장음표시 사용
141쪽
et ab omni cura solutum . in historia Neapolitani regni scribenda plurimum laborare. At ubi haec in lucem hominum venit an. MDCCXIII. vidit statim Iannonius nihil esse causSae, quin re de propolito deduceretur, oum aliud nihil egisset Ianneltasius , nisi ut Latinae linguaa Ornamentis Velitret , quae Summonia Italico atque ineleganter exposuerat. Aderant etiam amici saepe ipsum rogando, ut ad umbilicum promi SSum Opus adduceret, neque magnitudine rei deterreretur. Inter haec moritur Aulisius, neque mediocris suspicio fuit veneno necatum ipsum fuisse ah fratris filio Nicolao Ferrara-Aulisio. Ea propter hie in carcerem conjectus est, et cum pejora timeret, TogR vit Iannonium, ut sui patrocinium Susciperet. Hujus opera e vinculis emittitur, et ut gratu S et pius erga eum cognosceretur , cui se vitam debere dicebat , donavit eidem magnam partem librorum, et omnia sere scripta patrui sui. Suaviter 8c jucunde cum reminisceretur
Iannonius quantum ipse in juris prudentia profecisset per Aulisium , ut illius doctrinao utilitas ad omnes dimanaret, typis imprimen
142쪽
I ANNONI Us 133 da cura vlt quae ipse adnotaverat ad quosdam Pan declarum titulos, et quae de institutionibus juris Ponti fieti exposuerat. Sed quoniam
tanto Viro malevoli deesse non poteram, hi tu vulgus spargere coeperant, manu scripta Aulisti divitias opportunas sore Iannonio, ut laudaretur, utque Historiam Neapolitanam absolveret, quasi homo ingenio , doctrina atque studio abundans alienis sui,sidiis indiguisset. Nihil ille respondit, ut tam absurdam tamque inverecundam accusationem refelleret, et acrius in incepto permansit. Sed quod ab hoc illum saepe abstrahabant sori occupationes , Videbatur accuSare sortunam suam , ' quod vitam sustentare litibus et jurgiis cogeretur. Tantum ex his cepit utilitatis, ut festivam, quod jamdiu optaverat. sibi paraverit librorum copiam, et suburbanam villulam , ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Levabatur ejus animus se exercendo; et ne in una juris prudentia vitae tabernaculum collocasse videretur, interdum in antiquitatis et naturae investigatione Versabatur.
Est in manibus hominum epistola ad Nicolaum Cyrillium virum medicina et omni physica
143쪽
doctrina clarissimum, qua ei quaerenti respondit, cur nix diutius maneat in ea Vesuvii montis parte, quae est inferior, quaeque flammas erinstat, quam in Superiori, ex qua ignis minime erumpit. Cujus rei caussam invenit Petrus in arena, qua tegitur cacumeri inferioris montis, per quam liquescens nix sacile percolatur, cui aquae percolationi cum minime sit aptum saxeum aut terreum solum
superioris montis, inde fit, ut ubi nix in eo liquescere incipit, quae inde dilabitur aqua facile quod reliquum est nivis solvat. Egeratiam Petrus cum typographo de imprimenda sua civili Historia Neapolitana, cujus rei, approbante Nicolao Capassio viro sibi amicis- .simo et doctissimo. facultatem obtinuit ab Althanio Card. . qui Caesaris nomine ad Regni gubernacula sedebat. Emanavit itaque opus, in quo conficiendo viginti annos lab
ra Verat, mense Martio an. MDCCXXIII. quod
non minus segetem et materiem Aiictoris gloriae , quam molestiarum acerbissimarum suis. se dixeris ; de quo quidem nescio quemadmodum scribam, adeo multa, adeo magna sunt ea , quibus commendatur. Propositum
144쪽
I ANNONI Us 133 id quidem Auctori fuit , ut quoniam omnibus rerum Neapolitanarum Scriptoribus aut stadium et cura, aut animus Viresque desuerunt exponendi perpendendique leges , mores omnemque politiam nobilissimi regni, isse hanc relictam partem expleret. Ea propter exordium capiens ab ultimis temporibus, quibus Graeca urbs suis regebatur institum . donec in Romanorum potestatem ditionemque venit, diligenter inquirit quae propria Graecorum , quae Romanorum fuere , per quos Μagistratus . per quis leges , quibusque artibus hi in universa dominabantur Italia. Tali modo vestibulum et aditum illustrem secit ad suam historiam, quae ab Constantini Magni imperio incipere videtur. Mens enim praesertim suit Iannonio considerare mutationes, quas habuerunt Romanae leges, antiqui mores, omnisque civilis Reipublicae administratio a Christiana religione, et ab iis, qui Sacrorum moderatores fuerunt. et quomodo , nato Pontificio jure, potestas Regulorum cecidit. convaluitque pene intermortuum iu Romanum. Nulla sere est res illustris, quae abido non sit notata, et quod dissicillimum suis,
145쪽
136 P E T R U s 'sic Ecclesiasticae potestatis originem et progressus subtexuit, ut ex eo poSSimus cognoscere quando conservata sit illa a sacerdotio et imperio conglutinata concordia, quando nonnullorum avaritia atque ambitione disjuncta, et quae in te manaverint quaestiones, discordiae atque mala . Dum rerum ordinem et vicissitudines declarat . conservat ubique rationem institutionemque suam perpendendi quid quamque rem secutum sit, quid Veteribus institutis ac scitis sit contrarium , quida majorum moribus discrepans , et quid aequitati consonum. In sinitum esset si vel summas rerum atque sententiarum attingere Vellem , quae continentur in opere, quod narrat quid
per xv. et amplius saecula domi militiaeque gestum sit per eos, qui in Neapolitano regno dominati sunt , quos magistratus, quaeque publica munera instituerint, quae fuerint jura Romanorum , Gothorum , Longobardorum .
Northmannorum. Suevorum , ceterorumque , qui illis usque ad Austriacos Successerunt, quae extiterint controversiae inter Occidentis
et Orientis Patriarchas, et quomodo ii, qui in Ecclesiae castris militabant , se gesserint,
146쪽
I A N M o N I U S I 37 ut potestatem, jurisdictionem , bona atque divitias amplificarent. Homo ad scribendi licentiam liber testabatur Deum se aequitatis et veritatis caussam defendere, et neminem laedere , nisi qui se ita offerret, ut in eum non invasisse , sed ineurrisse illius oratio videretur. Verum si aequi esse voluerimus. salebimur infenso atque inimico animo fuisse Iannonium in presbyteros et monachos, nihil illis indulsisse, et ubique virus acerbitatis suae
sparsisse. Hic noster acerrimus objurgator melius quidem caussae et famae suae consuluis set, si a contumeliis atque conviciis abstima isset, et tristitiam severitatemque semper graVitate , atque rationum pondere firmasset.
Praeter quam quod is , qui objurgare ceteros sibi proponit, etiam atque etiam cavere debet , ne ulla in re ipse labatur. Saepissime is errat in chronologia , quaedam magni momenti leviter tangit, raro Vetustiora certioraque momimenta consulit, cum multa expiscatuS esset , et surripuisset etiam , Verba haud immutans, a Constantio, a Summonia, a
Parrinio ac praesertim a Busserio, qui omnes de Siculis Neapolitanisque rebus scripse
147쪽
r18 PETRUsrunt. quid his debeat ingenue haud aperit. fastidiose interdum dicta jam repetit, aut minima sequitur. ut invidiam faciat sacris hominibus , uti uir vero oratione, quae etiamsi vim quamdam habeat, non est tamen puris et electis verbis composita, soluta et Requabiliter fluens. Magnum et dissicile est munus historiam scribere, majus etiam πολιτικον opus incere , atque ea persequi omnia , quae ex Varietate temporum , imperiorum , legum , eonsuetudinum atque opinionum dimanarunt. Verum etsi non plane satisfecit Iannonius severioribus judicibus, multam tamen gloriam ex historia eivili Νeapolitani Regni. quam
in IV. divisit volumina , collegit, et ii, qui r frenandam et coercendam putant nimiam Ec- i, clesiasticorum potentiam, et jura Principum sarta et tecta esse Volunt, maximum se accepisse a Iannonio beneficium praedicant, quod docuerit, quid injure, aut in aequo Verum& bonum aut esset, aut non esset. Μagnam quoque attulisse utilitatem putatur iis, qui caussas agunt. et judicant in Neapolitano soro . quod complectens totam rationem universi juris ac lesuae , quibus civitas regeba
148쪽
IAN N O N I U s I39tur , quid evamierit vetustate & oblivione eqvid imperantium voluntate immutatum , quidque retineatur adhuc, et retineri expediat declaravit. Haec respiciens ipsa civitas , et laudibus et dono, et dignitate patroni sui scriptorem remunerandum putavit ci). Quo testimonio cum ipse superbire videretur , ei dixisse fertur sapiens homo Argemus: Nemo equidem gratuler ne tibi , an doleam : admodum
enim vereor, ne, quam nunc in capite habes , laurea corona, sti ea futura sit. Praedictionem confirmavit eventus ; nam patillo postquam opus in vulgus editum fuit, ex clamoribus illorum , qui sacris erant addicti, serme tota urbe per-A' di iet. Μarto i a 3. Sἰ ὰ appuntato d' eleuersἰ per Avvocato ordinario di questa sedetissima citia it Mag. D. Pietro Gianaone , ed ii Mag. segretario ne stenda laconelusione - Si o appantato , che it Μat. Rahionale spedisea it mandato dἱ ducati cento trentacinque a bene inficio dei Mag. Matteo Tatane per dovergit implegare incompta di una galanteria d' argento per regatarat In nomedi questa sedetissima elet, at D. Pietro Giannone in signo di gratitudine per il libro composto delPistoria civile di Napoli, che pub ridondare in tanto beneficio di questo Piibblico . Marcheis Castanto, Pignone, serra , Pignate i, Da Maris . Ex libro IV. Appumameniorum fol. I. Ili secret.
149쪽
t o PETRUSerebuit ab illo everti sacra et caerimonIas.
irrideri indulgentias, religiosas peregrinatio neS, Sanctorum miracula, et illud praesertimebutientis sanguinis, quod S. Ianuario tribui solet, et inexpiabiles strui insidias ad convellendam Christianam rempublicam , atque ea, quae majores nostri religionibus tuta no- his atque sancta esse voluerunt. Usque eo a Iesultis praesertim commotus est populuS, ut Iannonius quoties in publicum prodibat, clamore convicioque jactaretur , et cum timeret vel ipse Althanius Cardinalis, quo eruptura esset isthaec popularis audacia atque licentia, quaesivit a consiliariis suis quid sibi faciendum esse putarent. Puerunt nonnullorum sententiae dandum in custodiam Iannonium ;censuerunt alii vetandam operis Venditionem , 8c quotquot invenirentur illius exemplaria in librariis ossicinis penes Collaterale, ut loquebantur , Consilium deponenda. Opportune hac de re admonitus Iannonius ab ejus amico Francisco Ventura, cujus magna erat in cognoscendiscriminibus potestas, quotquot potuit clam recuperavit exemplaria, tacite approbantibus ip
sis judicibus , quibus nil aliud erat propositum
150쪽
I ANNONI U. s I rnisi aut restinguere aut sedare tantam invidiae flammam. Ea propter quidam religiosi homines, qui in publicis concionibus acerbe et contumeliose in Iannonium invecti suerant, aut in exilium acti, aut minaciter, nisi linguae frenum injecissent, perterriti . Sed non propterea Sedati animi fuere : exasperati etiam magis postquam episcopale fulmen emissum fuit in Nico. laum Nasum, quod Iannonii opus typis impres-Sisset, non impetrata prius ab Archiepiscopo potestate. Cum interea hujus administri acerbio. Ia Iannonio machinarentur , neque dubitarent ad illum perdendum opportunam fore occasiOnem proximum S. Ianuarii festum, eorum crudelibus consiliis occurrendum putavit . Ad titaque Althanium, Cardinalem, exponit ei quan to in periculo versetur non aliam ob caussam
nisi quia patriae et principatus jura animose de-
sendit, astutias, audaciam adversariorum aperit, populi levitatem ac superstitionem accusat, ab eoque petit ne se implorantem ejus auxilium deserat. Homo nullius animi, nulliusque con
filii hon tam de Iannonii vita, quam de Sua timendum sibi arbitrabatur, si malevolentiae hominum in illum vi obsistere voluisset, quλ