De gutta podagrica, chiragrica, et arthritica libri duo Francisci Jndiae med. et philosophi Veron. In quibus natura earum, & curatio, miro ordine discutitur, & enucleatur. ..

발행: 1600년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Quod humores non perpetuo a capite , mel a parte

exteriore capitis originem trahunt, contra

Fernelium . Cap. V I II

A u enim demonstratum est, Articulares,& Podagricos a flectus produci a suppressis mensibus, &.lis moroidarum assueta purgatione intercspta; Ergo non perpetuo a solo capite, excrementa tales affectus producentia originem ducunt. Praeterea, ob id etiam ratio non postulat, ut eadem excrementa ,quae in Venistis moroidalibus, vel in utero detinentur,coaceruanturque,antequam ad genua, vel ad pedum articulos Prolabantur, ad caput prius ascendant, & postea ad illas partes defluant , hoc enim esset ridiculum imaginari : Et idem est intelligendum, quando dolores Tcnum,ventriculi, atque intestinorum, in articulorudoloribus vertuntur,testantur enim hoc, Hyppocratcsi,& Galenus . libro in o. Epid. cap. 3. quoniam absurdissimum esset opinai Mnateriam tales affectus producentem, antequam ad articulos pedum irruat, prius in caput defferri, quia natura agrauata, faciliorem sibi aditum ad exonerandum requirit , & parat facilior autem aditus natura: esrille, qui per breuiorem viam, & rectitudinem tit,at materiam, Vel uterum, vel ventriculum, vel renes Occupantem. ad ge-nua, vel ad articulos pedum per viam capitis propellere esset potius naturae opus valde dissicile, di labo- oriosum. Ergo Fernelij opinio rationi consentanea minime esse videtur: propterea ego mali ime Opta-

rema

52쪽

saltem mihi redderet, qua nam necessitate, 'el naturae, vel morbi,coacti humores superuacanei, in visceribus geniti,antequam deferantur ad pedes,debeant prius in caput ascendere λ μ mplius, si vera esset hac Fernelij opinio, ex necessitate sequeretur,quod nun- quam dolores articulares,vel pedagrici succederent, ni prius signa ab eo proposita in capite apparerent,

videlicet. Capitis grauitas somnolentia, dolor exur-nm, se inversis capistis acueretur m capite dolor, tumor adematosus , interdum molis, ut cera, cuti praesertim ad

occipitium subiectus, cutis dens, ore. At non semper ex necessitate haec signa in capite apparent, Quamobrem longh erronea est opinio hac sua. Experientia enim quotidiana contrarium persaepe,& ut plurimum euenire videtur, quotidie enim practicando, frequentissime intueri potui, huiusmodi affectus accidere absque ulla in capite imaginabili ante acta al

teratione.

Cause externae multitudinis excrementorum, a quiabus Podagrae , s, alij articulares morbi producuntur. Cap. IX.

E D perquiramus modo, a quibus nam causis haec plenitudo in corpore, & congeries excrementorum generetur : vel enim loquimur de plenitudine simplici-mnia, ter, de qua multis in locis loquutus est Galenus,praesertim tamen η. lib. de tuenda sanitate & lib. I 3.

53쪽

p R I M in s. asmethodi medendi cap. 6. & libro de plenitudine circa finem; Vel de malorum humorum plenitudine Io qui volumus: de utraque meum institutum est dice. re,quia in istis affectibus omnes hae locum habent. Plenitudo autem, quam Graeci vocant, adesidia, otiosa vita, pleniorique victu introducitur, ut Galenus testatur lib. suo de morborum causis,cap. 3. malorum vero eXcrementorum plenitudo ,&exu.berantia,a qua Podagra,& alij articularcs morbi pro νμή- πι ducuntur, ab externis, & internis causis fieri fas est dicere, a causis externis inquam, veluti a pigritie, a grais N nimio otio, a vita valde a laboribus aliena, a cranu '

,a multorum,& generolorum Vinorum potu, praecipue cum aliquis ea ieiunus potauerit, ab ebrietatibus,& immoderato veneris usu unde Virgilius dicere consueuerat. Ut Uenm enervat vires Isic copia vini,

Et ientat gressus, debilitatque pedes. Ex desidia namque, crapula, Venere, & Vino,na turalis calor adeo frigessi, ut fere ad extinctionem perducatur,unde fit,ut ad concoctionis munera ineptior euadat,& ex consequenti crudorum succorum ingens copia progignatur;cum autem malis istis humoribus corpora scatent, neque ob id a mala victus consuetudine dessistunt, necessarium est, ut in consi. miles pernitiosos affectus incurrant. Praeterea, in quit Galenus 6. aphorismorum supra trigesimo , quod usus venereorum tantam vim habent in Podagrae generationem , ut mirum minime videatur, si

Hyppocrates dixerit, quod Eunuchi Podagra non aborant, &postm0dum, neque pueri ante venereri

diuiti Zi

54쪽

rum usum. An vero haec Hyppocratis sententia nostris temporibus veri ficetur,idem Calenus affirmata quod Hyppocratis quidem tempore verum extitit propter vitae moderantiam, At sua tempestate etia Eunuchi, & Pueri podagra corripiebantur,quamuis nullum haberet usum venereorum,quod & nos quoque affirmare debemus, talis enim est eorum desidia, ct ingluuies,& ebrietas, ut etiam sine venereis,& mulieres, quamuis menstrua, illis non deficiant, podagra corripi possunt, propterea optimo iure Celius Aurelianus,vir quidem occulatissimus, lib. s. tardarum assuetionum cap. a. nolluit Eunucos,& Puerosa podagricis, & articularibus passionibus excludere, coitus itaque immoderatus, & potissimum qui supra cibum fit, praeterquam quod innumeras aegritudines Parere potest, tamen articulares dolores, & podagricos affectus concitare praesertim valet; S praeter cetera aceti, & vini albi usus,huic morbo somentum prae stare videtur, sunt enim veluti vehiculum malorum excrementorum ad articulos,cibaria etiam, quet corruptioni obnoxia sunt, ex quibus humiditas superuacanea facile generatur, ut poma, persca, melOnes,cuiuscunque generis olera, & legumina, pisces, caro porcina:& omnes carnes pingues,& Auitam pal lustrium I Et secundum Apulei sententiam comestio

gallinarum,& coturnicum, quam proprietatem nullam aliam esse reor, quam humorum vi lcidorum exuberantiam , quam sane huiusmodi carnes parere assue is sunt. inter externas causas quoque recensere

debemus, Omnium assuetarum euacuationum interis

i I narium

55쪽

Rarium, &huiusmodi, &arteiactarum purgationum intermissio, ut sectionis venae,vel purgantium medicamentorum , & fiequentis balnei. Praeterea aegritudines valde longE,& cronicae,& perperam curata sunt in causa horum affectuum, ut plerumque videre est in disenteria, ex ea enim non recte curata,pedum dolores saepissimE succedunt. Quamobrem iure merito nos ducimur ad credendum, quod eadem ratione , qua humores irruunt ab intestinis, ad articuloscquod sane saepe in disenteria fieri consueuit & sic ex disenteria, arthritis introducitur,ita eadem ratione, humorum ab articulis impetus,& fluor ad intestina efficit,ut alui fluore accedente articulorum affectus discedant. Eliquationes, quae fiunt in diis cultati- hus intestinorum, nisi rite purgentur, ad Articulos transferuntur. Aegritudines etiam non cronicae hoc idem praestant, dolores enim colici in articulares, &Podagricos vertuntur, ut ex Hyppocratis doctrina A. in 6. de morbis vulgaribus parti. 3, elicere valemus . Et Paulus Aegineta lib. 3. capit. superius citato, inter has causas recordatur importunus, ac vehemens labor, longa, laboriosa,& intempestiua ambulatio, & aequitatus, & insueta frigidae potio, qua Principes,& Aulici ex longa,& deprauata consuetudine utuntur,quibus addere liceat animi curandi cogitationes graues, atque perturbationes; vigilia immodicar,somnus extra tempus,& consuetudinem.

56쪽

LIBERQua nam sint cause interna perquiritur, 'GCap. x .

T autem ad internas causas oratio nostra conuertatur, dicendum est, quod causae interns a triplici fonte scatent,nempe ab ea a muri Humoribus a Mebris,& a Facultatibus. ,qμ-i- Tunc aut e stat e re ab humoribus dicimus,quado ip sieλhuberant, vel omnes simul, vel unus ab altero χ-

mento Μm . iunctus,ut iam iusius a me declara ium eli; Emanaret πι ' autem a Membris ipsis,quando scilicet viscera,& in-- s. a. terius principaliora membra per quamcunque causam, a sui naturali su nictione desistunt , &mustuli, nerui, tendones,& aviculi,vel dilatati, vel rari, vel Iaxi,aut lati in suis vijs repcriuntur, tales autem euadunt ,vel propter percussiones,casus,propulsiones,&Iuxationes; quandoque enim torquentur, v ci e suis mouentur Iocis membra, vel quandoque percutiuntur nerui, & tendones, & sic imbecilliores fiunt , &doloribus cruciantur, unde in locis illis attrahuntur humores, vel ratione doloris, qui vim habet attrahendi . Ut Galenus testatur libro de curandi ratione per sanguinis missionem ca.8.vel quia ijsdem ca sis, musculi, nerui,tendones, & articuli facti sunt imbecilles , & Iaxi, & hac ratione humorum fluxiones admittunt. Praeterea,a procactarticis causis etiam superius relatis, membra iam dicta imbecilliora euadunt. Talia tandem dicuntur esse a natura ipsa constituta,vel quia ab Avis, & Patribus podagricis ori- sinem traxerunt,quibus semen viciatum erat,atque

ideo ulijs vehetaeatiorem fecerunt partium imbecilli.

57쪽

eillitatem, ut Galenus 6. aphor. supra citato loco testatur. Et hac praesenti occasione non possum non mirari, cur Donatus Antonius ab Atto Mari, vir nostra tempestate clarissimus,talem praecipue internam

causam, in externarum numero reposuerit . Et tan.

dem causas internas harum aegritudinum,a facultatibus fluere dicuntur, quando facultas eXpultrix , veputa ventriculi, hepatis, vel aliorum internorum membrorum, valida, riisq; est,uel nimis imbecillis. quando fuerit sortis, tunc temporis ad membra deis biliora , veluti ad articulos superfluitates eorum expellunt . Galenus enim in libro Hyppocratis de natura humana comento 2. membra fortia inquit, si superfluos a se humores depellant, ad debiliora deponuntur,& Averroes septimo collectaneorun cap. de aegritudinibus stomaci Consuetudo es dicit I vis

te membrum s η sepe suitates ad debile proiciat maxime, si ad hoc adiuuat locuου, se viae, qua ad imam est suunt. per Locum. nos intelligere debemus articulos. neruos,& tendones imbecillos,qui excrementa recipiunt; per Vias autem,musculos dilatatos, patentes,& lavos tendones.talium excrementorum dcsluxum admittentes, quando vero facultas retentrix fuerit imbecillis , tunc humores crudiores, & male, administratos relaxat, & haec sint satis pro causarum, tamcxternarum quam internarum exacta cognitione.

58쪽

De causis Podagrae, , Chiragrae Nodos . ,

VONIAM quandoque Articuli digitorum Manuum,& Pedum inflantur,atque tumidi fiunt,& postea adeo duri efficiuntur, ut in tophaceam de veluti lapidosam substantiam transeant, & nigricantes quodammodo evadunt, atque in obliquas partes, vel aliquoquo modo contorti vertuntur. Et quandoque fit ut humores mucosi,vissidi,vitreique colligantur in eorundem digitorum articulis.& poros generent,qui in la- pidosi tophi naturam evadunt, cutimque in ijidem partibus distendendo, acerumpendo,Tumidam, deproeminentem faciunt, & quamuis chirurgicis in-

frumentis extrahantur, tamen regenerantur de no-

, & materia, quae exit interdum, gipsea, interdum vero ad grandinis limilitudinem apparet;propterea non erit inutile horum affectuum caulas perpende Flo, recensere; quod ut ordine iam superitis instituto utar, illarum alias externas, alias vero internas esse statuo; in externarum serie,adest pigricies, otium, Vita a laboribus aliena,crapula,hebrietas,& omnes alii inordinati cibariorum eius, & male victus rationes ,

a quibus incocti,crassi, vissidi, glutinosique humores

generari apti sunt, qui deinde per assationem in te restrem duriciem verti facillime possunt, ut Galeno Placuit i methodi medendi cap. .vel etiam in ea dem duriciem transmutantur, propter usum medica-4acutorum vel admodum calefacientium,& exicantium a

59쪽

tium,& ressoluentium, vel ob administrationem medicamentorum nimis stupefacientium, & torporem inducentium . Causae autem internae, sunt humore Suiscidi,& glutinosi qui in corpore abundant,& membra interna principalia, scilicet cerebrum, ventriculus, iecur,lien praue affecta; Musculi,tendones, ncr-ui,'& articuli imbecilliores redditi, & facultates membrorum,vel nimis robustae,vel admodum imbecilles ; Et ut ab humoribus auspicemur cum sint glutinosi, & crassi, dum resident in articulis adeo crassescunt,ut in duriciem contumacissimam transeant;adhaerent autem praecipue in articulis digitorum, vel manuum, vel pedum propter illorum insignem imbecillitatem, & ab internorum membrorum facultate , vel nimis robusta tranimiti untur, vel admodum inualida, crudiores relaxantur ; & tandem generan tur tophi in articulis, ut Galenus inquit, primo de alimentorum facultatibus cap. s. ea ratione serh, aqua in renibus lapilli fieri solent. Contra e bros Parei sententiam causa occulta Articulares morbos producentes refelluntur.

M a Rosius Parcus. Parisiensis, Chirurgus Regius, & primarius,pr ter causas a me sigillatim enarratas, opinatu S est . arthritidem, & podagram a quadam occulta, venenata, & maligna, inexplicabilique materiae

qualitate prouenire. & hoc Avicennae, aut horitate fretus

60쪽

fretus,cum lib. 3.sen. 22. tractatu 2. cap. I. proserat Arsindis steriem quandam esse, cuius materia adeo acuta,& maligna sit, vis aliquando animi irati impetu exacerbetur, subita morte homini necando se sciat . hanc porro suam opinionem corroborans Galenimente libro de Theriaca ad Pisonem cap. I 1. ubi habet . Theriacem podagricis, arthriticisque omnibus ex

usu esse. Nulla alia ratione ductus, nisi quia desiicat,

obtundit, & consumit huiusmodi materiam virulentam,quam profecto opinionem, pace tantae auetoritatis viri, falsam, & erroneam esse iure merito censeo, quod duplici ratione demonstrare non erit admodum difficile; tum quia causae ab eo relat7,qus podagram,& arthritidam faciunt, occultae minime sunt existimandae, tum etiam quoniam materis ills mali-gns, venenais, atque virulenis pricipue,ac per se ipsa Morbos articulares, & podagricos non constituunt. Quatenus ad primum spectat, rationi valde esse alienum iudico, fgritudine undequaque conspicus, causas latentes proponere, si enim morborum causis abditς essent, frustra illorum ablatio utique tentaretur, PKterea, quibus nam prs sidijs, ac medicamentis ad

causas occultas euertendas uti poterimus; a causis enim conueniens curatio indicatur, hoc sanequam clariis mum est,& a nullo unquam reluctabitur,idcirco ex omnium prsstantissimorum Medicorum consensu, & prscipue Galeni I o. Methodi medendi cap.

I. & primo de arte curativa ad Glauconem cap. IS. idem confirmatur; Pr terea, iam ab omnibus grauissimis artis medici institutoribus decretum fuit,quod ut morbi articulares concitentur, necessarium est

SEARCH

MENU NAVIGATION