j . , . inter Caesarem ac Francum belli. Amicos igitur Francus sibi paraturus, decimo nono Decembris Guillelmum Bellatum Sin alcaidiam ad con- exti gregatos Protestantes mittit, pcrens in foedus admitti. Illi non recusansim o contra Caesarem,ut dicebant, nil sanciatur. Idem Regis Angliae

Legato respondent. Cumque foedus S malcaldicum in annum tantum unum hucusque suisset initum,ac iterum saepius renouatum,nuncin d i 136 cennium continuauere. Mense Ianuario anni 1136. obiit C arina Ar ragona, Caesaris Caroli matertera, ante triennium a marito Henrico C auo Angliae Rege repudiata,ac nunc, ut volunt, veneno sublata, nubili relicta filia Maria, quae postea Philippo Regi nupsit. Interea Franci--r; scus Franciae Rex,quod mortuo Ssertia, missis ad Caesarem Neapolim

uisiss. Legatis proditione Mediolanensi, responsum pro voto non obtinuisset,

copias rueta pace cogit, Duce Chabotio Ammirati, iubens auunculum Sabaudiar Ducem ditione pellat,causatus se luaternae hereditatis porti

iam. nem,cum amicitia non posse armis obtenturum. Sciebat enim, hac o

cupata prouincia , Mediolanum euadere manus suas non posse. Sub idem tempus Geneuenses confoederati Bemensibus, auctore Ioanne Caluino, Archipraesulem suum cum tota religione Catholica eiecerant. Marin ιε. Cui cum Sabaudus auxilio venisse victores Confoederati, pulso Sabaudo, multa ei ad lacum Lemanum ac Rhodanum opportuua loca adui. . .: munt. Ac dit & hoc malum a Chabotio: qui cum Francicis copiis inmisi iam Sabaudiam irrumpens, uniuersam sere occupat; transgressusque Alpes Pedemontanam regionem invadit,nullibi iustis, quaeresisterent, repe mμα. tiis copiis. Vnde facile in potestatem redigit Turrinum, Fossanum ac Cherium, munitissima Prouinciae oppida. Vercellas, Antonio Leua prς-ca. sidium submittente, capere non potuit. Carolus Dux, maiori ditionis

parte exutus,cum uxore, filio,ac thesauro ad Caesarem est profectus. Ineunte vere Caesar Neapoli Romam prosectus, a Pontifice Paulo ac Romanis summo cum honore excipitur. Roma Senas, inde Florentiam, coeuntibus undiq; copiis venit. Florentia Lucam proficiscitur, indeque' ν transgresso Apennino, Asiam veniens, ab Antonio Leua Fossanum e pugnatum,ac Franciscum Salustium, deserto Franco, suas partes amplexum discit. Quo felici rerum initio, ad Alpes maturὰ transcendendas, atque ad interiora Franciae inuadenda, mirum in modum est inuitatus. Rebus isitur omnibus paratis, subsequente Oer Liguriae littora cum instructissima classe ac Italicis cohortibus Andrea Auria, Caesar per maritimas

190쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPS. G3timas Alpes, ac Tendanos colles, Lugdunensis prouinciae fines iusto cum exercitu intrat. Auria Antipolim ac Gratiam capit diripitque. Cmsar, recensitis copiis,circiter quadraginta millia inuenit; promotisque ad

Fanum Maximini castris, captisque aliquot oppidulis ac arcibus, Fran-ρNumnacos compluribus minutis praeliis non sine detrimento superauerat, tandemque ad Aquas Sextias, indeque haud procul Massilia castra locans,

inspecto vetustae urbis situ, Arelatensem aptam late vastat. At vero dum Francus cogendis contra Caesarem copiis est intentus, ecce nuntium accipit Delphinum filium, e tribus natu maximum , octodecim annos natum repentino morbo extinctum. Volunt Franci veneno subla- ια'

tum instinctu Antoni j Leuae Ducis Caesariani. Sed quae illi causa, cum adhuc superessent duo Regi j iiiij Θ Massaeus eo tempore vivens sic habet: vin Mense Augusto primogenitus Regis mortuus est non sine toxico; quod aiunt sibi propinatum a seruo status eius,ut herus suus fieret Delphinus. Haec ille. Alij explicatius inuentum uxoris eius Catharinae Medicaeae intereretantur. Rex Franciscus,receptis praeter Francos suos Helvetiorum viginti millibus, ad Cabilonem castrametatur, Caesarianos pestilenti C. fluxu alui grauiter laborantes pressurus. Praelio enim nec tunc cum sertunatissimo Caesare certare ausus erat. Sed is, antequam maiori incom-2 μαmodo urgeretur morbo in castris desiderato Antonio Leua viro sortis- simo) quo venerat itinere in Liguriam est reuersus,perditis morbo multis viris praeclaris, ac supra duo)ecim millibus militum. Dum Caesar ad Aquas Sextias castra habet Henricus Nastaui j ac Adrianus Rcusiij Co-mites, eductis viginti millibus peditum ac sex millibus Belgamin equitum,in Picardiam contendunt. Capiunt Braiam ad Somonam amnem Aliam.

sitam. Guilam, sis praesidiariis, expugnant, arce deditionem faciente. Tum Vlterius in Franciam profecti omnia in praedam vertunt;quodque auferre non poterant, igne consumunt. Hinc Peronam obsident forti ζ praesidio insessam. Productis tormentis, Caesariani tribus locis oppugnationem aggrediuntur, factisque ingentibus ruinis, instructis aciebus, Himp -- cum continuis quinque horis atrocissime esset pugnatum, Nastauius, desideratis trecentis viris.receptui canit; desiderarunt Peronenses oci ginta quinque viros. Rursum Augustidie vigesimo sexto iterum Per Davehementissime oppugnatur, itemque octauo Septembris, sed pari euentu. Nassauius ac Reustius obstinate ac fortiter resisti videntes, appropinquareque noua Francorum auxilia,deserta Pemna, copias actor tas , . menta diuidunt.Reussius cum Belgis Cameracum,Nastauius cum Gem ire u m-manis Atrebatum proficiscitur. Caesar, dimisso Genuae exercitu, con- Σ' scensisque triremibus , cum Carolo Sabaudiae Duce, eius uxore sorore Imperatricis, ac filio, deducente Auria,in Hispaniam contendit, ac de-min v eo. E fisa

SEARCH

MENU NAVIGATION