Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

2so P RouINCIA RAETICA.ra variis condita linguis , quibus pendentibus

theatru decorabatur,tum secundus rumor & acclamatio sisnificauit. Proximo die doceri coeptu, non exiguo auditorum numero: quippe ex duobus ludimagistris omnes fere auditores ad nos se .

protinus contulerunt, uno ad nos suos ultro deducente , altero perparuulos apud se retinente: a quibus non multis post desertus est . centum iam& quinquaginta censentur sub duobus magistris, ea indole ac docilitate ut non dissicile regantur: nam, etsi initio timebatur imperij fore impatientiores,inagistrorum tamen consuetudine ita sunt mansuefacti,ac veluti cicurati, ut nullis siue litterarum siue pietatis ossiciis repugnent. quod adeb, mirum accidit populo, ut gratias Deo agant immortales, quὁd tam breui tanta sit facta morum commutatio. In doctrina autem tanti tam breui spatio fuere progressus, ut hic sit omnium sermo consentiens, plus apud nos perquadrimestre spatium prosectile, quam per biennium apud exteros Communiones auditorum sere omnium hoc' anno, aedificationis ergἰ, frequentiores suere. Litaniae Beatissima: Virginis octauo quoque die

m areno vocum concursu atque concentu decan

tatae. Virgineus circulus pie recitatus singulis diebus,apposta breui mysteriorum commentationeserni horae spatio, omnia cum fructu animorum non poenitendo. Si, ut posita sunt initia, sic cetera consequuntur; spes iam nun ς se nobis ostendit, gymnasium hoc non ex infimis prouinciae futu

rum.

PRAETER usitata Societatis munera, quae singu- dari sunt exculta seruore, magno fuit exemplo in maxima nostrorum paucitate vix enim decem

numer

252쪽

PROVINCIA DAETICA. III numerabanturi duos extitisse dignos societatis nostrae spiritu, qui eo te'apore, quo pestifera ciuia talem lues tenebati perspicuae morti deuouexent, atque in media contagij pericula sine ulla se

obiicerent cunctatione: unus ut corporibus, alter ut mentibus mederetur,insignem secere omnibus admirationem; cum ceteris fere praeter paucos r

cusantibus,ipsi omni abiecta formidine, sine hu-rrianae spe mercedis, infatigabili caritate strui runt. quindecim tamen diebus postquam xcn dochium ingressi sunt, qui aderat aegrotantibus a confessionibus , peste captus interiit. Antonius Sanchezis fuit, cuius audito nomine, tota haec prouincia singulare sei vincendi exemplum audire videbatur. hic a tuo in Societatem ingressu, acerrimum ac perpetuum sine ullis unquam induciis, bellum sibi suisque cupiditatibus indixisse

visus est. cii in se verberibus acerrimc dc frequentissime excipiebat, circum habitantes & multitudine & crepitu terrebat. in victu ac potu, si quam vel per aestatem capere poterat, voluptatem omnino fugiebat. nouas non in dies.sed in horas sibi incommodandi fingebat artes; cum rusticitatem simulat, tegit urbanitatem, in illisque artibus se exercet, in quibus tirones solent. unam aut alteram antelucani temporis horam singulis diebus somno subtrahebat, quam diuinarum rerum contemplationi adhiberet. Parcissimus quietis torum diem, aut animarum saluti, quarum ardebat amore, aut orationi sacraeque lecti oni tribuebat. digna eius vita, quae fusius atque explicatius litterarum

monumentis commendetur. Eodem genere mortis periit etiam socius Frater Andreas a Vargas, cuius desiderium aegrotantes aegre tulerunt.Vixit sinaulari praeditus in omnes caritate , qui e vita prius, quam a laborantium latere discedere ma-

253쪽

pnovINCIA BAETICA. luit. Patris ianus in aede nostra uniuersae nobili- tatis frequentia celebratum . haec de nostris. Soda litates binae, sancta quadam Hispalensium aemu- , latione institutae, clericoru una, altera laicorum, irorumq; nobilium, quorum cum magna sit vis in hac urbe, quam plurimi vel ad consilium de rebus agendis capiendum, vel ad remedium animarum petendum ad nos assidue concurrunt. Eminet eorum in assidua Sacramentorum usurpatione diligentia; in Diuis sorte capiendis, quos sibi

patronos in singulos menses optant , praeiripua pietas; in concionibus priuatisque cohortationibus audiendis incensa deuotio. Quoniam ex tam lexiguo numero, tres, si Collegh Rectorem addas, pestis eripuit, tresque alios quamuis diuina eua- ilerint misericordia, corripuit; ceteris medicorum consultu, totiusque nobilitatis magis iussu quam 'rogatu, deserendae fuere aedes aere insectae pestilenti, alioque secedendum, in maximum scilicet

praedium, ne totum , ut coeperat, Collegium extingueretur. Vbi dum nostri morantur, ciuitas v-

niuersa, quae nostros viderat sua caussa vitae quasi prodigos fuisse, nullis sumptibus pepercit, quominus quae ad victum & vcstitum essent nec eisa- ria, nostris largissime suppeditare iuur. Multi et- . iam ex primoribus per id tepus,& honoris causi ,& ut si quid nobis opus foret cognoscerent, no- stros inuiserunt. Clim vero nostri urbem repete- lbant, vel ut facerent sacru, vel ut exciperent con-

festiones squod omnibus minimiim festis diebus i

fiebati excipiebantur ab omnibus, partim acclamationibus, partim lachry nis, quas amor desideriumq; nostroru eliciebat. nec extra urbem ideo laboris immunes. erat enim quam habitabamus villam, mari imminens, quo ingens fascioru copia confluebat. hic permultae ad nautica turbam

254쪽

PRoviNCIA BAETICA.exhortationes habitae , detersae peccatorum maculae,quae non erant rite expiatae,non paucae in 'lierculae abductae; aliaque sublata peccatorum i ritamenta .d bis, quoa peste domus nostra laborasset, multa fuit & varia supellex exurenda: cui iacturae sarciendae, multi ex civibus, alij alio pro sua facultatu modo subvenerunt. Litterarium ludum,ne ex ea parte pestiletia serperet latius, claudi, auditoresque dimitti publice iussi sunt. Clim tamen per pertilentiam, quς semestre durauit, datus est reditus,instaurata studia,tanto maiori auditorum quam antea, frequentia, ut numquam plures discipulos enumerauerimus. studia parentum, ut suos ad nos ex aliis scholis filios traduce- Ient, orationes inprimis elegantissimae dialogus que reI ac tempori accommodatissimus excit runt. in quo tanto cum actionis splendore suani quisque personam egit, ut qui interfuerint &rem debitis laudibus extulerint, & rationem quam iadocendo seruat societas, ceteris longo proposuerint interuallo. Sacerdotes duo, unus ex hoc Collegio , alter ex Gaditano, in obeunda Gaditana dioecesi unum mensem insumpserunt: quorum diligentiae atque labori ratio constitit fiuctus

non contemnendi.

Collegium me lanum . .

CVADixa Nsis dioecesis lustrata bis a nostris concionum consessionumque gratia. nihil quod

ad reconciliandos animos, conLssiqnibus etiam totius vitae permultis, expiandos: rudes, catechesi imbuendos, erroribus pene innumeris ac superstitionibus , quibus obligati erant, expediendos praetermissum. Discordiarum origo camporum erat partitio: inita ratio ut sine animorum disiuii

255쪽

1Ῥι PROVINCIA BAETICA . .ctione agroru limites signarentur. In urbe sacer- dos quia ni ob rumores nescio quos fallos de se ltemere dissipatos, alterum quem rumorum au- .ctorem suspicabatur, domi suae, dum lauat, ador tus, vulnere assicit letali. eam ob caussam iam diu exulabat a patria. Iniuriae veniam in patriamque reditum communi omnium acclamatione unus e nostris impetrauit sex septemve annos alij duo sacerdotes amplo de sacerdotio iudicio conten- . derant. Diuturna lis molestiis impensisque plena, quam dirimere interposita Episcopi Xienensis auctoritas non potuit; potuit eam Deo rem bene iuuante, unus e nostris sacerdotibus magna viriusque partis coissensione concordiaque, constituere. Vir nobilissimus patratae caedis infinitulabatur, neque inseriori loco occisus videbatur. hinc lplurima timendaque mala instabant:ntistroru tamen opera factum, ne ex curia Regis praecipuus: in hanc caussam quaesitot impetraretur. Sblemni

diuat Catharinae die,a qua & Collegi ii & teplum nomen accepit, Episcopus Xienensis, cuius iudicio maximo & liberalitati multum nostra debet

Societas; huc ex Vacca prosectusino stroru roga tu multa cum Societatis commendatione concionatus est.apud nos diuertit pranditque perfa- , miliariter : peractoque die festo, donataque ea frumeti vi, quae aureis sexaginta aestimatur, Va

cam unde venit reuersus eli. Exemplorii narrationi per Quadragesimam omnis sere nobilitas interfuit, a qua se verberibus saeuissime acceperiit, linterim plurima pulcherrimaq; symphonia psalmum Misereremat,resonante Ad templi rem sa-

cram trecentorum circiter aureorum accessio facta , quibus varia supellex ad templi usum per- secta. Nec parum frumenti collatum inopiae no- intae lauandae. Templum quod angustius adhues Lotius

256쪽

PROVINCIA BAETICA. aues laxius deinceps frequentatur, ut iustae concionis

sit capax.

Cosi tum Malacesse. .

UTsr de animarum salute praecipue laboratum; corporibus tamen, quoad licuit, prospectum est. Multi parte artis alieni soluta, parte nostrorum rogatu,a creditoribus remissa, liuturnis vi

culis exsoluti: id quod per Ditalitia Domin Iemne est in hac urbe. Nec parum sed ndi eis

cordantium animis operae datum. Vnus, tui illeii caedem gladio; alter, qui veneno; tertius, qui uxori maciainabantur,atam nefario proposito deterriti. Vir insignis nobilitate ab altero quoquo nobili grauiter est vulneratus, ut ex vulneribus breui perierit. quibus sic non er adsuit sacerdos: vulneratum audiuit adeo, dum integr confit

retur,sacramentis muniuit omnibus,tuuit intestamento faciendos intersee ori veniam litteris consignatam impetrauit. a vulnerato dum moreretur non discessit.a quo mortuo, totu se contulit

sacerdos ad remedia concordiae pacisque inter occisi propinquos & interfectorem adhibenda. Mulier quaedam genere Mauritana, quae in auitareligione pene obduruerat, diuina quadam prouidentia lethaliter percussa, a nostris inuisitur: quorum oratione sic est emollita, ut Mahumetana religione penitus abiurata, Christianam libentissime fuerit amplexa, octo cum superuixisset dies; Sacramentorum firmata praesidio,speque ternae felicitatis laeta ad superos emigrauit. Cuni forte sacerdos de more Xenodochium inuiseret, incidit in aegrotum,in quo cum nulla periculi sp eies appareret, non properanda consessio videba-aur: noster tamen facerdos diuino, ut apparuit.

257쪽

216 PROVINCIA BAETICA.

impulsu, ut coufessionem saceret instat. paret a grotus. cuius obedientiae fructum cepit, ut sperare fas est, a ternae felicitatis . nam peracta conses sione, intra quartam horae partem eum vita r liquita

' et alieno aere paulatim dissoluendo, quo etiani unc laborat Collegium, agitur accurat tum di dificatione suburbana promouenda, nostrorum ad tempus habitationi, aliisque usibus accommoda. Quod ad spiritualia attinet, Circumcisionis Dominicae die, quam frequetissima concione. Episcopus Xienensis in templo nostro concionatus est, tanta amoris significatione,nos riq; Ordinis commendatione, ut qui ex nostris intererant, tot ac tantas audire laudes sine rubore non possent. Idem cum duobus sacrarum virginum coenobiis unum esset extra ordinem cotalarium designaturus, eum esse voluit e Soci etate. Vnus e nostris, qui iam diu in celebri huius urbis Academia Theologiam docet, exercitationi Theolo- sicae, spectante Episcopo, praefuit: cui ita suam in dis luendis dissicultatum nodis facilitatem prob uit, yt continuo Episcopus a R. P.Prouin- ciali summa ope contenderit, ne . eam praelectio-iarem ex qua tantum fructu S caperetur, aut omitti aut intermitti pateretur. Consuetudo illa per nostros in Academia inducta singulis nos viminimui sabbatis sub vesperum adeundi, eodemque die mane saltem confessionis Sacramentu celebrandi : tum quotidie a praelectionibus domi nostrarrante aram maximam Virgineum circula percur

rendi, studiosὰ diligenterque seruatur. Quod mirabilius videri debet, qu)d cum sub nostra disci:

258쪽

pRovINCIA BAETICA.plina non sint, amore magis, quam imperio ad eam rem alliciuntur. Huius ciuitatis in B. P. N. Ignath imaginem, quam Roma allatam R. P. Prouincialis huic Collegio donauit, singularis extitit

veneratio. quo die fuit in templo nostro collocanda, tantus concursus factus est, ut nemo ferflex nobilitatis flore desideratus sit. Accidit autem, victim insigniora ex innumeris,quq in P.N. Igna iij commendationem iam ubique gentium Dei

benignitate patrata sunt, pro concione miracula reserrentur, tantus suerit in populo ergi B. P.N. Ignatium amor excitatus; ut multi deinde ex omni ordine novendiales ad P. N. Ignatium preces religiose suscipiant: nec tamen irritas Non enim ex iis desuerunt nonnulli, qui sanitatem supra vires humanas recuperauerint. alij emgies ex cera votivas supra septuaginta circa eius imagine appenderunt. ante quam etiam quatern ς saepe faces

ardere spectantur. Hanc populi pietatem clarissima Episcopi, aliorumque doctissimorum hominum pietas, qui ad etandendas ad R. P. Ignatii

imaginem preces siepe venerunt, vehementer auxit. Nec solum externis P N Ignatii fauor est

cognitus, sed domesticis etiam. Vnus erat e nostris Fratribus, qui domestico exercentur labore, adeo perturbatus animo , & a nostra in qua degelat Societate abalienatus, ut nisi reli sta aut com- utata conquiescere sibi non polle videretur. Multis ad eam animi perturbationem sedandam rationibus excogitatis nihil prosicitur. Venit tandem in mentem uni 8 nostris sacerdotibus, ad P. N.Ignatium extremd confugiendum Persuadet igiturFratri, ut vel unam dumtaxat orationem Dominicam, alteramque Angelicam, ante P. N. imaginem ne gravetur recitare. Ille magis precibus fatigatus, quam spe ulla remedij, paret confi-

259쪽

ppo VINCIA BAETICA.lio. post adhibitam precationem cum se in cubi- eulum recepisset, vehementius coepit quam antea dubitationum fluctibus iactari, adeoque immoderate,ut eorum vi csteris dormientibus cubiculo expulsus in domesticos hortos, tacitos ad Deu& crebros cum lacrymis clamores effundere sit coactus. Hic sese P. N. Ignatius paulo sublimior obtulit, clarissima per noctem luce circumfusus, blandeque & amice alloquens, persuadensque in Societate perseuerantiam,non frustra preces effusas ostendis. Mirum dictu, sed fide certum. Post eius aspectum , blandamque allocutionem ita subitδ perturbatio illa resedit , ac tanta est animi quies consecuta, ut nihil illo quietius aut tranquillius esse videatur. In vocatione verd prima aded confirmatus, ut P.Rector eiusdemque Fratr1s consessarius apud Episcopi Vicarium iurei sando testati sint, tam subitam animi mutati nem tranquillitatemque miraculo eximi nullo modo posse. Haec in urbe.Ad alios populos incolarum numero frequentissimos,unus ex hoc Collegio missus,alter Episcopum Guadixensem,dum suam Iustrat dioecesim , comitatus . utrobique quam optari poterat, tam fructuosE laboratum.

F π Caetoriano Collegio, quamuis non admi

dum numeroso, mirum quantum collectum utilitatis. Praeter communia cum aliis Collegiis, singularis fructus extitit ex concionibu multarum anteactae vitae consessionum, quae necessarib fuerunt repetendae. Scriba: cuidam tabulae, quibus nescio quis aut capite, aut quinsentis aureis damnatus erat, se inscio sublatae sunt. pars

ipsum scribam ad porcam repetebat: sed pars quae

vicerat

260쪽

vieerat caussam , audita in templo nostro concione, totam exiguo pretio poenam condonauit. Quid de confessionibus scribam, per quas restitutiones multae factae sunt, itum obuiam grauissimis malis exorientibus, confirmatae animς, quae eonsolatione indigebant Homicida quidam, quem delicti atrocitas , metusque patria secerat extorrem , per unum e nostris & homicidij veniam, & in patriam reditum consecutus est. Creditor debitorem in iudicio vehementer urgebat, dum quadringentos & quinquaginta nummos aureos, quos iam diu debebat, sibi persolueret. Iis persoluendis praedia optima, vili pretio diuendenda: sed unus e nostris precibus creditorem euicit, ut, quoniam aliter ei soluere non poterat, . in ne aes alienum debitori concederet. Sed longὰ maior iniuriarum remissio. Viro non solum per se grauissimo, sed pro munere, quod administrabat, maiori digno veneratione, quidam qui eum capitali prosequebatur odio, alapam spectantibus multis, impre sit maximum inde inter duas familias discordiarum incendium timebatur ; nisi oportuna unius e nostris industria continud e tinxisset: qui compositis animis reconciliatisque.

ne iudex in eam caussam e curia regia accerseretur, atque ut prolixae lares impedirentur, essecit. Scholae duae latinitatis, ut alias duas, in quibus prima pueri elementa docentur, omittam, numero florent,fructuque excellunt. Ex conuictorio

duo nostro Ordini, ex reliquo gymnasio sex aliisse Religionibus addixerunt. Animos auxit auditorum gymnasiique famam , publica Rectoris Academiae renuntiatio, dialogo celebrata ingentique popularium concursu. Nec minus celebrἱs studiorum renouatio, quam longa & elegans comoedia,cui argumentum δc nomen Poenitenti

SEARCH

MENU NAVIGATION