장음표시 사용
161쪽
16o PROVINCIA LUSi TANIAE. opera sacra consessione lustrata est. Proiectae militum libidini fraenum iniectum exactis repente mulierculis antequam soluerent.Alia id genus es secta permulta tanto cum ipsorum bono, ut nihil amplius in milite Hispano desideres. Naufragi praeterea Angli in portum reducti consilio, ope, gratia identidem adiuti. Ex iis unas respexit Catholicam fidem. Nauata sua quoque triremibus opera, aegris in valetudinario, vinctis in custodia.& operaepretium fuit. Aliquot carcere demissi: decem ad extremum supplicium aequo assimo subeundum erecti. Complures etiam ex foro nostris deprecantibus sine controuersia discessere. Quaestus qui tu odia hominum incurrunt, sublati. Restitutiones factae magni ponderis & momenti. Aleatores a ludo ad Sacramentorum frequentem usum adducti. Tantum porro est in hac urbe huius domus nomen atque opinio, ut omnes
omnium ordinum Religiosi sque ac ciues, si quid prauius incidorit, nos consulant. Doctrina Chrisstiana tota urbe indies personat auditorum fie-quentia insignis & fructu, alliciente plebem animos'; pueriles praemioru magnitudine. Amplius enim quam quinque sacrarum imaginum millia eoronarumque B. Virginis totidem, aliaque id genus puerorum allectamenta minimὰ contemnenda, distributa. Doctrinam porro Sodalitas, quae sibi B. Virginis a doctrina praescripsit nomen, n uis aucta decretis Pontificiis ad peccatorum veniam cosequendam ter in anno, celebriorem reddit. Vt autem solitudinis & inopiae angustiis nostrorum se charitas dilatauit, sic etiam ciuium erga nos maximὰ enituit liberalitas. Procurata est sex millium aureorum eleemosyna ad domus aedificium construendum. Virorum aliquot illu-fitium,& lectissimarum mulierum dona minimὸ vulgaria
162쪽
PROVINCIA LusITANIAE. I Qvηlgaria tacitus praetereo. Ad templi etiam ornatum non mediocris facta est acccssio. Sex candelabra opere persecto,totidemque vaporaria ad sacros templi sussitus, bini item cuin pollubro Yrceoli, lychnus pensilis, arcula asservandis Martyrum reliquiis, sitella lustralis aquae cum aspergilio , omnia ex argento multorum liberalitatet coempta. Ad haec multiplex sacerdotis sacrificantis ornatus non parui preth additus est. quin e
iam ipsum templi vostibulum quadrato lapide
concinnatum. Itum frequenter in loca finitima, revero etiam longius excursum. Vnus e nostris
solemnis ieiunij tςmpore Villam uicosam a Brigantic Duce euocatus, concionibus, cateches,reliquisque Societatis ossiciis magno opidanis aulicisque usui fuit. Hoc demum anuo ipsius Ducis rogatu domus Piosessa ibidem inchoata : quae uidem exit, ut speramus, optimi Principis de no-
ro Ordine optime meriti non Vulgare monumentum. Quapropter Dominici Aduentus tempore missi illuc sunt e nostris quatuor, qui solemnia Societatis ossicia exequantur, Mea quae domui erigendae necessaria futura sunt, comparent, & amplam domum dc aream quae Dux assignauit,in nostros usus concinnet. His rebus adeo laetis aspersit aliquid molestiae obitus duorum dnostris.Primus fuit P.Ioannes Correa Portuensis, professus, admodum iam aetate prouectus. qu*dragesimum egerat annum in Societate, maximamque partem Olyssipone:quo pinni sere tempore ita sedulb assidueque confestimibus e cipiendis nauus extitit & industrius nullo unquam discrimine confitentium, ut communis Pater ab omnibus diceretur. vir planὸ singulari mansuetudine atque animi
od caput est..c nostrarum memini
163쪽
I62 PROvINCIA LusITANIAE memorandus : ob id ipsum a Patre Nostro huie domui aliisque Collegiis, ut de nostrae Societatis instituto atque officiis studiose inquireret, destinatus. Vbi tuae valetudinis spem extenuari vidit, ad cubiculum sacello proximum deduci se iubet,
unde nullo negotio singulis diebus , donec excederet, sacro interesse,& pasci epulo caelesti posset. Cumulum moerori addidit P. Ioannes de Madu- retra Professus etiam, & Portuensis,acerrimo vir ingenio ; ea pietate ac religione, Ut eius paucos pares Societati ea ciuitas tulerit. Posteaquam diui, Antonij Rectorem & huius domi Praepositu egit, in tradendo catechismo strenuam fructuosamque operam collocauit ; interim clim a P. N. ad Brasialiam visitandam de more Societatis mitteretur, a praedonibus nostro mari dispersis cum sociis undeviginti captus , in Angliam clim septe e nostris tamquam obses deducitur, donec redderetur Angli, qui apud nos in vinculis retinebantur. Sed antequam ad haereticorum oras perueniret, morbo ac nauigatione iactatus,in aeternae selicitatis portum, ex salo, ut par est credere, euolauit. Et quamquam eius prosectionem viri nobilissimi litteris a Rege ad id impetratis impedire conati sunt, inter quos Dux Auertensis Societatis nostrae valdὰ studiosus , cui Pater a sacris consessionibus erat, non minorem lapide movit; ille autem propositi tenax omnia religioni posthabuit, nξve aliis se monem, sed exemplum daret, cum socio sibi destinato nauem onerariam, nostris insalutatis omnibus, conscendit, posteris exemplsim memorandum. Magnus fuit in hac urbe nunciato eius obi-
164쪽
minor in hoc Collegio aut nostrorum
labor, aut animorum fructus extitit hoc anno. Et sane, si res confitentium numero aestimanda, satis indicio est operam non inutiliter collocatam, ubi quingenti amplius iam inde a primis annis suorum scelerum memoriam replicantes,animum per confessionem expiariit. sacra seequentantium numerus nunqua alias maior. Conciones nostrorum, vel in praecipuis urbis templis, et in aede mostra incredibili Dequentia fiuctuque celebratae. Primarius adolescens nostri sacerdotis hortatu, alteri a quo graue Vulnus acceperat, multis praesentibus , non sne beneuolentiae indiciis veniam dare non recusauit, a suisque contendit, ut idem essicerent. Miles a proposito interficiendi
alterum, cuius uxori diu multumque assueuerat, deterritus. uxor deinde, quae veneno maritum tollere meditabatur, ut eius morte aditum secundis nuptiis faceret, oportune a nostro admonita, a cocepto scelere destitit. Lis inter duos, quae mutitorum diuortium fecerat animorum, eadem opera compressa. Ex illicito contubernio vir nobilis inlesitimum thorum traductus. Feminae aliquot ambitioso corporis ornatu, ac pulchritudine illices multorum cupiditatis,transtulere se ad animi cultum & amorem Dei. Iam verὁ nostrorum secundum Deum beneficio complures adolescentes perdita nequitia, facta totius vitae confessione ad bonam frugem se receperunt. Abducti aliquot etiam a foenore exercendo,restirutumque aes alienum quater mille aureorum summa. Miles professione Religiosus post longos errores Deo nostroque monstrante rum, castra quae deseruerar,
165쪽
secutus est.Virgines quoque Deo sacrae,quae retro Vela dare cogitabat, in portu Religionis stabilitae. Multi sublatis controuersiis ad concordiam ad- . ducti.Tenuiores iniuria prohibiti Eluxit illustriui feminarum charitas in subleuandis sua benigni-
rate mendicis,ita ut vestes nonnunquam sibi pretiosas detraxerint, ut egenorum nuda corpora cooperirent; unius praesertim, quae quod vestibus careret, pedem domo efferre nusquam audebat. Repertus etiam qui ducentos aureos ad captum a Mauris redimendum contulerit. Coactum aes infrequentissima concione ad feminam parentibus orbam collocandam . Fuit & nos conato utilis nostrorum opera, neque vulgaris. Praebuerunt se comites aliquot e Virginis Sodalitio. Intervisae identidem triremes & custodiae fructu non por- nitendo. Auditae consessiones nauticae turbae huc
undique obeundi negoti j, & consequendi quaestus studio confluentis. Neque pauci ex Hibernia religionis constantia profugi ad nos se recipiunt, quibus sacerdos noster Hibernus consilium praebet & auxilium. In gymnasio quoque discipulis amplius mille non inutilis opera data. Horum infrequentandis sacris reliquisque pietatis ossiciis exequcndis mira virtus enituit. Ad nonaginta Deo magistrisque iuuantibus, tum in aliorum O dinum familias, tum vero in Societatem sunt ad- scripti. Illud autem vere dici potest, Sodalitium Parthenium florem esse gymnas': in eum num
rum excreuit hoc anno, ut congeminauerit. Octauo aut quinto decimo quoque die, caelesti da vescuntur Sodales. Cum sacrosanctum Christi
corpus ad iram Numinis auertendam in aede nostra solemni ritu magno cocursu frequentiaq; c lebraretur, gratissimum praebuerunt diuitati spectaculum nostri auditores: ad sexcentos enim.di' uinum
166쪽
uinum conuiuium inierunt. inter quos Parthen' mirum pietatis specimen prae se tulerunt. In repetitione Itudiorum oratio nabita eruditis auribus
digna. Scholae verb quod & mirum fuit)grasi ante lue nihil intermissarisiuinaque pio uidentia factu, ut quo usui pluribus essemus, nemo pestem ex hoc Collegio hauriret. Prorex Illustrissimus apud
nos familiariter pransus, vario episrammatum &carminii apparatu est exceptus: ein, umanitatε semper promptissimam experti sumus erga nostrum ordinem, & in dies experimur ampliorem. Idem etiam nostris deprecantibus multorum orbitati, inopiae in caussis fauet. Archipraesul etiam noster est, nostrorumque opera utitus libentissime ad utilitatem animarum. Qi stiones quae de ossiciis incidunt, Relisi ossaeque ac ciuibus enodantur, magnitudine tructus superante assiduitatem laboris. Diem qui beato Ignatio familiae nostrae parenti atque auctori festus ducitur, celebra runt nostri maiori multis partibus quam superio-bus annis apparatu. Pendebant ingeni Qrum monimenta varia diei locoque congruentia eleganti pictura, legendi materia studium excitante. Magistri multis subinde vitro citroque habitis ea de re quaestionibus magnum ingeniis & eruditionis specimen. dederunt. AEdificatio Collegh,
quae multos iam annos interrupta pendebat, hoc demum promoueri coepta est. Octodecim numero cubicula concinnata , dilatandis habitationis angustiis, nostrisque, quorum usitata frequentia, nauigandi occasionem expectantibus hospitio excipiendis percommoda. Sacra supellex non mediocriter etiam aucta. Illud exciderat ira inimὰieticendum. Flagitiosus homo per quietem apud num e nostris animii ex .,iare sibi visus est: haud
ita multo post serte quadam diuinitus euenit, ut
167쪽
in nostro templo ante prandium ab illo ipso sacerdote, quem in somnis viderat, vitiora laqueis absolueretur. Bacchanaliorum insania repressa. Catechismus populo traditus in templo incredis, bili plausu fructu ue. Discipulorum nostrorum non doctrina tantum, sed etiam pudicitia enituit. Cuidam iter facienti procax femina occurrit, a qua clim ad flagitium inuitaretur, non ni odb se in ossicio ipse eontinuit, sed ipsam graui oratione
commotam vicinia ablegauit. Alter intactum virginalis pudicitiae florem fugiendo reportauit. Extitit hic annus non rorum nauigantium infelicitate infamis. Nam praeter ea, quae in Brasiliam nauigantibus acciderunt; octo circiter e viginti in Indiam missis, qui una naue vehebantur, propter Ventorum inconstantiam incommodissimὰ nauigariit: ultra AEquatorem enim prouecti cum yentis ac mari aliquamdiu luctati non tenuerun cursum, conuersisque ad extremum velis Olymponem inuiti irrita nauigatione repetere sunt coacti, maximis nauigationis periculis liberati: tantaque sunt cupiditate ad reditum incensi, ut eis nulli neque remi, neque venti facturi satis vi
tomus Probationis Ol Aponensis.
Mi s s I hoc anno non amplius decem. Ioci enim faciunt angustiae, ut mos seri, nisi perpaucis non possit. Porro omnes in studio dome-
sticae disciplinae praeclara sui tirocinij rudimenta posuere, dum alij alios annulantes superare coa-
tendunt. Augent arinulationem veterani decem,
qui post conlicta studiorum curricula ex prae- scripto Societatis recoquuntur. Tantum ipsos Brasilicae Indicaeque profectionis tenuit desideriums
168쪽
PRovINCIA LUSITANIAE. Isrtium, ut idipsum humi strati ac supplices identidem est agitarent. Tantus est ardor tenerioris aetatis. Quatuor voti compotes facti; reliquorum
autem desideria magis magisque augetur in dies.
Multi in varia loca antiqua religione δέ miracu- . lis inclyta dimissi, non minorem modestiae, quam patienriae laudem & fructum retulerunt. Namq; obuiis in opidis vicisque, ubicumque occasio sele ostexebat, adultis aeque ac pueris doctrinae Christianae elementa tradiderunt. Et panis frusta peropida emendicata ad vinctos pauperes detulerui. Neque vero catechismi praetermissa consuetudo est, qui ad urbem puerili traditur aetati. Nonnunquam etiam per celebriores urbis vias pannosi humeris cibaria in custodias deferre consueuerunt, . non sine magna admiratione ciuitatis. Sedulo omnes deuotioni student: tantamque craelesti pa-l bulo saturati diuinae dulcedinis experti sunt la grtatem, ut a lacrymis temperare aliquando nefasst esse ducant. Templi domusque supellex amplior facta. Fuit qui ingetem pecuniam ad reliquiarum
thecam pulcherrimc exornandam conferret. Caetera, quia communia, sileantur.
CONIMBRIC AE tres desiderati. Vnius grauior iactura. Is suit P. Antonius Caruallius Olyssi- ponensis, Prosellus, DoctorTheologi , qui c quadragintaquatuor, quos vixit in Societate,triginta fere annos in scholis consumpserat, per ipsos viginti Theologiam professus. Et quamquam immaturus eius obitus non fuit serat enim sexagenariusi diuturniorem tamen lucis usuram illi concessam cupiissent omnes , propter opus quod in manibus habebat,ia secundam secundae D. Tho-
169쪽
168 PROVINCIA LUSITANIAE. mae , quod tantum doctorem , lumenque desiderare videbatur. Cuius propria & praecipua laus fuit pietas animique deuotio non sine lacrymis:
quae virtus cum semper in eo appareret, tum verδ rei diuinae tempore praesertim elucebat. Nun- 'quam ex eo paupertatis vinculo, quo astrictus
erat, laxari quidquam voluit. Vbi de sua salute actum esse cognouit ingentes Deo gratias agere non destitit, qudd in Societate eo ipso die, quo
eam esset ingressus, moreretur. Grauiorem eius
ob tum fecit dolor Episcopi, quem merito eius
aissabat plurimum. Hunc deinde consecutus est Baltaetar Gondis aluus Frater , ex Coadiutorum numero, post curriculum annorum trium & triginta feliciter in Societate confectum. Magni vir exempli: cui ad res domesticas bene geredas cum ii. edam diuinitus adiuncta esset fortuna, viginti ipsos annos nauus semper extitit, egregij procuratoris munere functus. Tertio loco decessit Theologus in ipso aetatis flore, sed uberrimo fructu obedientiae, reliquarumque virtutum. Superstites v,o ita ab omni alia cogitatione ad perfectae virtutis studia animum traducunt,Vt ne literariis quidem vacationibus seriari liceat. Tantopere ad suam quisque & proximorum salutem procurandam,& sho,& communis Societatis studio incensi ardent, uti potius fraeno, quam calcaribus egeant. Argumento vel esse potest, quod maior pars Collegij, ne dicam prouinciae, vehementi iri Indiae, totiusque pene Orientis aestuat desiderio, quam aliis unqua retro annis. De scholis praetermissas communibus, dicam hoc tantum. Discipulos quotidie Sc numero & pietate aucti res habemus. Dubio procul plures futuri, nisi pestilentia intercessisset. Quantos autem in litteris progressus ficiant, publicae de Philo phia ae
170쪽
PROVINCIA LusITANI'. Theologia in luce atque oculis totius Academiae disputationes cum laude habitae testantur. Ita
omnes ad pietatem innituntur, ut una tantum ex
classe Philosophiae, lut de aliis coniecturam facere liceati amplius quatuordecim hoc anno ad varia Religiosorum coenobia se receperint. Id etiam constat e viginti circiter satis briar ad virtutdmindolis, qui Societati aggregarunt sese. Virginis sodalitium ex flore gymnasij lectum maiora c'-pit in dies incrementa, omnibus praelucens exemplo assidua perceptione Dominici corporis. Ne- ue schola ticorum diligentius, quam aliorum
itus curata. Obeuntur a nostris v bis compita, de
frequentia populi loca, nunc saeptiis, quam alias unquam , rudesque passim obiiij, Christianae
disciplinae capita edocentur, cum approbatione omnium, fructuque multorum. Semel praeterea in hebdomada frequentissimo foro in ipso nundinarum die, confluente Academia uniuersa, noster sacerdos e loco superiori exemplum e vitis Sanctorum proferre coniueuit, ac deinde appositum aliquem circumstantibus subiicere sermonem. Ea res plures ad confessionem vitamq; rite instituendam incitauit Ad alios etiam domi forisq; priuatide Deo diuinis'; rebus sermones sine operet iaci
ra habiti. Hebdomadaria quoq; per .drates.
mam binis trinisue diebus diverberatio, vim suam obtinet uno e nostris breui aliquo argumento ex historia Christi patientis quali virtutem accendente. De frequenti Sacramentorum usu,nihil est noui. Frequentiae porro respondit utilitas. ab iniqua foeneratione, quaestuque nefario complures reuocati. Ita male parta, bene reddita. Caedes deinde multorum impeditae. Libidinum extinctae faces. Mitto reconciliationes gratiarum, crebras que animorum commutationes. Consessiones