Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

2 O PROVINCIA BAETICA.collectis undique eleemosynis miseroru egestati subueniatur; nihil omittunt. Ipsi illustri cu fhuctu& Sacramenta frequentant,& singulis hebdomadis saeuissime in sua corpora animaduertunt. Altera etiam erecta Sodalitas per unum e nostris,ut suus erga caelestes constaret amor, quae ornatum

iiiprimis sacelli curaret:in quo sanctorum Asciscli& Victoriς corpora,in quos tanquam in patronos ac tutelares singulari fertur haec ciuitas pietate, religiose coluntur. Confitentium autem numerus per oecasionem pestis adauctus, ut vix iustum ad horarias preces consessariis tempus relinqueretur. Eos & multitudo & humanitas eorum, qui dabant operam confessio albus, exciebat. Cuius facilitatis vulgata fama dedit animum , ut in tam periculosa tempestate, nostros vel ad conscientiam expiandam fidenter adirent, vel ad periclitantes ex peste de vita, sine dubitatione voearent. Quibus omnibus ut adessemus,ea inita ratio, ut praeter cos qui venientes domi exciperent. alter qui id a Superiore enixe contenderat, totam eum locio lustraret urbem , contenta videlicet per vias ad confessionem inuitans voce. EgregiEfactum, nec sine totius ciuitatis praedicationem

mo enim fere, quoad sciri potuit, sine Sacramentorum praesidio decessit Haec in obe. Extra, illustris fuit nostrorum ad opida excursio, quae iaMarianis montibus sita ad hanc pertinent dioecesim concionum quae binae diebus festis habebantur,fructus fuit, ingens confessionum generalium n merus , admirabilisque morum emendatio. A prima enim luce clim consessiones iniis.sent, producere cogebantur ad multam ferὰ quotidie noctem. Pretium fuit alterius concionis,

ὰuorum, qui iam biennio frauiter dissidebant,ompositio . congressus enim publice vitabatur trimqua

242쪽

PROVINCIA BAETICA. trimque pei mo exemplo. Audita concione ita .

permotus alteri ut inimici domum adierit,simultatemque depositam ostendens veniam petierit: alter eandem repetiit.utrimque conceditur. quod ut exploratius omnibus testarentur, ad constit tam diem uterque una ad poenitentiae reconcilia-

tionisque sacramentum spectantibus omnibus

accesserunt. Puella quae parentum orbata custodia , egregia forma multis erat occasio ruendi, clim sub cocionem, ut vehementius animos concionator excitaret , appositu reserret exemplum; ita subito perculsa est, ut omnino alio quam quo enerat animo a concione discesserit. Noctem proximam ad summum vigilauit mane, in lacrymis de moerore, praeteritorum criminum pondus ac numerum partim expendens, paxtim acerbistam ξ deplorans .Dies ubi illuxit, ad nostrum se corripuit sacerdotem, inueteratos animi morbos detegit, medicinam potentem exposcit, inuenit in uniuersae vitae expiatione: nec sollim in praesens, sed in futurum; quippe ne iterum aliquando periculo esset obnoxia, eam apud sororem alio inopido nuptam reposuit. Adolescens alter adduci non poterat,Vt puellae, quam per turpem consu

tudinem in insigni posuerat infamia, nuberet aliquando ; ei tamen eiusque parenti no stri persuadent, qudd ad salutem animi utriusque plurimum, interesset, ut eam filius quam primum duceret in matrimonium. Missas facio tres alias missiones fructu superiori pares; unam ad ditionem Clarisi sitii Marchionis de Estepa, eius rogatu; alterami eum Illustrissimo D. Francisco Reynoso Episco-

po Cordubensi, cum suam obiit de more dioece- sim; tertiam ad Lucenenses, qui nostro Ordini nostrisque muneribus iam diu permultum fauent.

Redeo ad propria Collegh. Quatuor Theologiae

243쪽

2 2 PROVINCI BαTICA. - Doctores ab octoginta circiter discipulis audiuntur, partim nostris, partim externis . Vtrique sin

gulari cum ingenij fructusque specla in disputa

tionibus quotidianis, hebdomadariis, menstruis atque semestribus versantur. par in Philosophis discendi ardor, qui ad septuaginta, si nostros non excludas, alteri magistro dant operam . quatuor

alij magistri quadringentos discipulos ad Gram

maticam & litteras humaniores informant: quintus qui Rhetoricam tradebat,imminuto discipulorum numero, visus est non necessarius.Litter rum studio vigente, pietatis contentio non remisit.Multi vulgari seruiendi Deo ratione non contenti, ad perrectionem aspirarunt: ad quam ut sicilius peruenirent, ad sexaginta maximam partem nostrorum auditorii se nostris spiritualibus Societatis commentationibus expoliendos tradiderunt. unde ad varias Religiosorum familias triginta profecti sunt Insignem Illustrissimi D. Francisci Reynosi Episcopi Cordubesis liberalitatem,

ut vivi, sic in extremis experti sumus. suam nobis bibliothecam , quae quingentis aureis aestimabaturi testamento legauit. Sacra deinde supellex ad aureos etiam quingentos adaucta.Vno ante anno inchoata area, hoc est absoluta piorum maxim Eliberalitate: ampla satis porticibus quaqua versus inferioribus & superioribus excurrentibus ad ericipiendos eos, qui ad nos sacramentorum caussa ventitant. Porticus inseriores cubiculis satis multis,&iusta capacitate cinguntur: in quorum aliis virorum, exiliis, quae templo adhaerent, conses siones audiunturiquo fit ut laxius,& a Beculariumstequentia liberius interior domus habitetur.

244쪽

O EPARAT io illa eorum, qui nondum quartum

in Societate annuim explessent, quam recreationis tempore a prandio vel a coena usurpari s v litae, R. P. N. Generalis fieri voluit, perinde atque optari poterat, succedit. Nam ex quotidianis de spirituali prosectu collocutionibus, & exemplis

quae in eam rem a feruntur, admirabilis ad deu0tionem ardor, ad mortificatiotiem , salutareque sui odium propensaroluntas.ad spontaneam prPcipue corporis amictationem studium ingens exstitisse visa sunt: ut huic tanto studio obuiam fuerit eundu in tepore, ne mediocres corporis Ures, studiisque doctrinae necessariae, hoc nimio animi impetu vincerentur. in ab hac inducta co*suetudine, nescio quae solito maior,Fratrum erga Patres obseruatia est animaduersa; cum Superioribus vero praecipua quaedam concordia, animorumque coniunctio. Neque idcirco litterarum amor xefrixit; imo vehemetius exarsit. Nulla eniimabit hebdomada, quae non binis ternisve,aut prae-leistionibus, aut orationibus vitietis atque solutis, celebretur. Hactenus de nostris. Externorum multi a libidinoso, multorumque annorum consortio nostrorum opera reuocati. In iis unus, qui multos iam annos mulieri erat amore & consuetudine turpi deuinctusi est adductus ab uno de

hostris, ut maculis totius anteactae vitae ritὰ purgatis, mulieris imaginem , quam, ut crebro eius aspectu libidinosum fouexet amorem , E collo pendentem gestabat, omnino deponeret, traderetque sacerdotii & qud omnis de caetero relabendi tolleretur occano , de deserenda Hispania'

eonsilium inierit, quod unicum illi videbatur re-α me tum,

245쪽

α PROVINCIA BIETICA. medium. Alia id genus contigerunt multa , dum corporibus & animis subuenitur. puellae periculis

eripiuntur, turpia aut amouentur aut extinguun-

tur exempla; adolescentes primarij ad frequentem adducuntur consessionem ; custodiae publicae visuntur; pomeridiana cohortatio frequens diebus festis habetur: iuuantur ii, qui ad supplicia trahuntur;permultae generales confessiones audiuntur: quibus omnibus quamlibςt magnis consuetudo ademit admirationem.Vnum tamen aut alterum speciatim narrandum. Quidam praeposterat libidinis conuictus, ut supplicio moras inueniret,claros viros numero duodecim, eodem,quo ipse crimine tenebatur, falso implicuerat. nostri tamen essecerunt,ut ad palum iam alligatus, antequam ignis admoueretur,vltima confessione, no-uoq; iureiurando, priora rescinderet,& extra cuupam positos infamiamque relinqueret. Diuturnam grauissimamque litem, quam ut constituerent nihil non viri Frauissimi tentarant, singularivsus prudelia unus e nostris, summo litigantium consensu, diremit. Ex hoc Collegio missi duo inopidum, quod vulgo Motrit vocant, Mediterraneo vicinum,in quo plurimis totius anteactae vitae confessionibus exceptis, in opidanorum anninis sedandis & componendis egregiam operam collocarunt: quippe eorum ingenia rixis & sed tionibus oportuna.Sed inter primarios,capitaliores videlicet apertioresque vigebant simultates: ex quibus aliae atque aliae factiones, in quas popularis furor diuersd rapiebatur, quotidie suboriebantur. in has potissim sim per Quadragesimam

concionator inuehitur: quem concitum, quamuis serus, felix tamen non sesellit euentus. eternini eo die, quo Christus e cruce pendens poenas pro genere humano persoluit, operam dedit, ve trius

246쪽

utriusque factionis duces , Una cum conueni lient , vltro citroque data ac reddita veniat antiquam redirent amicitiam & consuetudinem. Haec foris domique acta. Quod ad scholas attinet ; auditorum numerus valde crevit hoc anno, qui ad virtutem atque doctrinam pari cursu contendunt. ex eorum numero multi variis se coenobiis addixerunt, sed plures nostrae Societati optimae spei adolescentes .Publica verberatio non solum per Quadragesimam usurpata, sed nec toto quidem cessauit anno. Accessit ad ornatum templi trecentorum aureorum summa , quos pii

homines contulerunt.

Domin Probationu Montestana. T in veteranis de veteri seruore in praestandis' muneribus , sic in tironibus de recenti persectionis studio nulla est imminutio, sed accessio

facta non vulg ris. Duo ex utroque ordine ad Superos abierunt, unus fuit Franciscus Rodrigues, formatus iam Coadiutor temporalis: qui quatuos & triginta annos in Societate vixerat iure optimo eorum adscribendus numero, qui suam uniuersam vitam ad Societatis institutum omnino retulerunti Spiritum deuotionis cum actione studioque laborandi quoad potuit felicissime Gn- in uxit : quod ipsos viginti annos prooeconomi ossicio functus, facile declarauit; nihil umquam quod per se praestare posset, aliis, quibus per munus sibi licebat,imperauit;immd alias atque alias

laboris occasiones aucupabatur. clim laboris immunitate propter crebros diuturnosque morbos iam diu potuisset a superioribus habere: se tamena labore curaque eximi, acerbe serebat . adeo erat

247쪽

fugi ans oth, laboripsae duraeque vitae sectator.

cuni vero fractis iam viribus labori cedere coactus est,tachrymas ubertim fundens spectabatur, sibique identidem ingeminans, quod immeritus iam seruorum Dei panem manducaret. Haec de actione, de contemplatione illa. Praeter id tempus quod ceteri ex more institutoque nostro in oratione consumunt ; nihil ipse vacui liberique temporis ab occupationibus domesticis no in oratione ad ara maxima ponebat. Quod orationis si dium Deus illi benignissime repedebat, tum maxime cum ad sacrum Christi corporis conuiuiuiri adibat. etenim sub id tempus videbatur tanta cibbi illius dulcedine captus, ut prae interno animi gaudio,continentes penὰ ex oculis lachrymarum rivuli defluerent. Hinc excellens eius obedientia,

clim adsuperioru voluntatem eius voluntas, non

solum cum speciatim imperabatur, sed clim imperium dumtaxat ipse odorabatur, tanquam depressa pondere lanx deferretur. Tantus paupertatis cultus, ut victum ex residuis reiectisque ab aliis sibi pararet, cibos delicatos ac singulares vel in ipsa morbi grauitate respueret, communeS expetens; vestitum vero recentem non admitteret,

trito & obsoleto contentus. Tranquillitas animi suaeque voluntatis cum diuina consensio ea, ut

moqb per se, modδ per aliosDeum oraret assidue,

ut nullo aut periculo aut dolore excepto pro sua secum ageret voluntate. ad quam sic suam aptarat alligaratque voluntatem , ut in extremis ferὰ

rogatus, an quidquam, quod vim leuaret morbi denderaret; ni nil praeter Deum, respondit,eiusque

ebnspeel una. cuius ita araebat amore, ut toto biduo tridu6ve antequam moreretur, illa eius vox

solii in exciperetur, Ametur Deus, Christus eiusque sanctissima Parens,laudetur. qua in oratione excessit

248쪽

excessit e vita. Hoc eodem exeunte anno, Franciscus Moscosus, nobilibus parentibus natus,nostrique ordinis amantissimus, obiic: cum unum in societate egisset annum. Hunc parens prae ceteris charissimum habebat filium: luippe qui natu maximus ei erat in patrimonio successurus. pa-xens tamen explorata de filij in societatem in- fressu voluntate, non solum liberam concessit li-ertatem; sed ultro ipse Hispalim ad Prouincialem adduxit,apud quem filij partes egit parens,ut

in Societatem reciperetur. Receptus ita crebra humilitatis Sc mansuetudinis praebuit exempla, ut ob eas virtutes Deo iam & hominibus acceptissimus videretur; iam meritus, quamuis nondum unum tirocinij annum egressus,ad aeternam vocari selicitatem. Lenta illum inuasit febris,ac sine remissione tenuit. qua ut leuaretur squippe

dignissimus longissima in societate vita, superiores de medicorum sentetia,ad patrium solum, retento tamen Societatis habitu remiserunt; ubi crebras diuturni morbi molestias , laeto tamen sustinuit animo: nec virtutu, quas non modd ratione,sed & usu cognitas habebat in tirocinio,in paterna domo oblitus est. In ipso patriae urbis ingressit enixd egit cum patre , ut in valetudintrio publico inter ipsos mendicos se videlicet iam pauperem decumbere curarique pateretur:in quo cum nihil proficeret, illud tamen impetrauit, ut antequam ad paternam deserretur domum, tantisper apud pauperes in xenodochio commoraretur. quo uno praegustatu scilicet aequior ac laetior perrexit ad suos . Iam moriturus parentem obtestatur, ut se vita iam lanetum,quoniam id se pauperem non dedeceret,in valetudinario pauperum,quod nomen habet a Miserico dia, & sepeliri, & funus pauperum rixu ex corro-

249쪽

sata statim pecua ia curari omnino aequo antimo terret. Parens ut tam intenso paupertatis amori morem gereret, saepe illum admonebat,animaduerteret se paterna quamuis in domo velut unun e Societatis pauperibus tractari; proinde ne postulare grauaretur, ut pauperes astalent, amore

Dei quidquid sibi opus videret. qua oratione mirifice laetatus, ad omnia ossicia, quasi non sibi, sed Deo aut Dei caussa sibi impenderetur, Rependat tibi Deus,referebat. Nec in po tremis habuit obedientiam .a parentis quippe dicto,cui pro Rectore parebat, numquam re ulla deflexit: si vexatus febri potum maxime sitiebat, nolebat nisi ex parentis praescripto,& quantum ipse praescripsisset

haurire aquam;adeo ut quarta ante mortem ho ae parte, hoc idem ut aquae modum designaret contenderit a Patre, ne forsan ipse ardore sitis modum excederet. cui cum pater gratificandi studio designasset, & ne modum exiret, speciatim praescripsisset: Ne isto pater,inquit filius, utare verbo. sic enim sum edoctus ad parendum scilicet significatam quocunque modo voluntatem imperantis satis esse debere: qua in oratione,eum prius

vita quam obedientia destituit, factum videlicet

obessientem usque ad mortem.

Colygium Marcenense.

Digs Circumcisionis incarnatoctu erbo sacri, ille communi societatis caussa, hic propria huius Collegh, quam maximo sunt apparatu pietateque celebrati: quos sila etiam praesentia Ericellentissimus Dux Ducissaque de Arcos cum filiis ac generis suis cohonestare voluerunt. Dies verδ Baechanales longe alio ac vulgo solent ritu

reracti. propositum est propalam Lahctissimum Christi

250쪽

: PROVINCIA BAETICA. 2 9 Christi Domini corpus, exquisito templi ornatu,

cantu vocum tibiarum ue resonante,quo in uita mento, vel his rebus inlueti singulari tenebantur voluptate. Magnificare omnes ac praedicare praeclarum Societatis inuentum,quo ab insania corum dierum ad modestiam homines sanitatemque reuocaret. Conciones per aestatem, quo tempore multi hic peste cadebant, tum matutinet tum vespertinae crebrae fuerunt, ad animos quos insolitum pestilentiς malum terruerat, confirmandos, sed vespertinae crebriores, a quatuor aut quinque de nostris inuicem , magno auditorum numero

habitae. Cum vel a suis aegroti deserebantur. nostri eis, aut xenodochio, aut custodiae publicae accersiti non defuerunt,in magna praesertim paucitate. Calendis Octobris, quod iam diu optauerat hoc opidii, absumpta iam peste, Humanitatis ludus apertus est; iustam auri vim, ex qua annui

quadringentorum circiter aureorum reditus con-ncerentur, ornatissimo Licentiato Gundi saluo Fernandeet, & honestissima sorore eius Domina Anna Suareet,ut iuuetuti Marcenensi prodessent, conferentibus: quamquam ad hanc summam roditus adimplenda ornatissimus conuentus Marincenensis, aliique priuati non pauci aliqua etiam ex parte iuuerint. Initium etiarii factum ab oratione qua magister habuit Humanitatis, pinsentibus Excellentissima Dudi sta de Arcos, Coirii te

de Luna cum clarissima uxore ; utroq; item conuentu Ecclesiastico Sc laico, tum multis Religiosissimis viris Dominicanis, Franciscanis, Augustinianis, rem omnibus mirifice com mcndantibus. Arguinctum orationis commune, litterarum vi-

deucet studium cum pietatis studio coniungendum, vertim proprie noueq; tractatrim. placuisse orationem, tum multa & varia poematum gene-

SEARCH

MENU NAVIGATION