장음표시 사용
21쪽
12 Ex PL. IN SYMBOLuMtio Pilato, crucifixus, mortuus & sepultus est, Descendit ad inferos, Tertia die resurrexit a mortuis, Ascendit ad coelos , Sedet ad dexteram Dei
Patris omnipotentis, inde venturus iudicare vivos & mortuos. Credo in
Spiritum Sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem , peccatorum remissionem , Carnis resurrectionem, & vitam aeternam, Amen. ΚΑ. Audio plane verbum abbreviarum. C A.
Et vides granum sinapis. Iam tenes opinor esse unum Deum, quae tamen appellatio complectitur tres personas, patrem qui solus a nullo est . filium a patre sine tempore genitum; spiritum sanctum ab utroque proceis
dentem. ΚΑ. Teneo. C A. Ne quid hic temporarium aut corporeum imaginetur sensus humanus , aeterna,
ineffabilia, incomprehensibilia sunt
omnia : ad quae caligat humana ratio , sola fide percipiuntur. Tres sunt proprietatibus distincti , sed trium eadem est stibstantia sive natu Ia , aut quod verbum quidam arbitrana tur
22쪽
ΑPos T. ET DE CALOG. 23tur aptius, essentia , eadem omnipotentia . eadem maiestas, eadem sapientia , eadem bonitas. Hic ternio
ordinem quidem habet, sed inaequalitatem prorsus nescit. Nullus enim est alio vel tempore posterior, vel dignitate inferior. Trium una deitas,& tres unus Deus. Hinc summa oritur symboli distinctio. Principem locum obtinet pater , secundum filius , tertium spiritus sanctus , qui charitas est, & utriusque nexus quidam ineffabilis. Pater condit universa, filius restituit prolapsa , spiritus
sanctus utrique cooperatur. TΑ. Accipio. CA. Sed in filio, quoniam solus assumpsit humanam natura nulla ex parte diminuta, aut mutata diis vina, quum sit una persona , triplicem tamen habet substantiam divis. nam , quum eandem habet cum patre & spiritu sancto, animam humanam & corpus humanum: qui quemadmodum ex patre Deo natus est verus Deus, ita ex homine matre natus est verus homo. Huic adhaeret eccle-sa , veluti corpus hominis adhaeret capiti.
23쪽
capiti. Quemadmodum autem divinus ille spiritus cogi utinat patrem cum filio, ita & ecclesiam Christo adglutinat arcano & in dissolubilivi; culo. Corpus igitur Christi mysticum quartam symboli partem occupat. Sunt aliae divisiones, sed haec ingredienti nonnihil llucis aperiet. Nuoc igitur tu vicissim recita symbolum , Κ A . Faci*m: Credo in Deum
Patrem omnipQ entem, conditurem coeli & terrae. CA..Habes primam personam. XA. Et in Iesum Clui tum Filium eius unicum, Dominum nostrum. C A. Iam ingressus es alteram symboli partem, quae tradit Christi divinam naturam, de qua diximus. KA. Qui c0nceptus est de spiritu sancto, &e. CA. Audis veram Sc
perfectam hominis in Christo naturam , mox auditurus humani gener is redemptionem. KA. Passus sub Pontio Pilato, crucifixus,imo I tuus & se pultus est. Cε huius phaetra tot certissima argum*nta .verumst om inem
24쪽
scendit ad inferos. CA. Audis quid egerit illa sacrosancta anima Christi,
id temporis quo corpus exanime requiescebat in monumento. ΚΑ. Tertia die resurrexit. CA. Audis capitis victoriam, membrorum spem. ΚΑ. Ascendit ad cassos, C A. Audis victoris triumphum. KΑ. Sedit ad dexteram Dei patris omnipotentis. CA.
Audis sempiternam& insuperabilem Christi monarchiam, cui data est omnis potestas in coelis pariter atque
tu terris. ΚΑ. Inde venturus est lucii care vivos & mortuos. CA. Audissecundum adventum. Prius enim
venit in humilitate carnis , servator omnium, post veniet in gloria patiis, iudicaturus & pios de impios , cuique
pro meritis suum daturus praemium. x A. Credo in spiritum sanctum. CA. Habes tertiam symboli partem. ΚΑ. Sanctam ecclesiam, &c. C A. Habes
quartam symboli partem , quae depingit mysticum Christi corpus ecclesiam. Iam si totum C Eristum accipias , non sunt nisi tres personae, Et congruenter Ecclesia sancta sancto
25쪽
spiritui annectitur. Illius enim munere sanctum est , quicquid in rebus conditis vere sanctum est , unde &a Paulo dictus est spiritus sanctificati nis. Ille est sponsi spiritus qui nunquam recedit a sinu sponsae: & quoniam ecclesia Graecis dicitur congregatio, per illum cohaeret , quicquid teliciter coniunctum est. Hic est or- his ille inenarrabilis, tres personas inter sese, & cum his pios angelos ac
pios homines in unum conglutinans. Nam ecclesiae nome potest& beatos
spiritus complecti, licet his redimu dis dominus non venerit, qui perstiterunt in felici statu, in quo fuerant conditi. Humanum genus quoniam in primis parentibns fuit prolapsum
egebat redemptore. Perge. ΚΑ. Saninctorum communionem. C A. Hanc
particulam sic quidam accipiunt , ut perappositionem exponat priorem, Sanctam Ecclesiam. Societatis enim vocabulum est ecclesia , & inter omnia Christi membra iugis & indivulsa coniunctio est. QAidam malunt his verbis significari septem ecclesiae
26쪽
clesiae sacramenta. Quidam omnium
bonorum operum communionem. x A. Peccatorum remissionem. C A.
Hic audis, quae sit huius civitatis politia in hoc seculo , in qu o ut non est: consummata felicitas, ita nec est perfecta puritas, nec plena saturitas. Itaque saepe fit, ut graviter prolapsis remedio sit opus , infirmis robore. Utrumque quum aliis modis,tum vero praecipue per ecclesiae sacramenta suggerit gratia Dei. Itaque quum audis, Peccatorum remimonem: audisparatam geminam medicinam, unam e sacro lavacro, alteram per poenitentiae Sacramentum. ΚΛ. Carnis resurrectionem. C A. Hic aperitur militiae finis, ecclesiae consummatio,& totius hominis vel aeterna felicitas, vel aeterna calamitas. ΚA. Et vitam aeternam. CA. Audis incomparabile stipendium quod imperator noster paravit suis militibus, si sui ducis exemplo, sub illius vexillis fideliter militantes, gnaviter sese gesserint usque ad mortem. Habes hu- ius salutiferae fabulae, Protasin, Epi-B 1 tasin,
27쪽
18 Ex PL. IN SYMBOLu Miasin , & Catastrophen, .habes actus omnes ac scenas coelestis illius Cho-1agi ineffabili dispensatione digestas. κA. Sunt qui subtilius distinguant
c A. Sunt aliquot recentiores, qui pro duodecim articulis faciunt tredecim, sunt qui quatuordecim , non iuxta sermonis ordinem, sed illud sequuti, quod omnes articuli pertinent,aut ad divinam naturam omnium personarum, aut ad humanam Christi aut ad corpus Christi mysticum. ad horum quodque accommodant certas particulas, itaque conficiuntur quatuordecim. Verum haec ad id, quod agiamus, haud multum habet momenti. Ad istum enim modum fas esset & alias comminisci distinctiones, ut variae sunt ingeniorum formae, variaeque rerum earundem considerationes. Illud est omnium caput, quod hie dicit mundum a Deo potenter conditum, & ab eodem Deo per filium sapienter & misericorditer re demptum, initium ac decursum ecclesiae arcanis affatibus eam gubernante spiritu sancto, consummatio
28쪽
nem ecclesiae, quum filius regnum integrum ac pacatum tradit patri. KA. Quidam singulis Apostolis accommodant singulos articulos. C A. Si verum narrant isti, falluntur qui malunt esse quatuordecim articulos.' Sed istuc tamen utilitet excogitatum est, quo videlicet illiterati eadem opera tanquam per imagines ordine dispositas simul & Apostolorum nomina , & atticulos singulos infigant
memoriae. Vehementer enim conveniret , ut omnia Christianorum conis clavia tabulis huiusmodi decorarentur. ΚA. Deum immortalem, quam
copiosam philosophiam tantillum Symbolum complectitur. cA. Atqui probabile est apud priscos fuisse aliquanto brevius, siquidem illi videntur finisse Symbolum hac clausula, Inde venturus est: iudicare vivos &mortuos. Id colligere licet ex Athanasii Symbolo, qui quum explanet hoc symbolum nihil horum attingit nec ultra progreditur Symbolu quod pro Niceno refertur in Canonibus,
nisi quod addit, & in Spiritum Saa B s ctam:
29쪽
ctura: alioqui multis verbis discrepans, tum ab hoc, tum ab eo quod canitur in milia , quod videtur esse Synodi Constantinopolitanae. Colligitur item e Tertulliano, veluti e libro adversus Praxeam. Rursus libro de virginibus velandis in principio. Item libro de praescriptionibus haereticorum. KA. Redundat igitur quod adiectum est c A. Bona verba. Sed ob contentiosos & cramos illa sunt adiecta, quo sermo foret expressior verius quam plenior. Nam quum audis: Qui conceptus est de spiritu sancto , audis tertiae personae professionem. Rursus cum audis Christum
esse passum, simul intelligis ecclesia,
pro qua passus est. Neque enim pro angelis, qui non egebant, aut pro dPmonibus, qui prolapsi sunt irreparabiliter, passus est dominus, multo
minus pro brutis animantibus. Simul audis fontem universae remissionis. Nec enim baptismus aut poenitentiae fac ramentu aliunde essicax est, quam ex sacrosancta morte domini. Item
quum audis: Resurrexit, ascendit in
30쪽
Apos T. ET D sc ALOG. yreaelum: vides ostensam carnis resurrectionem, quam certa spe exspectamus omnes. Neque enim caput in coelo regnans patietur sua membra esse trunca ac dimidiata. Totus ille resurrexit , toti resurgemus & nos. Postremo quum audis , Inde venturus iudicare vivos & mortuos a Vox
iudieandi designat diversa praemia piorum & impiorum , quod post explanatius dictum est, Et vitam aeternam. TA. Quur hoc Symbolum dicitur Apostolorum CA. Ut titulo distinguatur ab aliis Symbolis, Niceno, Constantinopolitano, Athanasii, & aliorum complurium. Et probabile est: hoc omnium fuisse primu. gemadmodum autem apud pristos illos barbaros , simplices, fraudium ignaros bonaeque fidei viros aut nullae erant syngraphae in contractibus
etiam maximis, aut quam brevissimae, satis erat in charta notare , tot
agrorum iugera libere dono lego vetali ecclesiae: ita quamdiu vigebat in animis hominum fide i synceritas, aut non erat Opus hoc chirographo, aut