Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

3oo PRo v INCIA SARDINIAE. da conuenerat,de verbo Dei sermonem secit. quo in loco dies octo tenuit, atque idem semel diebus profestis, festis verδ bis 3 surpabat: ad quem mul ti Verbi Dei studiosissimi concurrerunt,& pecca

tam ulti consessione aperuere. quod idem omnes fecissent, si eorum votis concedens Pater remansisset: sed de serre ad alios oportuit Euangelium. hic ad conciones & confessiones plena Christi fidei doctrina aecessit. Reuocata est Congregatio, quae a suis initiis omnino defecerat , dc in eam multi primarij admissi sunt. Interfuit eo die Episcopus, & delectatus eis animos addidit, & ad

opus tam religiosum hortatus est. Institutum praeterea rosarh Sodalitium ad studium seminarum erga B.Virginem augendum. Hinc Palmasiuit, ubi, quia vicus est exiguus, quinque posuit dies, sed magnum ex concionibus, doctrina Christiana, & consessionibus fructum reportauit. Interea religiosam squod ad victum attineti paupertatem colucre nostii. Hinc Urbanam: ubi septem dies praeter reliqua Societatis officia impendit consessionibus excipiendis eo concursu, ut quo omnibus satisfaceret, ab ortu solis usque ad occasu in a labore discedere non liceret. od& in reliquis Patribus desideratum nequaquam est: suae enim corporis saluti, & commodis solatium harum animarum & utilitatem prςtulerunt, ea assiduitate, ut mirandum sit non magno eos ex assiduo sermonis usu capitis dolore correptos

esse. Sed quid de cubilibus 7 quae ita erant incommoda, ut illis duras arcas & mensas anteponerent ; addebatur domorum simplici tegula comtectarum humilitas.saepe vero ad domos ita apertas&iniuriis caeli obnoxias diuertebant, ut nul

302쪽

diuersorium infitiebat, neque tamen insequentidie solitis ossiciis deerant. Vrbanam igitur cuin rediissent, operam dederunt, ut multi in sanctae crucis & rosath sodalitates aggregarentur, eos', & ad Virginis cultum adhortati sunt, & piὸ eos a-rij percurrendi rationem docuerunt. Hinc pro more pedites oblatos equos repudiantes migra runt Siam magnam hoc pago uomen est ubi Pater una cum Fratre doctrina Christiana aperienda, sedandis inimicitiis, sermonibus & confessionibus octo dierum laborem sustinuit, morbo anfectos inuisit & solatus est. vicanis persuasit, ut Congregationem instituerent aliquam: qui studiose quidem paruerunt, & ab Archiepiscopo facultatem impetrarunt: quam non solum ille libentissime concessit, verum etiam nostro exemplo permotus in aliis pagis sanctissimi nominis

Ix s v & rosarii Sodalitates fundauit,& aggregationes ad Romanam curaturum se astirmauit, non earum tantum quas ipse condidit, sed & illarum quoque, quarum nomina ei nostri dederant

in libello. In quodam ex his pagis , quos obivit

noster, cuiusdam hominis consessionem postero die se auditurum promiserat: hic autem conscie tiae stilo ulis & angore animum leuare apud Patrem adeo cupiebat, ut quiescere non valens e lecto surrexerit, & intempesta nocte Patrem adie-Z rit, a quo maximopere flagitabat, ne differri am-

plius consessionem pateretur: nihil enim aiebati solatio sibi esse posse, donec suum hoc votum eX-pleret. ita factum. Surrexit Pater, & audita confessione latus eum dimisit. Dolorem profecto attulit Patris discessus in alium pagum nomine Siam paruam, qud eum primarij comitati sunt. Iahoc vico adducti sunt omnes, ut ad Santiissimam Eucharistiam populo exponendam sumptus conferrent.

303쪽

3 . Pi ou INCIA SARDi NI E. serrent. hinc ad alium pagum missis legatis vo- lcatur Pater, ut remedium aliquod homini a caco- ldaemone obsello adhiberet: ita enim ab eo cruci batur ut vita desperaretur. Pater cum eorum qui imissi erant, moerorem videret, eo se contulit,ian lsum & furentem aegrotum reperit: in quo ea signa apparebant, ut energumen uiri iudicauerit. Qilavero exorcismormia liber desiderabatur, Euangelium cum aliquot orationibus pronunciauit,&ornatam Sanctorum reliquiis crucem cum agno cereo c collo cius appendit: quibus factum est, ut, cuius antea furens & effraenata lingua erat, resideret, & aliena non loqueretur. apud eum ergo Pater totam illam noctem clim traduxisset; ubi quieuisse videt, ad eum, unde fuerat euocatus,reuertitur pagum. Ille magno tum suo, tum etiam suorum i olatio ad salutem omnino reuocatus est:

ipse deinde Pater cum socio laetum eum vidit, cum ad se inuisendum venisi et,& pro suscepto labore munus attulisset; quamuis illud recusauerit, illam videlicet esse laboris mercedem, si viri probi mores sectaretur,& ab omni noxa peccatisque abstineret, quibus permittit Deus, ut humana corpora daemones obsidentes vexent. Ollastrum, pagi nomenὶ perrexerunt: ubi dies octo morati consueta munia Societatis obiere magno populi concursu, qui tantam in concione lacrymarum l vim profundebat, ut modum lacrymis indice- ire oporteret. Quidam ex alio vico moerore obrutus Patrem venerat quaesitum , ut fratri, quia a morte propius aberat remedium disceret.

hic ut erat imperitus libella in ab eo pro amuleto petebat, quem prisci illi imperiti tamen sacerdotes factitare consueuerant,in quo ex Scriptura

sacra concepta Verba contiuebantur 3 centonem

potius quam cohaereatem oratiouein. dixisses. l

304쪽

. PROVINCIA SARDINIAE. 3o 3

tum Pater, huiusmodi libellos aut amuleta conficere se non esse solitum respondit; agnum tamen ei cercum daturum , quem aegroto multa fide & religione admoueret. Patris munus atque consilium ille probauit, acceptum agnum reuersus adhibuit aegroto non sine utilitate: qui enim extremum spiritum exhalabat reuixit, & salutem omnino breui recuperauit. Cuius rei testis Parochus fuit, qui morbi vim nouerat, dc ita repentd redditam salutem videbat. Sed alienuini a re illud

non videbitur, tantum esse sacrarum cereorum i

agnorum imaginum studium, ut ex aliis locis, vel impetrandi frustilli caussa quaesitum Patres veniant: illa vero in distribuendo usi sunt arte; et, qui animae sordes prius confessione non abluis- set, negabatur. Quare tantus fiebat ad nostros saepe concursus, ut obrui viderentur. Actum in pago virosarh Sodalitium constituerent.Deinde praefinito die lapso conferunt se in alium pagum , calsanctusVerus de Congios nomen fecit .in hoc e dem , qua in superioribus, populi frequentia septem dies laboratum est. Cirin in Congregationerosarij tres tantum fratres reperisset Pater, studuit augere felici exitu: tribus enim adnumerati septuaginta sunt magno totius pagi applausu: cuius incolae tantum ex discessu nostrorum dolorem hauserunt, Vt cymbς, qua erant in 'iteriorem 1 orsi fluminis partem transuehendi ad alium pagum ituri, malum omen , hoc est interitu ian, imprecati fuerint. Pagus hic quo ibant, Solarusta dicitur, quo eius loci primari j nostros deduxerunt. in solito concionandi & doctrinae Christianae declarandae munere versati sunt: totius pr teritae vitae viginti quidem, triginta, quadraginta, quinquaginta dc amplius annorum conressiones acceptae sunt, de mult* factae restitutionus. Praeter-

305쪽

3o PRovINCIA SARDINIAE . . euudum prosei id non est Sodalium sancti Veiide Congios verbi Dei audiendi studium. climenim interdiu agriculturae causta concioni inter- este non postent, a Patre postularunt ut apud se

noctu dum laborare cessant orationem haberent. .

libentissime Pater eorum precibus cessit: qua ex re sanctorum & Apostolicorum virorum famam sibi apud eos compararunt. Clim autem locus is esset linium Patri Garruchio & socio Fratri Mon- serrato descriptorum limes,se cum Patribus Mona quello & Carta congregarunt: quorum Misesionis haec subsequitur ratio. Eodem quo Pater Ioannes Garruchius & Frater Mons erratus profecti sunt, etiam Patres Saluator Monaquellus &Antiochus Carta, eo animo, ut pagos unum supra viginti obirent ex duabus illis regionibus, quae exsuperiori locorum distributione obtigerant. ab ipsis ergo ciuitatis Arbore usis exitu nimbus ingruens pagum usque Fermi, qud eo die ire statuerant, eos secutus cur huc acceIsit, quod cum essent coenosum lacusculum traiecturi, primo ingressit Pater Saluator una cum equo decidens genuum tenus immergitur, unde sine ullo sat detrimento

emersit: delapsa simul est matica cum illius aliisq; eodicibus & imaginibu s, atque arculisti ostiarum& cereorum agnorum plenis .madefacta iunt omnia praeter aguorum imagines, quarum arculam aqua non penetrauit, cuin aliis vel recentioribus,

velarite clausis non pepercerit.ita igitur madidi via Cabram ingressi perhumaniter excepti sunt. Eadem nocte rationem sui aduentus domi hospitis exposuerunt, qui ita se gessit, ut non verbis

tantum ad salutares Patrii sermones audiendos, doctrinam & consessionem omnes adduceret, verum etiam exemplum praebens ipίe cum uxore eonsessione peccata expiauerit. cum autem no

stri

306쪽

consenionem se comparandi est et inscitia, maxi-mὶ studebant plena peccatorum aperiendorum ratione eos erudire. ubi pagos ingrediebantur, quaerebant an essent aegroti, Sc qui odiis inuocem cerrarent, vel turpitudinibus publicis reliquos ostenderent, ut ei. Deo duce mederentur, α necessitati sebuenirent. illud etiam praecipud spectabant, ut Parochos recta sui muneris implendi ratione instruerent i quorum unus dies octo secutus est eos, & quem tam angusto tem poris interuallo potuit fructum tulit. Adebnumerosus erat ad Patros singulis diebus concuserentium coetus, ut ab ipsa matutina Angelica sa- Iutatione oporteret euigilare ad vespertinam vLque, adeo ut maior vici pars confessione sese purgarit. Nec utili caruit opera Finugueda viculus,

quo nostros Parochus & primarij prosecuti sunt. Ibant pedites, quod superilis commemoratum est Idem in hoc quod in ceteris pagis cocionum confessionumque studium fuit. Maior populi pars vitae crimina consessione deleuit: satisfactu

omnibus,& erga nostru Ordinem amor excitatus. Hinc eodem comitum ossicio proficiscuntur Donigalam, cuius incolae, ut se iam parau rant, Patres perhumaniter complectuntur: qui nulla vel reliqui diei, vel noctis mora interponia praecepta rite in crastinum confitendi multis tr diderunt, & maiorem viculi partem audierunt, dato singulis agno cereo, quem ut de caelo delampsum expetebant. Pacem magni ponderis int duos E variis locis primarios conciliarunt, qui inueteratis odiis dissidebant: ventum tetrat saepEad arma, & inferre perniciem alter alteri conabantur. Progrediuntur Solanas, ubi solita ossicia

praestita sunt fiuctu quidem animaru 3berrimo.

307쪽

3o6 PRovINCIA SARDINIAE. multi enim errores multos , & quas probabant ineptias posuerunt : maior populi pars salutem sibi consessione quaesiuit. Verum non hic tantum, sed & in aliis supradictis locis confessus reliquus populus fuisset, si morari amplius nostri voluissenti sed chira illud spectarent, ut his ossiciis So.

Eietas, atque eius munia innotescerent,& populi ad pietatem dc frequentem Sacramentorum usum allicerentur ι tum , dum pleniores & pinguiores ex suis laboribus manipulos reportaturi erant,d ipii populi tam dulci eorum opera perfruebantur, quasi in ora ingesto melle relictis alio discedebant, quo inflammatiori nostrorum desiderio accenderentur. Hinc ergo cum prosectione pararent Cabras , en Parochi cum lcholasticis accesserunt , ut nostris prosequendi ossicium praest cent; quod dicerent avidissime Patres expectari, ut eos qui nunquam antea in illo populo eam in tua versabantur operam collocassent. Receptiunt a primariis magno quidem eorum applausu& nomorum ingenti laetitia, quδd niatnampanimorum comparationem eorum consiliis maxime aptam cernerent. Dies octo hic laborarunt, adeo, ut nihil ad respirandum vacui temporis r Anqueretur. tantuS enim erat confitentium num us, ut ubi surrexissent ad templum ire prinia luce,& ex itinere precariis Horis tecitatis ,in me ridianum usque , & pomeridianum interdu tempus h rere sellae necesse esset, nec vespertino tem ore vacabant. nam ab ipso prandio ad noctem aborem eundem Iepetebant, & cum nullum in termiserint diem, copiosum retulere seuehum.

Udam Religiosus a claustro aborans, siquot iam hebdomadas in hoc pago degebat, & orn- nium offensione suae Religionis honestatem de decus violabat: quippe qui in Gus, uita quem diu '

308쪽

ram i carat, & carnificinam faciebat. eum nostri lalloquuntur, dc vicanorum animorum cxposita offensione,adhortatur ut ad relictum gregem rediret; ne,fi secus fecisiet, & Archiepiscopus resci- luisset, comprehensus ad suum Superiorem deser-Tetur . nec frustra fuit haec adhortatio adhibita: nam agens gratias Patrum consilium amplexus est. Paces aliquot &restitutiones factaei scrupuli multi & errores ex animis euulsi. Adulta nocte accersuntur Patres ad feminam, quae multos au- nos ia malo daemone postessa , tum te poris ab hoste iniquo cruciabatur. ita furentem compererunt, ut duorum hominum, qui eam continebat, superaret vires,& inopia libri exorcisDorum coeperunt Scripturae sacrae verbis atque versiculis ad rem aptis diuinam opem implorare . illa vero illudens Patrum sermonem imitabatur. tunc cum Euangelio Beatorum Patrum Ignath &Xauerqorationes adhibueriit,& ad collum valdὰ tumens sacrarum reliquiarum thecam alligarunt, remisit

cruciatus,&libera iam, cum se coram Patribus In- compositam animaduerteret, veniam petiit, reqvod eam inuisissent gr tias e t. adducta est ad confessionem, quam tribus pin diebus confecit;n templo,& sacro pabulo se recreauit.datus ei est dereus agnus quem semper gestaret .liberam omnino fore propinqui sperant in posterum ob magnam, quam in ea factam esse mutationem vide- Tent et neque enim 'ti antea solebat vexabatur a daemone.In quodam pago sacerdos, ut erat certa coniectura, propinquam habebat domi, verbo quidem famulam & matris administram, re autem vera concubinam : nam sub propinquae spe cie foedam suae vitae turpitudinem dissimulare, M

309쪽

na cum ipsius sacerdotis matre remedium optabat, & venerem abdicare: verum ille caeco & impudico amore ita captus erat,ut si quando sermo ad eum de remittedo incestui nuncio haberetui,

ira excandesceret,& matrem minis atque propinquam territaret. Cum hoc alter ex Patribus cognouisset, hominem aggreditur, eique animae detrimentum , quam pariebat offensionem,& perieulum , ne inflictas ab Archiepiscopo subiret poenas, exponit.Negabat ipse initio veritate abdens, sed culpam tandem Vnouit, & pollutu animum apud Patrem confessione abstersit: ad quem portum etiam propinqua confugit. sed prius ab inuicem seiunisti sunt, & captum utrimque mutandae vitae consilium. Idem euenit inopi adolescentulae, qua quidam opulentus abutebatur. haec λ turpi vitae statu discedere quidem cupiebat: sed

chin matri turpitudo probaretur, inire rationem aliquam & viam reperire non valebat, ut id tandem perficeret. Actum per alterum e Patribus est cum adolescentula atque eius matertera, quae iulam a venere alienam esse cupiebat, ut impudicus homo aditu omnino prohiberetur, & mater simul doceretur, nisi lenocinium abiiceret, sore, ut

Archi piscopi iussu per vicum caederetur virgis. Spes est rei exitum suisse felicem.Sed reuertamur

Cabras unde diuerteramus. vicanorum voluntates ita sibi Patres promeriti sunt,ut nec domi,nea in templo , immo neque in prandio ab eis diue terentur, qui dissicultatum solutiones, & suarum animarum salubria consilia quaerebant. eluissent omnes consessione maculas peccatorum,sed praeter ducentos aliis non licuit pro temporis distributione. Quare diebus octo lapsis alid se coni lerunt, & eorum discessiim lacrymis multi pro

secuti sint:sed ia bis p cipua hospitis uxor cum

310쪽

filia, quae ut fiatres aut filios nauem conscensuros nostros luxit. Magno igitur sacerdotum, laicorum & scholasticorum numero deducti, ubi Nu- Iaguem peruenerui, recta pro more ad templum: ubi Parochum repererunt,qui puerum baptizans plures adstiscebat patrinos , quam ex Concilij Tridentini decreto licebat. Admonitus praecepti multas egit gratias, & quamdiu in eo pago fue-Tunt,ex nostrorum doctrina haurire sevistum studuit. quod etiam Cabrarum Parochi curarunt: eis enim in templo vespertino tempore peractis consessionibus, qu stiones exponebant de officiis Christianis. Nurague igitur alterum e patribus sanctum de caelo demistum appellabant. Illud valdE probabant, quod nostri crebro de rebus di-pinis loquerentur: sed omnium maxime, quod

Meque concionum, nequς Sacrorum confessionumve mercedem quaererent. Confluxere ad Poenitentiae sacramentum ea omnes diligentia, str*periendorum peccatorum ac doctrinae Christi: nae scientia, ut dies octauus omnium consessionibus finem attulerit. & contulit etiam in eanden

rem aliquam operam Curio: reliqui tantum pastores aliquut erant , qui ubi ex uabulis venerς. cum nostri abessent, eos in alium pagum cons quuntur,& ibi vitae criminibus absoluuntur. Singulari proseistb nonnullis,& non paruo quidem Oirines mulieres in B. Virginem studio tenentur. Quarum una quaesiuit, an liceret l, bere fidem viso, qudd cum duodecim annos ageret per quietem se vidisse dicebat.visum autem est huiulmodi: Mater, aiebat, rosarh quoidiebus recitatione, de sabbatorum te uniis B.Virginem studiosὸ cum coleret,me ad idem studium hortabaturi at ego ςiim essem ieiunio immatura,rosarium quidemmo recitat am dixi. vigebat illa vi aggredς x

SEARCH

MENU NAVIGATION