Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

subiici cre erent. Nam nihil fere eorum, quae in huiusmodi re accidere solent, praetermisissi. Nunc milites in acie dispositos ordines servare, opportuna loca occupare, fugien

tium terga comprehendere , Josam transsire, docebas: nuηcaciem subito duplicare, quadratam repente consituere , in cuneum mutari, orbes instruere, cri id genus multa.

Quod praeterquam quod 'T M illum animum pugnandi avidum fatis ostendit ; maximo indicio est, te haud ignorare in omni praelio non tam multitudinem O virtutem indoctam , quam artem exercitium tolere praestare victo

riam. Nulla alia re videmus, populum Romanum Orbem subegisse terrarum, nisi armorum exercitio , disciplina caprorum , usuque militiae. Hispanos quidem non tantum numero , feὰ etiam viribus corporum Romanis praesitisse,

manifestum est. Quid ergo non iam sperare poterimus his temporibus , quum Exercitibus a Rae CAROLO amgψο semperque invicto sis praefectus

ut de clamemnone Ahilles praedicabat apud Homerum. Res psulare videbatur, ut de maiorum T RHurebus bello paceque praeclare gestis, deque natalium nobili

tate , qui a SAE UTIO illo ΛBAR A Vasconum Rege,

multis nominibus claro, longe repetito flemmate derivantur,

aliquid dicerem. Sed quamquam haec fortunae dona magni apud homines aestimari icio, praetermittenda censui. Nam ut eleganti ime cecinit Oυidius) genus & proavos, &quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco. TZBI

vero nihil opus est, aliena merita aucupari, quum tot tau

22쪽

tisique rerum maximarum insignibus abundes, quae vel ob

scurissimam familiam possint illustrare.

Nonne his meritis novos aliquos honores, noUos titu

los merebare Igitur CAROLUS III. de quo , ut de Carthagine Sallustius dicebat, satius est tacere, quam pauca loqui, exercitus Imperatorem , Rusique Castellae

Senatus Praefidem incredibili omnium laetitia delegit, ac publicae Ialutis gubernaculis admovit. Quae quidem omnia qua benignitate, qua diligentia exercest Hoc tantum ceteris maior , quo melior. Ad hoc tam adsiduus in publica utilitate dies noctesque procuranda, ut labore ipso refici ac re creari videare. Videmus , ut populorum desideriis, singulo

rumque etiam hominum precibus occurras. Nulla in au

diendo di cultas, nulla in respondendo mora: adeunt flatim,

dimittuntur latim. Ipse autem ut excipis omnest ut exspectast ut magnam partem dierum inter tot reipublicae curas

quasi per otium transigisl 'Denique Nullum remittis tempuS , neque TE respicis. Unde minime mirandum est, ad conspectum Tra, tamquam ad Ialutem sanitatemque prorepere alacrem hinc atque inde populum fusta TI BIomnia acclamantem : cuius suavissima facies in amabilis

vultus in omnium chium ore, oculis , animo sedet. Omnes redundantem foras erumpere gestentem laetitiam ostendere concupiscunt. Nemoque reperietur aequus rerum aes

maior, qui non CAROLO nostro bene precetur, quod di cillimo tempore TI BI rej. Jummam tradiderit, ut ferocientes animos ac freni impatientes compesceres. Id quod

facillime es adsequutus humanitate Tra ac prudentia sim

23쪽

gulari. Omnia re'. vulnera sanasti, quibus praeter TE

mederi nemo poterat. Quare omnes TE , qui haec omnia salva esse volumus, hortamur oe obsecramus, ut vitae,

ut incolumitati reo conquias. Et si in promerendo, ut TI BI tanti honores haberentur, quanti haud scio an nem, ni , fusi omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibeas diligentium. Id autem est huiusmodi,

ut conjular omnibus, mehure incommodis hominum, provideas saluti, ut TE Parentem dici haberi velis.

accipe igitur, EXCELL. benigna fronte hos

Arnoldi Vinnii Commentarios meae in TE obervantiae in rempub. litterariam benevolentiae testes: atque

ce, ut reliquis T VIS insignibus ornamentis Tin Metium in omnes, qui de Musis quoquo modo bene mereri sudent,

patrocinium adnumeret r.

Deum Opt. Max. veneror , ut re diutissime fervet incolumem. Valentiae Edetanorum. III. Kalend. Sextiles.

anno Domini M. DCC. LXVIL

EXCELLENTISSIMO NOMINI TUO

Devotissimus,

Typographus.

24쪽

ARNOLDi Virusit Commentariorum editionem pulcherrimam ab omnibus in regione nostra litterarum, ac Iuris civilis praecipuis cultoribus iam diu equidem exoptatam, offero tibi, Lector erudite. Notum tibi est, quantam in hoc scriptionis genere la dem meruerit, & quot ad Iurisprudentiam attulerit praesidia eximius iste Iureconsultus 3 at non minori laude dignos esse puto cunctos Regii Castellae Dicasterii Senatores integerrimos, quorum singulari beneficio & auctoritate factum est , ut in lucem haec prodiret editio characteribus & chartae nitore ceteris loniage praestantior & emendatior. Ab hoc praetet ea sepremo ac pruindentissimo Senatu, non modo mihi concessa est facultas quos dam libros edendi, ex quibus non nihil emolumenti ad officinae onera sustincnda obvenire possiet: sed magno omnium commodo sancitum est, ut ne aliunde in Hispaniam libri exportarentur, quorum recens in ea facta est editio. Quare numquam satis pro merito gratias agere poterimus, quotquot hanc artem prostemur , tam prudentissimis & in nos beneficentissimis viris. Equidem nihil excogitari potest aptius, nihil praestantius ad Typogr

phicam artem nitori suo restituendam, quam si exteris librorum nundinatoribus aditus praecludatur, qui mercimoniis suis emundis vendundisque laeti lucris fusti, hinc distedunt magno nostraritium detrimento. Nam non modo crumenas emungunt 3 sed squod gravius est j libros adeo mendis deformant & constuprant, ut vi-

25쪽

deantur nobis velle repraesentare Deiphobum illum Virgilianum,

Lacera crudeliter Ora Ora manusique ambas.

Ceu facile apparebit, si Iuris nostri antesignani in Hispania recussi cum exemplaribus & Lugduni & Veneriis recensitis vel obiter conferantur. Has ergo ob caussas praesens opus in adolescentum gratiam, qui in hac Valentina Academia omnium longe praestantissima Caesareo Iuri strenuam navant operam, VINNII Commemtarios Typis nitidisiimis impressos & quam castigatissimos damus, in quo nec siimtui , nec labori pepercimus. De auctore nostro supervacaneum esset ulla verba facere, quod nemo unus profecto sit vel mediocriter eruditus, quem lateat, UiNNIvM in hoc scriptionis genere omnes Iustiniani Institutionum interpretes longo post se intervallo reliquisse, ut fatentur omnes cultiores Academiae, inquis UiNNius studiosorum manibus dies noctesque teritur : illeque se profecisse scit, cui UiNNivs valde placet. Accipite igitur adole eentes Themidis alumni munus hocce. Quod si vobis meam industriam probari intellexero, dabo operam , ut brevi lucem adspiciant Iustiniani Institutiones cum ipsius Viruxit aureis Notis, &quantivis pretii. Nunc fidem liberamus, qua sumus obstricti, dias in luminis horas edendi inrigvAhii libros de Iudiciis, opus mira con

cinnitate ac ordine elaboratum. Quae ornamenta eo sunt admi

randa magis, quod raro inveniuntur in id genus lucubrationibus. Postea, favente Deo, alia minime vulgaria minimeque iniucunda, Lector erudite, animo agitabimus. Nunc faveatque VALE.

26쪽

LECTORIS. P. D.

IUM multa a viris etiam doctissimis reprehendi solent in operosa illa ac praeclara Justiniani legistatione ; tum saepenumero quibusdam mirari contingit, atque etiam stomachari, quod Imperator, illa perfecta , Jureconsultis leges interpretandi illustrandique facultate , tanquam aqua & igni , interdixerit , eosque ad conficienda admonitoria, --τιτλα atque indices improvido consilio damnarit a . Legum enim interpretationem tam credunt plerique necessariam, ut ea civitatem non facilius , quam ipsis legibus , carituram , Oisciumque Iurisconsultorum sine illa praeclara facultate inane atque infructuosum Reipublicae futurum, arbitrentur. Qua fronte inquiunt, JCti sustinebit nomen , qui leges nescit i Leges autem quo pacto scire 1 e dixerit, qui verba earum tenet, non vim ac potestatem y b Vim denique ac potestatem legum an quisquam, quantacumque sit ingenii perspicacia, adsequetur, si non modo interpretationes nullae exstent, verum etiam iis , qui hanc Reipublicae operam navare cupiunt,

grave ex lege Cornelia judicium immineat e Accedit, quod quum nulla lex, nullumque SCtum , teste Juliano , G ita scribi possit, ut omnes , qui quandoque inciderint, casus comprehendant, imperfectam admodum ac veluti maculentam esse oporteret jurisprudentiam , nisi illi succus ac sanguis ex interpretatione prudentum accederet. Denique & experientiam , rerum omnium Magistram , Romanos docuisse existimant, hac Jureconsultorum opera rempublicam carere non posse. Sane enim quid artificiosius unquam scriptum fuisse dicamus , quam illum XII. Tabularum libellum , cujus εραχέως καὶ - ψrii, & posteri, teste Diodoro Siculo unice lunt admirati; quem Craiasus apud Ciceronem omnibus omnium PbiIosephorum bibliotbeeis anteposuit, quem denique Livius fontem unives publici priυatique juris; & Tacitus,

scriptor ωι--.ατος , sinem aequi juris Vocare non dubitavit i Et tamen his legibus latis , statim coepit necessaria videri interpretatio prudentum disputatio. que fori, ι) eique unich acceptum ferimus , quod Juris prudentia RCmana in tam augustam atque admirabilem disciplinam effloruerit. Quod si autem ea JCtorum diligentia carere non potuit civitas , quum exiguum illud legum De cemviralium corpus, tam eleganIe atque absoluta brevitate verborum compositu in , in iro regnaret: qui fieri, quaeso, posset, ut Opus Justinianeum dinfulit,imum , atque ex innumeris variorum auctorum fragmentis consulum sine

27쪽

interpretum commentariIs ab ullo mortalium intelligaturi Quam multa enim in eo sunt subtilia ' quam multa abstrusa s Quantum ubique veteris Philosophiae, quantum antiquitatis, quantum juris publici latet s Quam saepe etiam contingit, ut leges quaedam sive vere , sive in speciem pugnantes crucem figant viris doctissimis s Si autem & ii, qui mediocri doctrinae ac litterarum pra iidio instructi ad sacra illa accedunt , aliquando haelitant, ac in tanta interpretationum copia Delio sibi natatore opus esse fatentur; quid illis contingeret, qui omni inter pietationis lumine destituti veluti illuni nocte per vastam legum silvam ire , ibique invelligare juberentur artem aequi & boni, non minuS Occultam ac repertu dii ficilem , quam fatalem illam virgam fuisse fingunt, de qua

Sibylla apud Virgili uin : a

Latet arbore opaca

Λυγeas ct foliis ct lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer : hune tegi omnis

Lacus , o obfuris claudunt conUal Ibus umbrae.

Ita illam Juiliniani providentiam nonnulli exagitant; nihilque rectius factum

esse arbitrantur , quam quod iniquit Simam istam sanctionein , quam Accursius b) absona interpretatione emollire cupiebat , tacitis suffragiis abrogarit aequior rerum aetii matrix posteritas. Enimvero quamvis haec lint dictu speciosa , tamen consideranti rem paulo accuratius, non adeo absurdum mihi videtur Justiniani conisiilium , quod illi quam maxime vituperandum exillimant. Fuit lane illa non modo Justiniani, sed sapientit simorum quorumvis legillatorum sententia , non expedire reipublicae subtiliores de legibus dil putationes, hasque potius inemoriae mandandas , factisque exprimendas , quam explicandas cile commentariis. Nulli olim Spartae erant Iurisconsulti, nudi Labeones , Sabini, Juliani, qui Licurgi leges interpretarentur : & nullus tamen populus Spartanos justitia ac disciplinae severitate superabat : quum contra Romae , atque apud iplos Hebraeos, ubi viri doctissinii in interpretandis legibus omnem operam industriamque collocabant, eo minus jus diceretur secundum leges, quo magis ferveret jurii prudentiae atque eloquentiae forensis studium. Nimirum ita comparata est legum ratio , ut quo simpliciores sunt ac pauciores , eo certius plerumque ac promptius ex iis jus

implero litteris, tanto facilius eveniat, ut quemadmodum uis morborum Pretia medentibus , sic fori tabes pecuniam caulsidicis ferat. d Et hoc ipsum

profecto veritus Juliinianus conticescere jussit Jureconsultorum oracula , Calamisque scripturentium commentarios ferias indixit, ne , quod in antiquioribus factum es, per eontrarias interpretantium sententias totum jus conturbaretur , e vel, ut alibi γ consilii rationem reddit, ne Oerbostas interpretum aliquod I gibus adferret ex confusione dedecus , quod in antiquis edicti prrpetui commentatoribus factum , qui opus moderate confectum huc atque illuc in diversassententias per ducentes in in itum distraxerint , ut paene omnis Romana sanctio fuerit confusa. Itaque experientia docuerat bustinianum , quantum detrimenti tu, Romanum

Coin mentarios illi adplicare. Scilicet faciendo i e Const. Deo auctore. f. ix. σ addendo novas leges , nam non prohibet exροni s Const. Tanta. d. f. ii. is aι. Sed verius est quod reprobat, ut statim patet. l

28쪽

pamum sit non modo a fori tintinabulis, verum etiam ab antecessoribus , qui se gryphorum jurisprudentiae interpretes profitebantur. Quae enim fuerit horum hominum ante Justinianum conditio, non sine sale docet scriptor ejus aetatis gravissimus , Ammianus Marcellinus, a qui postquam eorum temporum caus-sidicos & jurisperitos in certas classes descripsit , de secunda ita judicat : Secundum es genus eorum , qui juris professissentiam , quam repugnantium Fbi legum abolevere diffidia , velut Oinculis ori impositis reticentes , iugi silentio umbra- . rum funt similes propriarum. Hi velut fata natalitia praemosrantes, aut Sibyllae

oraculortim interpretes , vultus gravitate ad b. bitum composita triptorem, ipsem quoque venditant, quod ofellantur. Hi ut altius videanttir jura callere , Trebatium t

quuntur , ct Cascellium , ct Alfenum , ct Auruncorum Sicanorumque jamdiu leges ignotas , eum Euandri matre abbine faeculis obrutas multis. Et si Ooluntate matrem tuam xeris occidisse , multas tibisu retari absolutionem lectiones recciatas poli centur , s te senserint esse nummatum. Quum itaque animadvertisset imperator, ista interpretationum multitudine ac varietate ita jus omne turbatum csse , ut omnia vera falsa , justa injusta , aequa iniqua aeque facile in foro deferentur : anfraenos iterum laxaret forensi isti atque academicae licentiae s An pateretur juri, a se in ordinem qualemcumque redacto, novis argutiis novas C mundi ten bras t Nonne consultius erat, Omncs Jureconsultorum commentarios ad Garamantas relegare, quam eidem, quo paulo ante defuncta erat, periculo de no-VO exponere rempublicam Quamvis autem ita consilii ratio constiterit Justiniano , nolim tamen ego, quemquam existimare , Omnem , quae nostris temporibus in interpretando iIIustrandoque jure collocatur, operam atque industriani inanem atque infructuosam mihi videri. Neque ego profecto ita censeo , neque illis Iustiniani sanctionibus viris juris prudentiae gnaris calamos hodie e manibus extorqueri arbitror. Hanc modo summam jam facio cogitationum mearum , cum periculo haud levi conjunctam esse promiscuam illa jura interpretandi licentiam, adeoque nec aequitati nec prudentiae refragari gravissimas illas Justiniani sanctio nes. Sane Quod cum periculo aliquo conjunctum esse arbitramur , id non statim proscribendum aut ab usu removendum dicimus: & quo facile caruerunt

Justiniani tempora , quibus , uti ait Cujacius , b) jus omne clarius &in usu quotidiano erat positum, eo & nos non illico aeque facile carebimus hac aetate, qua jus peregrinum , variis locis corruptum , & diuturna desuetudine obscuratum in Fora & Academias penetravit. At quam caute ea interpretandi facultate utendum sit, quamque facile jus in tanta interpretum multitudine

in summam ambiguitatem prolabatur, ipsi , qui jam inde ab Irnerii temporibus prodierunt, commentarii , mille plaustrorum onus , unumquemque docebunt. Sane quo plures evolveris , quantoque elegeris majoreS , tanto magis ad parebit, id, quod generatim dixit CallimachuS, H μέγα βιβλιαν ἴσον εἶναι νωμ γ --, de plerisque istis commentariis esse verissimum. Habebis Sardos Venales, alios aliis nequiores : sed ut qulique erit amplior ac diffusior, ita pejor videbitur indoctiorque reliquis, ut fatendum sit omnino , beatam futuram fuisse iurisprudentiam , si numquam in manus tam illotas incidisset, ratumque

Vel istis tantum temporibus suinet edictum Justiniani, quod legis Corneliae poe

nam a Ammian. Mircei I. lib. o. cap. 4. l c Calimach. apud Athen. Dipnof Iib. III.

29쪽

nam irrogari jubet tam ineptis commentariorum consarcinatoribus. Quod ne cui gravius ac liberius dictum videatur, qualem esse oporteat honum interpretem , & quales sint plerique, quos illi indoctae doctorum turbae debemus, commentarii , paucis ostendere juvabit. Multis prosecto partibus pulcherrimum istud atque utilissimum interpretum ossicium absolvitur. Primum enim iis in id elaborandum est , ut ipsi iis instructi sint praesidiis , quibus lucem obscuris scenerare possint: deinde ut genuinam cujusque orationis sententiam eruant , ac demonstrent: tum porro, ut nec falsa doceant, nec ab arte sua aliena: poL. tremo, ut ne rem minus obscuram confusa tractandi ratione & horrido , incomto, agrestique dicendi genere reddant obscuriorem. Has vero dotes in bono interprete admirantur omnes , sine his interpretem nec proficere quidquam, nec opere pretium facere censent. At interpretes ipsos, in quibus illae praeclarae virtutes enituerint, non dicam illo Bariolistarum aevo , sed & post felicem illam temporum reparationem , reperies paucii simos , &Vix totidem , quot

Thebarum portas , vel di Ditis osia Nili. Primo enim , quod ad litterarum praeli dia attinet , a quibus instructum esse Oportere diximus interpretem, quis , quaeso , tam est stolidus , ut ad intelligendum jus Romanum multum adjumenti nobis attuliise existimet eos , qui nec Graecas nec Latinas docti litteras, ubi in Graecum vocabulum incidunt , quali oblata quadam gemma magica exclamant: Graecum es , non potes legi; qui jurisdictio an jurisditio dicendum sit, addubitant: quibus denique vjs ct potesai

est potestas violenta, violenta autem potestas , quae invito etiam tutori defertur Quid deinde lucis speres ab illis tenebrionibus , qui rudes historiae ac antiquitatum , credere nos jubent, Augustum voluisse adoptare Germanicum, eoque refragante callide persitatisse cuidam Tiberio , ut ipse Germanicum adoptaret, teque ipsum sibi daret arrogandum ; qui serio nobis narrant , ad bestias datos olim homines , ut bestias deducerent, vel eum iis comederent , vel alia besialia facerent: patres conscriptos dictos , quod nomina eorum scripta fuerint in

aliquo loco , vel in corona capitis eorum : aed i tuos fuisse praefectos vigilum, quique cum iis noctu urbem circumierint: stadia urbium esse octaυam partem milliarii, quam Herculis cucurrerit uno anbelitu : testamenta in procinctu facta dici, quos succincte flerent: libri pendum esse Uimatorem, & libram aeneam rem aesimatam, vel haereditatem , quia haec tanquam libra diυidatur in duodecim uncias : actionem

Servianam esse is servando dictam , & innumera hujus seneris alia, quae ipse Non fani esse hominis , non sanus juret Orses

Me autem talia ex barbaro illo aevo & ex Accursit tantum ingenio prosecta existimes, etiam post se licem litterarum haud pauca non multo meliora reperies in lcriptis eorum , qui incredibilem sibi famam juris prudentiae studio pepererunt. Vix itaque est , quod Accursio succenseamus , quum & iam elioris aevi commentariis , quorum auctorum nominibus nunc parco , lega

mus , Iustinianum parte superioris Germaniae subacta , Alemanici nomen adoptasse: leges Romanorum dividendas esse in consulares & decemvirales ; AEdileS quosdam vocatos curules , quod curam sacrarum aedium gesserint: legem Fusiam Caniniam perlatam esse A quodam Fusio Caninio : filiosfamilias dici ins eris paternis esse , quia iis sancta esse debeat patris persona : Deportare esse, quasi extra portam civitatis dare: Claudium Imp. sanxiue , ut Coss. pupillis tutoro

30쪽

extra ordinem , id est, non servato agnatorum proximorum ordine , darent: Imperatores dictos tae Pios, quod clericis admodum faverint: a consulibus nomina consequutas esse leges Hortentiam & Attiliam : Augustum triplicem libertinorum conditionem introduxisse : dc quae sunt hujus generis alia. Sexcenta enim his similia in commentariis JCtorum non proletariorum vel capite censorum , sed classicorum quoque animadvertes , si te corum lectioni dederis. Hos vero an satis instructos ad hoc interpretandi munus access

se credibile est ' An non jure potius istis occlames: Non tali auxilio , nee defensoribus istis

Tempus eget.

Quod deinde ad genuinam orationis sententiam attinet, eam non modo ex ipsis verbis , eorumque significatione , verum etiam ex conjunctis loco & tempore eruendam elIe , ii omnes censent, qui sunt artis illius iei νυτικῆς paulo peritiores. Eo consilio olim Antistius Labeo , Iureconsultorum suae aetatis facile

princeps , teste Gellio a in Grammaticam sese ct Diale tuam , litterasque antiquas altioresque penetraυerat, ct Latinariam vocum origines perealiens ea praeeipu/fcientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. Quumque hodie libri noliri ex variis variorum fragmentis tanqua in centones com uti sint , recte suspicati

sunt viri quidam docti l Simi, genuinam legum singularum speciem adsequi polia neminem , nisi qui comparatis inter se conjunctiique fragmentis, quae ex eodem libro supersunt , omnibus , de quo juris capite ibi actum sit, in numerato habeat. Sane hujus mysterii indicium jam pridem secerunt viri quidam doctissimi, ejesque usum post Ant. Augustinum , Jac. Cujaciuin , P. Fabrum singulari diatriba lac. Labit tus 3 exemplis autem illustrissimis do. Goedde us&Jac.

Gothostedus ostenderunt, viri sane in arte nostia lummi, Quos eget penna , metuente seisi,

Pama superses. Sed quotusquisque vel olim vel hodie in tanta litterarum luce non Infra JCil

dignita em esse putat, litteras illas attingere, quibus se plane immeriit Labeo Quotusquisque se tantis exemplis excitari passus est, ad illud fragmenta inter se comparandi artificium t Tantum sane abest, ut istud adhibuerint interpretes, ut plerique illud hodiernum alto supercilio despiciant, & per contemtum adnumerent revelationibus. b Permultum porro ad libros nostros intelligendos utilitatis adferre Graecos interpretes , res ipsa docet, & praeclare dei non strat Car. Hanniti. Fabrotus. 0 Equidem , inquit Vir Doctissimus , non inficior , naevos esse quo am ct παναeάματα in Graecorum commentariis, sed hae fere leoiugetita sunt prae iis , quae O risime ct diligentissime Graeci nobis explanata reliquerunt. Et ut de eateris taceam , qui nobis titulum de Meicommissariis haereditatibus M litis doctius e liea Dit quam Theopbilus nos Quis titulum de litterarum obligatione ct titulum XII. Institutionis tertiae felicius enarravit, quam idem auditor graυssimus, ut adpellat Culaeius , interpretum facile praecipuus ' Quis Latinorum . quaeso te, Lector, Inssistition s , boe est, libutam aureum accuratius interpretatus es s Et paucis interiectis : Quantum p fcert fac. Cfacius, oculus iuri rudrntiae , I gendis enmcleandis Graecorum commentariis , ignorare non potes , nisi qui peregrinus es in ejus scriptis. Quam multa praeclara , neque inscholis juris decantata , neque in dodiortim

SEARCH

MENU NAVIGATION