Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Iso PROVINCIA TOLET ANA.

nostri tamen eorum inter se curam laboremque partiti obeunt omnia semel, & ubi maior est aegrotantium copia, bis etiam per hebdomadam. rubi & consessionibus audiendis, & hortation bus,magno laborantibus usui & adiumento sunt.

Collegium Complutensi.

s Duobus Fratribus, quM amisit Complutense

Collegium, memoria dignus occurrit Ignatius Mendora Catholicorum Regum Philippi eo nomine II. IIIque apud Venetos Legatus. is tametsi fratre Marchione Mondexar, Infantatusque Duce in primis illustris serebatur: tamen propriis pietatis & doctrinae insignibus multo praestantius lcollucebat. Vt Societatem ingressus est, dici vix

potest, quantopere non Academia modo,sed uniuersa ferme Hispania, in qua multis nominibus eximie notus erat, clarissimo exemplo permota hominem suspexerit,& admirata sit:ac praesertim Vallisoletum regia nunc Catholicorum Hispaniae Regum sedes; aulicoru primae notae, ac Principum virorum summa praedicatione & applausu. quin & Rex ipse Philippus adeo eius ingressum probasse dicitur, ut publice rem praeclarissimam delegisse Ignatium, optimum despiciendi futilia documentum & sibii & omnibus dedisse testaretur. nec id sibi placuisse verbis i lum, sed te ipsa munifice ostendit: dum Ignath filios parentis morte iacentes erisit, amplissimis muneribus& ingentibus beneficiis cumulatos. Vixit Societati trium mensium curriculo, ea alacritate & gr ti erga Deum animi significatione ; ut in summa aestatis inclementia, quo anni tempore, prae nimio aestu depositis togis,incediit nostri,ipse vim aestus

non relicta toga, quod minime a se consequi po

terata

192쪽

terat, sed ea voluptate perfregerit, qua se, cum Societatis veste amictu intuebatur, mirifice pe fundi sentiebat. Iam vero interdum, quod aurei. Velleris Equitibus, & D Iacobi accid*e solet, id sibi eueniste dicebat. ut enim illi nuper acceptum torquis aut crucis insigne pectori affixum bis, ter ac saepius non fessis oculis circumspicientes, nullum prae gaudio intuendi finem faciunt ;ita se tantam togae aspectu haurire voluptatem, Ut ab ea, nec tantillum quidem oculos auertere posset ac si quando intra cubiculi elaustia deponeret, ad singulorum ingressum resumebat statim. tanti vel

ligna ipsa beneficij a Societate suscepti pendebat

bonus virtutis aestimator. Ad haec in quotidianis confabulationibus, quae post cibi sumptionem, societatis more, habentur, qua crat animi deminsone, Patrum consessum recusans, etiam ab ipsis inuitatus, abdebat se inter Fratres, gratioremsbi fassus horum conuictum. nam Patres se ita suspiceie & venerari, ut coram eis ne mutire quidem, aut hiscere auderet. C tertim culinae & eius. modi quatum uis despectissimis humilitatis muneribus inseruire mirifico studio flagrabat. demum inter maximos suae perfectionis assequendae aestus tertiana febri geminata corripitur, ac

sensim hanc vitam cum aederna commutans acer

bum sensum mortis tam prosperae nobis reliquit. Eorum Fratrum alteri, qui vita decessere, Petrus Velion nomen fuit. cui praeter multos annos in societate transactos animus inerat vere humilis,& demissus, ad propriarum cupidii tum stirpes radicitus euellendas natus .' contemplationis diuinaeque familiaritatis cultor assiduus. non illum

opifich labor fuit enim dolandorum lapidum a tifexin obici unquam extitit, quo miniis singulis profestis diebus q ruor ut minimiun horas caelestium

193쪽

I92 PROVINCIA 1OLET ANA.lestium rerum meditationi locaret. Nam ses is quidem dabat se totum diuinis amplexibus : ac nonnumquam in cubiculi recessum abditus, frequentius coram sacro Eucharistiae arcano flexis/ genibus horas octo & interdum plures cum Deo suauissime coferebat. Caeterum abhinc plus quatuordecim annis storea pro lecto, saxo pro puluinari usus parce ac duriter capiebat somnum: magnam vero noctis partem habitabat enim plorumque abstrusum aliquem domus angulum, unde ad aram maximam vel saltem foramine

prospectus pateret ad Christi Domini Corpus orationi vacans constantissime perseuerabat. Erat

flenth & charitatis egregius amator, paupertatis iue ad eis studiosus , ut indumenta vetustate prius exesa ac defluentia videres, qua m ipse deponeret. Labori supra modum deditus dum viguit, senecta vero ingrauescente ita se spiritu corroborabat, ut ne iuuenibus quide cederet ac robustis- sinis. Tadem cum pro more flexis genibus Christi Seruatoris Corpori adesset, quod maximo spiritus seruore pridie eius diei susceperat ; apoplectico morbo quam citissime segregatus ab hac

concretione mortali, ea reliquit aeternae suae salutis pignora, quae cunctos facile certos redderent, eum ad suscipiendam tantae victoriae palmam ad superos euolasse. Factae sunt a nostris Patribus in vicina opida excursiones cum opidanorum non mediocri fructu . a Fratribus item, qui operam

studiis impendunt,singulis quibusque sabbatis ac. Doni inicis diebus adita sunt valetudinaria de carceres : ab iisdemq; vincti utroque cibo copiose resecti. In praedio Iesus dei Monte liberalitate Domini Bartholomaei Sicilia aedificiis in dies maiora incrementa suscipientibus vltima breui imponetur man .

194쪽

Colligium Murcianum.

D caetera Societatis munera, quae pietatem acuunt, accessit hoc anno primum iam antea

in aliis Collegiis antiqua alicuius exempli explicandi consuetudo: quae seria sexta per Quadragesimam asciuit omnium penὰ ordinum frequentiam incredibilem . Rudiorum scholae singulis

hebdomadis inuisuntur. ubi tum ex catec laesi, tum ex piis aliquot carminibus cantandis, quibus, obscaena atque impura relegantur, singularis fructus perceptus est, & copiosior speratur in posterum. Diebus vero Dominicis is est puerorum in. domum nostram, doctrinae Christianae caussa, concursus ; ut illorum agmini moderando, dumi per calles ad publicum aliquem locum procedit tur, vix decem ex nostris duodecimve satis promestitudine futuri videantur. Institutus Philo sophi cursus cum quadraginta auditoribus. Theologiae scholae magnam Societati & opinionem Sc

beneuolentiam conciliant. Disputationes com- ninniter,maxime quae per diem integrum de more habentur , quod ter hoc anno contigit, & doctorum &religiosorum hominum concursu frequentatae. Ex nos dochiis pie pariter & assidud obeundis fructus capitur non exiguus: sed ex custodia publica, ubi in animis corporibusque curandis sedulo elaboratum fuit, nata est,' cum singulari miserorum fiuctu, totius ciuitatis dmiratio. ubi semel in hebdomada ab aliquo e nostris habetur exhortatio. Inita ratio est quae quotidie miserorum necessitati non selum frequenter, sed etiam copiosὰ subueniat; quod per certos Viros, qui munus illud non grauate sustinent, curatur

diligenter. Magno ad eam rem adiumento fuit

195쪽

PROVINCIA TOLET AN A. Reuerendissi,ni Episcopi Carthaginensis auctoritas,qui & ipse hoc opus primus auspicatus est, certis saepe diebus cibos ipse largitur. cuius exemplum alij etiam viri diuites secuti certum sibi singulis mensibus diem elegerunt, quo suo sibi sumptu atque studio custodiam pascant. Ad Collvij

bona facta est etiam hoc anno nonnulla accessio. Quidam etenim Collegium nostrum haeredeni imsituit bonorum omnium, quae tribus scutatorum millibus aestimantur.

tomus Probationis V Largiensis

D R. cipvA hic opera in excolenda pueritia inta gni cum emolumento, collocatur. Euadunt

enim pueri non sollini in primis litteris, sed in Christiana doctrina,pietate modestiaque FregiECruditi quae res Hispaniet Proceres Illustrissimum

Cardindem Toletanum,& Infantatus Ducem, ut ad nos suos ex fratribus nepotes informandos mitterct,permovit.Sacerdotes duo in praecipuum

eius confinij opidum per Aduentum & Quadragesimam missi plurimum animarum saluti, cum

omnium approbatione, profuere. atque,Vt com

munes & usitatos fructus praetermittam, tantus ad poenitentiam ardor omnium mentibus est iniectus, ut ex omni aetate ac coditione ad Patrum hospitium, se deuerberaturi frequentes conuenirent. quod vi ibi insolitum, ita admirationi &in citamento ad virtutem fuit aliis. Ab opidi sacer dotibus magna contentione, aegre tandem impetratum est, ut concionibus de sacerdotis ossicio separatim a reliquo populo interessent. at, Vt con- cionatoris erga ipsos obseruantiam , suauitatemia facilitatem in prima concione perspexerunt,

ritur s

196쪽

1 fures quadraginta magna cum voluptate, &, quod sperare licet, cum utilitate reliquas freque tarunt. Controuersia de re familiari vetus & in gna, quae cum Villaregh domino nobis erat, selia citer ac firmiter composita.Conditiones & pacta, concordiae in perpetuum firmadae, omnino com- pleta. Inde ipsi domino singularis nostri amor, signis non vulgaribus aliquando demonstratus: nobis plus quietis & oth ad munera obeunda:populo maius erga Societatem studium, re erga B. P. natium reuerentia & cultus,ipsius miran is be- neficiis magis magisque quotidie crescens. Prudens & bonae apud populum opinionis sacerdos, clim in sermonem de B. Patris sanctitate inc1disset, alioque negante adeo manifestam esse & per- Uicu'm, Vm Diuos breui referendum sperare lic ceret,er laras Patris virtutes, mirabiliaque signai contentione allegasser, nota e proxima picd nsionis praemium accepit. Nam dolorelliam ementer perculsus, vomitione ad leuametum stra tentata, B.P. natii opem enixe implorauit. statim larga vomitione leuatus suauisomno

correptus est. cumque manὰ omni prorsus dolore Sc infirmitate liber surrexisset,B.P. precibus sanitatem acceptam reserebat,eximiaque ipsius in rita grato animo praedicabat: vehementor mir

tus aliorum Diuorum, quos studiose colere & inuocare solebat, praeterquam lanath memoriam sibi in eo dolore excidiue: quo, vigelicet, cui sanitatem deberet,clarius constaret. Haud multo post, mulier cum tres iam dies in pariendo laborasset, neque adhibitis, post multa medicamenta fiustra sumpta,Sanctorum reliquiis,diuinum impetrasset auxilium; in extremo periculo constituta, quippe cui iam iam per vim extrahendus erat Icelus,B.Patris subscriptionem petiitiasseritur. pa

197쪽

196 PROVINCIA TOLET ANA. turiens in honorem Sancti salutationeni Angeli,

cam, & orationem Dominicam quinquies re- .citat, infanti Ignath nomen , tanti benencij mb- nimentum se imposituram pollicetur. contestim

viuum ac valentem infantem illaesa edit, votumque grato animo laetabunda soluit. Nec vero mi-

nor B. Patris erga filios liberalitas. mirii est enim& diligenti animaduersione a multis obseruatum, domesticos plurimis insolitisque morbis per hoc biennium asseetos, in primisque duodecim iam fere desperatos, pristinae sanitati, serius, ocius, tandem restitutos. quam etsi in mirac*lis non

numeremus; tamen B. Patri, cuius reliquias reli- gioso fidentique animo aegrotantes tractant, ipsi acceptam reserunt. bonus quippe parens liberos& infirmitate exercuit,& sanitate deliniuit Pater Rector dum diem B. Patri sacrum omnibus pietatis & laetitiae significationibus, omnique splendore & apparatu illustrandum curat, molesto zr

usque apoliemate cum febri correptus in lecto

cogitur decumbere. Dolens ereptam sibi facultatem celebrandi eo die B. Patris laudes concione, id munus mandat alteri. nocte quadam Vehementi doloris vi excitatus, apostema excreuisse magis& obduruisse sentit. Sanctissimae Virginis auxi- ilium implorat: & a B.Patre, si sua opera uti in eo festo velit, salutem petit. statim somno contra nitens capitur. luce proxima disrupto apostemate,sne ullo sensu doloris expergiscitur. in festi pe uigilio semel, bis per Octauas libere cocionatur, meritis B. Patris sanitatem sibi contigisse proses sus.Nouitius Frater febri & angina, qui morbus

per eos dies multos abstulerat, oppressus, tumen- tibusque & exulceratis faucibus vehementer as

fictus; cum B. Patris reliquias attigisset, suauisomno nocte traducta, omnis omnino doloris Minfi

198쪽

PROVINCIA TOLET ANA. infirmitatis expers surrexit manc. Petebat hanc domum ex Peruana prouincia Frater quida e nostris, assecto debilitatoq; corpore;vtibi, quod maximὰ optabat, quod erat vitae reliquum exigeret. accidit autem ut in via & graui casu, α ipsa equi mole, cui in cadendo succubuit, tibiam ad talum omnino fregerit. quare coactus est in proximuntiopidum diuertere cum graui cruris incommodo, quod no sine dissicultate summa molestiaq; trahebat. Vbi primum hoc domi nuntiatu est , D.Ioanna Castilla eo euentu permota, B.P. nostro Ignatio votum fecit, ut, si ex ea molestia Frater liberaretur, tabulam elegantem,praegrandemque in templo poneret, ubi cum ipsa B. Patris eiugie, alio-ium etiam Sociorum imagines essent ad sormae veritatem expressae. Adhaec missae etiam fuerunt ad male vexatum Fratrem B. Patris reliquiq. piet ii vero optimae seminae, nos raeque religioni deditissimae.& Ignath meritis ita rei pondit Deus; ut citius quam sperari poterat confirmatus Frater adoptatum sibi locum aliquando accesserit, ubi do-imesticis ministeriis non incommodὰ vacat. VO- tum vero quanta pietate nuncupatum est, tanta iam fide soluitur.

O AcRAMENTA obeuntium numquam alias tanta, quanta hoc anno frequentia, tum opidanorum . tum etiam finitimorum, quibus nostro, tum opera studiose ac diligenter affuit. Humanitatis, Philosophiae & Casuum convcientiae studia maiora hoc anno ceperunt incrementa. B. Virginis Sodales reliquos auditores doctrina iuxta ac pietate praecellunt. Ex iis non pauci externique

vj Societatis meditatiouibus, cum magno ipso

199쪽

198 PROVINcIA TOLET ANA. rum bono sunt instructi. Scholastici nostri in proximos pagos Aduentu & Quadragesima ad

catechesim edocendam , sacerdotesque ad co Honandum de more excurrerunt: nec minor inde Buchus, quam exemplum aliis. Oropes anus Comes nostros beneuolentia ossiciisque prosequiatur, Societatis ue munera facit plurimi:missiones in primis, quod copiosum ex iis fluctum percipi videt. Quocirca a Patre Prouinciali sacerdotes, quos ipse liberaliter fouit, in suae ditionis opita destinandos sedulδ curauit: quorum labore non

sesellit fructus. Vt enim alia omittantur; Qv aes gesima proxima in quodam opido, maxima cumitaequentia,& omnium com mcdatione sunt Co cionati, non sest is mod5 diebus, sed profestis etiam; contra Parochi spem atque sententiam, qui homines agricolas neque ad exiguum tempus rei rusticae curam deposituros putabat. at ij multo ante lucem templum stlidiose occupabant, quo reliquum diei arationibus liberum relinqueretur. Hinc mirum est quam sint in melius omnes m tali, iurandi consuetudine, lasciuisque carminiabus extirpatis; adeo ut si cui per imprudentiam quidpiam tale excideret, extemplo ab aliis corriperetur Patris monita obiicientibus. Commune id huic opido cum eo de quo mox loquar. co .esones frequentia confitentium insigni cum virulitate excepit. plures totius vitae criminibus confessione expiatis, quibus iam diu constricti sueratiaqueis sunt soluti. dissidentes in gratiam rediere, reique aliae magni momenti probe sunt compositae. In aliud pidum, quod eorum opera indigere existimarunt, sacerdotes duo, nemine acce sente prosechi,ut primum munus sirum praestare coeperunt, omnibus omnium t titiis excepti sunt.

summa aestate ad eos conciones audituri, & pe

200쪽

pnoviNCIA TOLET ANA. 799cam detecturi concurrebant plurimi, etiam h a quibus Ecclesiae edictum & dirae Qiradragesimae

tempore consessionem extorquere non potuerat.

Ibidem animam agentibus praesid adsuere. ad Moniales sunt concionati , quae eonscientiae r tionem ipsis reddiderunt, ac Societatis meditationibus excultae magnos breui tempore ad vir- tutem fecerunt cursus. deuotionis seruorem in omnibus renouatum Abbatissa praedicabat, &r i post gratias actas, nostros per Deum obsecrauit, ut aliquoties per annum ipsas inuiserent. Quidami quod contumeliose in foro ab altero pulsatus es.set, supremam illi perniciem moliebatur, nec ab ea mente ullis precibus poterat dimoueri: sed placuit Deo per nostros, id quod alij frustra tenta- xant, iratum pectus mitigare, & ad concordiam lenire. His ossiciis opidanorum animi nostris ei conciliati, tum sacerdotes de reditu cog tantes viri,pueri, mulieres ad genua procumbentes ne ipses deserant,vehementer orant; tum So- cietatis apud se retinendae studio incensi aream, S ligna ad domicilium construendum libentes offerunt,qud nostri per aestatem secedant, ad frequentes morbos vitandos, exaestu0so &insalubri huius Collegh caelo fere prouenientes. Missi sunt nuper duo alij sacerdotes, quorum laboribus magnam Dei gloriam felix rei bene gestae initium pollicetur.

Collegium Placentinum.

D. Alphonsus de Torres conesonator repentὰ

obiit ; sed i quod aliis solatio fuit & exemplo;

non paratus.nam in morbo proximo, cuius adhuc supe rant reliquiae, timore instantis lethi diuinitus iisiecto perculsus, & totius vitae crimi-

SEARCH

MENU NAVIGATION