Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

χ o p vovINci Α sa Tic A. nihil Vbi diuina adest gratia, non superabile.

stris non desistentibus, diuina tandem illi oboritur tuae Christianae legis; quς ex eius animo omnes dubitationum nebulas, errorumque caliginem disiecit, mortemque attulit, utpote iam Catholico tranquillissimam. Sodalitas nominis Iesu, quam unus Enostris Instituit, inueteratam iurandi consuetudinem, quae altissimas iam egerat vetustate radices, iam sere penitus extirpauit. Secundus hie annus est ab scholarum conditione, haud pauid felicior, &auditorum numero & fructu: ternas enim quaternasile litterarias exhibuerunt actiones , tum pro varijs Academiae magistratibus creandis, tum pro die lanctissimo Christi Corpori sacro celebrando. has non modo multitudo , sed multo magis elegantia atque varietas poematum, commendarui,

scholisque recens veluti natis non parum auctoritatis opinionisque apud externos attulerunt. Eodem hoc anno vertente , quoniam idonea atque matura ingenia visa sunt, Philosophiae cursus inchoatus, &, ut principia se dant, non cum incerta maximi spe fruetus. Nostrorum ad Xeren Zes, cognometo Nobiles, aduetus optatissimus laetissimulque fuit. Iam diu enim illos nostrorum tenebat de-nderium ; nec minus nostris in optatis erat haec missio. Missi duo sacerdote , unus a consessionibus alteira concionibus, omniumque optatis respondit cumulatissime fructus. Concionatum est quatuor in templis celeberrimis huius urbis ingenti auditin um numero . maximeque nobilium squorum sexcentae circiter numeratur familiae. Ad sacras etiam virgines trium monasteriorum cohortationes extra ordinem habit . Puerilis ςtas vespertino tem pore instructa catec si est, tanta ipsius alacritate, parentumque gaudio, ut tam laudabile institutum.

non potuerint non miris ad caelum laudibus esse , re.

272쪽

PROVINCIA BAETICA.re. Puerorum verd tanta frequentia fuit, ut separ tim a puellis docendi fuerint. quq res, quippe nouas omnes rapuit in admirationem. Ad plateas deinde nostri non semel processerunt duplici puerorum ordine: praeibant ipsi cantu, pueri excipiebat: praealtae cruces praeferebantur insigni ornatu ad venerationem pompae asciscendam; quas Parochi ad tam Christianum usum libentissimὰ obtulerunt; quinimmb ipsi ultrδ comites se nostris adiunxerunt. OmneS quotquot ad ianuas, ad senestras, ad forum procedentes, ad tam gratum spectaculum ccurrerunt, vix dici potest, quantam ex eo vol

ptatem hauserint. ubi postquam aliquid temporis quaerendo Vespondendoue de re Christiana datum est, addebatur concio non alieni argumenti: quippe de ratione instituendae confessionis, de comprimenda iurandi licentia, alijsque id genus pernecessarijs. Quae conciones ita populum excitarunt,

ut mirabiles sint consecutae conuersiones . Confessionum verb tantus numerus, ut generales dumtaxat supra ducentas nostri recensuerint. Monialibus etiam datae aures, etsi omnibus per tempus nolicuerit. Carceres invisi: qui detinebatur conscientiae vinculis, per confessionis Sacramentum, expediti, ad c teste Christi corporis conuiuium accesse runt, uno de nostris faciente sacrum, altero apposi-

ta concione ad communionem animos praeparante. Haec ad tempus; illa ver5 perpetua, ut de caetero

quoad possent, animarum bono prospicerent. stabilita consuetudo, ut pueri diebus festis, ad foru--

simili pompa similique doctrinae Christianae cantu

prodirent; quam curam pius in primis sacerdos magistrique elementarij susceperunt. Haec& alia adeo grata nobilibus acciderunt, ut de excitando Collegio inter se dc cum Patribus egerint, ad eam-

ue rem non exiguam aureorum summam iam tum

273쪽

tum obtulerint. Altera suit missio ad Zasraim, aliaque tria oppida Excelletissimi Ducis Feriensis, cuius res praecipuas, quippe communes cum superio rimissione, praetermittendas duxi. Earum magnitudini hi fidem facient cum omnium, tum duorum agrestium viri inopis ac feminae, nosi rorumdncessu , sermones. ille cum nostris haud procul ab oppido lucidisset uius, Abeat, inquit, felices diuino ducente numine, servi Dei, quos bonus ipse Deus ad nostiarum animarum salutem his attulit terris, nec nostri in perpetuum obliviscantur: imo iterum ac saepius nos reuisant, qui nostrarum animarum salutem quaesitum veniunt, praeterea nihil. cui cum Pater memoriam curamque Virginei circuli singulis diebus recitandi commendaret impense usque ad mortem, subiecit, pater, usque ad mortem. quae quidem verba tanto spiritus ardore geminabat, ut in eo illum Euangelicum senem Simeonem te diceres intueri. Ac ne Annam hic etiam

desiderares, in ipso quoque discessu, pia quaedam

semina, eodem quo altera studio extollens vocem, eadem fere quae lenex verba repet hi , immortali Deo tales agebat gratias, quod nostrorum aduentus, se vidente atque fruente, oppido suo contigiuset. Zafrenses accurate etiam agunt de erigendo Collegio, quam ad rem septingentos aureos in singulos annos habent dest inatos, a morte religiossimae seminae, quos inductu& hortatu unius e nostris, fratris sui, uiua etiamnum nobis tes amento legavit: quos reditus Excellentissimus Dux Fe-ἔiensis augere volens, quingentos alios in singulos annos promisit, habetque a Sanctissimo Patre Clemente sacerdotium promissum, quod singulis annis aureos reddat millenos.

274쪽

OapTVAGINTA hoc anno seminarium hoc aluit. nouem ex societate non excipias. ex eis 'nus , queni singularis virtus silentij, cura studiumque se vincendi commendabant, iam aldiaconatu cooptatus peste consumptus est. Spiritalis res apud ceteros non iacuit. nam Roma Anglicani Collegij consuetudo se una diverberandi transsata huc, singulari omnium consensione recepta. omnes fere deinde spiritualibus B. P. N. Ignath commentationibus se dederunt, semel per sanctissimi Christi Domini Aduentus ferias: iterum paulo ante quam se ad iubileum potiundum confirmarent:quod superiore anno uniue sae Ecclesiae concessuin, proximurn summus Pontifex omnibus Anglis qui adire Romam non potuissent communicauit Nec propterea litteraeum refrixit ardor. unus id ostendit ex sacerdotibus,

qui peracto Theologiae cursu Theologicas theses omnium acclamatione egregie defendit inde per spirituales exercitationes ad Anglicanam expeditionςm praecipue comparatus eo proficisci

tur, ea praeterea mente, ut, cum res admodum n

cessarias expediuerit, in Societatem ingrediatur. qui una cunx aliis sacerdotibus, qui ex Collegio Romano missi sunt, die tandem Virginis assumptae Londinum appulerunt. In unius locum viginti alij variis ex seminariis, inter quos quatuor proxime ex Anglia,Hispalim conuenere.Hi omnes uno excepto, altero tamen adiuncto, Philosophiae cursum inierunt. at ille exceptus inchoa-

iam Theola iam pergit audire. Ex horum nu-- ss inero

275쪽

PROVINCIA Brea Ic A. mero nonnulli in modio itinere ab hineticis capti Londinum reuocantux, ubi per quatuor men tes in custodia publica detenti admitabili con- . stantia religionem Catholicam profitentur pu- blicE. inde partim propinquorum gratia , partim pecunia erepti , iterque per mediam Galliam Hispaniamque 2edibus emensi, frequentes- que in tam longo itinere perpessi labores Hispalim aliquando tenuerunt. unus tamen ex itineris

difficultate in morbum incidens Vallisoleti,suum diem obiit. Sacerdotibus autem Anglis, qui ex ,

nostra Societate in hoc seminario versantur,materia non desuit de suis aliisque nationibus bene

merendi. ad eos enim quippe multarum peritos

linguarum praeter Anglos, Gallosque, Itali aliarumque nationum permulti , qui in hac urbe negotiantur, Sacra metorum gratia confluunt. quineos etiam.qui in custodia tenentur ex Anglis, in- luisunt, confessiones eorum exaudiunt: Aiquos item cum Ecclesia reconciliant: aliis denique in extremis adsun r. ac propter haec ciuitas Anglorum seminario fauet: quorum res insigni fovet liberalitate,& quoad potest promouet. Nam cum nullos id seminarium perpetuos reditus habeat, quem supra iniuimus alumnorum numerum suis eleemosynis commodo sustentat. Vnius tamen ciuis in hoc seminarium pietas inprimis eluxit. is cum pestilentia captus mortem vicinam suspi-

caretur, Rectorem accersit in tempore, admonet, se dum valeret, hoc seminarium suorum bonorum, quorum summa erat vigintiquatuor mil-' lium aureorum, heredem instituisse, teque in e dem etiamnum perstare.voluntate; nullaque se

ad id re impulsum, nisi quδd probὰ intelligeret, quantum hoc facto diuinae floriae obsequium exhiberet: sed placuit diuiuae bonitati tam egre-

276쪽

piam voluntatem restituta valetudine longioreque vita partim compensare.

Residentia Antiquerensis.

DκAETER ea ex quibus singularis fructus redu dat in elementaria puerorum gymnasia,litterarum ludum, publicas custodias,xenodochia,destitutam plebem, ordines etiam clericorum, de quibus superiore anno , hoc anno speciale suit, quod ad augendam sacramelorum frequentiam, quae hactenus in hoc opido iacebat, plurimunt valuit. Saeua item hanc ciuitatem ut alias depopulabatur lues: tentata remedia in cassum multa. nobis visum, tam oportunam promouendae in ciuitate det otioni viam non praetereundam. quare senatui suadent, ut quando alia multa extinguendae pesti remedia adhibuerint minime ex

sententia,indicerent nunc in certum diem communionem,quae quam maxime posset senatoruni frequentia celebraretur.Non dubium quin & r liqua ciuitas tam illustre sequeretur exemplum,& diuinum Numen,quod iratum hactenus cci nouissent, hoc mitigatum obsequio aduersus hanc ciuitatem propitiaretur. Non displicuit senatui tam salutare consiliit: ast,ut Patres monuere, purgatis primo animis consessione omnes una

senatores in celeberrimo 'rbis templo seiacratin simo Christi corpore resecerunt. quo exemplo aded est uniuersa ciuitas inuitata,vi nemo ferὰ ex omni eius ordine opificumque collegiis fuerit, qui non pronus ac libens senatorum exemplum imitaretur. Cessit hoc in non vulgarem Societatis

ministeriorum nostraeque induuriae commendationem : atque huic potissimum remedio, quda restis non ingrauesceret , sed omnino pene re-- 3r α -itteret,

277쪽

275 PRovINCIA BAETIcΑ. mitteret,omnes proculdubio uno ore tribuerunt. Ceterum illud faciendum pluris, qudd ab hocs τὸ iam tempore sid quod nostri imprimis opta- lbanti constituta vid etur & stabilita Sacramento miri usurpandorum consuetudo. No s et Ri in opido Coria, quod primum inire voluerunt, uiam operam non exiguo cum fructu posuerunti Ac primum qui concionatotis munere fungebatur, doctrinae semina per auditorum animos , qui iam diu inculti ignavique squallebant concionibus dispersit: qui beneuolE concepto diuini calore stiritus in frugem laetissimam inualueri Consessiones pleraeque totius ubiae fuerunt, nec pauciores virorum quam muli rum. constentium verδ tantus ardor,vi multi ne suam praetermitterent vicem, tum mane, tum vesperi ad templum ventitarent. Eorundem tanta

multitudo, ut eis audiendis septem ad clepsydram horas matutinas impenderent, a prandiovetd quantum ail initam bene notam temporis restabat.post consessionem caelesti excipiebantur conuiuio . hac ferὰ ratione, quoniam negotiosi dies saliud enim tempus non vacabat dandi necessario consessionibus erant, iisdemque diebus opidani ad agrorum culturam ituri, ne laboris stipendio seustrarentur, postquam iam confessi erant, statim a clericis ad id munus paratis Christi corpore pascebantur, exiguaque temporis i ctura, magno tamen animorum commodo ad suum quisque opus dimittebantur. in autem serio ει quanta cum poenitentia peragerent confessiones,illud facilὰ declarat, qudd quae vix alij post consessionem adducuntur ut faciant, hante conses

278쪽

PROVINCIA BAETICA.

eonfessionem praestare diligentissini ἡ occupantinam multi quos familiaris rei angustia a restitutione liberabat, quamlibet magno cum incommodo secerunt restitutiones. alij iniuriis assecti, intra ad iniuriam inserentes adierunt, & petentes veniam, & offerentes. Vir erat nobilis, qui in hoc opido procurandi fundi causa degebat,pernuciosa tamen vitae licentia:quippe quem potentiorem,ac prae se ceteros contemnentem , nemo admonere liberὰ audebat. Hic, nostrorum rogatu, consilium mutauit, sedesque cum Hispali, tur iurando assirmans , se nunquam ad id spidum, quod liberioris sibi vitae praeberet occasionem, post hac rediturum. Fausta haec, illud tame infaustum. Poβ. discessum desertur ad nos, mulierem quandam, quae irrito conatu ad confitendum accesserat,simul λc discessimus, extinctam adeo coleriter, ut moriendi celeritas usum illi Sacramentorum praesidiumq; sustulerit. Res omnibus, sed nobis inprimis peracerba, arcanoque Dei iudicio reservanda. Hinc ad opidum proximum transmlierunt. quo cum ad explorandum Parochi animum litteras praemisissent , ad impediendum quam adiuuandum propensiorem offendunt. moras obieetabat, impe mentaque multa, exiguum confiteri volentium numerum,& remotosa confestione animos, aliaque id genus. At nostri harum non ignari artium, diuino freti Numine, die Dominica, prouecta iam luce,opidum ingrediuntur, signoq; quam primum dato vocari omnes ad concionem iubent. Concionatur man)noster, concionatur vespere incredibili frequentia,& opidanorum applausu. nec fefellit conatus. Vix ullus postea repertus , qui non consessione conscientiae maculas expiasset,&Christi se cor po e resecis edi Parochus vero cum rem aliter t-

279쪽

278 pnoviNCIA BAETICA. γque ipse praedixerat contigisse vidit , iam siu

nostros domum suam benevole excepit . apud quem,dum conssionibus concionibusq; sit satis, hebdomadam unam detenti sunt. Hic etiam maior longE numerus virorum, quam mulierum s cramenta usurpauit , qui ne vice excluderentur sua, impransi multi usque ad vesperum permanse runt. confessionum fructus, secundum vota. Inter huius opidi gubernatorem alterumque locuplerem inprimis & honestum ardebant odia, quo-rsi finis nullus ostedebatur. Cetersim audita concione gubernator, suae dignitatis oblitus domuni alterius sponte adit ad colloquium, quo caruerat, α ad familiaritatem inuitat, nec ullum amicitiae praetermisit ossicium.Similes etiana inter tres Ecclesiasticos simultates exercebantur,quibus compositis facta publicd reconciliationis significa- ione ad eosde tres sensim verba sunt facta, quana idelicet inuisa Deo , gregique perniciosa Pastoruim inter se disceptatio atque discordia. Querelas deinde suas quisque proferre iussi. omnis fuerat de fortunis contentio, eoq; difficilior,sed Deo Vndem duce tota sublata, cum de nostrorum sententia de suo quisque iure aliquid concessit.Inter

1ocandum, Vnus alterum praeter voluntatem , ita porcussit,ut exuulnere perierit mater occisi dolo- Iis acerbitate furens, aures totius populi precibus obtuderat, ne eo adduceretur, ut homicidae qua uis per imprudentiam ignosceret nostri tentare quoque fortunam voluere. praetextu consolatio-

. nis mulierem inuisunt, sed prim d dissicilem &acerbam:haud multo pdst mitigatam magis, or tioneq; delinita non solum ad veniam adducunt, sed ad peccatorum etiam expiarionem, Christique corporis communionem. Tam in hoc quam

insuperiori opido sui narerum ignoratio elabor

280쪽

PROVINCIA BAETICA. 279horabatur: vix enini erat, qui sanctissim Triados

myisterium, aliaque ad salutem necessaria probe teneret , -n incuria discentium, an docentiumran qua caligine dissipanda non parum est , turn concionibus, tum 1 riuatis collocutionibus in- sudatum .Hoc opido lustrato,ad Ranculam paR-lo frequentius opidum nostri procedunt, ubi simili labori non dissimilis respondit fructus. Hoc amplius, qudd magis hic vigebat confessariorum . inopia. Fuerat enim illis Parochus adeo infestus& inuisus, ut prae odio paenὰ ad parandam illi necem viam obsederint, diebus verd festis Sacro

confessioneque carere mallent, quam illius ferre conspectum. Huic autem paulo ante quam uos ventilemus demortuo alter commodioribus facilioribusque moribus sacerdos successerat. Ceterum tam breui tempore res iis perturbatas com ponere, si maxime voluisset, non potuerat. Nostri eius usi facilitate, partim concionibus, . partim confessionibus,aliisque Societatis mune- . ribus obeundis pacem quam magnopere ea optMbanx, illis tandem attulorunt. Haec dum gerunt' ra nostris, nobilissimae seminae, sub cuius ditione hoc opidum est, nuncius peruenit,per quem suppliciter nostros orabat, ne se suamque familiam tanti tamque diuini beneficii expertem patiantur. Nostri ut tam religiosae morem gerercnt Voluntati, hinc ad eius villam quae non procul aberat pergunt. ubi tota eius familia per consessionem communionemque expiata, Hispalim unde exierant, uno dc viginti diebus in hac Missione consumptis, selices tanto collecto Ieuc tuntur. ζ

SEARCH

MENU NAVIGATION