Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

I 2 EX PL. IN SYMBOLuM plusquam infanti proponis ' CA. Habent, uti scis, humanae disciplinae rudimenta sua. Habet & haec philosophia coelestis elementa sua. ΚA. Unde petam ista rC A. E Symbolo quod

partim ob auctoritatem, partim ad discretionem aliorum, apostolorum dicitur, veteres interdum appellant regulam fidei. Is est termo paucis verbis complectens summam eorum, quae omnibus nec ellario credenda sunt ad salutem aeternam. Hoc Symbolum olim qui adulti baptizabantur, publicitus ore quisque suo recitabant Catechumeni, priusquam a qua salutari tingerentur. ΚΑ. Q Hur appellatur regula si dei ξ C A. Quoniam ad hunc inflexibilem veri gnomonem diriguntur & corriguntur Omnes hominum opiniones, ac mille modis a recto divaricantes Ethnicorum , Iudaeorum , & haercticorum errores. Simplex enim & immobilis est divina veritas quae ait: Coelum &terra transibuntiaverba mea non transnibunt. Κ A. Sed quid sibi vult symboli vocabulum Z C A, Symbolum

12쪽

Graecis dicitur a quod nobis est confero. Ea voce multifariam usi sunt Graeci. Nam symbolum interdum appellant signum quod imprimitur epistolis ac vasis, ne resignentur a quibus non oportet. Interdum symbolum dabant ex condicto

celebraturi convivium , ne cui integrum esset se sit bducere. Iam & inter

sponsum & sponsam ex consensu, mutuo datur symbolum , ne liceat a pacto recedere. Denique militibus sub iisdem signis merentibus dabatur symbolum interdum vocale , quod certis verbis tradebatur, interdum sine voce quod illi vocant Ideo fiebat, ut sub eodem imperatore militantes inter sese agnoscerent, & siquis hostium tentaret facere fucum, cum hac nota deprehenderent. Κ Α.

Ista quidem dilucies, sed exspecto

congruentiam appellationum. C A. Vides in baptismo crucis figura consignari frontem renascentis. Et beatus Paulus Corinthios Euangelium professos epistolam suam vocat, non quidem atramento scriptam in mem-- branis ,

13쪽

I Ex PL. IN SYMBOLuMbranis, sed in cordibus spiritu. Spiritus autem dicitur digitus Dei. Mentem sic obsignatam Deo semel, nefas est resignare satanae. Et idem Paulus Corintniis ita loquitur; Habemus thesaurum hunc in vasis fictilibus.

Mens igitur hominis per baptismum fit vas sancti spiritus, quod obsignatur sigillo fidei, imo Christus obsignavit sanguine suo. In Euangelio

vero dominus regnum coelorum, hoc

est, Euangelii gratiam splendido convivio comparat, ad quod vocantur

omnes omnium hominum nationes.

QiSisquis autem in baptismo proses.sus est Christum, symbolum in hoc

maῖnificum convivium dedit, ut iam resilire non liceat. Ad haec crebro legimus Christum sponsi nomine designari, quemadmodum ecclesiam nomine sponsae, velut in Cantico mysti- ,& Ioannis 3. Quin & singulorum animae in prosellione fidei nubunt sponso Christo. Declarat hoc Paulus scribens Galatis : Despondi enim vos uni viro , virginem castam exhibete Christo. Idcirco utri nque . datur

14쪽

Apos T. ET DE CALOG. Is

datur symbolum , nefas sit unquam moliti divortium. Christus impartitarrha spiritus sui. Homo corde credens ad iustitiam, & ore profitens ad salutem , vicissim dat symbolum Christo. Huius coniugii magnum, ut ait Apostolus , mysteriu est, quod in dissolubili vinculo coit inter Christum & ecclesiam. Κ A. Equidem rebar antehac virgines monasticum institutum profitentes tantum Christo

nubere, C A. Renubant quidem illae potius quam nubunt,& in sponsarum ordine primas tenent , hoc sponso propiores quo similiores , sed in ba-' ptismo etiam nautarum & aurigaru,& sutorum animae fiunt Christi sponsae. Et idem Symbolum datur omnibus, aeque mendico contemptissimo, ac regum potentissimo, Ea profecto res piam quandam superbiam addere debet iuxta mundu abiectis, quod in his quae sola veram conferutfelicitatem, quia vere magnos, Vere divites, Vere potentes , vere nobiles

reddunt, cum quibustibet opulentis monarchis paria faciunt. ΚΛ. Inauditam

15쪽

16 ExpL. IN SYMBOLuMditam narras domini benignitatem. CA. Phy. Quem rei ieiat agnus ille mitissimus, qui latronem in cruce profitentem protinus invitavit ad nuptiale convivium , & ex sceleroso

atque in ipsum blasphemo fecit regni consortem λ Κ A. Profecto hactenus mire quadrant omnia. CA. PO-stremo qui sacro lavacro renascutur, profitentu Euangelicam militiam, dantque nomen imperatori immortali Iesu Chiisto, huiusque sacramentis militaribus obstringuntur, ac donativum spiritus accipiunt, ut iam extremae perfidiae atque etiam ingratitudinis sit ab hoc principe ad tyrannum Satanam deficere. Deficiunt autem non solum qui Christum abnegant,& ad T urcam aut Iudaeos tranS- fugiunt, verum etiam qui toto pectore mundo mundanisque commodis

dediti sunt. Labitur enim & iustus, vel septies in die, sed mox erigitur vigore fidei, quae velut ignis semper ad coelestia nititur. Κ A. Utinam ille spiritus dignetur inscribere cordi

meo, & quod scripsit, inviolabili

16쪽

symbolo obsignare. C A. Utinam dignetur tuo meoque cordi thesaurum illum inaestimabilem committere, &quod recondidit, suo tueri signaculo. Κ Α. Sed illi membranam puram,& vas mundum praebeamus oportet. C A. Imo & istuc ipse praestabit nobis , quanquam non sine nobis. Κ A.

Quam felix illud convivium , quod& hic habet iuge gaudium mentis sibi bene consciae,& ad coeleste convivium transmittit. CA. Imo quam felix coniugium , quod nOS unum reddit cum Deo, cui adhaerere summa atque unica felicitas est. Κ A. Sed militia Jaboris vocabulum est. C A. Nemo coronatur nisi qui legitime certaverit. Sed quod hic molestum est, momentaneum est, corona sempiterna est & immarcescibilis. Τ um hoc ipsum, quod hic est laboris. tot solatiis condulcat ille spiritus, ut

caetera non patienter modo, verum

etiam alacriter perferantur. Vita liqc velimus nolimus militia est, aut Deo militandum est , aut Satanae. Qui

Satanae militant, qui princeps dici-

17쪽

I3 Ex PL. IN SYMBOLuMtur huius mundi , duriora tolerant,

quam qui militant Christo. Nec minus gaudent Christi milites, quam illi qui terra marique venantur dulcia , sed aliter, imo soli vere gaudent.

Iam vero stipendia, immane, quam sunt diversa. Sempiternum in coelis triumpham agere cum duce Christo , & aeternis ignibus tradi cum Satana tyranno. Κ A. Mirum est itaque vulgus hominum ad hunc moda vitam agere. C A. In causa est, quia multi symbolum ore pronunciant, pauci corde credunt, aut si credunt frigide credunt. Κ Α. Iamdudum auis

dite lubet coelestis philosophiae rudimenta. CA. Rudimenta sunt , sed quod hic infimum est, superat omnia fastigia mundanae sapientiae. Q niam autem melius citiusque percipimus ea quae discimus avide , qui tradunt humanas disciplinas, solenteas discipulis variis nominibus commendare, potissimum autem, auctoris, materiae, formae, & finis. Κ A.

Non satis assequor quod dicis. C A. Veluti medicina auctorem habet Hippo

18쪽

Apos T. ET D E C A L o G. 19 Hippocratem , & ii poetis credamus, Apollinem. Versatur circa res quae iuvant offenduntque corporis valetudinem. Haec est materia , constat cognitione rerum naturalium & experimentis. Puta hanc esse formam. . Finis est, corporis bona valetudo, quatenus hic datum est recte valere. Κ A. Nulla quaestus mentio. CA. Is

fortasse scopus est quorundam artificum, sed tamen artis scopus est, prospera valetudo. Itidem Stoica philosophia auctorem habet Zenonem, tractat quid turpe, quid honestum, colligit dialecticis rationibus , promittit animi tranquillitatem , sed in

hac vita tantum, eamque falsam. Nihil enim vere tranquillat animum

hominis praeter gratia Christi, quam illi ne per somnium quidem noverunt. At huius philosophiae , cuius

tu candidatum nunc agis , auctor Deus, materia. pia vita, torma, afflatus aeterat numinis, finis vita coelestis. Imo ut melius dicam, haec omnia Deus ipse est. Ac Zeno quidem in multis & fallit & sallitur ,&quoniam

19쪽

ro EX PL. IN SYMBOLuM quoniam in scopo hallucinatur , necesse est, ut in mediis quoque caecutiat. Caditerum hic ubi Deus est omnia in omnibus, nullus esse potest error, nulla nubes, nulla ambiguitas.

Ipse est initium , ipse progressus, ipse

consummatio. Iod si reperiuntur, qui humanas disciplinas su inmis laboribus, magnisque impendiis, multo tempore discere student, quanto pectoris ardore par est hanc philosophiam perdiscere, quae a Deo vero

prosecta, per vitam immaculatam, miro compendio deducit ad illam beatam immortalitatem Z ΚA. Profecto vere preciosum narras margarim tum, quod omnibus divenditis merito debeat comparari. CA. Etiam vitae iactura bene emitur, imo mille mortibus vili emeretur. Porro non arbitror esse necesse hic ea commemorare , quae te benevolum reddant, attentum ac docilem. Magnus est ad

protech um stimulus, amor doctoris. Quid autem amabilius Deo , imo quid omnino praeter illum amabile Quis aut e somnolentus audiat certo

20쪽

Aposae. ET DE CALOG. at

pollicentem aeterna gaudia ξ Facile vero docilis est, qui & amat Deum super omnia uni credit in omnibus nihil Κ A. Magis ac magis inardescit animus. C A. Sed sit haec, si videtur, prima Catechesis , quam ubi tecum animo volutans quodammodo ruminaveris, impios rata divini spiritus ope, ad me redia γ , reliqua perceptu u4. ΚΑ. Fies.

T crevit reliqua audiendi sitis. CA. Gratia bς ignissimo. spiritui Christi: superest ut in primis tibi recitetur symbolum: quod eo facilius tenebis i ii intellexeris, & rei sim-

maim ordinemque cognoveris. Κ Aa Expecto. C A. Asculta. Κ A. Hic sum. C A. Credo in Deum Patrem omnipotentem, crsatoreFn coeli & terrae, Et in Ieium Chi istum Filium eius urenicum , Dominum nostram. Qui conceptus est de Spiritu sancto. nam

tus ea Maaia virgine, passus sub Pon-

SEARCH

MENU NAVIGATION