장음표시 사용
311쪽
mentarium tuum . quod omni vetbonum et sentent rum dote locupletasti atque ornasti, cum mmmeminriolo meo de Orsato plane incomittam atque incompto, vel me ipsum reprehendat, vel suspicetur misnus illum ingenii et scriptorum gloria floruisse . Quapropter illus postulandum putamus ab omnibus, qui haec in manus sument, ut majus quiddam de Orsato , quam quantum a nobis evrimetur, j iacent, quod non totam ejus imaginem pingere, sed rantummodo adumbrare conati fuerimus . Certe α- terque , ut exposui antea, cum studio atque injgenio et doctrina , tum in patriam, pietate prae stantes fuere, et cum paucis omnino comparandinale a
312쪽
ERTORIUS ORSATUSOR, a totum familia apud Patavinos magna vel ab antiquissimis temporibus gloria fuit, quod illa, siqua alia, tulerit viros caritate
in patriam. studio in litteras, ceterisque ornamentis generis . honorum , integritatis atque industriae clarissimos. Hujus semiliae laudes plurimum sane auxit Sertorius Orsatus, qui eum iis artibus, quae ingenium commendant, decus omne virtutis junxisset, effecit, ut in civitate sua princeps haberetur . I. natus est Patavii Kal. Februarii an. MDCXVM. patre, cui a familia Ors ti nomen erat, matre Elisabeth Buzzacarinia. et sortunatissimum ejus natale fuit, quod tum pater, qui erat illustris honor,bus, ingenio, gratia et omni christianae virtutis genere , copiosus plane et locuples factus est iob acceptam a Sertorio Orsato gentili suo hereditatem . Hic silium sic instituebat, ut ipse
intelligeret nobilitatem et divitias idcisco
313쪽
3o4 SERTORI Us Deo datas, ut aliis prosimus , utque piae
incitamento s:nt noli ad voluptates ac desidiam, sed ad virtutem atque industriam . Et profecto quocumque non modo mens, sed
etiam oculi adolescentuli, in quo Sumna Spes , summa ingenii indoles erat, inciderent, nil in paterna domo videbat nisi exempla virtutum . Natura hominem inchoat, educatio pedificit . et ab utriusque laude fuit Sertorius f lieissimus. In litteris et humanitate perdiscenda, ut moris est, primam aetatem consumpsit: deinde, bene positis hisce doctrinarum omnium sundamentis, ad philosophiam se applicavit, et cum acciperet an. Μ DCXXXV. illa in
signia philosophica, libellum vulgavit,
inscripsit Sertum philosophicum, ut argumento esset se non eoronam habere honoris causis
sa, sed pro merito concertationis atquo doctrinae. Triennio post, rei familiari operam dare a patre coactus, in matrimonium duxit Irenem Mantuanam Benavi desiam, quae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae fuerunt . Sed res domesticae non adeci distinebant Sertorium, quin plurimum temporis mansuetioribus musis. concederet. Has Semper
314쪽
studiosissime colliit , et quod earum tanquam antistites venerabatur Graecos atque Latinos, horum non modo scripta legebat, sed et cetera omnia monumenta, quae ad nos ab illis pervenerunt, magnopere conquirebat . Ea propter si quis ad eum detulisset antiquum lapidem , hunc tanquam religiosum donum osculabatur, inque nobiliori aedium parte collocabat; et oscitantem Sc dormitan . tem sapientiam delicatiorum otio concedens, agros ipse peragrabat, parietinaS , et omne genus ruderum investigabat, Seque beatum putabat, quoties ex iis: aliquid prompsisset , quod se et alios. erudiret. Cum jam. lautam inscriptionum aliorumque hujusmodi Romanorum monumentorum supellectilem sibi comparaSset, ne ad domus ornamentum illam tantummodo collegisse videretur, edidit primo quae ad patriam pertineban: mox. alia aliarum urbium, ac demum Commentarium. de notis Romanorum emisit, quo maxime de claravit Suanx antiquarum rerum peritist m. Nemo ignorat quam saepe non modo in. lλ-pidibus et nummis, sed etiam in scriptis ve- Ieru in occurrant aut singulares aut plures.
315쪽
litterae, quae notae sunt Verborum, nec Sem
per consentire homines in iis interpretandis Collegit illas notas Sertorius , et litterarum ordine disposuit; singulas vero sie interpretatus est non ut divinus, sed ut conjector acutus, qui eas rationes reddit, quae consentaneae sunt linguae, moribus, Sc ritibus Romanorum, et qui ex comparatione plurium inscriptionum , et ex iis , quae Scripta Sunt, quod proposuit, essicit. Res sane hahebat multum dissicultatis et laboris , quod tenenda erat omnis antiquitas, et acuenda mens ad occultissima perspicienda . Nihilo tamen minus ej modi opus confecit Semtorius, quod non solum noVitate et copia rerum, sed etiam utilitate maxime celebratum fuit, quia per illud multarum rerum quasi adumbratas intelligentias concipere pos Sumus . Ea propter qui marmora Oxoniensia illustranda Susceperunt, ne quid deesset explicationi eorum, et enodationi inscriptionum, epitomen ejusdem secerunt, et cum marmoribus ipsis an. MDCLXXVI. ediderunt. Edidit Sc ι integrum Ioannes Georgius Graevius in vol. XI. Thesauri antiquitatum Romanarum, et post-
316쪽
quam exposuit mentem suam de praestatuta ipsius operis . pauca quaedam notavit, in quibus Sertorius errasse videtur . Est nequisquam tanta inflatus superbia, ut sibi se scire omnia persuaserit, quae spectant ad religionem , ad sacerdotalia munera, ad dignitates In banas , provinciales, militares , ad legionum, alarum cohortiumque nomina, ad
militum patrias , stipendia, dona , missiones ,
ad libertorum et servorum ossicia ic operas, ad Imperatorum gesta ac liferalitates, ad Iudorum et spectaculorum varietates, ad cob. legiorum, municipiorum, coloniarum, provincciarumque erga patronos ac praesides pietartem , ad innumeros coloniarum, municipiorumque ipsorum magistratus, ad funera , a sepulcra, ast morientium vota, ad superstitum in mortuos caritatem, atque ad alia multa
Saera, prosana, publica privataque populi
terrarum domini Multa retro rerum jacet, atque ambagibus aeri obtegitur dens caligine mersa νetustis. Haec animadvortere libuit non ut orsatum
317쪽
pauca enim sunt quae ipse notavit sed ut removerem ab ipso invidiam, quam illi conflare studuit vir, cujus nomen Sc honcis inveteravit et universae Italiae . & hominum famao seΥmonibus . Is usi Scipio Masseius , qui, quoties ei se se occasio obtulit carpendi Orsatum sive jure sive injuria, hanc minime praetermisit, quasi ipse solus explicator fglarum, atque inventor veritatis in interpretandis vetoribus monumentis extitit set, Quod egerit ςum ipso austere Sc stoice merito reprehensus est multis, extitit.
que Io. Dominicvs Pol castrus, qui dociaram eruditam apolas iam pro cive Sc propinquo an MDCCLII. Patavii edidit, ex qua judicare quilibet facile potest raro Mas ejum verum accusatorem suisse , se in per invidum. Ceterum Sertorio millime desuerunt inssnes praedicatores laudum illius , et ipse Graevius cum inscriptiones veteres a Iano Grutera collectas iterum an. MDCCVH. Amsi elodami
edidisset, plurima ex illius libro, quem inscribpsit Monumenta quemque si Id com memoravimus , sumpsit, ut aut emendaret, ut explicaret quac Gruterus rinta attulerdi
318쪽
Quando illa monumenta Sertorius emisit proposuerat jam sibi illustrare nomen populi patavini, dum laudem illustrabat suam ; quocirca non modo diligentissime conquisivit
omnia vetera monumenta, quae urbem an
liquissimam ornabant, et Id eam quomodocumque pertinebant, sed et quidquid conducere poterat ad contexendam historiam patriae , quae tot praevaluit opibus, quae tot passa est vicissitudines, quae tot factionum principibus paruit, miae tot viris illustribus floruit, adeo ut quanto plus rerum , tanto plus cupiditatis esset. Magni operis primani partem, quae incipit ab urbe condita definit.
que in annum aerae Christialiae MCLXXIII. Oulgavit Sertorius Patavit an. MDCLXXVIII. secundam partem, quae siccellinorum maxime historiam usqtie ad an. MCLx XXIX. eontinet, non plane persectam . cetera inchoata ac rudia reliquit . Chronologiam eorum, qui rexere Patavium haec emanavit in vulgus ali. MDCLX v I. ) partem et ipsam huiusce operis dixeris, et ex ea quoqIle eo lictes , quam diligens esset orsatus iiive stigator earum rerum , quas plurium Saecu
319쪽
3Io SERTORI Ustorum barbaries quasi velis quibusdam obtendisse videbatur. Ipse tamen maxime famam quaesiisse videtur ex Romanarum re rum et inscriptionum notitia, et unum atque alterum volumen, quae inscribuntur marmora Erudita, quorum primum edidit Auctor an . MDCLXIX., Secundum quinquaginta annos post ejus nepos Ioannes Antonius Cassinen . Abbas et sacrarum litterarum in Gymnasio Palavino magister, cumularunt laudem , quam a Notis Romanorum obtinuerat. Quod huic manuS extrema minime accesserat, in ipsum quaedam editor addidit. Neque est tacendum Sertorium correctorem atque S emendatorem
sui fuisse , quod veterem lapidem positum in Aedibus publicis ad T. Livium, quo praesertim
gloriatur Patavium, pertinere , ut vulgo credebatur , putaverit. Verissime enim a Marquam
do Gudio judicatum fuisse intellexit , mentio-npm ab illo fieri T. Livii Alii Liberti Liviae
Quartae, filiae Titi, qui erat unus e Concordiae Deae Patavii in primis cultae Sacerdotibus . Niror equidem non pari modo acutum hominem Vidisse Inscriptionem quamdam Iustinopoli tanam, de qua ejus sententiam rogavit Fran.
320쪽
Ο R s A T V s 3II eiscus Zenus Iustinopoli Episcopus, confictam fuisse dolo cujusdam, qui huic civitati multis nominibus clarae decus addere voluit. Sed haec, ut et quaedam alia quae fugeruntaVum, pro Sua prudentia animadvertit Ioannes Antonius, cui verum quaerere unice propo:ῆ tum fuit. In extrema parte operis eratat ejusdem disSertatio de sepulcrali quodam cubiculo sorte prope Romam in via Flaminia an . MDCLXXIV. detecto, quod vulgo Nasoniorum sepulcrum appellabatur. Quia illud ornabatur non modo inscriptionibus, sed etiam picturis, non Orsati modo, sed et aliorum in illis explicandis acuit industriam . Instabant vero plurimi et urgebant, ut quidquid
Veterum monumentorum in apricum proserebat aetas , ipse non tanquam unus e popeso antiquariorum, sed tanquam existimator doctus et intelligens illustraret, quod est argumento magnam de illius doctrina suisse opinione in . Ipse vero nihil ocultabat iis , qui sententiae suae Volebant esse participes, quod natura
ei dederat singularem humanitatem, nec quidquam ex omnibus rebus humanis praestantius esse judicaret, cum de litteris bene mereri.