장음표시 사용
161쪽
Isa PETRu s vidisse ex 'ejus ad Carolum fratrem litteris intelligi potest. Ejus quoque operae & vigiliae deserviebant amicis , civibus, iisque o. mnibiis, qui illum sibi caussarum , quae Vin
do nae in Hispaniensi, ut vocabant, Consilio agebantur , patronum adsciscebant. Μaxime illustres fuerunt illae , quibus cogno Scendum erat de publicis quibusdam juribus et cum de jurisdictione disputabat, prorSus
idebatur m suo regno versari 9 Calabrorum,
atque rurbium Capuae, Cajetae & Ostanti .
Mec non eae, quibus p trocinatus est juribus Nontis Mileti Madalonae et Ariciae Princi in pum ; et cum defensionem arripuisset testam e 4i Uthani VIII. pro Μasseo Barberinio adversus Corneliam Barberiniam , quae exhaeredare ipsum volebat, yropterea quia justo matrimo- . nio genitus haud erat, se ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritissimum ostendit. Neque est tacendum magni fuisse Constantino Grimaldio operam Iannonii, sine qua nimiis adversariorum vitibus iaspira Verant enim adversus eum Althanius Cardi ratis, Romanu .. Ponti sex, et Iesu itae, quos praesertim in ectatus fuerat iis in scriptis,
162쪽
I A M N O N I v s Is 3 vibus oppugnandam susceperat philosophiam 8c theologiam scholasticam oppressus suisset. Ab illo quoque . ut de ceteris sileam , qui ejus doctrinae plurimum tribuerunt, opem petiit
Vanes penius contra potentissimorum hominum conspirationem, sperans Iannonium iisdem armis cum iis posse confligere, quibus se ipsum texerat. Quanto autem ferocius ille Ecclesiasticorum potentiam atque artes oppugnabat, eo acrius illi exardescebant ad ultionem, leti ipsi, qui antea cimiculis , nunc aperte de palam eumdem petebant. Hos Vero dum maledictis insectabatur, imitatus mihi fuisse videtur Sophocleum Philoctetem, qui accepta
injuria ea spectacula quaesivit, quae ei acer ba fuere. Primus omnium in certamen venit
Philippus Anastasius Surrentinus Archiepiscopus , in quo tanta erat cupiditas dominandi
specie religionis tuendae , ut semel iterumque Dioecesi sua et Regno abire coactus fuerit . Romae dum esset an. MDCCXXIV. Apologiam quamdam in vulgus edidit, qua inter cetera contendebat Christum, minime vero Principes, dedisse Clericis potestatem exercendi ju-dkia, & coercendam esse petulantiam Ian-
163쪽
rs P E T R U is nonii, ne eontagio mali manaret latius , quod ausus suisset tribuere Principibus quae Dei sunt. Facilis quidem M prompta fuit desensio dictorum Iannonii; ut vero injuriis, quaa propositae fuerunt ab Anastasio, responderet, non admodum elaboravit, cum ex his intelligi posset ipsum impetu potius quodam animi atque odio, quam eogitatione et veri studio illam Apologiam exarasse. Gravius Ecce pit Petrus ob violatam amicitiam, quae ab Octavio Ignatio Vitaliano, cujus opera usus fuerat in sua Civili Historia Neapolitani Regni edenda, adversus hanc scripta fuere. Spectabant haec maxime ad potestatem , quam, Northmannis Sc Suevis imperantibus, Magni Siciliae Cancellarii exercuerant in Clericos, qui in domo Principis habitabant , ad hujus potestatis originem, et ad caussas , quibus ipsa transiit in Regii Sacelli Praesectum . Nerito quidem affirmavit Vitalianus male interpretatum suisse Iannonium caput quoddam
Investitutae, quam an. ΜCLXXXXVIII. Innocentius III. Constantiae Imperatrici atque ejus filio Friderico II. concessςrat, quam ob rem
audacior factus lia niala et injuste reprehen-
164쪽
I A N N O N I 'U 1 Issdit. Hujus inscitiam notavit Petrus, nee umquam pro sui defensione arma sumpsit, quin gladiatoriam iracundiam prae se tulerit: homo enim erat asper, & durus oratione moribus . usque eo ut malediceret iis, qui contra se dicerent. Sed caussa etiam fuit major Iannonio de Sicula historia disserendi, cum jussus suisset a Caesare jus suum persequi adversus Romanos Pontifices Clementem XI et Benedictum XIII. qui Constitutiones pro-nritigaverant ad abrogandam Monarchiam Siciliae, omne scilicet jus illud proprium Legatorum Pontificiorum , quod ab Urbano II. Siciliae Reges obtinuisse dicebantur. Diu haee controversia duravit, et quae scripto mand vit Petrus , ut probaret jus illud ratum esse debere, plausu maximo a Caesareis excepta suere. Ex quo factum est, ut ipse cogitationem susceperit dilatandi quae antea coarcta-Verat, Vulgandique opus Lipsiensibus typis. Sed istud latet adhuc in occulto , nec scimus ad quos ipsum pervenerit. Emanarunt interea Romae bina volumina, quae ita inscripta
165쪽
blico in ptu tittere familiari in due amici
Eusebio Tlopatro. Auctor horum erat homo Neapolitanus atque Iesu ita nomine Iosephus Sanfelicius , qui et sua sponte, et multorum vocibus in illum furorem impulsus fuerat, ut Iannonium omni contumelia tanquam impietatis & seditionis reum perstringeret. Quod illa, quae ipse scripsit , sunt tota commentilia Se vix digna lucubratione anicularum, ri- Su a prudentioribus excepta sunt. Quid ρ. Huic calix mulsi impingendus erat, ut plorare
desineret 8 Sed nihil dulcis habebat in pectore Iannonius, qui eum solitus esset, sive haheret adversarium , sue non haberet, pu-inacissime defendere sententiam suam, Vehementer gavisus est se sibi obtulisse hominem insulsum , audacia et impudentia superbientem , quem atro dente peteret. Nec minus hujus impudicam impudentiam repressit Comes Harrachius, cui tradita suerat, mortuo Althanio Card. , rerum Neapolitanarum administratio. Nam ut ipse audivit ab iis, quos consulendos putavit, illo opere famam multorum, Sc sacra Principis jura violari, poenam
constituit in eos, qui idem aut legissent ,
166쪽
I ANNONI Us I fraut retinuissent, aut Vulgassem, et auctorem exilio mulctavit . De hoc nonnulli gravius decernendum putarunt: sed Proinex se rogarisivit a Card. Cinsuegosio Caesaris ad Ponti ficem Legato, ut supplicis misereretur. Renovatae etiam . Veteres , quae obsoleverant,
Ieges suerunt, quibus vetabatur imprimi libros in Neapolitano regno, aut alibi impressos in illud , comportari sine eorum, quibustea res a Rege mandata esset examine atqu
pudentiam non miror , at illos homines sapientissimos , quorum magna erat Romae au-.ctoritas, miror, qui cum Iannonis luctari siqverint Iesultam imbellem atque anilis ani-imi, qui sane essecit, ut adversarius suus exultaret audacius. Eo ipso tempore, quo Seiad respondendum Petrus comparabat, epistoritas a Garosalo aeeepit, quibus erudite atque a te. coarguebantur Sanfelicii errores plurismi; sed non alieno egebat auxilio pugnacissimus homo , qui ex .. lateribus atquea
r Ηarum rarum narratIouem a Capasso contextam
167쪽
opus, quod inscripsit; Professone di ride seri is da Retro Glannone at P. Glaserpe Sanfelica Gesulta Oe. ἡ Dbη propostidi Dorno alla sua
morale. Minime dubitabis perpetua ironia usum fuisse Iannonium atamantem se tandem ad sanam mentem et ad Catholicam Ecclesiam rediisse i monitis Santilicii, et magistrum. sibi fuisse illius opus, ut tribueret Romano Pontifici tanquama Deo, omnium tum divinarum , tum humanarunt rerum potestatem, ut Catabnales dignitate aut pares aut i superiores Regibus esse'. censeret, ut Sanctissima. ed om nino divitia reputaret. omnia religiosarum familiarum inventa, quae hon ad colendam re Iigrinem, sed a1 augendam potentiam atquei divitias excogitata fuisse anteae assirmaver i .
Post id propius adoritur adversarium Suum set multa quae dixerat in historia civili iterat, ut probet nullam huic fuisse eaussam Seca hinniandi atque reprehendendi . Illud vero crimen dec Epicurea philosophia noα repellit a se , sed illudit tanquam frigidam et jejunam calumniam, et ubique genus ejusmodi scriptionis adhibet, ut trahat in odium DOR
168쪽
modo adversarium suum, sed omnes eOS. qui de rebus sacris et religiosis, omnique: Pontificali jure opinionum commenta pepere
runt. Fuit profecto Petrus in hos intemperantior quam debuit; sed se imitatorem suisse dicebat viri illustris Sancti, qui ad irri dendas confutandasque calumnias Cardinalis Perronii Episcopi Eberovicensis similem Fidei Professionem ediderat ci . Scriptum suum ciam misisset i ad Capassium prudenter et amice ab illa admonitus suit, ne illud in vulgus prodire sneret; quod si secisset, novis profecto illum mullictatum iri molestiis per illos maxima religiosos homines , quos in odium atque in contemptionem adducere studebat. : erigeret potius et confirmaret se ipsum, s qua subeunda dimicatio . esset, ut Principum jura, quae cum Catholicae Ecclesiae juribus cum-
169쪽
mixta sunt, defenderet. Tum , quod raro accidebat, passus est se moneri a viro Sapientissimo; non ita tamen compresSit opus, ut nunquam emanare posset , eidemque locus
datus est eo in volumine , quod Iannonistopera posthuma inscribitur . Potuisset quidem
sacile Iannonius iwnnullorum reprehensionem contemnere , cum audiret tanta et tam praeclara de suo opere in Germania, in Gallia atque in Britannia fieri judicia, ut illud immortalitatem consecutum jam esse videretur Plures etiam adlaborabant, ut . illud ipsum, in Latinam . in Britannicam , in German
cam , atque in Gallicam linguas converterent, & Iacobus ogilvius eum suam interpretationem Britannicam an. ΜDCCXXIX. vulgasSet,
laudem et utilitatem haud mediocrem, ab ipsa accepit. Qua de re cum scriberet ad Iannonium , cum illo se partiri velle emolumenta sua dixit, mittens homini satis largum pecuniae munus cum quibusdam operis exemplaribus. Post haec in aciem dimicationemque ivenit Sebastianus Paulius Lucerisis vir erudi- tus , neque in lacundus ex ea familia, quae tentamin Regularium congregationis Matris Det
170쪽
I A N N O N I U s I 6 iappellatur. Edidit enim librum, cui, nulla scriptoris, loci atque temporis apposita nota , titulum iacit: Annotationi critiche svra it no no libro dei Tomo II. della Storia civile di M-- poli det Sig. Pietro Glannone M. Par pari retulit Petrus , Vulgato opusculo, quod inscripsit: Risposta alle Annotationi eritiche sopra ilnono libro delia Storia eiνile deI Regno di Napoli an. I73 I. Quod iracundi proprium est animi cupere, a quo laesuS esse Videatur , ei quam maximum dolorem inurere , Petrus persecutus est oratione sane seroci objurgatorem
suum, sed quod ejus licentia nimium habere
visa est acrimoniae viro prudentissimo Capassio, cujus judicium exquisierat, antequam librum emitteret , multis mitigationibus ipsam lenivit. Dolebat praesertim Iannonius, quod homo, quocum familiarissime Vindobonae vixerat , eo tempore, quo ille sacras ad Caesarem conciones habebat, repente , commuta to animo, ad contrarias partes transierit; augebatque dolorem suspicio, quod Matthaeus Aegyptius aliique doctrina et gravitate clari. homines ejus aut probaverint consilium , aut in re gerenda se adjutores praebuerint. Paulli,