Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

PROVINCIA SARDIN12E. ieiunium; obnitebar ego. in hoc ergo certamine nocte quadam per quietem pulcherrimae mulieris vocem audiui, quς me nomine appellabat;admo- .nebat utiliatris consilium amplecterer: roganti

mihi, quaenam esset, Dei Mater,nespondit: Meis verbis,aiebat, pare filia: qudd si prςstiteris, quoties oppressa necessitatibus ad me confugeris, mearis tibi opem polliceor. promisi me id factura: quod triginta abhinc annis persolui, & meis omnibus in laboribus Virginis fidem atque tutelam valddpropitiam experta sum. Alia item sciscitata est, an insomniis credere habendum esset religioni. affirmatum suit: tum illa probasse visum dixit,

quod sibi cum annos decem esset nata, obiectum fuerat. Pulchra in alter alba ueste induta se illi 'stendit,quae quotidie hanc eam repetere orationem iussit: lasvs NAZARENvs REx IVDAEORVM natus ex Maria Virgine miserere nobis. quae verba cum nunquam didicisset, tam tenaciter haesere

memoriae, ut nunqua exciderint, nec pronuncia. te quotidie desierit. Ad Patres concurrebant tar quam ad eos, qui non animas tantum, verum etiam corpora curarent: cium enim nihil eos fugere arbitrarentur,suorum morborum remedia postulabant. In his semina quaedam comitiali morbo laborabat, quo saepe quotidie corripiebatur: prolatum cst ei Euangelium, & sacer agnus datus; paucis pdst diebus mater eam quotidie affectatam non ege, uti solebat, retulit, ac EuangeIiunx repeti piὰ dmodu petiit. Duo Datres comuniuna inter se agroru caussa alienissimis animis erant; onerebatur alter maiorem sibi ad colenda agri yartem fratrem usurpasse rem in iugicium dedu- eunt: nec lis tamen decidi potuit, nec ferri de agrorum diuisione sentεtia, csim alter superiorum incrorum tanora posceret. interuenerunt frustra probi

312쪽

PRovIN cIA SARDINIAE. 3II probi viri,licet boni agrorum aestimatores. Clini

vero litem iamiam dirempturae manus essent de arma , eos prudenter aggressi Patres vir adduxerunt, ut, quemadmodum fratres decet, rationem

tandem aliquam decisionis inirent, de sibi vicissim illatas iniurias condonarent. quod vi selicius cederet, eos ad peccatorum confessionem 'prius compararunt: qui purgati criminibus & pace

conciliata dissoluendae liti animum, adiecerunt. Matrona quaedam, in cuius domum recepti nostri fuerunt, tantam ex sermonibus de Deo caelestibusque rebus trahebat voluptatem , ut non solum capere ipsa fructum studeret, verum etiam Mnquam concionabunda vicanas ceteras ad sermones & confessionςs , exemplo praecedens, in- uitaret & hortaretur. ad idem virum,filium, soce-

Luna, sorores duas, famulum & ancillam impulit: quibus suos etiam pastores addi iussit exstabulis ccersitos. Quatuor item adolescentulas, quas apud se disciplinae causi habebat,instruxit, M secum ad consessionem perduxit. Clim alium pagum nostri peterent,effusae lacrymq,sed praecipuὸ domi eius. apud quem diuersabantur : puer nouem annos agens ita luxit , ut lacrymas prius non coercuerit , quam Patrum videndorum gratia in alium pagum mitteretur. huic pago nomen est Arreola , ubi quatuor superioris vici pastores nostros consecuti sunt: qui in Patrum diuersorij porticu noctem cubantes insequentis diei lucem expectabant, quis suis animis diuinae gratiae ra-gius affulgeret positis confessione peccatis. auditi sunt: quorum pietatem omncs laudarunt, qui eos ex saltibus in suum pagum, &ex eo in hunc confessionis gratia processissecognouerunt. Hic

octo dierum spatium in labores & munera solita impenderunt,& C Miouibus suis muneribus ritε

313쪽

3ia r Rovi ci A SARDINIAE. fungendi rationem tradiderunt. Quidam diuin'

spiritu eoncitatus ad confessionem se contulit. Scmagnus quidem ex peccatis capti doloris sensus apparebat: nam lacrymas fundes, gemitum edens, Hamore Dei misericordiam implorans, & pectus tundens, coram multis templi ianuam est ingressus, & Patrem adiit, qui tum dabat operam reis absoluendis, & in genua prouulutus petiit, ut suam etiam consevionem audiret. Nec socium ste desiderauit: alius enim in confessione vix v iebat prae lacrymaru flumine proferre verba. V lebant vicani instituere 4odalitium; sed res tardius procedebat, quia maior virorum primariorum pars adscribi recusabar. in eam curam inc buerunt Patres, ut urgeretur, quadraginta&lisis viris adductis,& ad Archiepiscopum de curando apud Pontificem aggregationis diplom; - te scriberetur. quod ille libentissime praestitit. Pa' si huius incolae eum diem, quo sordes animi c5 ressione abstergunt, & sacrae menta accumbunt, Ieiunio celebrare consueuerunt; immὁ & post cibum confiteri religioni habent. sed haec religiopbitrorum praeceptis euanuit. Inter virum & VXO- rem erat orta discordia: vir squae solent esse daemonis artest ea de uxore suspic batur, quae a Verqabhorrebant; atque eius Zelotypiae ed 'peruen rant, Vt eas uxori aperuerit. quo factum est ut adiatus daemoni patuerit domum, qui dissensiones Adiscordias ita accendebat, ut infelix uxor impatiens iniuriae se in flumen aut puteum praecipitem

dare, dc mortem vitae miserae praeserre cogitaret. vir eam dimittere,& tam lonse abire statuerat, e

nulla eius posset haberi notitia. Alter E Pa ibus callidὰ perfecit , 3t utrique coniuges alius aliqtempore se alloquerentur, & ad contessionem animum par reat: qui confessi & cetlesti cibo iecreata

. ii

314쪽

pRovIN cIA SARDINIA..in gratiam pristinam restituti sunt,& suspiciones

illas sustulerunt,quibus pacem daemon turbabat. viculum etia nomine Baratim opera bis collata est, sermones de diuinis rebus habiti, & maior incolarum pars abluta confessione. Multas praetereo conciliat s paces , restitutiones aliquas, αprauas consuetudines abolitas , quas inuexerat imperitia: eam tame paucis perstringam,qua C riones aliquot utebatur, qui plures patrinos quam

per sacrum Tridentinum Concilium licet, aci baptismum admittebant;immd etiam tapὰ reiectis illis,qui ab infantium parentibus exprimebantur. eos ipsi subrogabat, qui viderentur. Hoc sibi lic re arbita bantur,cum bonum in eo finem spectarent; sed in posterum docti sunt. Illud taceri non patiar, quod in hac Missione contigisse ad me delatum est,& multis ansam praebuit speculandi. Propὰ hunc pagum lacus est aeque magnus,atque ille qui S.Iustae adiacet. Marinis auibus piscibunque abundat: cuius altera pars alta est, nec arescit unquam , altera vero cum ardoribus aestiuis arescat,pulcherrimo carrecto, pecoribus & armentis maximE pinguia praebet pascua. in hoc lacuaestiuo tempore sex septemve milliaria multis ialocis tam in arescente parte,quam in ea quς semper aquis madet; frequentissimὰ quidam quasiboqis mugitus exauditur. quaesitum est ex eis an

liquid vidissent. nihil unquam apparuisse respoderunt, mugitum solum audiri tantum, ac tam horrendum , ut omnibus & alienis hominibus maximὸ terrorem incutiat. Alij alia opinantur, plerique tamen magnum esse draconem, aut simiale quodpiam animal, quod in profundo sub terra gignatur, alij cacodaemonem existimant . quid autem in hac re sentiendum sit non facilὸdix ri M.Lide Narboliam concesserunt, ubi dies octo

V V s solitos

315쪽

solitos societatis labores tulerunt. Pacem inter duos iuuenes cerebrosos & factiosos constituerunt,qui alter lteri colaphum impegerant; & e rum alter clim si hi maiorem accepisse iniuriam videretur, aduersarium fustibus palam appetens ultus est:hic verδ malum grauius moliebatur. ci ratum suit , ut ad persectam peccatorum consestionem se accingerent. qui comparati iam ant quam audirentur he sectum est, ut iniuriarum memoriam abolentes, Sc veniam ab jhuicem perentes in mutuos ruerent complexus. his peractis Feccatorum consessione a Deo grarianti obtinu

runt, & sacri conuiuij pacticipes facti sunt. quod

magnum utrimque consanguineis gaudium p

perit: verebantur enim ne ad exitium vocarentur.

auidam senex octogenarius, cum vidisset Patres& eorum sermones audisset, a Deo impulsus est ut totius anteactae vitae crimina consessione deleret. cum igitur in hoc versaretur,& illius piae mentis implendae diem differreti in praedium profecto ferocissimus sorte taurus occurrit: qui eum aggressus affixit in terram , ac ita dbiectum tenens misere pedibus proterere coepit, ac arrepcuia . cornibus efferens interdum iactabat*in aera. Cum in hoc taurus aliquamdiu permansisset, cQgnouit ille ut postea narrabat sibi daemonem ante generalem peccatorum expiationem eripere vi-xim voluisse, veΓDeum neglecti numinis a se poenas exigere quare statim inter tauri pedes & cornua interiectus, promisit inde se ad templum confessionis gratia iturum, si illud periculum effugiu. set Concessit Deus: nam extemplh taurus liberum & incolumem omnino reliquit, ipse verbi exculsus & lacrymans recta ad consessionum selam: quem confessum ingens laetitia & solatiun secutum, adeo, et i Dei misericordiam verbis em

tollam

316쪽

tollere non cessaret, quod ex eo periculo se eripuisset.In hoc vico neque a nostris, neque ab alio uopiam erant habitae cocioneS, praeter eam quae eri solebat, cuin diploma Pontificium, cui a cruce nomen est,promulgabatur. Clima nostris bis

v, erent singulis diebus de diuinis rebus verba fieri, infinitas Deo gratias agebant, qudd eos ad

se homines misisset quos non sine nostrorum pudore sanctos & apostolicos viros appellarent. Addebant vel fore, ut Archiepiscopus vitam breui clauderet, quod erga eos tam officiosus extiterit, vel extremi iudich adesse diem, cum nunquam antea ex omni vel maiorum, vel avorum & parentum suoru memoria tale quidpiam audissent, ' vel hoc tempore vidistent: ad haec nullu unquam suarum mentium acies illustrasse, vel ita fuisse locutum , Ut Patres, ea quae ad suarum animarum

salutem spectarent. Primarij quique viri nostros

rogarunt, ut semel apud eos saltem pranderent: qui verd ob temporis angustias,id impetrare non potuerunt,se infelices existimarunt; quibus climexposuissent, quantum interesset nullam pati moram , ut aliis populis subuenirent, fecerunt satis,&solatium attulerunt. Per nostros Sodalitium est auctum quadraginta virorum accessione : unde magnam omneS cepere laetitiam. confluxissent omnes ad poenitentiae Sacramentum, sed quo mirasis eos Patres audirent matura in alium pagum

Seneguem nomine profectio prohibuit. & prosequebantur eos viri praestantiores. in hunc ergo vicum instar Antistitum campanarum pulsu Patres recipiuntur. Ingressi se statim ad templum contulerunt, ac eodem vespere ad populum, qui

concurrerat, orationem habuerunt, prima luce

insequentis diei absoluendorum poenitentium caussa templum repetierunt 3 quo ex superioris etiam

317쪽

etia in populo alij ob eandem rem conuenerunt inter quos numeratur femina recens enixa, qua se a viro equo vehi iusserat, ut peccata nostris cω sessione exponeret.Videre profectό licebat pium inter Firumque populum certamen, viri pateret prilis ad confessionem aditus. in quo Vico pr.

ceptis Christianis 2Egyptios quosdam imbuerut& hortati sunt, ut cocionibus interessent, adducti multi. Hic dies octo morati sunt. insoliti ad omnes nostrorum munerum exercitationeS concursus. Parochos praecipue suorum munerum rectὰ gerendorum rationem erudierunt. Sodalitium quod ruebat ad interitum,refectum est: nam al-Iexerunt nostri viros quinquaginta, qui magno totius pagi applausu atque laetitia non sine pompa in Sodalium numerum venerui.SacerdoS qui dem ex antiquioribus imperitus , & abstinere a Sacro Missae faciendo iussus, diuinas preces, qui bus ex lege tenentur sacris initiati, non persoluebat: atque illud obtendebat ignarus, se videlicet recitandi lege solutum esse, quando sibi Sacro

Missis fuerat interdictum. cum dedoceretur a Patribus eum teneri assirmantibus,& premeretur ad concedendum; illam non recitandi subiecit caus am,sibi scilicet ablatum esse Breuiarium, uprae inopia emere non posse.Patres ut hanc etiam caussam,tollerent, bonum illi atque nouum Breuiarium eleemosyna curatum dederunt, & aliis lacerdotibus cum eo recitadi cura commissa fuit. Vir primarius clim audisset, Patres Arboreae velle Rendentiae domum condere, si placuisset in eo etiam pago aedificare, libras centum se c0l iturum dixit, adiuncturum praeterea viridarium non

absimile illi,quod Collegium videt Sigaritanum, malis medicis,&his similibus prunis,m is,malis, atque variis pomiserii arboribus consitum,

318쪽

Irriguum flumine , quod multis & truttis de a guinis abundans interfluit viridarium. Hic nonnulli ad pacem reuocati sunt , & aliena reddita.

Inde Solarussam contendunt, ubi Patrem Garr chium & socium Fr. Monserratum comperiunt.

Pater Carta igitur & Pater Ioannes Garruchius postero die proficiscuntur Arboream, qui Archia episcopo salutato & valere iusta,versus alium pagum Ollana nomine viam capiunt , septimo Kal. Marti j anni millesimi sexcentesimi primi,ubi Quadragesimalibus feriis laboraturi erant, quod Calaritanus petierat Archiepiscopus, cuius dior-eesis hie & alij finitimi populi sunt.Hoc in itinere

cum Guilareta transirent, ibi hominibus nostri ordinis studiosis flagitantibusdies octo substit

Iunt,& mora fructum genuit. Nam praeterquam quod nostra munera obierunt, obstitere, quo minus pagus hic& alius s Abas anta diciturὶ ut iam

statuerant, manus consererent. Hi quorundam agrorum caussa se mutuis affecerant iniuriis: Guil censes enim sibi cum Abassentanis communes esse volebant,sed obnitebantur isti,& suos esse omnino dictitantes armata manu pastores Guilarcenses, quos in eis inuenerunt agris,malὸ multarunt :& eorum multi vulnerati sunt, unus interseetus, unde multa mala tandem impendebat, cum semper essent in armis. Huic malo nostri occurrerunt, vicanos hortati, ut sinsulos lectos sibi patronos ad Proregis curiam mitterent, ubi ius utrisque diceretur, nec suis bonis perniciem afferrent,&vitas in discrimen adducerent. quibus omnibus ad unguem paruerunt. Huic populo praeterea rosarh recitandi rationem tradiderunt. hinc Oranimannium pagus est numerosust profecti ubi, ut multis in nostros animatis id lencederent cum iterum substitisseat, eo Dominicae

319쪽

nico die, quem diem effrenata hominui a libido

Bacchanalibus dedicauit, de verbo Dei concionem habuerunt ; quo multorum tum ex hoc populo, tum etiam ex alio proximo Nuaro consilia

nacta sunt, qui ex composito personati prodituri

exant: ad concionem enim curas conuerterunt.

Pervenerunt tandem Olianam designatum pavgum tertio Non Martii, Nonis verb, qui dies erat cinerum, Pater Garruchius cocioues iniuit, magna eius populi qui inter magnos Sardiniae pagos numeraturi frequentia. Insequenti die Pater Carta Orgorolum digreditur, ubi eodem die labores coepit. Vt auicin, quae Deo duce patrarunt hi Panes sic Olianae, ut in aliis populis quos lustrariit, saucis complectar, qua laborandi ratione ute- acvtur narrabo. Singulis profestis diebus semel bis vero festis atque Dominicis Dei verbum serebant, nec tamen tam lana ne quam vesperi poeulitentibus dare operam cessabant, nec Parochis

ruaesita de ossiciis Christianis enarrare, elementa ldei Christi docere, quo singulae viciniae singulis diebus consuebant, & doctrinae periti rosariis Aonabantur, quorum huius rei gratia multa millia miserat. Adiuti sunt etiani inopes non sol im collecta stipe diebus festis, & per hebdom, dam pro foribus templi quatuor primariis vi- ais, vertim etiam ab iisdem pagum obeuntibus binis in hebdomada diebus: quae ita feliciter cessere, ut nihil eorum, quae ad victum pertinet pau-iperes hoc tempore desideratim. Edoctus est de hac re Archiepiscopus,& inopia laborantes centuli bris leuauit, quibus tela sagumque conficiendis

' vestibus empta sunt. Haec autem ossicia nota

Olianae solum , sed Oranimannij inopi plebi praestita sunt, quamdiu Pater Garruchius V i fuit. euius in e in locum discessus duobui primariis viris

320쪽

PROVINCIA SARDINIAE. 3I' vitis inimicitias inter se gerentibus usui fuit: nam

cum amborum timeretur interitus , in mutuam

gratiam compulsi sunt. Adolescentula parentibus

orbata & castitatis amans, suo labore vitam tolerabat. cum autem pecunia egeret, denarios aliquot mutuo accepi laquodam : qui ctim tum exigeret dum copia non crat, Urgebat eam ad soluendum, sic, ut periculum esset ne castitas acciperet detri- alientum.quo talia animaduertens,& omni subsidio destituta confugit ad.Patres , qui expositae necessitati procurata pecunia subuenerunt, qua illa molestum creditorem absoluit. vir primariuscuiusdam populi cum a suo pastore rationes acciperet, tot expensi nomina ab co prolata reposcebat, ut non sollim pecore pastor priuaretur, verum etiam magnam pecuniae vim deberet, & vacuus omnino relinqueretur. Hic audito concionatore de his qui pauperes opprimunt disserente,ita mutauit consilium, ut statim vocari ad se pastore iusterit: cui,Age, inquit, Deo gratias. hodierna enim concio ita meum animum flexit, ut quidquid mihi debes remittere decreuerim tiantequam discederet debitum condonauit. In quodam pago mulier a concubinarum coeno extracta est, in quo quinque ves sex annos voluta batur.In alio ab adolescentula pudoris amittendi periculum est depulsum, cuius amore scelesti quidam ardebant. Olianam inuectus est consessio- his & communionis frequens usus, dc admoniti sacerdotes, ut sedulam in poenitentibus audien dis operam collocarent , cum iucundissimum Deo esset obsequium. Constitutum etiam est ut tres quatuorve e Proceribus diebus festis cogant

stipem in pauperum usus a Parochis distribuendam. Pagus hic unus est ex his, qui nostroruin hominum amantissimi siaut , cuius studium

SEARCH

MENU NAVIGATION