Somnia quinquaginta fr. Macedo in itinerario S. Augustini post baptismum Mediolano Romam, excutiebat levi brachio P. Fulgentius Fosseus Augustinianus ... ad reverendissimum ... Johannem Mabillon ..

발행: 1681년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

22 ut Basilicam Arrianis concederet, ubi suos Se ipsi conventus celebrarent. Ambrosius nullis Imperatoris promissis aut minis ad tradendam Basilicam inflecti potuit. Hinc in oratione de non tradendis Balilicis , quam anno 386. uti ostendam , recitavit : Qias vero, inquit, superiori anno , quando ad palatium sum petitur , cum praesemtibus primatibus ante consistorium tractaretur , cum Imperator Basilicam vellet eripere , ego tune aula emtemplatione regalis infractus psim, comstantiam non tenuerim Sacerdotis , aut imminuto iure discesserim. Hinc

Iustina impotens irae , auctrix fuit valentiniano , ut legem publicaret, qua Arrianis publice in Ecclesiam conveniendi'facultas permitteretur, quae initio Ann. 386. in haec verba concepta est : Damus copiam costi genri bu , qui secundum ea sentiunt , qua temporibuι D.

mem. Constantii , Sacerdotibus coniscatu ex omni Orbe Romano , expositά3- μι ab his ipsis , qui dissentire noscuntur . Ariminensi Concilio,

Constantinost. etiam eonfirmata in aeternum mansura sunt. Conveniendi

etiam quibus jusmus patefiat arbitrium, cte. Dat. X. Kalend. Febr. Mediolani Honorio N. B. P. Euodio Cus Extat lib. i 6. Cod. T. L. . de Fide Catholica. Ambrosius nullam , se vivo , Arrianos basilicam Catholicis erepturos protestatus , Principum sibi odia contraxit, ac lasgnem orationem de non tradendis basilicis haereticis . recitavit. Baronius in vita S. A imbrosii scribit eam orationem habitam A. 38s. in Annalibus vetb eandem refert A. 387. verum nullus dubito, quin recitata sit A. 386. Nam com festa Paschalia instarent, Imperator iussit sibi concedi basilicam Portianam , in qua cum matre ac caeteris Arrianis sacxos dies celebrarent. Ambrosius in laudata oratione conqueritur in linatum I A M vel Imperatoris judicium quod lata Vgepat scit; de paulo inserius Hanc ergo legem qiusquam sequatur , qua firmatur Ariminens Concilium , in quo creatura dictus esu Chrsus.

Ex his patet eam orationem habitam fuisse pauid post eam pro Artianis legem a Valentiniano latam ; siquidem si eam recitasset decimo quinto mense postquam emissa fuerat, netrip die is . Aprilis Dona, nica Palmarum A., 87. quae posterior Baronii opinio suit, non dixisset IAM inclinatum Imperatoris iudicium , cam ante annum ac mensem tertium id contigisset. Ex iisdem etiam verbis constat eam orati nem non isse recitatam A. 38 s. clim diserte ibidem execretur legem pro Ariminensi Concilio, quae anno 386. emiisa fuit. Et sanε cui Justina irarum ac minarum plena , ac suis Arrianis impotenter favens, ejus legis exequutionem in alterum annum , & quidem Mcdiolanil laesens, distulis let 3 Etenim id temporis, cum lex emili a fuit, Ua-entinianus annum aetatis asebat decimum quintum , cum ex Ammiano Marcellino in fine libri o. die i . Novembris A. 37s. tum quadrimm ad imperium evectus fuerit , quamvis in fastis Idacianis dicatur natus die i 8. Januarii A. 3 66. Itaque cum A. 386. sesta Paschalia instarent, Comites e consistorio Principis Ambrosium convenere,

22쪽

undem ad basilicam tradendam inclinarent. Rem susus idem A asius narrat in epistol. i . ad Marcellinam sororem , scribens t quenti die c erat enim Dominica in post lectiones atque reactatum, dicitissu Catechumenis , Ombolum aliqui ι Competentιbus in baptisterii tradi am Basilica. Erat ea Dotuinica Palmarum , qua die symbolum ab Episcopis competentibus tradebatur , qui postea in pervigilio Paschatis baptizabantur. Addit in eadem epistola Ambrosius : Ego in Basilica

veteri totum exegi diem ,,inde domum cubitum me recepι ,. ut si quis abducere vellat, inveniret paratum. Nam fama erat Ambrosium jussu

Imperatoris in exilium deportandum. Quod veritus populus eidem excubias faciebat. Id testatur Ambrosius initio statim orationis laudatae : Video vos prazer solitum esse turbatos , atqm asservantes mei. Miror quid hoc sit , nisi forte quia per Tribunos me vidi , aut a distis imperiali mandato esse conven/um , ut qua vestem abirem hine, Oe. Et inferius1: Certe se Dominu3 huic nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus ct diebus eustodias exhibetis. Implebitur Christi voluntas. Dominica Palmarum eo anno contigit die 29. Martii, Cyclo Solis III. lit. D. Indieadem epistola: I . narrationem proseisquens ait : A.te lucem ubi pedem Lmine extuli , circumfuso milita oe- patar Ecclesia. Erat Feria I I. mMoris hebdomadae, 3 c. dies Martii. Et statim addit : Exactus est totus illa diei νn moerore nostro , scissa tamenta illudeisti m pueris cortina regia. Ego domam redire non potui, quia circam fusi eranι milites, qui Basilicam custodicbant. Itaque coactus est in Basilica pernoctare. Postea vero ait: Sequenti die s nempe seria f. die 3 i. Martii ,lnon autem seria secunda , ut putavit Baronius in lictus est de more liber Iona, tape. . Tunc vero populum hymnos ab Ambrosio compositos in Ecclesia cecini ste, idem incitata orato testatur et '

norum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt. Interea ne-

lites palam Imperatori denuntiarunt ituros, se orandi gratia ad illam Basilicam, in qua solet Ambrosius, nec ulla ratione se pati posse ab

ejusdem communione separari. Tum Imperator militarem tumultum, ac iratae plebis furorem. veritus,t consilium extorquendae Basilicae dea

posuit. Sub id sere temporis inventa sunt ab Ambrosio corpora SS. Martyrum Protasii & Gervasit, quae insigni pompa S. Doctor bi Alii-brosianam basilicam transtulit. Id eontigissse die r 9. Iunii , qu eoia tundem memoria in fastis Ecclesiae colitur , pluribus ostendit Pi a

Puti cellus in differt. Nazariana cap. '3. & in lib. de monum e sEcclesiae Ambrosianae. Hoc ipsum colligitur ex Augustino serm. 3 3 de diver. ubi ait Celebramus ergo hodierna die P statur, memoriam in hoc loco positam. SS. Protasii ct Geruasit Modiolanensium Martyrum. Non eum diem , quo hic posita est , 'sed eum diem hodie celebramu . quando ivventa est metiosa in conspectu, Domini mors Sanctorum per Ambrosium Episcopum hominem Dei, cujuι tunc mutae gloria Mam

23쪽

novi. Idem vetb Augustimis lib. s. Conscis cap. . ait opportulia ctectas eas Sanctorum reliquias : ad coercendam rabiem famineam , uergiam; nam ob patrata miracula', illim inimica animus, etsi ad credendi sanitatem non applicitus , a Persequendi tamen furore compressis

est. Hoc ipsum testatur Paulinus in libro de vita S. Ambrosii, quem

Augustino nuncupavit, ubi narratis miraculis in depositione corporum S S. Martyrum factis , ait Deniquι ex hoc tempore sedari coepit'pem secutio , quae Iustina furore accendebatur , ut Sacerdos de Ecclesia 'st retur. Extat inter literas Ambrosii epist. 1 3. ad Episcopos Italiae de inventione corporum laudatorum Mλrtyrum , quam etiam producit Damascenus orat. 1. de Imaginibus , in qua dicuntur illae reliquiae iudiebus transacta nuper Qua agesima repertae I ea tamen impcctae fideli Baronio visa est, & certe repugnare videtur epistolae s 4. quam Am- . brosius ea de re ad sororem perscripsit. Conserat utrimque Lector,& judicet. Hine etiam rursus probatur Iustinae persecutionem, ac Martyrum i laventionem non contigisse A. 387. Nam hoc anno V lentinianus , ac Iustina Ambrosium legatum ad Maximum Treviros xuserunt, qui re infecta dimissus ad Valentinianum scripsit e Epo tutior adversus hominem pacis involuero besium tegentem. Epist. 1 6. Quare Imperator Domninum alterum pro confirmanda pace legatum ad Max mum destinavit, quem Maximus ingenti honore exceptum , ac regiis muneribus decoratum dimittens , illum cum exercitu subsecutus. Cottiis ac Iuliis Alpibus occupatis , ex Pacato in panegyrico ad Theodosium, in Italiam descendens, Aquileiam contendit. Valet

tinianus verbo improviso Tyranni adventu territus , conscensa nave,

cum Iustina naatre Thcssalonicain fugit , Theodosii qui in Oriente

imperabat, opem imploraturos. Paulinus laudatus post narrata miracula , ae remissum sustinae furorem', ait : Sanctvis vero Ambrosius Epsopus ma oris hamilitatis vir fArctus donatam sibι a Domino gratιam reservabat, crescis itque quotidie Ade ct amore coram Deo , ct hominibus.

Ibi vero paulo post scribit Ambrosium alteram ad Maximum legati nem suscepisset. Igitur cum die 1 9. Iunii sacrae reliquiae inventae fuerint , ac postea ob miraculorum famam totius populi ore celebratam, Justina iram remiserit, id circa exitum Iunii dicatur contigisse. Cum

vero,ilaulinus, antequam narret delatam Ambrosio legationem, dicri illi in crinsse quotidie Me σ amore coram Deo ct hominibus . vix antellitum Augustum legatione functus videtur ncque enim Iustina honinem helterna die , ut ita dicam , sibi infensissimum, tam citb eo honore, exornasset, praesertim cum Maximus Atrianos persequeretur. Hinc paret memoratam persecutioncm contigisse. A. 38ό. neque enim istisa trimestre spatium, brosi, de iterum Domitini legationes ,. ac Maximi in Italiam irruptionem contingere potuisse affirmabit' 'qui Iciliam distantiam consideraverit; cum Maximus Treveris, Valentini as vero Mediolani , vel Aquileiae subsisteret. Zossimus scribit

24쪽

Dominum Aquilii a legatum destinatum. Maximus certe labente Autumno Alpes superavit, cum circa hiemem gelu rigeant, exercitibus plane imperviae . Hinc anno 3 86. Iustinae contra Ambrosium persecutione , hymnorum apud Mediolanensem Ecclesiam institutione , ac denique inventione reliquiarum Martyrum Prota si & Gervasi alligatis , annus baptismi S. Augustini apparet , nempe 387. quando, ut

ipse ait : Annus erat mu non multo a zιus cum Iustina Halentinianι regis

pueri mater hominem tuum Ambrosum persequeretur , ctc. quando :Excubabat pia plebs in Ecclesia , mori parata cum Episcopo suo , G. Porro gravior persecutionis fragor contra Ambrosium detonuit ex superius demonstratis die a '. ac so. Martii A. 386. Nocte verb postremam ejus mensis diem praecedente, plebs cum Episcopo Ambrosio in Ecclesia excubuit. Cum vero Augustinus baptizatus fuerit die a .

Aprilis Sabbato sancto A. 3 8 . Cyclo solis I V. Lunae VIII. lit.C.

recte scripsit Augustinus nuper baptizatus : Annus erat, aut non multo amplius , nam a Dominica Palmarum A. 386. ad diem abs se suscepti bapti sint, numeratur annus , ac dies insuper viginti septem, quos illis Vocibus aut non multo auelius apertissime expressit. Ceterum quamvis hucusque ex Ambrosii, Augustini, ac Pollini deducta , ac secum invicem collata testimonia anno 3 87. Augustini baptismum deputandum demonstrent , hoc ipsum antiquissimi Chronologi, ac ipsius Augustini postrema aetate viventis , auctoritate confirmatur. Is est Prosper Tyro, cujus Chronicon per annos imperii Romanorum Principum ab obitu Valentis, usque ad Valentiniani III. necem digestum, eruditissimus Pithocus publicavit, ac postea Canisius tomo I. Antiq. pag. 6 . inseruit, ac emendatius postremd edidit Labbeus tom. i. Bibl.MSs. pag. 36. Integrum Dagmentum recitabo. Igitur sub distinctis annorum notis haec ibi leguntur. II. Iustina mater Valentiniani Arrianis favens in Ambrosium, ct omnem Mediolanensem Ecclesiam diversa injuriarum genera congerια Reliquia Gervon oe Protasii Martyrum ab Ambroso primum A&

diolam repertae.

-mni Au brosiis compositi, qui nunquam ante in Ecclesiis Latinis

modulis canebantur.

III. Maximus indignum ducens contra Ecclesia statum agi , locum irrumpendi quod cum Valentiniano iunxerat foedus , invenit. Male tinianus veritus imminentem jam cervicibus suis Tyrannum , ad Theodosium configit. Augustinus Mediolani Rhetoricam adprime docens, emum s holis ad fidem rectam convertitur , cum ante Manichaeus fuisset. IV. Theodosius eam exercitu au Italiam transgrediens , Maximum interscit , ct Valentinianum proprio regno reddidit. Iustina , qua Ecclesiaι vexavcrat , nc regnum cum filio reciperet, rtς praventa est.

25쪽

Ita Chronolog. Augustino Synchronus anno 3ῖς. tria illa resere, quae Augustinus ante annum sui baptismi contigi ii e narrat. Idem etiam A. 3 87. recitat Valentiniani fugam ac baptismum S. Augustini; de quamvis conversionem ad sidem nominet , quae Ueunte aestate A. 386. accidetat, nomine conversionis publicam fidei professionem in baptismo factam intelligit ; neque enim notum illi erat, quia privatim antea Augustinus secum deliberaverat- Denique Maximi necem reseri, quae contigit A. 388. die 18. Augusti , uti scribit Socrates lib. s. cap. 24.& patet ex L. 6. ct . de in n. luis qua sub Tyran. Cod. Tia In eodem etiam Chronico mors Valentiniani sub num. IX. ponitur, qui cum extinctus fuerit ex S. Epiphanio Idibus A . pridie Pentecostes, die Sabbati cap. 2 o. de mens de pond. nempe die I s. Maii A. 3 91. Bilsextili , Cyclo scilis IX. lit. D C. Iustinae persecutio Juxta laudatum Chrcinologum cadit in A. 386. dc in sequenteni baptismus, seu publica conversio, Augustini. Ex his ad somni iura Macedi redeundum est, qui ait: isagostinus baptia Mus fuit anno illo 38 s. quod liquet 1, c a plane liqueat ex testimonio Chronologi Augustino coaevi, ina , ipsius etiam Augustini, baptizatum suille A. 38 . die a 4. Aprilis, Sabbato salicto. Hoc idem iterum demonstrabitur ad Somnium XXXI. ubi Augustianianae vitae Chronologia ex S. Doctoris libris exponeturia

MACEDO

A VIustinui secu dum Possidonium in ejus vita , vixit annos septuaginta sex. In Clericatu autem vel Episcopatu annos in me quadraginta , quod temput Romanum Breviarium ua exposimi in tertia secundi eiurni liectione d Vixit annos septuaginta sex , in Episcopatu ad triginta sex : nou meminit Clericatus, uti Posidomus. Teneamus φ0ωρatum. Addamus aliquos simplicis Cloricatus , puta quatuor , fune quadraginta Possidonii , supersunt sex secundum supputationem Romanam, quassis coigo.

SOMNIUM XVIII.

Ponis annos ἔ6. Episcopatus, addis quatuor, & ais 3 Fiunt qua draginta P sidonii. Recte in digitis numerasti , quod cum ante duodecim versus facere non posses, datis annis 388. & additis 46. collegisti su malam annorum 4 3 i. Hic vero etiam Ginnias, cum ais ;Juperjunt sex secun m supputarionem Romanam. Ex hoc vero somnio

Iongam lane. so inniorum catenam cudis, ac extendis , quod proxima apparebit, cum au Ium annuis S colliges, ac connectes. L.

26쪽

MACEDO.

T Rigessimum tertium nonum ferme Roma , quo rediit post mretemAIaιris , Augustims consumpsit ,'quemadmodum diximus superii scap. I. Collar. r. repone Collat. IX. lnec tuos libros nis somniando citas diximus. Mu- --s illa exiit, dum tramimisit in Apricam. Venit ergo in Africam ineunte anno suo 3 . Augustιuus. Sec it postea 'tu agros pater nos , ubi fuit commoratus triennium expressum a Pupiis cap. 3. quemadmodum DPra non semel statuamus.:Ero hic anniis 3 7. Aa sustini. Suersu a ad 46. anni novem , quos Brevia iam assignas Cleris catus S. Augustini ante Episcopatum , quem eo anno obtinuit , idest quadragesimo sexto.

Udd cum velis , Se quantum velis , dormites , dormias, somnies, haud magno tibi vitio vertam'; sed qudd rua ridicula somnia Breviario Romano , hoc est , Romanae Ecclesiae affrices , hoc gravius Peccatum est , quam ut 1 me tantummodo castigetis. Ubi , ubi,' quaeso te, ni orantur anni novem , quos Breviarium assignat Cleri- catui S. Angustini ante Episcopatum Augustinus obiit, uti somnias. A. 4 r. 0scopatia , inquit Breviarium , A. 36. Iam ab A. 43 i. retrocede per annos 3 6. initium Episcopatus Augustini juxta Breviarium , cadit in A. 39s. Qui,d si Breviarium aisignat annos novem Cimeatui S. Augustini ante Episcopatum, initiatus est Claricus jum Breviarium, te tamen Auctore, anno 386 nempe vitari ruo elisennio ante baptismum. Nonne horrenda somnias

s OMNIUM XX.

Q Omnio somnia annectis postquam enim dixisti Breviarium novemo annos assignate clericatui ante Episcopatum, quem , addis, is .imio obtinuit, idest quadragoimo sexto. Augustinus , ut tu putas natus est A. 3 s s. adde huic numero annos quadraginta sex , habetur annus Epochae Christianae oi. Videsne quae commenta somnies λ Etenim si Augustinus obtinuit Episcopatum anno aetatis quadragesimo sexto, Christi Aor. annos tantum triginta Episcopus sedisset, clim tamen Breviarium annos 36. Episcopatus affirmet. Haec sortinia ram immania Typographo vellena adicribere. Verum tu diserte scribis : Supιrsunt a 46. anni novem; & postea ais obtinuisse Episcopatum an ueta o sexto; Romanis litcris , non' Arabicis notis , numeros annorum scribis. Igitur unus ut somniasti. Somnium totum tuum est, in cujus

27쪽

ibid. Ibid eol. I.

partem non Amannensis, non Typographus, nullus hominum veniat Potes etiam alia rac one calculos subducere. Augustinus obtinuit Epistcopatum anno aetatis quadragesimo sexto juxta Breviatium , adde annos Episcopatus 3 6. fiunt anni vitae Augustini octoginta duo. Verba Breviarii historice optime recitasti; Arithmetice eadem retractando corrupisti. Haec ibi leguntur : Vixit annos septuaginta sex , in Episcopatu ad triginta sex. Deme de annis 76. annos 3 s. remanet annus vitae Augustini quadragesimus , non uti somnias, quadragesmus se tus. Legimus in altera Lectione Breviarii : A Valerio nota sancititatu Episcopo Hipponensi presbier facitus est. Nulli anni presbyteratui assidinantur. At tu novem numerari somnias. Clim dormiendi finem facies , ac Breviarium relegeris , tam ridicula insomnia ridebis.

MACEDO.

Constat summa annorum Episcopalin 3 6. secundum calculas Breviarii Romani, quod quidem longiorem ei tribuit Clericatum. Quari ιν- deIur Pusdomus exactius. , ct accuratius istad tempus distraEuts p.

. SOMNIUM XXI. :

IDein somnium continuas. Ex Breviario habemus annos vitae Augustini septuaginta sex , quorum 3 6. Episcopus vixit. Nec vota , nec vestigium annorum Clericatus apparet. Neque novem annos assignat Clericatui, ut immaniter comminisceris : neque sex : neque quaῖuOzz. neque duos , imo neque etiam unum. Nam ibidem presbyter tantum dicitur factus, nullo gesti presbyteratus tempore designato.

SOMNIUM XXII.

UT videatur Possidius εxactius ct accuratius istud tempus distribuisse

somnium tuum facit, qui annos aetatis Augustini ante Episcop'tum quadraginta sex juxta Breviarium numerasti, cum palam ex Breviario quadraginta solummodo colligantur.

MACEDO.

VErum ut utrunuiue concordet ; animadverto Breviarium Romammemclusisse in Clericatu illos annos Episcopatus , quibus Augustinui simul cum Valerio grois Episcopatum . quos saltem tres esse oportuit o ita post triennium decursum pre byterii Epistopus fuerit re secratus , ct coad-iuior inratio datus. Quorum tamen diltin tam Pol idonias rationςm hala - noluis

28쪽

natali, minuros tanto dia eos, is quibu/ solui . mortis iam Valerio, Augustinus statarius Episcopatum administravit.

s OMNIUM XXII.

H fres etiamnunt in eodem luto somniando. Breviarium Romanum ait Augustinum vixisse annos in Episcopatu ad triginta sex. Nihil hie de Clericatu , seu de annis Clericatus. Et sane somnias Romanam Ecclesiam Augustinum Episcopum ordinatum coadjutorem Valerii, inter Clerieos numerare. Uterque enim erat & censebatur Episcopus. Qua ergo ratione annos , quibus sedit Coepiscopus , in Clericatu conclusit 3 Breviarium ait sedisse Episcopum annos triginta sex. In istis annis 36. vel numerantur anni, quibus etiam sedit simul cum Valerio ; vel quibus , Valerio mortuo , solus Hipponensem Ecclesiam administravit. Quod mavis, eligito. Si primum affirmes; videste somniasse dicendo Breviarium , conclusisse in Clericatu illos annos, quibus Augustinui simul cum Palerio gessit Episcopatum ; nam illos annos numerat in annis Episcopatus. Sin alterum adstruas; jam somniabis Augustinum Episcopum cum Valerio , triennio 'ante A. 39s. Equidem

nondum altus te somnus ceperat, cum pag. 7 1 o. col. I. dici mr abs te Augustinus Episcopus creatus a Megalio Pramate Numidia annum agens

quadragesimum ; incidit autem is in amum Christi 3s . sexto post bap- risinam. Ex qηο ad obitum usique Augustini numerantur anni triginta sex, quoi vixit in Episcopatu secundum computationem Breviariι Romani, O Possidonii. At Megalius consecravit Augustinum Episcopum Coadjutorem Valerio datum ex Possidio cap. S. Hinc illa pag. 72 o. secte numeras annos, quibus sedit cum collega Valerio, inter illos 36. quos Breviarium tribuit Episcopatui Augustini. Denique Augustinus lib. t. Retrach. cap. i . scribit se presbyterum de symbolo dii putasse coram Episcopis hoc jubentibus , qui plenarium totius Africa Concilιam Hippone regio habebant. At haec Synodus in Codice Africano dicitur celebrata Imp. Throdosio II I. ct Abundantio V. C. Cui . VIII. Idus Octobris. Igitur die 8. Octobris A. 393. Augustinus adhuc erat presbyter, ut plane somnium sit Brevia tum Romanum in annis 36. Episcopatus Augustini non numerasse eos, quibus una cum Valesio sedit.

SOMNIUM XXXIII.

O V 4 ver pag. 7io, citata, recitas Episcopatum Augustini anno

Christi ;s . aliud somnium est. Nam S. Prosper Augustini Seviventis de demortui defensor acerrimus , cui S. Doctor libros duos honoris gratia, nuncupavit , in Chronico scribit : Olybrio ct Probis. Cus. Augustinus L. Ambrosi dscipulus , multa facundia doctrina iumcclini, uinora regio in Africa ordinatur Episcopui. Illud collegium

29쪽

Consulum signat Annum Chiisti 3 s. Longior seminus , quo tandiustertis , fecit ne in illud aureum Chronicon ab amico Augustini com- .. positura oculos aperires. Alium errorem errasti , cum dixisti pag. 1 .s conditor Aurelio ἀιtur. Repone : Halerio , ut antea ac statim collegam Augustini recte nominasti. Est levius erratum , quod nolo fom

niorum numerum augeat.

s OMNIUM XXIV.

I sportunus forte videar , qui a somniante constantiam in loquendo desiderem, ita ut sibi invicem repugnantia loqui non possit, cum quilibet Chimaeras ac Hircocervos somniando concipiat. Imb hinc vel maxime tua somnia comprobentur. Hic dicis Breviarium Romanum conclusisse in Clericatu illos a mos Episcopatus , quibus Augustinus simul cum Valeris gessit. Discopatum, quos saltem tres esse oportuis : ita post triennium decurs- Presbyterii Episcopus fuerit consecratus , ct coadiutor Aurelio scribas Valerio ὶ datus. Igitur ex Breviario habentur tres anni presbyterii, & itidem tres Episcopatus Augustini cum Valerio,

qui simul sumpti annos sex constitutuat. At paucos ante Vcisus, nempeti. dixisti : Superseum ad 46. anni novem quos Breviarium assignat clericatui S. Augustini ante Episcopatum. Hic annos novem commentaris. Si novem anni sunt, non sunt tantummodo sex ε, si sex, qu modo novem Pugnantia loqueris, contraria loqueris , Chimeras somniando loqueris.

s OMNIUM XXV.

M Agnus plane somniator es , qui in quatuor versibus tam multa

somnias. Nam dicis Possidium eos solumna odo annos numerasse , in quibus solus , mortuo iam Raderio . Augustintis solitanus Episcopatum admi/istravit. Somnias. Haec Possidius scribit cap. 3 o. de vita Augustini : Vixis annos septuaginra sex ; In Clericatu autem vel 'isiopatu annos frma quadraginta et quae verba in hac ipsa pag.727. adduxisti in priori columna : & quidem ab hoc somnio minimo spatio disjuncta. Porrb si vigilasses λ, manifeste vidisses Possidium annos tum Clericatus tum Episcopatus sive cum collega , sive hoc ipso demortuo, una numerali nota scilicet ferme quadraginta, designa ile. Ubi , quaeso te, Possidius numerat annos solitarii Episcopatus Augustini r Doce nos, si potis es, ex Possidio hunc distinctum annorum numerum. Vah quam longa te insomnia falluntl

MA CE

30쪽

. MACEDO.

Ond si umi adhuc supererat , satis etiam videntur esse tres presis

uterii , cst Episcopaths quinque ; nam ille extritus fuit itineribus, praeparationibus, occvationibus , qua multa solent intervenire in statuum vita mutatione , qualu erat iste AuguΠιni , cui relinquenda erat patria, oe agri vendendi σ ex eis pecunia ad publicum redigenda, ae Asonas terιum

edificandum.

s OMNIUM XXVI.

A Ugustinus amicum ad Monasticam vitam traducturus, Hipponem veniens , a populo apprehensus , ordinatus suit presbyter. Reni narrat Possidius cap. 4. Cum tenuerunt , ct ut in ta..is consierunt ist , Discopo ordinanaum intulerunt. Et statim : Et eorum TUNC, ut v luerunt , completum est desiderium. Itaque Augustinus factus est ente Presbyter , cum de ea dignitate obtinenda ne quidem cogitaret. Iam tandem evigila, ac dicito , num ille annos. qui tibi fing tur extruas itinerabas , P Parationibus, ctc. computetur inter illos tres presbyterii , vel eosdem praecedat. Si primum eligas ; deficit annus ad novennium quod somniando expiscaris , etenim remanent tantum tres presbyterii , ac quinque Episicopatus. At vero clamas :Supersunt ad 46. anni novem pag. ead. col. 1. Sin dicas non includi annum illum negotiosum intra tres annos presbyterii, certὸ somniasa iam si Augsstinus a Valerio presbyter Ordinatus, iter habuit, is sacrorum voluminum lectione , ac sanctioribus meditationibus ad delatum sibi munus gravitcs exercendum praeparavit , erat Veia

Presbyter , nullaque nisi si sta tibi , ratio suppetit ad annum illum ab annis presbyterii Augustini excludendum. Visne cire quantum temporis Augustinus recens premuter factus . ad praeparationem sibi a Valerio concedi petierit λ Ejusdem verba vel dormienti tibi in aures hasusurro , quibus fortalia excitcris': Ad quod negotium , inquit epist. i 48. ad Valerium , Parvum tempus vel Qqua ad Pascha impetrari volui per fratres a tua θncer sima , ct venerabili chaxitate , ct nunc per hin preces volo. Valerius Episcopus ubi 'rimum presbyterium Augustino detulit, eundem imposito statim muliere fungi volebat. At ille ad se praeparandum parvum tempus vel usque ad Pascha sibi

concedi rogabat. Tu pro tua liberalitate annum integrum donas te-zendum ιtinιribus', prVarationibus , occupationibus , agria νωδε ,1. cyc.

Videsne quain liberaliter somnies

S OM

SEARCH

MENU NAVIGATION