장음표시 사용
2쪽
In Symbolum Apostolorum,&i Decalogum.
animus assciibi in con- , sortium Ecclesiae Catholicae , quae est domus Dei, extra quam nulli speranda' salus ae terna. Itaque precor ut tua pietas ad hanc rem infantiae meae sit auxilio. CATECHIs T A. Si rite tinctus es sacro lavacro, eadem opera coopta
3쪽
EX PL. IN SYMBOLu Mius es in Ecclesiae catholicet familiam.
Κ A. Verum ea res inscio me, per sponsores gesta es at posteaquam divina benignitas concessit ad hoc aetatis pervenire quae ut ad impietatem corrumpi potest, ita ad pietatem opinor est docilis, aequum arbitror, ut& sponsorum meorum fidem liberem , & ipse meae saluti consulam ac meum per me ipsum quoque negocium agam .. Proinde te rogo , ut ita
mecum agas, quasi plane rudem instituas formesque. CA. Dominus ipse sili charissime , qui istam tibi mentem inspiravit, idem pro sua bonitate ad id, quod desideras , provehet. Κ A. Nonigitur opus est Catechista C A. Si non esset. opus, fruitra Christus dixisset Apostolis , a te docete omnes gentes. Sed ut sexcentos adhibeas Catechistas, d p minus tamen est , qui vere docet hanc philosophiam. Sic enim vi1ium est Deo, ut tua munera homini per hominem ve-
lit impertiri. Κ, A. Quur u VHum est Z C A. Primum, ut excludatur supercilium & arrogantia, quam hor
4쪽
A pos T. IT DE CALOG. Fret spiritus ille mitium ac mansuetarum amator mentium: dein, Et mutuis ossiciis inter Christianos concilietur, propagetur alaturque charitas.
Nihil tamen est hic quod sibi vindicet vel catechista, si suo sangitur officio , vel catechumenus, si pro secerit. Tota laus debetur illi, qui intus& docentis organum temperat , &discentis mentem transformat. Pariter itaque domini misericordiam imploremus , ut illius amatu& tu prudenter interroges,& ego quae salutaria sunt respondeam. Κ Α. Fiat. C A. Nune igitur percontare. Κ A. Mire, ut dicebam , assicit ac solicitat animum meum ineffabilis illa pulchritudo domus Dei. Sed qua rogo in illam patet aditus 3 C A. Qm vult ingredi domum petit ianuam. Κ A. Ostende iamiam: C A. Eam ostendite celestis ille doctor Paulus. Accedentem, inquit, ad Deum oportet credere. Et Rom. s. Per quem haberi mus accessum per fidem in gratiam istam. Rursus ad Hebraeos. Sine si-
de impossibile est placere Deo. Fidei A 3 ostium.
5쪽
ostium est, humile quidem illud, sed
inpresso ostendit inenarrabilem maiestatem divinae potentiar, sapientiae,ae bonitatis. Submitte igitur caput, ut introire merearis. ΚA. Quid est
istuc quod dicis r C Α, Depone sensum carnis, & humanae rationis argutias, ut simpliciter certoque credas quicquid nobis ad salutem tradidit divina auctoritas , etiamsi humano sensui videatur falsum, frivolum, absurdum, aut impossibile . Fallit humana ratiocinatio, fallunt ipsi corporis sensius, solus Deus tam non potest falli aut fallere, quam non potest nota esse Deus. Κ A. Quid est fides Z CA. Ut tibi rudi definiam crassius, Duae sunt praecipue vires animae , intellechus & voluntas. Illo iudicamus quid si eligendum, hac expetimus quod
commonstravit ratio. Utramque partem vitiavit crimen eorum, qui generis humani fuere principes. Huius mali contagium in universam posteritatem di manavit. hinc fit, ut &ratione tanquam oculo vitiato putemus esse quae non sunt aut non est et alia
6쪽
Apos T. ET DE CALOG. Ttalia qualia sunt: & voluntate corrupta , quod aegrotis lolet evenire , expetamus pro salubribus mortifera. Adversus hoc geminum malum divina benignitas providit nobis gemi num remedium: fidem quae purificat cor, hoc est, mentem ac rationem , ceu sontem animi: & charitate in quae corrigit depravatam voluntatem. Fides quasi praelucens in tenebris depellit omnem errorem , in his duntaxat, quae pertinent ad salutem: charitas submovet pravas cupiditates , ut ad ea tantum feramur,
quae praescripsit Deus. Fides dictat. charitas exequitur, veluti fidei ministra. Sed n dei oculus potissimum in Deum intenditur, charitas quasi duos habet oculos: dextram intendit in Deum , sinistrum deflectit in proximum. dum illum ut summum bonum amat supra omnia, hunc ut cognatum diligit propter Deum. Fides igitur, de qua nuc agimus, est donum divinitus infusum menti hominis, qua citra ullam haesitantiam credit esse verissima, quaecunque DeusA nobiS.
7쪽
S Expta IN SYMBOLUM nobis per timusque testamenti libros tradidit ac promisit. Ea se porrigit ad tria tempora, praeteritum, praetens aia futurum: videlicet munda a Deci
conditum esse, & quicquid superiodiribus seculis gestum narrant divinae literae: de in ab eodem & hodie mundum ecclesiamque gubernari : ponstremo eventurum, quicquid vel piis pollicentur , vel minantur impiis. H qc omnia per fidei donu longe certius credimus, quam quae vel ratiocinando collisimus, vel omnibus deprehensa sensibus tenemus. Κ A. Sed suum sacra volumina per homines ad nos pervenerint, unde illa stabilis, ct inconculta persuasio r Nemo tam impius est ut existimet in Deum cadere vanitatis suspicionem. Sed dubitari posset an omnes illi libri affla tu numinis conscripti sint. CA. Ecompluribus quidem rebus nascitur
haec certitudo, sed ex una praecipue. Primum e consens naturali. Nam quae in illis traduntur, magna ex par te consentanea sunt nativo rationis
iudicio , cuius scintilla quaedam resi-
8쪽
det etiamnum in prolapsis. Deinde ex prodigiis admirandis , per quae &vetus testamentum & novum proditum est. Nam nec alias unquam gestra sunt talia, nec quisquam ausus est, aut potuit similiaiconfingere. Accedit huc mirificus quidam omnium inter ipsa consensus. Κ A. orum' C A. Figurarum & oraculorum , quae proprie sunt veteris testamenti, tum fides &evidentia in prestandis iis, quae
vetus testamentum vel typis adumbrarat, Ut prophetarum ore pio miserat. In examinandis testimoniis
scis plurimum habere momenti testium consensum. Confer Christum tam variis amigmatis deliniatum in lege Mosaica, a tot prophexis, idque temporibus diversis promisthm, cum eo, quem Euangelica nobis tanquam in theatro sub oculos ponit historia, videbis omnia consentire ad amus sim. Accedit huc prophetarum inter ipsos admirabilis consensus, quum inter philosophos mundi tam varia sit opinioniim pugna. Adde iam his, conitantem omnium saeculorum ac A s nationum
9쪽
a γ Ex PL. IN SYMBOLu Mnationum consensum, & conspirationem in hanc philosophiam indi
vulsam. Quis enim unquam quicquam tam excellenti ingenio con-icripsit, quod universus orbis sic amia plecteretur , quod tanta constantia
retineret, ut ab eo tot virorum, puerorum, foeminarum, virginum millia nec variis mortibus, nec morte
formidabilioribus tormentis potuerint avelli, quorum animos fidei lux purifiearat Z Idque hoc etiam mirabilius est, quod haec philosophia repente, veluti sol quidam, per universum orbem illuxit ac vicit, nec virium, nec opum , nec eruditionis, nec humanae calliditatis auxilio , nec
ullis denique praesidiis huius mundi:
quodque hactenus adversus regiam potentiam, adversus mundanam sapientiam , adversus haereticos mille modis ad impietatem instructos, breviter adversus omnes diaboli machinas inconcussa stetit, iuxta Christi promissum: Et portet inferni non prς- valebunt adversus eam. Κ A. Sentio& meis oculis , licet caecutient bus
10쪽
nonnihil affulgere lucis. Sed quod est illud unum praecipuum C A. Id
quidem iam tua sponte attigisti. ΚΑ. Q Aidnam 3 imprudens ξ CA. Sentis enim,ut ais, nonnihil lucis insulsisse
oculis cordis tui. Is nimirum est Christi spiritus , qui iam coepit energiam suam exercere in corde tuo, &quod coepit,uti spero , perficiet. Hic enim est arrabo divini spiritus, arcano amatu sic confirmans humanam
mentem, ut nec in serorum potestas, nec angeli, nec ulla creatura valeat
eam dimovere a fide & spe , quae est in Christo Iesu. Hunc affectum nulla hominum persuasio gignit in animis nostris, quod certissimum est argumentum, haec omnia divinitus agi. Nulla enim res tranquillat animum hominis praeter hanc philosophiam. Κ A. Felices quibus hoc conis tigit donum. C A. Oremus cum fiducia . continget & nobis. Κ A. Verum cum utriusque testamenti volumina nominas , mare magnum, ne