Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

. QDd autem n uilla sit, siccon .intur: Abest ab

omnibus orationis partibus: igitur nusquam est. Ac sane in Generibus non est : quaedam nanque trium voeum sunt, Humanus, Humana, Huma num:quaedam duarum, Ceruus, Cerua: quaedam singulis contenta Aper.Neque ipsa Genera simi' litudine vocum afficiunturinam Martia,& Sisenna, diuerso sexu, eadem vocis forma sunt. Item eadem Genera unica Voce confusa,atque ignota: ut Passer, Aquila: quum tamen & ibi foemina, &hic etiam mas sit. At ne numerus quidem agnouit Analogiam: nam quamobrem non dicimus Cicera,sicuti Farris neque olea, sicuti Vinay N5 enim recte responderutantiqui,ob generum dia

uersitatem in vino multitudinis numerum rece

pium esse:quia aliud esset Chium, aliud Lesbium, aliud Falernum: nam Ciceris quoque valde sunt diuersae species, Folio, Siliqua,Semine. In Temporibus item desideratur: quippe a Fleo, Fleui: a Sero ,Seui a Fero, Tuli: ubi a dissimilib'similia,a similibus dissimilia orta sunt. Item a Pasco, Paul: ab Amasco non est. Modi quoquc Analogiae im--nes sunt: multi enim carent, ut Forem. Nec Figurae dicuntur Analogia: nam quare dico nobarbum, non AEnibarbum s aut quare Magni loquusi,no Magno loquum' Quin etiam in deri-uando ipsas species,aequalitatis nullam curam habemus. si quidem a Bone,Bouile ab Oue Ovile a Sue nihil ducitur.Et Bubulam dicimustat ob Ο-uc,ouillam. a Scribo,Scriptor a Bibo nihil tale: sed contra, a Bibo, Bibacerata Scribo nullii simile. Item in Comparativis,& Superlativis Clarus,

482쪽

Clarior, Clarissimus: Similis,Simillimus:a Bono, Melior, optimus. Sic neque in Diminuti uis: A nus, Anicula: Manus, Manusculae a Pusione, Pu sillus: a Morione nihil. Quid quod ne Accentus quidem ratio ulla est similis λ Etenim Hectorem,&praetόrem eiusdem forme nomina alia & quan titate,, soni qualitate proni nciamus. Sed & eadem nomina variis quatitatibus alias, atque alias proles generant: a Luceo Luxlonga, Lucerna breuis. immo etiam eadem in costantia in eadem Voce deprehendetur: neque id apud poetas solum,Pharsalia, Italia, Sicania: sed etiam communi via. Nam in lege fundi venditionis, Ruta cae fa ita pronunciabant prisci, ut prima vocalis pro duceretur,alibi semper correpta esset. Quod si no est necessaria neque est in accide libus partium: quippe non in Primariis, non in Deriuatis, non in Declinatis limmo in uno e demque inaequalitas: Analogia nulla erit.

HI, qui sese literaturae hostes prositorentur, potuissent a nobis ferri sane, nis pessimulanfacinus ausi essent.Neque enim solum caussas, rationesque porportionis tollere in reliteraria, sed , etiam totam naturam ipsam demoliri videntur mihi.Diruunt enim AEqualitatem,& Similitudinem,omniaque casui subiiciunt: contra quam faciebat Plato, qui etiam Nominum ac Verborum statum, flexumque naturae certis legibus constare,atque duci arbitrabatur. Nos igitur utrunque

483쪽

extremum tanquam vitiosum reiiciamus. Ac d

cem quidem principes rationes,quibus alis quoque annectuntur, scio a veteribus obscure timui, & pluribus verbis inculcatas: quae hic tam clare patent, tamque ordine digestae sunt: ut quod illi Orationis fuco, nec satis apta copia quaesiuere, id hac nos serie, ut quam enicacissimae appareant, consecuti videamur. Qisibus ut respondeamus, paulo altius ordiendum est.

Naturam rerum omnium aut rem,quaecuque

agat, propter finem agere receptum est: quare necessarid fit, ut certum quiddam agat: unde me-brorum, quae in animalibus sunt, caus ae , officia, opera,luculentissimis libris a nobis sunt explic ta. Propterea Vero quod interdum aliis,atque aliis circumuenitur impedimentis ita, ut aberrare cogatur: quibusdam praeuenta angultiis non id agit, quod intendebat. Itaque Homini aut addit sextum digitum, aut tollit manum, aut de curtat crus, aut aliud quippiam eiusdem modi monstrosum parit. Caeteriim quia maxima ex parte recte opus suum peragit, nequaqua ei deesse operi, quod proponit, dicimus: neque iccirco

naturam negare debemus. Vcrum nonnulla recte atque ordine in lucem prolata, deprauat C5suetudo: quales sunt ii,quos usus adegit, uti Valgii essent, aut Vari, aut Compernes. etiam Casus multum potuit,quo aliquis Claudicaret, aut Luscus esset, aut Strabo. astas quoque, atque imitatio detorsit pristinum quorundam institutum, quo detracti a natura sua degenerarent. Q Um' admodum igitur vel casu,vel usu, natura aut peruertitur,

484쪽

DE CAVsIs LING. LAT. θεῖ uertitur, aut immutaturi neque propterea tamen

naturae opera neganda sunt:ita non continuo Analogia, quae natura quaedam .vocum est, sicubi desit , ab omnibus tollenda sit. Est ante oculos Phalaris, Dionysius, Nero, alia monstra : in his Iustitiam, atque Animi moderationem desideres: igitur nusquam haec erunt i Alexander rau cius loquebatur, obstipa ceruice erat, non a primordiis natalium suorum: sed paedagogi nequitia distractus fuit a simplici illa regia indole. Hominis igitur fuerat integritas, Cosuetudinis prauitas. Species enim per singula corpora propagantur, inter quae nullum Iormae discrimen in uenitur: ita etia in verbis fit. Sicut ergo in natura

deductio triplex: sic & in vocibus. Triplex autem ad modum hunc: propterea quod ea quae deducuntur tribus diuersa sunt differentiis: nam aliquid dicitur esse diuersum ab alio Forma, ut equus ab homine. Aliud Materia, ut hic homo, ab hoc homine. Aliud Accidente, ut hic homo sedens, ab seipso stante. Quare in vocibus quoque, aliud erit nomen hoc, Homo, a Verbo hoc, Pugno: forma enim distant. Secundo modo aliud nomen hoc homo a nomine hoc Equus.Tertio, aliud nomen hoc Homo, a nomine hoc Hominis. Possunt autem ea, quae Vel forma, vel materia sola distant. etiam accidente differ re: ut Homo niger, ab Equo, & Homine albo: si enomen hoc Homo, & a verbo hoc Sequor, & a nomine hoc Equus distabit accidente quoque, id est lineamentis elementorum. Itaque citam

innexione distare poterunt. Ac quemadmodum

485쪽

eiusdem nationis viri duo,etia fratres, etiam gemini,ctiam pares facie, etiam colore, tamen manuum aut crurum flexu dissimiles esse poterunt: neque tamen auferetur, quin duo peregrini inter se similes sin hoc enim accidens eli. 1ta in voci bus: Equus de Lupus conuenient accidente, Lepus non coueniet: sed Analogia erit inter Lupii, & Equum: quia cum Lepus non est. Non ergo

tolletur propterea quod inter Lepus non est:sed ponetur, quoniam inter Lupus est ,& Equus. Sed habet suam causam Lepus, qua desciscat, sequaturque aliam porportionem, ut faciat Leporis, propterea quod Graeci Dorienses ita & appellabant, di flectebant: quare generis quoque Analo-

, giam sequutus est Lepus Graecam, non Latinam Equi, o )η λε ορο :neque solum Genus inde, sed vocis in recto casu lineamenta Latina sibi assumpsit,ut esset Lepus,sicut Equus. re hoc etiam intererit Analogiae, ut aliis atque aliis caussis partim talia, partim alia sint. Neque enim quemuis hominem decet Robur, aut Celeritas: qua

re Robustum , & Celerem non sequetur eadem membrorum Analogia: at omnes Robustos cadem , eadcmque alia seorsum Veloces omnes. Si quem autem membrorum proportione praeditum inueniamus, ossicio autem illi inutilem: hunc casu, mi alio quo salo separatum ab ea proportione iudicabimus, non propter unum tollentcs caetera omnia. Itaque sic est acutissime contra adirersarios concludendum: Non posse

eos inficiari Analogiam, nisi in quibusdam potiati est enim Habitus prior Privatione non tem-

486쪽

DE CAVs Is LING. LAT. qq3pore, sed cognitione: scut Affirmatio Negatione. In paucis non esse casu , in caeteris omnibus consilio similitudinis. Euenit autem interdum ut deficiatur nomina proportion e illa, propterea - quod res ipsi deficiuntur: nam sexus de principiis quibusdam,& officiis discreti sunt: itaque alteri quod designes nomen ,alteri non conueniat. Proprium scemellae Nubere est : iccirco non transibis a foemina ad marem ipso Participio, ut tantummodo Nuptam, dicas: ubi non tolletur

Analogia quia Doslum & Doctam dicas: sed ponetur iccirco, quia Analogiae pars est,sequi sgnis scatum,alia quoque pars eius est, sequi concini nitatem : scuti hominis o Dium seruare decorum. Ergo siquid scabrum erit in deducto, maluit ars

abstinere: quum tamen natura non repugnaret. Graeci συμιφωνίων nominant finem hunc, nos e-

tiam Habilitatem possumus, non solum concinnitatem. Sic reiecta sunt multa. Fo Faux Prex, eruturus, nutritrix, atque eiusmodi ut, suppressae potius ab usu, quam negatae a natura Vo- cum sot. His legibus diruuntur argumenta omnia:Nam friuola satis sunt, quae negant necessariam. Ac primum quidem admodum ridiculum, quod breui tali , ratione tollendas curat inflexiones , quum tamen per inflexiones tollatur ambigVitas. . Aliae quoque rationes nullae sunt. Varietas enim,quam asserunt, nequaquam reiicit aequalitatem. Est enim aequalitas interdum inter duo, propterea quod ipsa sunt aliis inaequalia. ita distant aequa-

uter duo Triangula,ab uno drato:quia inter

487쪽

ὴ 6 IVL. CAE S. sCAL. LIB. XIII.

se aequalia sunt: Ac satis est, ut varietas sit inter species,non diuersitas in speciebus.

ATque An logis quidem ratio ac natura sc

costat.Etymologia vero etsi in multis obscura est,superque eadem Voce alia alij visa: tantum tamen abest ut tollenda sit, ut tam maxime sit inuestiganda, quam maximMatet. Quid enim occultius veritateλat multis in rebus ea imprimis desideratur: neque tamen quisquam tam sitimpudens, qui eam neget.Nam qui semper dubitabant Pyrrhoiiij, vel propter hoc id agebant,pea veritate,quae in altera parte contradictionis latitabat,aberrarent. Ita materiae primae natura prae- terierat Veteres omnes Philosophos, donec a Platone inuenta, ab Aristotele omnium sapientum principe eruta est in lucem. Quare omni ope atque consilio nitendum est, ut ne plus illa operae latendo exigere, quam nos inuectigando poncre

videamur. . CAPUT CXCI. Via agendum,qudque ordine.

Vocum Principia, Caussas, Elementa, Ais

etiones queadmodum uniuersa natura co prehederentur,hactenus. declarauimus:deinceps

ad ipsas voces priuas cursus fleetendus est. Sieenuo Philosophus Naturalia corpora sub motu accepta deducit communi intellexione ad historiamsngularium: cuiuo exemplo nobis quoque statuen

488쪽

DE CAVs Is LING. LAT. 6 7 statuendum est, quo via Pruiae voces apud autores circunserantur. Quum igitur quidam peror dinem Elementorum hoc yrofessi fuerint, alii sumpto autore interpretandi munus magnis digressionibus contaminarint, unus Varro mihi videtur consultius secisse, ut verborum connexum certa serie explicaret. alioqui diuersis locis eadesaepe repetas necesse est. Verum enim uero ipse quoque M. Varro suorum librorum initium auspicatus est a Temporis, Locique diuisione quadam,perinde quasi sub utroque,alterutr6Ve omnia continerentur: ac non infinita pene sint,quae in eam partitionem vel reluctantia sint arcessenda, ut omittam particulas minores, cuiusmodi sunt Praepositiones , coniunctiones , Interiectio nes, quae nullam habent cum Nominibus assini talem. Quare longe praestiterit a primariis Ucibus initium sumere, atque ab his deducere caeteras, quae ab illis ortae sunt. verum inter easce primarias quum quaedam steriles sint, ut Interieetio nes, Praepositionum, ac Coniunctionum maxima pars: quaedam sint genitrices, quae alias ex sese pariat: primo quoque loco tractare steriles decet, quae nullam cum caeteris habent coniunctionem. Et quoniam non omnes Voces Elemento rum similitudine,aut significati cohaerent assinitate,nequaquam absurdum suerit, si interdum in contrarium transeamus.Neque enim qui de Mo-

u dixerit,de uitae quoque non possit loqui.

CAPUT CXCII. 'nium D scatum catera reducenda.

489쪽

V Num vero imprimis obseruadum est, pro pterea quod significatorum similitudo viii

eidemque voes attributa saepius est, aut scribentium autoritate,aut prodentium curioso iudicio: principem omnium significatum indagari oportere censeo,ad quem tanquam ad tesseram,signaque caeteras reducere legiones: sed propositis seinper caussis, sine quibus tam stulte credimus, quam arroganter profitemur. Na quum hoc interpretandi munus Vsia, Auforitate,Ratione constare dixerint: sane intellige odii est, usum sine ratione non semper moueri, veluti si aspirat Tro ploim, & nchoram, quae leniter a Graecis aliis proseruntur, Atheniensium exemplo sciamus factum este. Autoritas vero quid aliud, quam Vsus est Nam quod autore M. Tullio dicimus, ex eius usi id habemus. At si ab usu recedat,tu vero a toritas nulla est. Quare etiam Caecilium reprehendit Cicero, etiam M. Antonium, qui tum aliter,quam ex Vsu loquerentur. Ad rationem igitur, quoad fieri potuit,erunt hic reducenda.

C A P v T C X C III. Non recte iri vocisignificatorum multitudinem

ameteribus allignatam.

FVerunt autem doctissimi, multarumque literarum Viri, qui propterea quod nimis multa uariis obseruationibus comperta sciussis Et, multa item significatorum monstra viai eidemque voci designarunt. QDrum opera tantum abest ut c5moda sit, ut maxime etia libri aduersetur inscri

490쪽

edidissent, nihil minus quam quod profitebantur, effecere. Vnius nanque vocis una tantum sit significatio propria,ac princeps.cqterae aut communes,aut accessoriae, aut etiam spuriae. Non enim ab re idem Verbum adiecit usus Nominibus diuersorum significatorum: sed quia eorum natura conueniebat: sic dicimus Scindere vastum: Scindere adamantem non dicimus: non enim natura sert. Ac vcrbum quidem pristinum recipit significatum, sed non cohaerent. Non igitur potuit mutari significatum huius verbi, in ea verba quae cum adamente conuenire possunt , puta et undere. Nam dicimus, Scindere in iustu togam: crgo erit hoc loco idem scindere quod Lugere. &Scindere vallum, erat, Castra occuparem a te plurima sic ab illis distorta sunt, quae a nobis in libris Originum certis appositis caussis co recta fuere. Nam quis putarit verbum hoc tiri , idem cse. quod Condi Z propterea quod poetae versus est, ---Fotiuntur Tibridis alueo. sic Subigere , ocuere: Se Siringere , Percutere e dc Spectare, Dirigere: & Venim, odor: dil alia innumera , quae omnia longe accuratius ad sua quae que principia reducenda suere. Est autem viri &boni&sapientis non solum alienos errores ete gere,atque arguere, sed etiam rationes suas,atque consilia aperire. Quare quo sit indagandum modo,sic instituamus: Si Condi, significat V oriri, loco verbi Fotiri ponatur verbum Condi: sit patitur sedes, bene est: si non patitur, non significat.

Qigis igitur dicat pum libras &, uti sum Turdo ' &, Condi in sum Ense Z Item

SEARCH

MENU NAVIGATION