장음표시 사용
461쪽
sed potiore partem sitis habuit ponere.
καc Graeci vocant, nos Electivas. huius eae quo que generis sunt: ut, Malo Caesarem, quam Cato nem. Nam etsi alterutrum non capiunt , sed de signatum tantum sumunt, latiore tamen disiunge di voce subijciuntur, quemadmodum dicebamus de Vel, apud Terentium. Commoda vel mulum, Vel equum. malis tamen Equum: neque enim copulatiuae sint, abijcitur enim alteru me
brum disiunetum. Quid si Aduerbia hare sol
Comparationis 3 nam dicimus, Tam volo Caesa rem,quam Catonem: quia Nomina sic iubet,Titus Caesar est,quantus Cato.Vsus postea inaequali Comparatione etia retinuit,ut sicut erat Tam, quam: sic sit, Magis,quam. Aduersaliuae quoque ad Disiunctivarum naturam accedunt: propositae enim rei aduersantur: disiungunt igitur necessario: Quamquam Caesar nobilissimis auis ortus est, tamen deterioris imperio paret. seruitus enim aduersatur nobilitati. Huius notae sunt, in , Imo, Atque, At: ut apud
Liuium in Tertio, Si plebeiae leges displicerent: at illi communiter legumlatores & ex plebe, &ex patribus sinerent creari. In eandem sententiam admittitur etiam Saltem, sic,Saltem me interfice, si liberare no vis. ide est,Aut libera,aut interfice, Sic, Quanquam potes liberare, tamen morte hoc si facias, gratum erit. Diminutivas appellant has
462쪽
PE c Avs Is LING. LAT. 622COmpletivae autem etsi ornatus magis cauiasa, quam rerum necessitate inuentet videnturitamen augent sensum orationis: atque ita augent, ut pene cum Subdisiunctivis ineant socie-.tatem: Ego quidem scribo, tu vero legis. disiungit enim sensum appositae orationis, ab intellectu propositae.
H se igitur sic se habent certis concepta gς-neribus, quae ab antiquis & sese,& conruse
prodita suerant: iungunt enim aut verba tantum, aut etiam sensum: quare tribus classibus dispositae sunt: aut enim iungunt nccessariis: aut non necessario aut necessario non . N ecessitas autem,aut
est propositione priore subsistento , aut ex hypothesi.
Essentiam finemque Coniumstionum satis apte explicatam puto: nunc earum originem, materiamque videamus. Neque vero sigillatim percurrere omnes in animo. est. In primis ninue libris originum exactissime posita ea opera a nobis suit: sed ut uniuersalis natura plenius declaretur. Q dam igitur a Graecis ductae sunt integrae, quaedam interpolatae. Integra est enim dicti sunt a Graecis pisces, ut apud Oppianum: Vnde etiam nostra Nepa, pcdibus enim minime valet: nisi mauis esse vocabulum Punicum, nam a barbaris ita dicta fuit. Vti , est
463쪽
mutata, οτι:sicut m,Et sicut Qes, et , abiecto di phthongi sono,quemadmodu δε ,δώ.Multae cum Ad uerbijs communem sonum habent: Ut, quam:atque etiam naturam, est enim Vt, Aduerbium similitudinis, & est caussae finalis indicatiua Coiunctio: nihil enim simile magis rci notae, quam finis. Sic aduersaliua Quanquam, Aduerbij
vestigia refert in comparatione: QDnquam es nobilis, tamen es prauus.idem est, tam es prauus, quam es nobilis. Sic Aut, fuit Haud: eadem enim vis occulta, Aut da,aut accipe. negat enim omnis 'idisiunctio, quoniam semel ponebant, Da, aut accipe. suit enim sic ,Da, non accipe:&, Accipe,non .da. postea miscuere, Aut da , aut accipe. Ita Ve,
M Vel, proximae sunt. Si, fuit addito sibilo: aqua ducta est Sic: fuit enim Sice, sicuti Nece, Nec. Sic, est Ad verbium similitudinis Condi- οtionalis aute Si affert similitudine inter caussam, & effectum. At, fuit Ad, accessionem enim dicit.
Componuntur inter se, Eis, Atque cum Ad uerbijs, Etiam: fuit enim Et, Iam:& tri- syllabum Etiam, quia Iarn , bi syllabum , ut fre-guenter apud Comicos. 'aedam compositae nu- quam componuntur in oratione: ut, Ne quidem: semper enim per τιληπιν, quanquam alicubi aliter
legitur: sed putant doctiores mendum esse. Cum Praepositionibus, Absque Cum Verbis, inauis. Quaedam semper praeponuntur , Quanquam: iquaedam subeunt semper, Q0e, Ve, Ne:quaedamyxunque patiuntur, Igitur, Nanque. Cum Pro-
464쪽
nomineadeo.Cum Nomine, Quare. Proprium aute,ut diximus,ab Ad uerbiis mutatum naturae mutuari, adeo ut Aduerbio pro ipsis utamur: QWando, pro Quoniam: nec immerito, nam Quonia, Adverbium est, Quom, Iam . causis a translationis suit temporis efficacia, cst enim mensura rerum naturalium. Et abundare, Et etiana,Atque etiam. Aντιμ εεια ad huc modum in C si iunctionibus obstruata suit: Commutantur inter se: Vt, Item, pro sic, apud Ciceronem: Vel, pro Etiam. Pro Nomine ponitur, Illius ergo venimus: sed sane nomen fuit ipsum, εργον. Pro Pronomine, Propterea quod: id est, propter id, quod . sed potius est numerus pro numero, sicut cum dicimus Ad haec,& Ad hoc.
CAPUT CLXX v. 'do in uniuersalis.
Ex his satis constat, nos plures esse parteis,
quemadmodum aut rudiores, aut acutiores
arbitrati sunt: no igitur recte additum,Vocabulum,ad significandWea, quae sub sensum caderet: Vt Paries,& Lapis, essent Vocabula: Virtus autem& Anima, essent Nomina: propterea quod intellectu tantum caperentur. Patet enim, ocabulum esse genus ad omnia:na etiam Amo, cum pronu-ciatur, Vocabulum est: vi Stabulis, ybi statur: Pa bulum,ubi pascitur: Tintinnabulum, quod sonat: Vocabulum, quod in voce est. Eiusdem super sitionis, & plusquam Graece in minima diuidere, quae unius corporis sunt: ut in Asseuerationcm . ea, quae essent Interiectionis, cuiusmodi putarunt
465쪽
Heu. Et Attractionem ea , quae ad Adverbium attinebant,quale est Fasceatim:quae enim Attra etio sit, Viritim consulere, quos non trahis, sed adis Quae omnia iure optimo a doctissimis ante nos explosa sunt.
IVLII CAE SARISS C A LIG ER IDE CAVSIS LINGUAE
diligentiam. Verum interest accurati procuratoris,non solum eorum tenere rationem, quae in familia sunt sed etiam agere,ut siquid sereeptum, aut extortum , aut alio quo modo debitum sit, eo recuperato census augeatur. Itaque clim veterum leges,eorumque consilia a no haetenua explicata sint: superesse videtur, ut siquid extra easdem leges receptum sit,inore nostro de recen-
esset,excussissem:vel aliis,qui coacti Λ M satis videbatur elaboratum vel sunt aut aliter sentire, quam essent mihi, qui fortasse etiam quo nusquam
466쪽
i DE CAVs Is L IN C. LAT. 623 seamus,& eius instituti reddamus rationem.Igitur loquendi modos quosdana Figuras prisci male nominarunt: omnis enim oratio sigurata est: f est enim Figura qualitas extremitatum in comi pore: Oratio in voce est, vox in aere,aer corpus: ergo quasi lineamenta sunt quaedam huius co
poris, Vocum elationes, depressiones, produetiones,correptiones,aspirationes,attenuationes, in-
έςpxiψης , terminationes. Quare quocunque loquaris modo, non aberit Figura. veteribus tamen
ita libitum sitit, ut non quaevis loquutio Figuralis praescriberetur: sed aut in materia ipsa aliquidd quasi peregrinum,aut in Arma quod esset, Figura diceretur. Ac Quintilianus quidem quem ad modum & senserit,& scripserit de his, palam est. .
πλους enim,&χη ααs,Vti serent, docuit: sed a deo ipse perplexus suit, ut cum distingueret, eadem distincta non agnosceret. pia stat autem sic intelligere, quae ad formam pertinerent oratio nis,id est ad sententiam, ea esse . νοίας & troposta dici: quae autem ad materiam, ea esse , &h schemeta: nam corporis est: πο ος, animi. quare eos, quasi mores, mod6sque orationis,quibus ipsa quasi & animatur, & mouetur simul, ac
mouet, oratori relinquemus. Quae autem verborum lineamenta sunt, ea aut sunt usitata, &adnumeros pertinent, ut Similiter cadens, & eius
modi: aut ad structurae variationem. Illa igitur ad politiorem spectabunt scripturam,hsc ad scribendi, loquendiue leges: utraque autςm Figurat continebuntur. Quare illas oratori , istorico, poetae destinabimus: harum nos caussas praesen
467쪽
ti opera inuestigandas curabimus. CAPUT CL xxv I 1.
CAusis, propter quam duo Substantiva, non
ponutur sine Copula, e Philosophia petenda est: neque enim duo substantialiter unum esse possunt,sicut Substantia & Accidens: itaque non dicas, Caesar Cato pugnat. Si igitur aliqua Sub stantia eiusmodi est, ut ex ea,& alia,unu intelligi
queat, earum duarum Substantiarum totidem notae, id est nomina, in oratione sine Coniunctione cohaerere poterunt. Quare propositum nomen amplioris intellectus,subeuntis nominis prςscriptione moderabimur, sic, Urbs Roma: posita enim Vrbis vox, deducet meum intellectum per omnes urbes,do nec addito Romae nomine castigabitur. Est autem amplitudo huius intelle- Aionis duplex: aut enim est: Vniuoca, ut Vrbs, Arbor: aut AEqui uoca, ut Lepus, Lupus, Turtur : significant enim & piscem, & alia animalia generis diuersi: itaque in praesentia simi maioris significatus, quam Piscis: quod tamen est nomen Iatissimi generis: Complectitur enim plura Piscis, quam Lepus. Sed iccirco fit hoc loco, quia AEquiuo cum nullo certo genere ponitur : est enim Lupus, & in Piscibus , & in Terrestribus, quae duo summa genera sunt. Est & alius
modus moderationis a denominatione: nam si dicas Caesar, multas virtutes aut vitia possis at- . tribuere. Itaque temperabis eum cursum tam Vagum, appositis nominibus, Imperator, Dictator. Et alio flexu sic Catilina pestis rerum Ro
468쪽
. DE CAVs Is LING. LAT. 627 manarum: Procas Romanae gloria gentia. Fit etiam quarto modo, cum transfertur figurate denominatio in primitivum. Zoilus vitium, proi vitioso. Caussa autem huiusce loquutionis fuit a
licui' Graecus. λαγως ο ἰχθυς, Κῶσαρ ο -τοκρατωρ. Euenit autem aliquo modo, ut utrunque altero
maius sit. quare sine ullo discrimine commutare
sedes inter se queunt. Exempli gratia , Lepust piscis:&, Piscis lepus. est enim lepus sub pisce, ta-
quam sub genere. Iccirco pessime errarunt, cum putarent sic dicendum, Fratres gemini: non sic, Gemini fratres. Etenim fratres esse possunt, nec gemini:&, gemini, nec fratres. Vt omittam, non . esse appositionem hic ex Substantivo & Adie clivo. Sic dicas, Flumen Renus: quia alia quo-
qρς flumina sunt &, Renus si 'men: propterea quod nihil interest, aliquid ita sit, an ita esse pu
tetur. itaque etsi Renus, non est aequivocum, tamen nescienti quid Renus sit, a qui vocum eia se potest, quemadmodum sane ch : nam etiam Bononiensis fluvius Renus est . Sed parsit alio- xxim quQque ratio: nam Taxus aequivocum non es , & tamen ad e plicandam eius naturam, additur Arbor: povim enim herbam, aut etiam montem intelligere. Hoc per initia ita Linum est, ac postea etiam non necessaria tenuit con . suetudo: sic enim si in usu ciuili quoque,& mili tari, ut Cristas etiam in pace gestemus. Vergi- lius autem commutauit sedes ob carmen, Ca-t staneasque nuces- omnis enim Castanea nux est. Nam posita specie, genus non debet appo
l ni, ut diximus, nisi ad explica ionem: quod si
469쪽
apponitur, decet ipsum coarctari ad angustiora.'ut cum dicas, Caesar homo imperterritus: est enim Homo genus: at cum addis Imperterritum,
cogis in arct iorem significatum: quia possit esse, di non esse Imperterritus. An vero sit Appositio ab Adiectivis Tectum augustum, ingens, centum sublime c
Non ita est,sed Tropus ἀσωδaν: & repetitur intellectione,tectum. Hinc patent nugae Grammaticorum,qui negant recte dici a Vergilio,Vrbem Patauit: cum tamen omnes ita sint locuti: In oppido Cumarum, Palladius: In oppido A tiochiae,Cicero: & eodem filo Liuius, Urbs Romana : esst enim iri illis casus Possessivus, in hoc nomen ipsum. ac quanquam possidens & possese sum diuersa esse debent:tamen haec duo, quae V- num sunt, Urbs, & Roma, duo esse :iliquo modo intelligentur: quasi urbem Patavinorum dicas, di Romanorum. Et sane duo sunt:nam Vrbs,est appellativum: Patauium, proprium: quasi proprium possideat appellativum. sicuti dicimus, Urbs nominis inclyti sic, Urbs nominis Patavij.
EVocationem dixerunt, cum tertia persona euadit prima,aut secun d. i,quas hae euocent illam de sua statione, aut ex hybernis: vocabulum enim-militare.apponunt exemplum,Ego Ca sar Cato legis.verum hoc a nobis iam improbatum est: Omne enim nomen cuiusuis
470쪽
DE CAVsIS LING. LAT. 429 personae est, sed non variatae: sicuti Felix, cuiuia uis generis eadem voce: ridiculum enim est. Caesarem in me esse persons Tertis: nunquam enim loquens , aut scribens de me, essem persone primae.Neque possem dicere, Ego sum Caesir. Nam si esset personae Tertiae: postem item dicere, Ego sum ille:&, Ego sum persona tertia.
QVemadmodum una fieret oratio, insuperiore libro,& alibi dictu est. Coniunctione enim fit una: Caesar,& Cato equitant. Equitatio hic una est in duobus. Itaque aliquando subiecta intelligis: quae quia sint plura, pluralem numerum appones. Aliquando praedicati unitatem
communem utrique accipies : quare numerum attribues unitatis, Caesar,& Cato equitat. Maluerunt igitur illam esse figuram in plurali, quam
hanc in singulari .Et ratio est, quia Coiunctio repetit numerum singularem: ostedimus enim duas esse orationes potestate, quare utraque crit singularis. Neque vero sola Copulativa hoc aget, sed& Disiunctiva, sic, Aut tu, aut Caesar date mihi ficultatem scribedi. Paulo figuratius eadem oratio in obliquis versatur, sic, Caesar cum Catone disputant. Cuius loquutionis necessitas euenit ad euitaudam ambiguitatem. si diceres, Caesar cum Catone disputat: non unionem, sed controuersiam posses accipere. Sed illa longe figuratior apud Ouidum. - ilia eum Lauso de Tomitorenati. .
