장음표시 사용
111쪽
mo Curi mdiae et Semigalliae Duce, aut incolis Curiandiae et Semiaxalliae Districtusque Piliensis extortae per Suecos, aut vice versa a Sueis cis per Polonos, in totum cassantur, nullumque habere pondus deci rantur. Aniculus de rebus iudicatis: Iudiei omnia decretaque ad euiusuis instantiam lata, nec non contractus et transactiones in locis, quae hoc bello Suecia tenuit, institutae iudicialiter siue extraiudicialiter, si modo statui publico, qui fuit ante hoc bellum, et pacificationi
praesenti non contrariantur, nec in invitos aut absentes prolata laeis runt, firma maneant, aeque ac si nulla Regiminis aut Magistratuum m ratio interuenisset saluis appellationibus et revisionibus, in iis, quae hisce iuris remediis hactenus haud potita, in rem iudicatam non transierunt. Hunc Articulum primum ita subscripserunt Partes ambae sed quum iam commutandus esset,inn Poloni et Electorales poposcerunt, ut clausula de Rigensibus subnecteretur. Mutatus itaque est in hunc modum, et denuo iubscriptus: Iudicia omnia decret que ad cuiusuis instantiam, modo non in inuitos aut absentes lata, nee non contractus et transactiones in locis, dum illa hoc bello Suectari nuit, instituta iudicialiter siue extra iudicialiter, si modo statui publico, qui ante hoc bellum fuit, et pacificationi praesenti non contrariantur. firma maneant, aeque ac si nulla Regiminis et Magistratuum mutatio interueniuet saluis appellationibus et revisionibus in iis in quibus hareiuris remedia hactenus haud fuerunt adhibita, et quae in rem iudicatam non transierunt. Sententiae quoque et decreta, si quae Rigae in incolas et subiectos Magni Ducatus Lithuaniae, tum et Curiandiae Semigalliaeque, in invitos vel inauditos, et ex aduerso, si similia per Magistratus Magni Ducatus Lithuaniae et Curiandiae in Livoniae Suecticae subditos circa tempus belli lata suerint, nullum valorem et robur
obtinebunt in perpetuum. Articulus de non praetendendo in Cumlandiam. Qitae sub hoc numero proposita lunt de non praetendendo
in Curiandiam Semigalliamque et Districtum Piliensem, de iis non opus est particulari Articulo, siquidem Articulo sub N. . de Australi
Livonia poterunt adiungi haec verba : In Diuatus Curiandiae Semigalliaeque et Districtum Pirunsem. Quo tamen constet, hac de re conuentum esse, huic schedulae subnecti placuit, sicuti sui propositum, quod
sequitur: Sereni unus Rex Regnumque Succiae nullum umquam ius
112쪽
ius aut praetensionem in Ducatus Curiandiae Semigalliaeque et Districtum Piliensem, vel respectu Litioniae vel quouis alio habebunt, aut praetendere poterunt. Formula Reuersalium Ducis illius subicripta est, ut habet Conceptum hesterni Protocolli. Tandem Articulus de debitis, cui etiam extortas obligationes atque recognitiones in genere annexerunt, iterum correctus est, produxitque Conceptum alterius Partis Dii Mediator tale: Debita inter utriusque artis subditos et incolas, tum etiam a ducibus et Officiariis belli in Polonia, Magno Ducatu Lithuaniae, utraque Litionia et Curiandia contracta, utrimque bona fide soluentur. Si quae etiam in hoc bello ultimo obligationes et recognitioncs extortae ab utrimque sint, in totum cassantur, nullumque habere pondus declarantur. Nostra Legatio vero ita mutauit: Debita inter utriusique artis subditos incolas, tum etiam a ducibus et stidiariis belli contracta, utrimque bona fide bl uentur, et quae bona mobilia deposita et concredita, nec adhuc isco adiudicata, aut aliis per donationes collata sunt, propriis dominis bona fide
restituantur. Nemo autem tenebitur ad eorum res ionem, quac x mandato superiorum extradita sunt, praestandam. Si quae etiam in hoc bello vitimo obligationes et recognitioncs extortae ab utrimquesiit, in totum cassantur, nullumque habere pondus declarantur. Sed quum tempus subnocturnum posceret ad lationes reditum, dis cessum est.
Redux Dia a Weidenhain Dantisco retulit,in Honertum iam meridiationem in dubium vocasse, quum ex aliis audiuisset, tractatus iam eo progressbs, ut primis quoque diebus ad conclusionem accedi posse peraretur. Interea tamen ex Ac tis informationem quamdam petiisse, quae iussu Excellentiarum Suarum ipsi prosariserit. Mandatum est ergo aballustrissimo Dia Regni Thesaurario Legationis Secretario, ut fieri saceret Copiam propositionum nostrarum, et Partis alterius, ut et hinc inde responsorum. Quod is secit, et apographa Illustrisiuno tradidit, qui per Rothium D nomoneris illa trantini sit
113쪽
AErum Osiuae ut G April. horis ab Vm malui.
Reassumti sunt Articuli conueniendi, et primum tres sequentes de debitis, de depositis, de tormentis. Atque super Articulis do debitis et depositis, utpote antea satis stuperque disceptatis, hodie cito conuentum est, et subscripti commutatique sunt ambo. Nainquum hac vicemn Mediator tale Conceptum proponeret ab altera Parte complacuit et subscriptus est Articulus de debitis: Debita inter utriusque Partis subditos et incolas, tum etiam a ducibus et ometariis belli ubicumque contracta, utrimque bona fide luentur. Si quae vero hoc bello ultimo obligationes et recognitiones extortae ab utrimque sint, in totum cassantur, nullumque pondus habere declara tur. Depositorum ita concipitur a Legatione nostra Articulus: Deposita, aliaque bona mobilia, ubicumque reperiuntur, et quae Fi- leo nondum adiudicata vel aliis collata sunt, bona fide propriis dominis rellituantur. Nemo autem tenebitur ad eorum refusionem, quae e mandato superiorum extradita sunt, praestandam. Taliter proponitur lab alteris Deposita, aliaque bona mobilia, ubicumque reperiuntur, Fisco nondum adiudicata, bona fide propriis dominis restituantur, iuxta capitulationes peculiares cum ciuitatibus initas. rata subscribitur: Deposita, aliaque bona mobilia, ubicumque reperiuntur, et FLse nondum adiudicata , bona fide propriis dominis restituantur.
Nemo autem tenebitur ad eorum refusionem, quae Fisco adiudicata et extradita sint, praestandam. De tormentis autem diu ce latum, poscentibus Polonis non tantum omnia tormenta, quae adhuc in Pruma exstant, verum etiam refusionem eorum, quae auecta, vel
etiam per liquesectionem in alias formas et figuras redacta sunt.' Neissatum est prima vice totaliter et abiit Dn indiator ad alterius Pa tisinos Legatos Vbi rediunt, insistit priori postulato, Responsum cst per puram iterum denegationem. Ille, quum hoc modo nihil obtinere posset, mitius loqui coepit, et plurima tormenta in Sueciam deue- cst a dixit: igitur paullum compensationis a nobis praestandum, idque amucitiae
114쪽
citiae caussa si velint dimidietatem nostrorum, quae iam sunt in Prusissa, ipsis Polonis relinquere Dian. Plenipotentiarii nostri, aequum videri. Responsiim per Dia. Regni Thesaurarium, non habere locum
istud postulatum insigniis Regni insignita hic relinqui non posse abductum hoc bello nihil esse tormentorum Polonicorum Moscouitica, Vars auiae occupata, Elbingae seruari, pace conclusa, restituenda. Amia
citiae, ubi semel inita pax uerit, plus quam ipsa minutula tribui posse.
Insistit petito m. Mediator. Nostri Dnn. Plenipotentiarii: Abs num facultati et possibilitati hoc responsum declaratum esse. Tandem ne quid desit restabiliendae amicitiae, promittitur non ex debito, sed
ciuilitate, . R. M. Sueciae pace conclusa et exsequuta duodecim toris
menta, quodlibet 4 librarum pondo explodentia vulgo Hasse Carithaunen, Serenissimo Regi Poloniae donaturam, si per interpositi nem S. R. M. Poloniae mutuum amantistana urbe praestetur, bona mde a Rege Regnoque Sueciae restituendum. Tormentorum nostr eum liberam auectionem in propositione nostra esse contentam cui insistitur, et reciprocum est cum restitutione Polonicorum, quae suis persunt in Prusita. Abiitis Mediator ante vero quoad Articulum de subditis fugitivis proponit, quod Poloni nostrum Proiectum in propositione factum adprobent; tantum de dictis subditis petunt addi nostro Articulo eum suis mobilibus. Responsum, non esse practicabile: tandem declaratum est, adponi posse quae reparari poterunt. Post redaitum n Mediatorci Aecordari hunc de torinentis Articulum, ut Suecie abducantur, et Polonica, quae adhuc in russia et Curiania dia exstent, restituantur ciuilitatem oblatorum duodecim torment ruminis Polonis gratam. Quoad mutuum, non esse Dantisti, qui
cupri mercaturam exerceanti Dil. Regni Thesaurarius Motio fidem et auctoritatem Rex Poloniae interponat, nos inuenturos mercatores
esse. De subditis sugitivis etiam conuentum, ut modo supra a nobis declaratum ita Accesserunt ad Articulum de teloneis et commemetis et acres ac longae disceptationes de ista materia habitae sunt, postulantibus Polonis, quae plane et obseruantiae hactenus introductae, et iuri communi, et ciuitatis Rigensium priuilegiis contraria erant. I terea concipiebatur a nobis Articulus, ex propositione nostra Polonis
115쪽
data, de subditis fugitivis: Subditi fugitivi Livoniae Suecicae, quicumque in Polonica Litionia, Magno Ducatu Lithuaniae, ac Ducatu Curiandiae ac Semigalliae reperti suerint, suis dominis una cum suis mobilibus ac se mouentibus reddentur. Qtiod etiam vice versa obse
uabitur, si qui subditi sugitivi Livoniae Polonicae, Magni ucatus, Curiandiae Semigalliaeque in Litionia Suecica reperti fuerint. od Conceptum Dn Mediator adprobauit, nisi quod pro verbis, a se
mouentibus, sua manu, quae inveniri poterunt, sine ulla processu, poneret: seseque dinos Polonos recepit. Vnde quum rediisset, Conceptum Articuli de tormentis adtulit tale: Tocinenta bellica maiora minoraque, tum et aliae bombardae cuiuscumque generis, et quiuis adparatus armamentariorum in Polonia, Magnoque Ducatu Lithuaniae et Curiandia repertus, et a Succis captus, siue sint illa Reipubi siue priuatorum, siue ciuitatum, restituantur exacte, una cum locis restituendis. Similiter, si quae huiusnodi tormentorum in aliam sorinam ex aere P Ionico transsus a sunt, signisque Suecicis insgnita, bona fide restituentur. Qtiae vero ex Regno euecta sunt, sat pro illis debita satisfactio. Suae Excellentiae primuin monent, ut ponatur in principio:
Tormenta reperta et capta, vel, tormenta bellica, item, armamentaria et sub finem addatur Bombardae cuiustumque generis. Iterum ad alteram Legationem se confert. tium, ipso reduce, Articulus de subditis sugititiis subscribi credebatur, contra Protocolli hic supra tenorem n. Mediator talem adtulit proiectam schedulam: Subditi fugitivi Magni Ducatus Lithuaniae, Samogitiae et Curiandiae, tempore incepti belli Suecici, quicumque in Liuoniam Suecicam sugerunt, vel in praedictam Litioniam abducti sunt, cum omnibus suis mobilibus, quae inueniri poterunt, sine ullo processu iudiciario dominis suis reddentur, si ea profugus secum tulit, nec sit nouo domino adquiliuit. Qiiod etiam vice versa obseruabitur, si qui subditi sughiui Livoniae Suecicae in Magno Ducatu Lithuaniae, Livonia Polonica et Curiandia reperti suerint. Protestantur Suae Excellentiae, Dii Mediatorem nihil desiderasse nomine Polonorum , quoad subditos fugitiuos , praeter pauca, quae in Protocollo notata sint, et ea, quae ipse in Concepto nostro sua manu mutauerit iam tempus iterum protrahi retractando, quae iam contracta sint rogantes, ut, quae semel placuerint, amplius ne
116쪽
displiceant et sicut ante petitum est, mox subscribantur, quibus desuerit conuentum. Ille, dum aliquis Ariaulus pertractetur, commode alium simul tractari posse alias tempore nimio insumendo singulariter singulis. Non negabatur, simul tractari posse diuersas tantum insistebatur petito, quo non displiceant semel complacita, ne tempus post tempus perdatur. Reuisum est inud Proiectum, et ad hunc modum a nobis mutatum: Subditi sugitivi Livoniae Succicae quicumque in Pol nica Litionia, Magno Ducatu Lithuaniae ac Ducatu Curiandiae ac Semigalliae reperti suerint, suis dominis una cum suis mobilibus, quae inueniri poterunt, sine ullo processi reddentur, si ea profugus secumtulit, nec tib nouo domino adquisiuit Quod etiam vice versa his
seruabitur, si qui subditi fugitivi Livoniae Polonicae, M. Ducatus Lithua. niae, Curiandiae, Semigalliaeque in Livonia Suecica reperti fuerint. Missa hac quaestione, producit Dia Mediator aliud Dnn. Polonorum Articuli de tormentis Conceptum Tormenta bellica maiora minoraque in Polonia, Magno Ducatu Lithuaniae Curiandiae, ceterilisque annexis prouinciis reperta et capta, siue sint Reipublicae, siue priuatorum, siue ciuitatum, exacte relinquentur vero, quae ex Suecia inuecta sim in Poloniam, et reperiuntur Elbingae et Mariae, burgi, etiam liberum erit Sueciae auferre. Quum id satis mancum et obscurum esset, Suae Legationis nostrae Excellentiae ita mutando supplent: Tormenta bellica maiora minoraque in Polonia, Magno Ducatu Lithuaniae, Curiandiae eterisque annexis prouinciis capta, siue sint Reipublicae, siue priuatorum, siue ciuitatum, quae adhuc Elbingae, Mariaeburgi, citumae et Mulci reperiuntur, nec abducta lint, relinquentur. AEa vero, quae ex Suecia inuecta sunt in Poloniam, Luthuaniam, Curiandiam et russiam, liberum erit Sueciae sine ulla praetensione sucum auferre. Nee minus transactioni deditionis Thomnii, quod adhuc restat, hac in re statisfiet. Abiit acceptis hisce et reduce ipIb Articulus tomentorum complanatus et subscriptus commutatusque est, ut sequitur: Tormenta bellica maiora minor que in Polonia, Magno Ducatu Lithuaniae, Prussia, Curiandia, ceterisque annexis prouinciis a Suecis capta, sue sint Reipublicae, siue priuatorinn, siue ciuitatum, quaecumque in locis euacuandis reperientur, exacte relinquentur. Quae vero ex Suecia euecti sunt in Poloniam Ludi a thu
117쪽
thuaniam Prusiam, Curiandiam, liberum erit Sueciae fine ulla praetensione secum auferre. Transactioni quoque deditionis Thorunii, quod adhuc restat, hac in re satisfiet. Quo facto ad subditos fugitu uos redierunt, et nostri denuo mutant illum Articulum hoc modo: Subditi hoc ultimo bello fugitivi Livoniae Suecicae, quicumque in Polonica Limnia, Magno Ducatu Lithuaniae ac Ducatu Curiandiae ac Semigalliae reperti fuerint, suis dominis sine ullo processii iuris revidentur, una cum sitiis mobilibus, quae inueniri poterunt, quae prostis gus secum tulit, nec sub nouo domino adquisiuit. Quod etiam vice versa obseruabitur, si qui subditi sugitivi Livoniae olonicae, Magni Ducatus Lithuaniae, Curiandiae Semigalliaeque in Livonia Suecica reperti fuerint. Si qui etiam abducti sunt, et adhuc supersunt, reddam tu et illi sine proceu iudiciario suis quique dominis. Tandem et hie de subditis sugitivis conuentus est et subscriptus Articulus: Suia diti hoe vltimo bello sugitivi Magni Ducatus Lithuaniae, Samogitiae, Livoniae Polonicae, et Curiandiae Semigalliaeque, quicumque in Li-uonia Suecica reperti fuerint, suis dominis sine ullo processu iuris revidentur, una cum suis mobilibus, quae inueniri poterunt, quae pros gus secum tulit, nec sub nouo domino adquisiuiti sod etiam vice versa obseruabitur, si qui subditi sugitivi Livoniae Suecicae in Magno Ducatu Lithuaniae, Livonia Polonica et Curiandia Semigalliaque re perti fuerint. Si qui etiam abducti sunt, et adhuc supersunt, redda tur et illi sine proceu iudiciario, suis quique dominis. Iam ad commercia proceditur, ac talis Articulus a nobis proiicitur, Dominoque Mediatori traditur: Libera et non impedita sint commercia interutrumque Regnum Sueciae et Poloniae, Magnumque Ducatum Lithu niae, subiectisque illis prouincias, subditos et incolas. Cumprimis liberum commerciorum exercitium. sit subditis et incolis Regni Poloniae Magnique Ducatus et Polonicae Livoniae Curiandiaeque cum ciauitate Rigenti et subditis incolisque Livoniae Suecitae et vice versa horum commercia cum subditis incolisque Poloniae Lithuaniae, Li-uoniae Polonicae et Curiandiae. Vectigalium autem ratio in posterum inibi sit eadem, quae filii tempore induciarum sexennalium. Et in Li-uonia Polonica, merces nouis teloneis siue terra sue mari et in fluminiabus non grauentur. Vectigalia autem et telonea rigae secundum min
118쪽
deratam laxam sumentur, ne commercia in eo loco intercidant. Neque eo in loco ne intercidant, in Litioni Polonica merces nouis Gloneis siue terra siue in fluminibus grauentur. Ad Dun. Polonos se receperat Dia Mediator, et rediens adfert Gedanensium postulata de commerciis eorum; de non onerando Ciuitatem per hanc Pacific tionem, aut praeiudicando iuribus terrarum Prusitae de non abducendo milite nostro per territorium Gedanense, aut portum Vistulo-
mundae de restituendis to mentis ad Dirschauiam ipsis ablatis de indemnitate a Dia. Comite Κoenigsimarh. aliae ad videndum Legatio ii stra accepit, sonantque ita: LRogatur nomine Ciuitatis Gedanensis, ut ad Articulum de commerciis adponatur sequens clausula ratione
iurium praedictae Ciuitatis: Commercia pristina etc. non onerentur grauioribus vectigalibus, quam onerantur ipsi earum regionum, ubi illa soluuntur, subiecti, vol etiam amici ac Foederati, qui minimis Oneribus illic adstringuntur aurium et immunitatum circa nauigationes et
commercia Civitati Gedanensi in Regno Succiae tam per pacta antiqua inter idem Regnum et Ciuitates Hanieaticas inita, quam per peculiaria .priuilegia et indulta antiquitus a Serenissimis Sueciae Regibus conces1 competentium, in alia meliora tempora obseruatione reseruata. Maioris Poloniae incolae etc. etc. et Rogatur, ne occasione huius Pacificationis et eiusdem exsequutionis imponatur onus Ciuitati Ged nensi, aut praeiudicium fiat iuribus terrarum Prumae, aut commercia vluratione adgrauentur. Abductio copiarum Suecicarum ne fiat per Ciuitatis territorium, neque per portum Veisset mundanum Tormenta quoque Ciuitati penes Dirscha uiam ablata restituantur. Itemque cim
ea liberationem Excellentissimi Comitis Genu laias ut indemnitati Ciuitatis, quae illum detinuit, adcuratius caueatur prout Memoriale 'antehac oblatum fusius deduxit. Dii Mediator iterum ad alteros D nos Legatos Plenipotentiarios abiit et interea haec perlegunt Illustrissimi atque Excellentissimi Diti Legati nostri quumque deprehenderetur pertinere plurimum ad Artieulos, qui adhuc pertractindi sunt, ea ad progressum tractatuum dis-N a ferre
Quod e codie Zalusesano a nobis Actis Publiela Pacificationis, No. XLIX.
deseriptum atque editum est supra, in pag. o R.
119쪽
serre existimarunt quoad ea vero, quae iam sub manibus sunt, resolui posse. Reducimn Mediatori ista respondentur, et quidem quod
commercia concernit, sub complanationem illius Articuli Excellentias Suas sese declaraturas. Quod cautionem dein Comite goenigia markio concernat, iam pridem Reuersales eius proiectas placere Dia. Mediatori ad subscriptionem cas promouere. Interea quoque Conce plus erat a nostri sinis Plenipotentiariis Art. de captiuis hoc modo, qui etiam Dia Mediatori ad Dia os Polonos, cum illo se recipienti traditur: Quicumque per tempus belli, a quacumque parte, in quocumque loco capti sunt, cuiuscumque conditionis ac status, liberi et sine ullo soluto pretio dimittantur, pristinaeque libertati restituantur; et quidem ii, qui in Prussia detinentur, intra tres, qui in Polonia ac Li-uonia, intra sex septimanas, qui in Rustia vel Lithuania, intra tres menses, computando a praesenti die, dimittantur. Idemque seruabitur a parte Sueciae. Atque histe quoque adnumerandi, itidemque ab utraque Parte restituendi sint, qui inuiti militiae alterius Partis nomina de. derunt. Post reditumin Mediator adfert schedulam hanc proiectam de nauigatione Mitauiam: Nauigatio Mitauiam usque tantum, prout tempore induciarum fuit, libera permittatur, bluto ordinario teloneo. Quae ad videndum accipitur. Deinde secum habet Reuer- selesin. Comitis amoenigsmarh, quae subscribuntur, et runt praesentis tenoris,' S. R. M. Regnique Sueciae Senator, Campi areschallus et Gubernator Ducatuum Bremensis ac Verdensis, Ioannes Christophorus Κoenigsimarh, Comes in Westervi et Stegholm Dominus iam tenburg et cultatis. Notum testatumque facio etc. etc. Delapsis hoc omne agendo aliquot horis, nocte imminente disceditur, cras
A, Olivae d. e April. horis ab Vm antemerii
Absentemn Comite Oxenstierna Antequam ad alia perrexerunt. extradita sunt Dia Mediator diplomata renouata, cum insertis delideratis, videlicet i Salutis Conductus pro Polonis et Conisederatis
Exemplum formulae iam exhibui loci tomin. O. LVI. p. M.
120쪽
ratis coniunctim. - Saluus Conduetus pro Polonicis commissariis.s Salutis Conductus pro Caesia reis Legatis Saluus Conductus pro Electoralibus Legatis Plenipotentia seu Procuratorium pro Pol
nicis Commissariis et Confoederatis tractandi coniunctim. Seorsiuas Plenipotentias existimauit Dn Mediator extradi nondum esse necesse: ergo retinuimus, donec postulabuntur. Nice versa postulatum est, tDni Caesiariani et Electorales etiam dent promitas reformatos Salvos Conduehis pro nostris Des Legatis Reassumti deinde sunt Articuli conueniendi. Et initio quidem, quoad Articulum de S. Brigittae iure Patronatus, quem superioribus in congressibus Dia Mediator proposuerat, qui vero a Legatione nostra numquam adtendi voluit, declara iatum est, Regem Regnumque Sueciae non velle contrariari Regi Pol niae, neque adsistere Reginae Christinae, si aliquid illa praetendati Punctum de commerciis multum dedit dissicultatis, et disceptatum est diu, preductis, quoad coinmercia, demio Gedanensium postulatis, iam ita somnis Clausula ratione conseruatorum iurium et immuniatatum ciuitatis Gedanensis non noua est, sed consormata ad normam pactorum, inter Regna Septentrionalia A. I643 Bremsbmae conclus rum, quorum verba sonant, ut sequitur Artic. i. Hisce quoque
paetis conuentum est, omnes Hanseatico foedere comprehensas ciuitates includi, ut gaudeant et fruantur liberis et non iiDpeditis commerciis terra marique in utroque Regno, reseruata antiquorum inter Regna
et Ciuitates Hanseaticas pactorum in alia meliora tempora obseruati ne Artic M. In specie vero hum includatur Ciuitas Gedanensis, et smatur pari modo, ut antehae, commerciorum libertate in utroque Regno terra marique et si quid in hoe bello euenit, quod unam alteramue Partem ostenderit, sublatum id ipsum sit, et perpetua obliuione 1 pultum. Ad quae hoc modo nostri declarant: in specie hisce pactis includantur tum Civitas Gedanensis, tum Ciuitate simmae aliae, et smantur ut ante hoc bellum, ita in posterum commerciorum libertate in utroque Regno terra marique. at s quid in hoc bello euenit, quod unam alteramue Partem offenderit, sublatum id ipsum sit et perpetua obliuione sepultum. De reseruata obseruatione deteritanabitur, pomquam