장음표시 사용
341쪽
cite, et quicumque una secum cuperent interesse , admittebat hae lege, ut silentium darent. Interea quo erat acri judicio , tum
earminum ., tum sonorum atque cantuum Vitia omnia ac virtutes notabat; neque non aegre
serebat cum inepta videret spectatorum sastidia , concursationes, convicia , supplosiones pedum , dolebatque narrari, ut lepide loquitur Horatius, asello fabellam surdo , propterea quod non plebeculae msdo , Verum equitis quoque jam migra νit ab aure voluptas Omnis ad incertos oculos, et gaudia νana . Quam ob caussam multo libentius. quam
theatra, conventus amicorum eisdem artibus gaudentium si equentabat, ubi sonis, atque concentibus vacare fine interpellatoribus posset. Ex his autem illum longe praeserebat ceteris , qui in aedibus canonicorum S. Ambrosii agebatur , eoque adolescente adhuc florebat, sed paucis post annis, nescio quo pulcherrimae artis fato, certe non
342쪽
G E O R G I U s 333 sine multorum querelis , desiit celebrari. Illue quippe fidicinum , cornicinum , tubicinum , tibicinum, psaltriorum denique omnium , Sccantorum flos eoni luebat; atque eo quidem
Successu, ut vulgo accepta ei reseratur persectio , ad quam Mediolani citius, quam in reliquis Italiae urbibus, musicam pervenisse
Pari modo magnam autumni partem', quod alterum anni tempus ad remissionem animi concessitur, et Iepide . 8c hilariter traducebat Bussalorae; qui vicus est Inter Ticinum flumen , et euripum , quem vocant, grandem . octavo et decimo ab urbe lapide. Illic enim quum domum haberet mater ejus hereditate relictam a 'priori viro , de quo
commemoravi supra, Satis amoenam , et mul mcommodissimam , rusticari solebat Iulinoruin familia, posthabitis, quae aviti juris erant, villis nobilioribus, e quibus Soricanam iii
ora laeus Larii Ioannes patruus Georgii no stri nullis sumptibus pepercerat , mi magnifica aede , hortis amoenissimis , et piscinis in vivo saxo affabre effossis ornaret. Cele bres ad hoc usque temporis sunt ludi sce-
343쪽
334 IULINU snici, qui Bussallorae a Iulinis splendide dabantur, agebanturque festivissime ; comoediae scilicet, ic tragoediae nobiles, remotaeque ab omni turpitudine dictorum atque iactorum ; quorum actus singulos, exodii loco, concentus musici distinguebant . Georgio , prout ad res omnes aptus erat, atque adeo non unas agebat partes, plausus a corona semper dabatur multiplex; nam sive tibia caneret, sive fidibus, sive suos, sive alienos modos, sive in scenam prodiret , placebat omnibus summo opere . Nec modicam laudem assequebantur fratres natu minores, .Faustinus et octavius , indole, atque ingenio praestantes adolescentes, quorum alter postea amplissimo sacerdotio in principe hujus urbis templo insignitus, atque ad gravissima negotia ob singularem ejus prudentiam, rerumque usum a Iosepho Puteohonello adhiberi solitus, mature decessit; alter non modo a negotiis publicis, verum etiam ab oculis hominum remotus, sere agit in agro vi. tam , otio litterario, et re sua familiari delectatus. Sed primas deserebant omnes Lauras eorum sorori, suavissimis moribus puel-
344쪽
GEORGIUS 33slae . multisque bonis artibus excultae ; quippe quum versus ea suavitate oris, atque Vocis recitaret, ut supra nihil posset. Itaqua donec sabulae illae agebantur, magni audiendi caussa nobilium hominum seminarumque concursus sebant, qui scilicet in tota illa vicinia rusticabantur, sed agi sunt desitae anno MDCCXLV. quo anno Hispanorum , Gallorumque apud Ticinum castra consederant. Neque de illis cogitatum est amplius. propterea quod Laura, cujus potis' simum oblectandae caussa fuerant institutae , eodem anno in nobilissimam Totniel lotum D miliam nupta, paucis post mensibus acerbissimo fato occubuit. Ex hoc tempore Georgio pristinam illam hilaritatem suam excussam esse perhi
hent . seu quia tam grave accepisset vulnus mortis sororis carissimae, ut earum rerum , quibus antea delectabatur, pigeret, seu qui fortasse, cum vir factus esset, cepissetque ducendae uxoris consilium, quod multo non
ita poM perfecit, se minus jam decere ludos . et iocos arbitrabatur, quibus adolescens indulserat. Duxit autem seminam primariam
345쪽
Virginiam virigiam, quam, praeter nobilem propinquitatem generosamque majorum famam, multa alia Sc sortunae , 8c naturae dona exornant. Post haec non multo pater decessit. Sed ad exercitationes ingenii ejus re vertamur ; quod quidem licet notum antea civibus esset suis, multo tamen clarius, tamquam in theatro quodam , explendescere per id tempus coepit in coetu Transforma
torum , qui institutus fuit Μediolani. aut potius restitutus anno MDCCLXIV. De hujus origine, instauratione ac praeclaris institutis nihil est, quod plura persequamur; quippo cum luculenter ejus historiam descripserintdus ejusdem socii, nempe Franciscus Xaverius Quadrius in extremo historiae suae poeticae Volumine, Lodovicus Riectus ineleganti commentariolo de scriptis vitaque I sephi Imbonati Comitis, primarii restitutoris. Tantum dieam, nomen illi quidem dedisse multos doctrina praestantes philosophos, the logos, jurisconsultos, antiquarios, nonnullos etiam oratores probabiles, et complures nobiles poetas; in his Ioannem Carolum Passe-ronium , et Iosep hum Parinium , quorum must.
346쪽
to illustriora sunt poemata, quam ut cujus quam oratione clarescere postulent: neminem tamen ejus incolumitari , et gloriae majori studio inserviisse, quan, Iuli uus, qui unus e Restitutolibus suit, licet trigestinum aetatis annum vix praetervectus. Etenim qiiamdiu ille mansit, tum publicos, tum privatos conventus frequentare non destitit, semperque aliquid novi vel uti meris adstricta, vel soluta oratione elaboratum. asserebat .. Quaecumque vero multis vigiliis atque improhoe labore M studio de antiquitatibus Latinis, aut patriis investigasset, primo quoque tempora communicare ea cum Sociis consueverat; itaque incitabat omnes studio Suo , Summmu . in honore habebatur. Tandem Im nato vita seneto, quum orbae societatis esset ipsa veluti tutor relictus erat enim a secretis socios coegit, ad eosque in magna civium frequentia de ejus laudibus orationem habuit elegantis illius conventus auribus dignam kalendis Septembris anno Μ DCCLXVIII., quam anno post ad honeinandam clarissimi soceri memoriam, una cum variis sociorum carminibuς edendam curavit Franciscus Cat
347쪽
338 I u L I N U seanus, Patricius Mediolanensis , liberalibus disciplinis perpolitus. Hanc qui legit, quanto Georgius conservandae litterariae illius societatis studio flagraret facile intelligit. Ac
nihil revera non egit, quod ad eam conServandam valeret. Sed dissociatis animis Sodalium . summo cum ejus dolore disjecta est. Non vacat hoc loco elucubrationes singulas recensere, quas in Transformatorum coetu recitavit, Sc multo etiam minus poeticas, in quarum numero fuerunt tragoediae duae , comoediae tres, dramata ad usum scenae , atque cantus complura . Haec enim , Malia poemata breviora, quae sibi sestinanti exciderant, quaeque ante annum MDCCLII. emitti in vulgus est passus. ut ceteris prΟ-bata fuerint, in primisque eruditissimo harum rerum aestimatori Francisco Quadrio, qui illorum aliquot magna cum laude commemorat , ipse hamen ut erat scriptorum suorum censor et prudens, & modestus quum aetate proVectior ad trutinam revocasset, reprobavit, nulloque in numero habenda esse statuit, nisi si qua in pollerum emendare , ac meliora facere sibi per otium li-
348쪽
G E O n G I U S 339cuisset. Quod nunquam licuit homini plurimis aliis studiis, negotiisque quotidie magis
distracto. Atque utinam tragoediae Saltem, cui nomen est Alcmaeon extrema accepisset manus. Hanc quippe qui audierunt, aut etiam oculis habuere subjectam fidelibus aestimatores docti, atque intelligentes , secerant tanti, ut tum gravitate dictionis , sententiarumque delectu, tum viva morum, animique affectuum repraesentatione , tum totius demum fabulae structura , in nobilibus Italicis tragoediis, quarum non ita magnus eSt numerus, ponere non dubitarent. Νos tamen gravissimi viri de rebus suis judicium veriti . his omissis , opuscula dumtaxat ,
in quibus argumenta erudita tractavit, insigniora saltem reseremus. Prope Modoetiam pagus est non igno bilis , vulgo qua Archor, qua Hercules appellatus . Ibi temporibus Alciati in S. Apollinaris mensa erat, altaris usum praeStans , e marmore politissimo , atque candidissimo, in quo, elegantissimis litterarum fguris inscriptio ad Iuliam Drusillam spectans legebatur ; manca tamen atque de Armata , nonniit'
349쪽
34o I U L I N U stis scilicet litteris vetustate exesis, & duobus integris versibus scalpro abrasis; qualem fere Gruterus refert ex ejusdem Alciati exemplari deseripta. Posteris vero temporibus marmor illud ab altari avulsum jussu S. Caroli Borromet, ut Iulinus suspicatur , perdiu jacuit inter rudera, vestitum vepribus, &dumetis , donec illud avus ejus invenit, Scdono acceptum, ut erat harum rerum non incuriosus, domum suam Mediolanum expor tandum euravit. Suarum igitur esse partium existimavit Iulinus praeclarum adeo monuin mentum antiquitatis politioris , quod sui mancipii erat, illustrare; maxime cum Videret neque satis exacte a Grutero relatuita, neque
bene ab Aleiato explicatum; itaque fecit . Ac primo ostendit titulum illum non sepulcralem esse , sed honorarium, neque ad Drusillam filiam Cati Caligulae, sed ad sororem pertinere, quibus de rehus addubitaverat ΑΙ-ciatus ; data autem occasione , obiter animadvertit Drusillae aeque, ac duabus aliis sororibus Agrippinae, de Liuillae praenomen Iuliae suisse, quod licet nemini fortasse dubium unquam suit, nullo tamen adhuc Ve-
350쪽
teri monumento constabat. Praeterea non solum voculas , quae desiderabantur, sed integros etiam Versus , quos exscalptos de industria a posteris fuisse demonstrat ad abolem dam teterrimi imperatoris memoriam scite ad
modum , meo judicio , & perite supplevit; atque ita ut lacunae O marmoris adamussim
Ia lapIde tamen, qui In aede Iulἰnorum adservatur, stase habet tIVLIAE . DRUSILLAE GERMANICI CAESA . .
Ex quo apparet, tum Aleἱati temporIbus litteram F. eon. spieuam in lapide adhuc fuisse, quae nune una cum ex