Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

32 EX PL. IN SYMBOLubi satis erat quam paucissimis comprehensum verbis. Philosophorum impia curiositas, haereticorum perversitas, verborum ac Symbolorum In duxit multitudinem. Quemadmodum versutia hominum effecit, ut in contractibus tot ta verbosis sit o- pus instrumentis. In nulla autem ecclesiarum diutius viguit pietatis ardor, fideique synceritas : in nullam

minus haereseon ac tardius irrepsit quam in ecclesiam Romanam. uti. nam non inundassent huius mundi

lenocinia. Quin hoc ipsum Symbolum, quod explicuit beatus Cyprianus, hoc nostro aliquanto est bie-vius. ΚΑ. Recita quaeso si molestum non est. CA. Ausculta. Credo in Deo patre omnipotente ; Et in Iesu Chri-lto filio eius unico, Domino nostro.QAi natus est de Spiritu Sanino ex Maria virgine : Crucifixus sub Pontio Pilato, & sepultus est: Tertia die

resurrexit, ascendit in coelos, sed et ad dexteram patris, inde venturus iudicare vivos & mortuos. Et in Spiritu Sancto, sanctam ecclesiam, remin, sionem

32쪽

A P o s T. ET D h cΑLOG. 33sionem peccatorum, huius carnis resurrectionem. ς A. Video multa prς-

termissa , nonnihil etiam additum. CA. Nec hoc dissimulat beatus Cyprianus , in primo statim articulo commonstrat additum apud orientis ecclesias potissimum, Credo in Deo patre omnipotente, invisibili & impassibili. Rursus additamentum, descendit ad inferna, negat haberi in Symbolo Romano. Similiter huius carnis resurrectionem, fatetur pronomen additum in ecclesia Carthaginensi. Desunt nonnulla, imo non desunt, sed ex aliis intelliguntur. Cyprianus non videtur addere, creatorem coeli & terrae, sed hoc colligit

tam sonat omnipotentem, quam omnia tenentem & omnibus imperantem : quae vox exprimit mundum a Deo conditum , sed admonet ab eodem gubernari ; Non gubernaret autem ab alio conditum. Quoniam vero & gentes ex Poetarum institutione credunt mundum a Deo

cooditum , idque tot verbis inculcat

B s libet

33쪽

3ψ EX PL. IN SYMBOLuM liber Geneseos, hanc particulam iudicabant evidentiore, quam ut fuerit exprimenda. Omissa sunt& haec Vizrba, QIbi conceptus est, quod in Evangelio natum est, dictum sit, pro conceptum est. Sic enim loquit ut

Angelus Iosepho : Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Hiicitaque vrax communis ad conceptum& aeditum foetum, visa est patribus accommodatior ad significandum divini spiritus munere tactum esse, quod nec in conceptione fuerit humana concupiscentia , nec in partu virgineae dignitatis & integritatis violatio: Ad haec conceptionis vox sonat informe quiddam & imperfectum. Paulatim enim in matrice concrescit semen, deinde animatur. Haec de Domini conceptione praedicare veremur. Rursum in sequenti articulo , oon dicit passus est, que admodum nos, sed crucifixus est quo

non tantum mortem eius, sed & mortis genus exprimeret: nec ad ditanor

tuus, sed tantum sepultus est. Ideo enim homines aguntor in crucem, ut

illic

34쪽

illic moriantur, nec sepeliuntur nisi certo mortui: & quum addit resurrexit , hoc est, revixit, satis aperte profitetur fuisse mortuum. Nec hic a

Cypriano discrepat Augustinus ita

repetens , Credimus itaque in eum, qui sub Pontio crucifixus est&sepultus. Nec dixit resurrexit a mortuis, sed tantum resurrexit tertia die. Nullus enim reviviscit nisi a morte. Sedet ad dexteram Patris , non addit, Dei, nec omnipotentis; quae duo verba videtur adiecta e Symbolo Athanasii. Qigid enim erat opus, quum paulo ante patrem nia appellarit, Deum omnipotentem Nec legit. Credo in Spiritum sanctum, ne videatur novum aggredi Symbolum: sed respiciens ad superiora, maluit subauiuite verbum, quod subaudie. batut in filio, Credo in Deum Pa trem, & in Filium eius unicum, Scin Spiritum sanctam. Si quidem eadem est fides, qua credimus tres personas unius essentiae. Mox in sinctam ecclesiam , omittit praepositionem, multis verbis causim reddens, quare B 6 nou

35쪽

36 Ex PL. IN SYMBOLu Mnon sit addentia: nec addit , catholicam , quemadmodum nec Augustinus addit in Symbolo : sed adiicit

interpretans, utique inquit, catholicam. Quid autem necesse fuit adiicere, catholicam, quum nulla sit ecclesia sancta nisi catholica, quam epitheton sanctam, discernit ab omnibus haereticorum, Iudaeorum ac gentium ecclesiis. Quum autem dicit, Et in Spiritu sancto , moxque subiicit, sanctam ecclesiam, omissa etiam praepositione, palam est Cyprianum non legisse in sanctam ecclesiam. Denique omnia est Mausela, & vitam aeternam. Ea satis intelligebatur, ex verbo resurrectionis , quo coprehenduntur piorum & impiorum diversa praemia et tum ex eo quod praecessit, iudicare vivos & mortuos , quemadmodum antea dictum est. Porro Cyprianum non aliter legisse quam recitavi , non tantum ex illius interpretatione , verum & ex epilogo , quem

in fine subiicit perspicuum est. Ostc-dens enim soli Patri, Filio & Spiritui

addi praepositionem, caeteris nequa quam s

36쪽

A Pos T. ET DE CALOG, 37 quam , ita recitat. Sequitur namque post hunc sermonem, sanctam ecclesiam, remissionem peccatoru, huius carnis resurrectionem : non dixit, in sanctam ecclesiam, nec in remissionem peccatorum, nec in carnis resurrectionem. Insuper expositurus, carnis resurrectionem , ita praefatur.

Sed ultimus iste sermo, qui resuriectionem pronunciat , summam to tius persectionis succincta brevitate concludit. An non aperte clausulam hanc appellat ultimam Z D uas porro Voces vitam aeternam , aliquis adiecisse videtur, vel ex Athanasii Symbolo , vel ex eo quod canitur in missa. Nec aliter legit Augustinus in libello de Symbolo , nisi quod pro, de spiritu sancto, legit, per lpiritum sanctum, & an adiecerit vitam Aternam, non satis liquet, probabile est eum cum Cypriano consentire: certe descendit ad inferna, non attingit, nec addit pronomen, huius carnis. Cyprianus autem quum in caeteris indiearit si quid discrepat,in caeteris quoque comonstrasset, si secus habuisset

37쪽

38. Ex PL. IN SYMBOLuM,

Romanum symbolum, quam ipse re citat. ΚΑ. Quum tanta ut in paucis verbis varietas , qua fronte quidam homines asseverant hoc Symbolum ab Apostolis communi assensu proditum, & quidem scripto Z Quis enim ausit in unius cuiustibet Apostoli scripto vel unum apicem addere aut adimere Z c A. Rex quidam Lacedaemonius roganti quamobrem Ephori non assurgerent regi, ob hoc ipsum, inquit, quod Ephori sunt. Similiter nunc tibi respondere possem, ob hoc ipsum sic asseverant, quod homines sunt. Si quid apud recentiores legerunt, retinent mordicus : si quidadfertur ex veteribus, quos non legunt, ut sunt religiose meticulosi , suspicantur sub omni lapide dormire scorpium. KA. Non est igitur hoc Symbolum Apostolorum Z CA. Maxime.

Quicquid enim hic traditur, Apostoli a Christo didicerunt, & quod ab eo didicerant, nobis bona fide tradiderunt. Pauca verba non mutant incommutabilem veritatem. Sed his

praetermissis , si videtur recurre ab imis

38쪽

imis ad sumim , ae de singulis percontare, quae suggeret spiritus. ΚΑ. Qitur patri datus sit primus locus me . docuisti, quod fons sit totius Deit

iis , omniumque rerum conditarii.

Sed quur patrem sola appellat Deum. filium tantummodo dominum, spiritum nihil aliud quam sanctum, quum sit omnium eadem Deitas ΘcA. Hae e est mysticae scripturae consuetudo, ut aliquoties de personis loquens, patrem Dei nomine signet; Velut ipse dominus in Evangelio: Si credi . tis in Deum, & in me credite. Et beatus Paulus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Deus proprio filio non pepercit. Sed ex innumeris scripturae locis liquido patet, unam & eandem trium esse divinitatem. Qibum dominus in Euangelio dicit ; Baptizantes eos in nomine patris & filii & spiritus sancti, nulli personae Dei nomen tribuitur , ut intelligamus tres unum esse Deum. Solus enim Deus per fidem ac baptismum remittit peccata. Interdum & filium Dei nomine designat:

39쪽

gnat: veluti quum dicimus Deum pro salute generis humani factu hominem, natum de virgine, mortuum& revixisse. Neque enim pater aut spiritus sanctus assumpsit carne aut mortuus est. x A. Potestne sensibili quopiam argumento demonstrari, quomodo tres personae distinctae dicantur , & sint unus Deus λ c A. Nihil est in rebus creatis, quod proprie diei possit si mile divinae naturae, nec ullae sunt hominum voces , quibus proprie loquamur de ea. Nec ullae sunt humanae mentis imagines , quae ad amissim , ut aiunt, divinae congruant essentiae. Et iniuria fit illi adorandae maiestati, si temere cum

humanis rebus conseratur. Dabo tamen simile, sed multum dissimile. Contemplare solem, &ab hoc manantes radios, tum ex utroque prO-fectum calorem. Ut sol est fons luminis & caloris, ita pater fons est filii, qui est lumen de lumine. Et ut a sole simul & radiis manat calor, ita a pa tre & filio procedit spiritus sanctus. Nunc mihi imaginare sole, qui nunquam

40쪽

APos T. ET DE CALOG. AIquam esse coeperit, nec esse desiturus sit, nonne ab hoc sempiterno sempiterni nascerentur radii, & utrinque proficisceretur calor aeque sempiternus ὶ Κ A. Prorsus. CA. Quibusdam placet haec collatio : mens , ratio &voluntas, eadem est anima : mens fons est, ab ho e manans ratio iudicat, ab utraque proficiscens voluntas amat. Ita pater fons est, filius hoc est ratio, charitas spiritus sanctus. Tertia maxime probatur eruditis, Demente, & verbo in mente

concepto: Quod si qua mens esset

increata, nimirum & huius verbum esset increatum. Verum ut spiritum sanctum hae similitudine complectamur, ponamus mentem,& ab hac nascens verbum , & ita seriens aliurum aures , ut nihilo secius in corde maneat , deinde spiritum, sine quo mens 'non profert verbum. Mens pater est, verbum in mente conceptum filius , prolatio spiritus sanctus. Habet nonnullam similitudinem & fons cum patre, amnis e fonte nascens cum fi lio , fertilitas agrorum, quam fons per

SEARCH

MENU NAVIGATION