장음표시 사용
471쪽
Itaque antequam reddas Verbum Reifto,Rechus cum Obliquo ita sunt coniungendi, ut unum site pluribus, quibus pluribus Verbi num crus renpondeat. Recte vero putarunt illam esse figuram apud Poetam,
Cana fides, Vesta, Tmo cum fratre Vmrimis
Sed nos etiam utroque modo figuram intelligimus. Fides,& Vesta iura dabunt: & alteram in obliquo, Quirinus cum Remo. Fit autem haec unio non sollim in Numero, sed etiam in Persona : ut reddatur verbum primae, & secundae, non sine caussa: Nobiliori enim debetur. loquitur, nobilissima est: facit enim orationem:& sibijpsi, ut ita dicam, proxima est: mox secunda. Itaque cum se ipsa posuit, non potest ad aliam transferre verbum: sic enim definiebatur , Quae de se ipsa loquitur: ita igitur loquemur,Ego & tu scribimus: Tu & Cato pugna tis. Eadem nobilitatis ratione in genere fit Figura, ut Masculino reddatur,aut Foeminino. Cum ergo & in Numero ,& in Persona,& in Genere fiat Coceptio: illud habct propriu sibi,ut in Nu- , mero solo possit fieri. Cum autem fit in Persona, aut in Genere semper etiam Figura numeri adsit. Ego & Lucina laeti vivimus: Tu cum matre lauti Cenatis.Atque iccirco dicta coceptio est duabus
de caussis: aut quia minus a maiore:aut quia minus nobile a nobiliori continebatur. Quem ad 'tionem. CA P V R
472쪽
ΡRoxima huic Iugatio est , quam Zeugma
Graeco vocabulo maluerunt appellare, cum
'men Latini alijs uterentur. Nam quemadmodum in Conceptione quod unius erat, commune euadebat: scin Iugatione, quod unius est, ita ad eum pertinet, ut eius significatui ad iugat altersi. Per Conceptionem sic lo litare, Tu & Lusina mihi cari estis: per Iugationem sic, Tu mihi carus es,& Lucina. Non igitur hic c6cipit, sed permittit latundem. Est itaque coceptionis vis dimidio maior. Iiigum igitur quod da quasi est Adiecti uu.quo in unum coeunt significatum extrema duorquare medio in loco sede sibi iure vindicat. Ve- olim usu extortum est, ut vocum stationes commutarentur. Itaque tribus modis excogitarunt: Primo loco ,sic, Carus mihi es tu,&Lucina. Me dio,sic,Tu mihi carus es,& Lucina In postremo, Tu mihi: & Lucina cara est. Graeca Latine ad hunc modum interpretere ,γμα,υποζευγμα: Praeiugatio, Interiugatio, Adiu-gatio. Fit autem, quemadmodum & Conceptio per Numerum, Personam, & Genus: Tu,& mulieres bonae sunt. per Conceptionem diceres,
Boni estis, Quare pcssime aggressi sunt emendare Virgili j carmen illud: Nihil hic, nisi carmina desum: & male in singulari, deest: Sic enim dicas,No quicqua, sed carmina desunt: idem nanque. Si non desunt carmina,nihil deest: Verissimum hypoZeugma est.'
473쪽
ANticipationem triplicem accepimus, Poeticam, Oratoriam, Literariam. Poeta an tec pit ex sua persiopa intellectionem comunem auditoris: vi, i-- Portu ue require Velinos. Hid enim de sua persona occupat personam P.ilinuri poeta:neque enim tunc Velini portus dicebatur, cum Pa linitrus loquebatur, sic: Lavinia litora, dixit. ora toria , est cum antecapimus locum in animis iudicu,respodcntes tacitis obiectionibus. Literaria est , cum praecipimus toto partes, sic, Cives nati ad interitum Reipublicae, Popeius superbia Caesar magnanimitate. Est autem maxime coniuncta fgura haec cum Coceptione, quatenus totum
concipit partes suas: neque ab ea differt, nisi distributione:& est contraria ordinatione vocu APpositioni:Pastores compulerant gregem, Thyrus' oues, Coridon capellas: distributio est per anti cipationem, conuerte sic ,Thyrsis, & Corydo pastores: appositio est. hanc Prolepsin Graece a pellarunt, quas praeceptionem.
QVid esset Componere,satis superioribus li-bris declatarum est: quod si quis aut meminerit, aut animaduertat, intelliget non conuenire huic loquendi modo, quem sic nominarui: Est enim haec loquutio, cum significatum voci contrari ut voce ipsa ducimus potiore. Populus unum
fgniscat e munis confectum, multa igitur significat per se, unum per accidens: quare si verbum plurali numero attribuatur significatu respiciet,
474쪽
non vocem. Figura igitur sane est non longe 1 C6ceptione: Idem enim est Populus,& hic ciuis,& hic,& ille. Veteres autem compositione nulla Fera ratione dicere potuere. nihil enim coponitur, sed transfertur. Ita cum dicis, Foetu pecus c5- ponis genua cum genere,&trassers significatum. Na pecus genere neutro cum Marcs, & Foemel las comprehendat, affectum foemellarum transtulit ad scemellas comprehensas. Est igitur potius Transsatio, aut Conccptio, quam Compositio. Sic variatur Genus etiam: ut, Pars per agros dilapsi: quia Pars, sit idem, quod Milites. Sic eli apud Homerum, τ νον Sic cst, Triste lupus stabulis: ut illud, In Eunuchum suam : quoniam Eunuchus sit comoedia: Lupus autem res: ut sit, Vic non absimilis Comprehensio. Graeci αμε ο ac Κυ vocat, cum ex toto excipit affectum partis, cui toto eum affectum attribuamus: Elephas curuus dentes. Haec tota figura consistit in denominatione totius a parte. Nam verum est, Dens est pars Elephanti curua: ergo Elephantus est curuus ac Γυς οδον 5 c. In priore figura fgni sica tus concipiebat vocem, in hac pars totu in signi ficatu. in voce e conti ario Totu concipit partem. Igitur Graecum nomen multae essicaciae est: nam mm,significat totu & parte simul esse: Ggnificae excepta qualitate, aut aliud a parte,& toti attribu tu. significat ipsum motu translationis.
475쪽
q3ψ - CAEs fCAL. LIB. XII Non possumus unico verbo Latine Graecum
exprimere, ἀντιπlωmν. quae Figura multis modis fit, cum Casu in pro casu ponimus: ac fit quidem veterv autoritate: careo pecunia & pecunia. Sed sane hic Figura nulla est: usus enim extorsit postea,quo antea placitu erat. Alius modus est, Isque multiplex,& Attici longe diuerso more V-tuntur, cum relativi casum eundem faciunt cum anta cedente, rλεξα. quo modo etiam
Gellius aliquando usus est : Latini caeteri vix V-tuntur. Mollissimum fuit genus illud, Quam urbe statuo,accipite: at duriusculum, Vrbem, quoi sta' tuo vestra est. Iccirco non inopte nobis pueris praeceptores nostri sic interpretabantur, Vultis his regnis consistere: vultis urbem quam statuo vestra est. Verum hic ita sit sed profecto veteres nimis multa licere sibi voluere, velut Plautus, Aulularia, Picidiiiiti's, qui aureos montes colun es olu supero. Caussa huius orationis suit,alior sum in tetus animus, deinde deflexus filus loquutionis: id quod patet ex eo de Plauto in Captiuis Hos quos videtis stare hic captiuos duos, illi qui stat, hi stant hie amba,nonsedet. IDiditurus. nisi d videbatur alio verbo,cum subluxit festiue cotrarium. Hae sunt caussae extortae orationis: non quead modum solute prodidere sine ulla ratione. Modos autem ampliores non est praesentis instituti contemplari: sed pertinet ad construendi leges,&obseruationes autorum reductiturque ad nos, quos descripsimus: veluti cum ex Assirmativa facias aut Negatiuam, aut Dubitatiuam : aliaque eiusmodr.
476쪽
IVLII CAE SARISS C A LI G E R IDE CAUSIS LINGUAE
Voeum caussas duplices esse Edenualis,
A C T E N v s singularum partium Formam Esticientem, Finem, Materiam, Assectus declarauimus: quique Affectus essent ab ipsa Essentia pro steti, superioribus libris dicti sunt: quive usu extorti, hoc postremo. Nunc autem communem omnium vocum naturam Videamus, ex instituto sic repetentes: Vocii & Materia, & Forma est,&Origo: quam pro eniciente accepimus scin perii-gitur caussas quoque duplices habuere: alteras Essentiae alteras Materiae & Accidentium. Essentiales Etymologias Graeci Vocant. Nam quamobrem, Amo, dicitur quia αμμα. &Mττω.Essentialis est. Qigre Amo,Amas, AmatZ Quia Canto,Cantas, Cantat, Materialis,& Accidentalis est.Quas caussas propterea quod vetera aliqui aut reiecerunt, aut negauertit,in praesentia a nobis verioribus argumentis agendum est, Vt
477쪽
merito & receptae, & probatae videatur. Id quod 'operis initio non fecimus co consilio,quod Hi pra narrabamus : quium enim subiectum suum esse
nullus artifex probet argumentis, neque-λοτι, at ne τή οτι, quidem: sed tantummodo redarguedo pertinaces: iccirco in hunc postremum librum haec opera destinanda fuisse visa est.
ΕTymologiam Graeci vocarunt, caussam vnde voces ductae senti veriloquiu Latinis placuit interpretari, sed quam frigide videamus:Naveritas in oratione est, non in verbis priuis. Praeterea λHoc in hac voce, significat rationem, non autem loquutionem,ut vera ratio potius dicenda sit: quare nos, Vocis rationem, transferre maluimus. caussam autem accidentalem ijde, α,αλογία eodem consilio nominarui, id est, rationem pro portionis. Eas sic destruere nonnulli instituere. Nominum, inquiunt, naturae, nisi per nomina demonstrari nequeunt: nomina enim rerum sunt notae. Intelligunt autem nunc per nomina,voces omnes:sicut per Tignum immittendum Iureco sultus etiam lapidem. Quodcunque igitur declaratur, per notiorem quapiam rem notu fit. Ergo illa nomina,per quae nome illud definitur, nomine ipso notiora erunt. Ea porro nomina,aut nota habebimus, aut non:at absurdum est ea igno-xari , per quae aliud notum facimus: itaque nota sunt: & si nota, per aliud sape nota, per aliud igitur nomen. inare usque in infinitum : hoc autem absurdum est : non est , igitur verum
478쪽
ν DE CAVs Is LINc LAT. 637. tominum ullam esse caussam. Praeterea Nomina esse infinita, aut omnino, aut propemodum,at ibiccirco ignota: infiniti autem ilia ita natura nostra capax non est. Ad haec, quae usu mutantur assiduo, partimque interiere, partim quotidie sub nascuntur, ea ignorari necesse est: quii aeternarum tantsim rerum scietia sit: est enim Scietia habitus animae certus: at corruptibilia incerta sunt. Postrema ratio haec summos adduxit viros, ut intcgris contenderent libris: Quae nullis, inquiunt, certis inter se cohaerent legibus, ea nullo modo sub certas venire legcs:Eiusmodi vero esse nomina. Quum enim duae, ut diximus, caussae sint, Ely-l mologiam ignotam esse, vel ex eo constare, quis di super eodem vocabulo diuersa senserint autores:
analogiam autem , quam aequalitatem Vocant, omnino extare nulla. Quare ipsa quoque nomina per caussas nunquam nota erunt.
VT primam rationem dissoluamus, ita acci
piendum est. Intellectionem nostram esse duplicem,Reistam,& Restexam: igitur nome obuium excipimus recto actu intellei'us,simpliciq. fini destinatum ad significandum. Excmpli gratia, Lancea, atque ibi pro nota,aut signo rei, uti dicebamus habetur nobis .Reflcetimus deinde a nimi cursum ab ipsa re super nomen , ipsumque
tanquam rem quandam contemplamur. Quaeri mus igitur tum eius causam , inter ea quae iam nota habemus. Quemadmodu autem duae essent
479쪽
438 IVL c Aas. sc AL LIB. VII tinominum caum dictu iam est a nobis libro ter tio: quaedam enim erant Deducta, quaedam Primogenia. Deductorum igitur caussas esse Primo genia: Primogeniorum autem caussas cognost re easdem non est nccesse: sed Casum, aut Arbitrium inuentoris pro caussa habere satis est. Est enim duplex cognitio nostra: aut Positiva, quum cognoscimus, hoc esse: aut Privativa: quum cognoscimus illud non esse: hoc enim est esse illius, quia non est. Altera vero, ac tertia ratio simul, sic diluuntur: Scientia specierum est:& singularium, ut sub speciebus continentur. Ea igitur, in quae conueniunt omnia singularia, Dictiones appella
uimus. Earum essentiae,atque affectus neque cor rumpuntur, neque mutatum. puta Species, Genera, Casus: semper nanque Casus, Casus est, sin per Modus, Modus. cisae autem singula sunt,aut non corrumpiitur,sed perstant: quare nihil faciut dispe dij: multae enim voces sunt, quas nullus unquam aut distorsit usus, aut aboleuit. Aut si co rumpuntur, aeque scire interest nostra, ea comrumpi. Quamobrem & Corruptibilium , & In corruptibilium scientes sumus. Corruptibilium
autem rerum corruptionem non sequitur corruptio scieti te nostrae: hoc enim scimus nos, Corruptibilia esse, Id ipsum igitur, quod est Corrumpi
posse, no interit, sed semper eiusdem naturae est: semper enim hoc habet,ut corrumpi queat.
CAPUT CLXXXVIII .. Quarti argumentisi periorisprobati t
480쪽
. DE CAVs Is LING. LAT a H sic sic expedivimus, ut exactius quartam rationem, qua & Analogiam,& Etymologiam tollunt, perpe damus: quare videndii prius est, quibus utantur rationibus ad co firmandum, um Analogia, inquiunt sit aequalitas quaedam, secundum quam similia ducimus e similibus: ut, a Fructu Fructuosus: sic, a Gestu Gestuosus: primum ostendere nituntur, quod non sit necessaria: deinde quod nullo modo sit. Vtilitatis Ciussa
inuentus est Sermo: magis igitur resert, ut breuis,& rectus, & simplex sit, quam longus, & varius, at aequalitas deduce di variat multa, non igitur admittenda. praeterea Ab eodem rerum usi reijcitur aequalitas eo nanaue consilio muliebris mundus a virili ornatu differt. itemq. in aedificiis
Corinthia structura a Dorica, & Thuscanica, &aonica loge alia est. Neque vero id ex artibus solum coiectari, sed ipsa quoque natura late cospici potest.Etenim membrorum compagem aliam atque aliam esse usui fuit. AEqualitas igityr non solum no necessaria est, sed etia ossicit. Qiiod si quis ita dicat: non V sum solum quaeri, sed Elegatiam quoque: is adhuc intelligat, magis reijciendam etiamnum Similitudinem: nihil enim propius fastidio, nihil elegantius varietate. Ad haec, aut Artem sequemur,aut Consuetudine: si hanc, nibit opus est aequalitate. sed quaecuque usu suggeretur, ea nobis erunt satis. Si vero Arte, ac praecepta, ut aequaliter omnia ducamus, pro insanis habeamur: neque enim id fiat,ut quemadmodum
