장음표시 사용
111쪽
staretur Matrimonia cotra leges aliqui,& in gradibus illicitis contraxerant, ipque iis multos annos vixerant3persectum a nostris ut legibus pon- tisicia auctoritate soluti easdem uxores retineresne peccato possent,& initae quae suerant nuptiae, ratae iam ut haberentur.
MON Ni Hic funestus Collegio nostro hic annus
morte trium Fratrum : ex quibus Scipio Vi mercatus nobilis adolescens, quanquam tertium ab ingressu Societatis annum vix absoluerat, eos tamen in verae pietatis atque omnium virtutum cuisu progressus habebat, ut multos non modo suae aetatis tirones, sed etiam grandaevos ac Veteranos Christi milites longo post se interuallo relinqueret. Atque eum talem breui sore iudicabant ipsa religiosae vitae principia. Postquam enim vocante Christo in hanc militiam dare nomen decreuit , atque ad nostra signa accedere; ita se ipse
abnegauit, ita se suaque omnia reliquit, t omnem lui suorumque amorem ad unum Christum transtulisse,illum unum cogitare,in illo uiuo conquiescere facile cerneres.Illius igitur ad imitationem cum se totum composuisset,nihil iam ex huius vitae commodis amare aut appetere, paupertatis esse amantissimus, veste gaudere attrita,vili, lacera; elegantiore, nisi ius ius, nunquam uti; de pane ostiatim mcndicando saepe agere cum Rectore;tanto sui contemptu, ut se infra omnes iq- fimos deprimeret; tanta vitae innocentia, Vt consessionibus vix unquam materia suppexeret abso- lutionis. Haec tanta adolescentis ih nouo homine Armando alacritas, & piςtatis ardor, incredibile
ὀictu est quantum ti buerit momenti ad conno-
112쪽
no PROVINCi A VENETA. uitios animandos,& ad verat pietatis studium '
citandos. Nam, cum & propter inorum suauitatem, & ardentem in omnes charitatem, impense eum Omnes amarent, multumque cum eo ac libenter essent; diuturna consuetudine ac multa fomiliaritate factum est,ut,cuius ingenio ac moribus mirifice gaudebant, & in quem, velut in persectissimum veri nouith exemplar, intuebantur, in ipsius vitae similitudinem paulatim non sine magna Superioris voluptate transirent. Et quo- uiam nouos Christi milites ille esse quam optimos cupiebat, ita cum iis perpetuo vixit, ut in ipse quod reprehenderet, nemo; quod laudarent atque imitarentur, haberent omnes. Verbum otiosum ex illius ore postquam societatem es: ingressus,
aut nunquam excidit, aut perquam raro: patriae, parentum, confinguineorum nulla unquamentio, nisi re ita cogente. in ipso Societatis ingressia l' . illud precatus a Deo est, ut nisi Societatem in patria videret, patriam ipse nunquam videret.Aliam lvidelicet ille patriam spectabar, alios ciues, alios amicos : atque huc, quoniam imbiberat ieiuniis,
orationibus, castigatione corporis facilius perii nire se posse; tanto studio atque ardore ea est amplexus, ut ne valetudinis quidem periculo quidquam de iis remitteret, aut omnino temperare G bj potuerit. Tulit magnum suae pietatis fructum. Cum enim lenta febricula, qua paulatim coni buit, lecto eum affixillet, iamq; ex perpetua mul- ltorum mensium cubandi necessitate totum com doluisset corpus; in tam lonso molestoq; morbo ita ad omnem patientiam a Deo est animatus, inon modδ vi nihil unquam ulla de re querere-
tur, verum etiam ut grauiores cruciatus ferre pa-
i ratum se diceret, si ad Dei gloriam id conducere l ideretur. Quamdiu aegrotauitlaegrotauit autem
113쪽
PROVINCIA VENETA. III diui nullus illi iucundior unquam sermo, quam de Deo, nulla gratior lectio, quam eorum librorum, qui vel ad pietatem valerent, vel caelestium rerum amorem excitarent Assidebat aegrotanti frequens magister eius in humanioribus, dc ex phs scriptoribus petenti ea legebat, quae 3c tempori maximὰ conuenirent & personae. Sub vitae finem rogauit eum adolescens,ut Dominicς passionis historiam per partes sibi legere ne grauaretur.Datum hoc ei libenter, atque ita, ut ipsius arbitrio permiti re-
lux quantum sibi legi quotidie vellet. Clim lectio Ja Matthaeo coepta per omnes Euangelistas ita 'duceretur, ut complures dies in primo, complures in secundo, complures in tertio ponerentur δίquarto; ita attemperate ultimi Euangelistae vitima pars in vitimum vitae diem incidit, ut iam tum
ab initio, quantum sibi ad mortem spatij superes.set praescisse,& pro dierum ratione, partium quoque statuisse modum videretur. QEo die via cum sumpsit, animaduersum est tanto eius animum gaudio perfundi, ut manantibus lachrymis celare iam ipse non posset,& caelestis vitae arrham ei a Christo datam, facile appareret. Adventante iam morte, dici non potest quanta in illo vultus serenitas, quanta animi conuantia Sc tranquillitas. Iacebat compositis in crucis formam brachiis, dulcissima Issu ac MARr Ignomina creberrimExsurpans. cumque in Redemptoris pendentis in ligno effigiem aliquoties oculos coniecisset, iisq; mox clausis,totoque corpore immoto, vel m'r- tui iam , vel sopiti somno speciem aliquantisper praebuisset; repente veluti excitatus, dc Christum praesentem cernens, Libera inquit anima meam; eedo enim iam, nec diutius resisto aut sero. Quo
Zicto placidE & quietestatim in Domino obd0rmivit. Hanc acerbitatem & tristitiam fuere quη
114쪽
temperarent, non pauca, Congregationi im
ctus, maxime Transalpinorunt, doctrinae Chrisstianae incrementa, frequentes & publicae de ea disputationes, ut solemni apparatu, ita cum in-' credibili Episcopi gaudio , ut ipse assirmaret vix tenere se lacrymas potuisse. Duo ingeniosi adolescentes exercitiis spiritualibus exculti, qui & in Societatem postea recepti. Mulierculae alia quot flagitiosae atque impudicar ad aeternae salutis curam, & melioris vitae studium excitatae. He- . braeorum Rabinus, magni vir & ingenij & nom1-nis, ab natiua suorum perfidia ad Christi fidem cum quaternis liberis traductus ; cum pri is domi nostrae diu Christianae doctrinae mori hus, petente Episcopo & Canonicis, probe institutus es.set,& cum ingenti totius ciuitatis gaudio in summa aede summa celebritate baptizatus. Inter liberos , virgo erat nubilis honesta facie ac liberali. Voluit hanc Praetor, flagitantibus id Iudaeis, demutandae fidei voluntate interrogare. Aderant ex altera parte Iudaei, ex altera Chri iliani. Illa ad hosesim se recepistet, conuersa ad illos, primum salutari se muniit signo idque, ut ipsa assirmauit,ea gratia,ne quid sibi suae gentis, quae bonam mentem ipsi inuiderent, praestigiae nocerent. Deinde iudaismum detestata , Christianam se esse velle elara voce testata est. Perspecta puellae fide aevoluntate Praetor gauisus est vehementer, eaque
collaudata, sibi illam filiae loco esse iussit ; se illi
paraturum maritum, se numeraturum dotem. At
illa, Ego vero linquiti mi pater istum animum linbenter accipio, de nuptiis ac dote totum remitto; quando sponsum mini ego iam delegi Christum. atque haec verba paucis post diebus recomprobauit, inter Christo sacratas virgines perpetuam eastitatem amῖlexa. Consentiente P. N. Generali
115쪽
PROVINcIA VENETA. traductus est nouitiatus Novellaria Patauium, xt infra dicetur, itaque disposita habitatio Pat
. uina atque partita, ut 'uamquam eodem domicilio viantur Theologi nostri & nouith; nulla
tamen si inter eos communicatio aut consuetudo: atque ut vix paulo plus quam viginti Nouel lariae noulin ali doterant, Patavij nunc se Equino uaginta sustentantur, magno,ut speramus, in posterum totius prouinciae bono.
AONA hoc anno Collegio nostro tranquilli-
non contemnendum in omnibus nostris vitae ad Societatis normam dirigendae studium:sacerdotes, magistri,scholastici, Coadiutores itrenue in suo quisque munere versati D ctrinae Christianae cuiusmodi ratio sit, vel hinc antelligas, quod in eam ex prima nobilitate viri ac reminae pari studio incumbant Docentium in-i dustriae discentium respondet alacritas & prosectus Reperri puellet infra quartum aetatis annum, quae mutuis interrogationibus, publicὰ praeposito praemio,ita se exercerent, ut pariter appareret bonitas, & memoriae firmitas, & piae institutionis amor. Factum hoc a puellis etiam nubilibus, inter quas duet ex illustri utraque fami,
tia tanta cum vincendi cupiditate, ac smplicis animi significatione, ut magnam afferret omnibus cum voluptatem, tum admirationem. Vtiliter e iam posita a nostris opera cum in sacrarum virilinum confessionibus,carceribus, nos comtis,alus que locis piis, tum maxim E in templo nostro. virgines aliquot rebus humanis nuntio remita. monasticam vitam amplexae, aliae apud suos castitatem Christo perpetuam dicarunt. Famosa
116쪽
yr PROVINCIA VENETA. quaedam mulier . quam ob lasciuum corporis o natum vulgo mimam dictitabant, mariti precibus, ut ad nbstras conciones accederet, frustra diu fatigata;tandem importunitate victa, cum accensisset, adeo delenita est ac permota, ut statim co- gitare de deligendo sibi ex nostro Ordine,de quo male ante,& loquebatur, & sentiebat, confessario coeperit. Qua in cogitatione cum dies amplius quindecim, nihil aliud quam nimiam seuerita- 'tem ita enim sibi animo finxeratὶ verita fluctu as set, tandem diuina ope adiuta se ipsa confirmat sacerdotem adit, peccata aperit. Sensit illa statim pietatis igiaculos: quibus paulatim excitatis bre- iri temporis spatio adeo est inflaimmata, ut totius anteactae vitae criminibus diligentissima conses- sione detectis ac purgatis, tota ia veluti alia facta in salutis suae studium incumberet, & in amorem IesuChristi raperetur Positi igitur extemplo ame- tbysticaeteraeque gemmae ; posita monilia, inaures, armillae, posita totius corporis ornamenta:
pro serico iam in deliciis illi esse lana, eaque vul- garis, pro pretioso elegantissimi operis, quo gau- dere sol ita, colobio, lineum gestare ad collum dc
humeros velum; nuncupato etiam voto hoc tam
vili neglectoque habitu se usuram per omnem vi- tam. Inuidere illico mulieri in tam salubri contalio daemon, pietatis semina ne adolescant, turba- re eius animum ac labefactare variis tentationi- bus aggreditur; sed nequidquam. Persistit insan- cto proposito illa, hostemque vincit, ea ratione maxime, qubd a conses rh consilio nunquani ne latum quidem unguem recedat. Tota nunc est in quaerenda virtute, in rerum spiritualium studio, dc contemptu domitura carnem, si per confessi
rium liceat, quotidie flagellis, cilicio,ieiunio,sti badio,separatione tori. Nullum intermittit diem
117쪽
: PROvINCIA VENETA. os . sustunt, quin caelesti pane se reficiat. Christianae sidet elementa diligentissime atque optimὰ do ceti multas iam seminas suo exemplo dc oratione nostrum in templum confessionis ergδ addu- xit;in iis impudicae vitae quandam,quae relicta a- mash, a quo alebatur, c0nsuetudine, apud piam quandam mulierem nunc vilissima in veste, iei niis, orationibus,lacrymis,diverberatione corporis propitiare sibi Deum tota mente insistit. - dam honesto loco natus cum confessione aliquot annos abstinuisset; sacerdotis nostri opera, apud quem de totius vitae peccatis est confessus, aded
modo vidnimicis libenter ignoscere, sed etiam magnam pecuniae flammam restituere nihil recusarit;illud etiam confirmans paratum se esse quidquid habeat tradere, mod6 animae atque aeternae . . saluti consulatur. Insignis verb alterius cuiusdam' pietas, & antinas Christo adiungendi studium. , Hic clim puer oliua nostra requentans gymnasian praeceptorem audisset de B. Mariae Magdalenae laudibus disserentem adcd in illius amorem e arsit, ut adultus iam, & sacerdos Massiliam atque ea loca, quae illius vestigiis impressa, & angelicae vitae ratione nobilitata d c0nsecrata sunt, omni . nos bi adeunda, pieque veneranda existimarit. Hinc Bergonium ad stos reuersus toto animo addi reuocandas a turpitudine meretrices se conuertita Congregatis igitur in quodam templo principum virorum auctoritate compluribus, adeo - denter eas per mensem integrum singulis diebus . ad Masdalenae imitationem est cohortatus,vi ab
impudicissimi corporis quaestu ad castitatis de i Christiana: vitae cultum septem iam traduxerit,
xxdecim aliae eiuslem oratione permotae, non
longe ab hoc conino abesse videantur. Hanc ille
118쪽
cundum Deum , nostrorum hominum cohortationibus , ac piae institutioni libenter acceptum refert. In domo hospitali excepta a nostro face dote consessio adolescentis,qui quartum & vic
simum aetatis agens annum, nunquam tame ante. erat consessus , nunquam ad sacram synaxim accesserat. In publico catacere auditi complures,
quorum alij sex, alij septem, alij etiam decem annos consessione abstinuerant. Reperti ibidem a groti, qui, nisi accessissentae nostri, morituri suerunt absque consessione, uti mortui sunt sine E charistia & sacra Vnctione. In fide etiam nonnemo, in qua diu summo cum periculo nutauerat, confirmatus, & adorationis consessionisq; 'sum mpitos annos intermissum sed quod de diuina prouidentia, de daemonibus atque inseris, de gehenna caeterisque rebus eiusmodi vehementer dubitareti ita reuocatus, ut se ipse iam ulcisci cogitet,& perniciosum errorem Capucinae vitae au-' ueritate corrigere se velle dicat. Gymnasia sunt stequentia cum reliqua omnia, tum maxime Logicae. Ea c.m est legi coepta, discipuli fuere ad centum sexaginta, plures etiam futuri, si plures capere locus potuinet:pauculis ex eo numero delapsis,reliqui adhuc acriter incumbunt. De Congregationibus B. Virginis utraque satis copiosa.
Et ia adolescentulorum indoles,magnu Christian: perfectionis studium : ex iis eodem pene tempore septem facti Capucini, duo in nostrum Ordinem cooptati,alij in alias Religiosorum hominum semilias se aggregarunt. Et quoniam ad sanistissimae Matris patrocinium quotidie confugiunt plures, ad superiores duas addita eli hoc anno tertia , semin*rium videlicet sutura illis. Coogregat num aumerum aequare etiam
119쪽
toria c*perunt.Ex iis unum sacerdotuni,steriam inferioris ordini clericorum , tertium nobili rum ciuium. De omnibus magna spes atque ex
pectatio, sed maxime de primo , qud concurrit quidquid est: alicuius pretij in tota ciuitate.
F τ si in Collegio hoc Soch minus triginta ha-
bitarunt, adeo tamen frequentes alips c n stris habuimus, dum ultro citroque commeant,
i aliquando uno mense ducenti nobiscum suisquisque diebus vixerint. Et vero hic annus aduentu P. Visitatoris, qui sic duos menses haesit integros , & diuturniore apud nos duorum Prouincialium alterius alteri succedentium commoratione, non unum huic Collesio peperit bonum. Vna cohortatione , nostri quidquid apud se rerum piarum superioribus annis permissu lane et Obedientiet collectum habebant, uno animo omnes attulerunt, ea maxime B P.N.lanath sententia pςrmoti : Quanto qui que erga Deum erit liberalior , tanto liberaliorem erga se ipsee experietur Deum. Rependit igitur vicem bonus Domianus , qui plurimos ad templum nostrum expiandos, adolescentes autem nobiles ad scholas, neq; verb paucos ad Societatem, plures etiam ad exei citia nostra spiritualia, tum in Collegio, tum s iis peragenda adduxit. Ex duodeuiginti,qui Societateiri poscebant, quatuor primi admim. Eorum unus pat m, cui erat unicus,impulit, Deo ipsum ut libenter offerret ; id quod factum, nonnne lacrymis:reliqui tres vocantem Deum secuti statim,strenue se gesserunt. Parentes,quibus insciis atque incontestis id acciderat, re cognita,
more permoti, Novellariam, qud profectos au-HIS 3 dierant,
120쪽
uerant, cum contendissent,a filiis egregie ad pi '
lateiri animati reuerterunt. Et unus eorum a quo
magis metuebatur, uti viro potente ac nobili, Bononiam ubi venit, eo ipso in cubiculo, ubi filius rerum caelestium commentationibus pie vacarat, generali consessione se expians, filium denique alterum, & fratris filium excolendos in nostris scholis tradidit. Mem'rabile etiam in eo, qui filium unicum obtulerat, illud est, qudd cum &ipse filium iam nouitium visisset, quasi nouo spiritu afflatus, exclamans inquit, Vidi, vidi castra
Dei e utinam niihi uxor non esseti nam & ipse ad Vos confugerem, uti ne una cum filio salutis aeter-nx praeceptis imbueretis. Caeter imaliis data spe
admissionis ea est cura, non modo ut se ipsi seruent,sed ut variis pietatis operibus addicti, scholasticos nostrarum classium, & alios quoscunque possint, ad meliorem adducant fruge ui. Est inter
illos clericus annum agens decimumquintuta', cuius ingenium ac diuinae voluntatis cognoscen
dae studium ex ipsius litteris, quas ad P. Rectorem dedit,intelligi potuit. In iis erat, cum quodam die Sanctissimam Eucharistiam nostro in templo
sumpsisset, inieci am sibi es e diuinitus religios edisciplinae cupiditatem, ac potissim sim Societatis; de qua quoniam statuere ipse no potuerit, iiDfisum ingenio suo, a Deo quaerendum & peten' dum consilium putasse, flagris,ieiuniis, precibus demerenda sibi illius voluntate. Diuerberaui igitur me inquiti mane tantisper, dum psalmus Misebis, vesperi, dum ter recitari facilὰ potuerit,
idque per dies quindecim ; ieiunavi in honorem Beatissimae Virginis diebus sabbati item quindecim ; ossicium Spiritus sancti recitaui integroriense. Addit deinde alia sene magna pietatis in-ricia, duos integros tria & triginta templi B. ste-