Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3ar I U L I N U squali gradu quodam . atque aditu ad honores jacto, libros dimittunt: itaque luxui se desidiaeque dedunt, aut imparati rem publicam capessunt. Contra inexplebili ipse flagrans cupiditate discendi, uti Ticino domini rediit, se totum revocavit ad optimarum studia disciplinarum; idque eo magis, quod aetate firmiore , hominumque doctorum conis suetudine judicium sensim persciente, intelligebat, sibi illas jejune admodum traditὶ sin scholis suisse; quod quidem erat potius temporum vitium, quam hominum. Quare non tam sua sibi esse studia continuanda fatuit, quam plane retexenda. Idem quum persuasum haberet, quod Tullius monet,

mirum quemdam esse omnium quasi consensum doctrinarum , atque concentum . ad quam plurimas Irasset se se adplicarε in animum induxit. Id eo valebat etiam, ut in unaquaque quid effcere posset expertus, ingenium nosceret suum; et quo Sua ipse natura serri maxime videretur , in id maxime industriae suae nervos intenderet; quippe cui ante oculos versabatur, vulgo quod dici solet, nihil invita fieri Minerva oporte

332쪽

G E O R G I U s 3 a 3re. Ipsemet in commentariis quibusdam, in

quos summa vitae suae capita retulit, clarorum virorum nomina, quos hortatores studiorum suorum delegerat, ac veluti duces ,

memoriae prodidit. De iisdem , quoties Oecasio oblata esset, non tam Verbo, quam scripto mentionem εc perhonorifice . peramanter iaciebat . Quod est signum pii gratique animi, quem non minoris aestimamus, quam quemlibet ab eo saetum in disciplinis singulis progressum. Itaque philosophiae praeceptorem habuit Angelum Μaetetolenium, matheseos Iosephum Mariam Stampam , quorum alter oblatorum. alter Somascam Congregationem ornabat; me lices Augustinum Muronum litteratum virum e Capuccinorum familia, qui postea Novocomensium Sacris praefuit, eloquentiae Hieronymum Talia retucchium, eum, cujus iaprofliganda superioris saeculi barbarie opera magni fuit . Animum quoque appulit ad Graecas litteras, sine quibus aditum sibi ad solidam, reconditamque eruditionem prae- elusum fore sentiebat ; earumqtie doctora talentissimo usus est Angelo Theodoro Vil-

333쪽

quentiam profitetur. In primis excolebat musicen, cujus artis liheralissimae. atque ad levandos humanae vitae labores natae, quum ei amor natura inditus pariter cum aetate adolevisset, non satis habuit elementa didicisse a puero, sed praegepta etiam, quae ad iaciendos modos pertinent, a Ioanne Sam- martinio, qui in pertissimis habitus est -- sicis, diligenter voluit edoceri . Atque quum harmonia organica, a cantu sejuncta, de lectaretur mirandnm in modum, hujus ex-eellentes quosque in suo genere magistros conduxit. Nam , ut alios omittam, Citharietare doctus est a Carolo Tuccario; cantare tibiis ab Antonio Sammartinio : psalterium pulsare ab Antonio Antoniano; clavi Malum a Carolo Boronio, quorum omnium adhuc

pervulgata sunt nomina. Florebant saeculo hoc ineunte , quemadmodum in reliqua Italia. sic etiam Mediolani studia antiquitatis ; iisque provehendis

eonflata est nobilissimorum et eruditissimorum civium societas, quam Palatinam appellarunt; qua quidem haud scio, an alia

334쪽

suerit usquam de universa eruditorum naistione , in primisque de Italorum ingeniis merita praeclarius. Νae huic praeter ceteros maximam habuit gratiam Muratorius, cujus immensa illa volumina . quibus homo doctissimus immortalitatem nominis acceptam referre potissimum debet, sine sodalium Palatinorum studio, et pecunia nunquam sortasse aspicere lucem potuissent. Hi scilicet proposuerant sibi, ut codices manu exarati, et vetusta quaeque monumenta, maxime siqua Italicae historiae medii aevi, quae omnium maxime involuta erat tenebris, lumen adhibere aliquod possent, ubivis delitescerent conquirerentur , atque ex abditissimis tabulariis, & bibliotheearum forulis deprompta . eruditisque annotationibus exornata, Se eleganter cusa in eommune commodum , prodirent. Quare factum est ut studium veterum rerum, quoad institutum hoc viguit, in civitate celebraretur quotidie magis , et Vix jam reperiretur, qui modo cupidus litterarum esset, aut dici vellet, quin se illo delectare profiteretur. In hanc igitur aetatem

adolescentia Georgii quum incidisset, qui quid-

335쪽

quid sciui dignum foret, ultro arripiebat avidissime: qua tandem illius doctrinae adsequendae cupiditate ineensum suisse arbitramur , quae ita, uti est, majori etiam parti videbatur pulcherrima λ Ηue accedebat quaedam domesticae laudis aemulatio. Namque et avum Georgium. et avi fratrem Faustinum, se patrem Iosephum nactus est cum jurisprudentiae laude praestantes, tum etiam in veteribus chartis M membranis colligendis

industrios. Has igitur, in promptu eum haberet domi, evolvere eoepit, tum alias conquirere, quaeque in iis usui esse possent seponere ς antiquarios praeterea, diplamaticos . historicos omnium aetatum Sc gentium le-etitare; ad ultimum numismata , interiptiones, anaglypta , musiva, sarcophagos, et si quid est aliud veterum monumentorum vise. re ; ex iisque rebus tantam sensim Voluptatem percepit, nihil ut iam esset quod L eeret libentius. Hactenus de studiis, in quibus Georgius juventutem contrivit , satis erit dictum, si hoc unum adjunxero , numquam iuris scientiam ab eo dimissam sui M ; in qua quidem quantum profecerit Sa-

336쪽

tis testimonium extat elucubratio, doeta meo hercules . quam manu scriptam reliquit de legibus in decoctores latis . Nihilo tamen magis forum attigit; credimus, ne tricis. M lilitibus, a quibus natura abhorrebat maxime , implicaretur a Ad has ingenii exercitationes plura ae longe majora animi bona accedebant. Erat enim modestus, frugi, veritatis diligens, Sc alienae famae usque adeo parcens, uti neque de quoquam detreheret unquam, nequa detrahere alios pateretur. Humanus, OG sciosus, majoribus natu adsurgens. aequalibus jucundus, omnibus affabilis , in primisque obsequentissimus parentibus. Ita in religionem Christianam, quam pene cum lacte nutricis suxerat, animatus, prorsus , ut nihil de suis iactis, studiis, consiliis non ad ejus normam, et praescriptum dirigeret; ceteras res. opes . nobilitatem , doctrinam, gratiam . prae illa it ei saceret, eiusque sacra omnia, 8c caerimonias, quas externus Dei cultus desiderat, diligentissima obiret. Tali modo eum se gereret ipse , eaque esset aetate, ut non jam solum bene sperare, sed omnino

337쪽

ab eo exspectare possent homines , quae a singulari virtute, et ingenio exspectanda sunt, sibi pater ejus beatissimus videbatur. Re cordantur majores natu, qui adolescentes e sene familiariter sunt usi, saepius de Georgio suo loqui Solitum; tum Vero, ut Terentiano illi seni, uno ore omnes omnia bona dicere , O laudare fortunas suas, qui gnatum haberet tali ingenio praeditum: at homini illico lacrymas cadere , quas puero , gaudis . Neque vero caussa suberat ulla, quare pater timeret ut timidi esse solent , qui amant) ne quid assidua illa , multiplexque animi contentio incommodi importaret ejus Valetudini, ut pote quem Videbat recte sese habere semper, neque quicquam de hilaritate ac suavitate sua naturali amittere. Quod nemini mirum esse debet. Nam quamvis Georgius noctes et dies in tot doctrinarum meditatione Versaretur, retinebat tamen modum , animumque identidem relaxabat liberalibus ludis , & ingenuo quoquo

dignissimis, non qui in alea scilicet, aut commessationibus, aut ineptiis amatoriis consisterent, sed quibus aliqua esset cum gymna-

338쪽

G Ε o R G I U s 3a' ticis , 8c palestricis Veterum Graecorum, Romanorumque exercitationibus similitudo . Didicerat in primis saltare, ac jactare hastas; adeo ut horum utrumque et pulchre facere ipse posset, et alios edocere . Atque his in rebus quo se exerceret commodius, in Collegium Nobilium , cui tum temporis Iesu itae moderabantur, ventitabat. Hi autem eapti adolescentis probitate et doctrina , non admittebant modo, sed ultro rogabant, nullum ut temere intermitteret diem, quin Veniret quasi illarum artium hypodidascalus ;intelligebant enim puerorum animos , quorum sibi erat cura demandata, mirifice illius eoit victione ad praeclara quaeque incitari. Itaque legendo, scribendo , commentando, magistros interpellando , cantando , Saltando , aliud ex alio agendo semper, quum nihil otio relinqueret loci, non poterat Sane non jucundissime vivere: sicut enim similitudosastidii , se est varietas oblectationis mater. Et hercule hilaritatem in hoc adolescente multam- fuisse, quamvis in tot si ii- diis, atque artibus occupato , multa Sunt argumenta; quae etsi scimus levia visum

339쪽

iri. exponere non dubitamus; illud anini unum intelligi volumus contra, quam plerique autumant, non solum non obrui hilare aetatis floridae ingenium, sed excitari potius, atque ali varietate studiorum . Itaque Georgius et in hae suavitate humanitatis qua jam tum homines delectabantur, per jucunde Versabatur quotidie , postquam a gravibus scilicet, seriisque rebus se remiserat , et eertis anni temporibus aliquanto liberius laetitiae se dabat; sic tamen ut nunquam non aliquod probi ingenii lumen ostenderet. Libenter enim per eos dies, qui a profusa quadam vulgi laetitia, ludorumque frequentia Bacchanales appellantur , non raro

consueverat personatus trivios et compita inter8ia circumvectari, noctu choreis interesse.

In quo non tam ingenio indulgebat suo, quam amisorum, qui in ejusmodi larvatis pompis, quibus illa tempora plus multo delectabantur , quam nostra, apparandis, ornand:sque fere auciorem eum actoremque habebant. Ipsa autem dabat operam, ut his plas salis esset , quam sumptus P atque adeo non tantum Vulgo, 8c turbae, sed eruditis quo

340쪽

G g o R G I U s 33sque oculis afferre oblectationem possent . IIae occasione aut epigramma aliquod Itali ea lingua conscriptum , aut alterius metri carmina spargere in Vulgus erat solitus. Cujus generis duas habemus Mas adhue in manibus, e quibus hilarum scriptoris ingenium , nee inficetum possis agnoscere. Idem ad theatrum itabat, non quo salleret otium . ut plerique solent homines lauti atque nobiles , qui sere nihil quum habeant pensi, nullam sine his solatiis esse vitam ducunt; sed quod poesi, et musica, ut paullo ante demonstravimus, sese potissimum oblectabat. Atque illud quidem plerumque.ei suppedit bat, ubi aures expleret suas, quarum delieatissimo utebatur sensu; in hae quippe civitate tam ampla, tam locuplete de splem. dida fas erat, si usquam alibi, tum ludos scenicos spectare apparatissimos, tum HI maxime audire quiquid pulcherrimarum ei eubrationum , et praestantium cantorum serebant tempora. Itaque quoties dabatur iam hula , quam esset operae pretium. cognosce re , seorsim sedebat, audiebatque illam ta

SEARCH

MENU NAVIGATION