장음표시 사용
341쪽
sandi rationem probant maxime, ex qua nonnisi diuini obsequii prouentus maior pro cuiusque ossicio consequatur. Nulla cilli intemperies pium Praesulem avocat ab obeunda concione, quae se-stis diebus omnibus habetur inviostro templo: in quo Sacrum fecit aliquoties, plurimosque caelesti pabulo resecit. Spectata praesertim illius pietas fuit extremo Bacchanaliorum die, quo Missam apud nos celebrauit, exhortationi ad Sodales Parthenios habitς,piisque eorum exercitiis interluit: totum diem in Collegio transegit. Exeuntis yerbQuadragesimae nocte illa, quae patientis Christi
solemni recordatione celebris est, apud nos pernoctauit, & apud sepulchrum Dominicum horam suam de more nostro in sanci a meditatione traduxit. Scholarum uberes fructus extiterunt. Eorum fama tantam hoc anno ex multis , iisque remotis Galliae partibus excivit multitudinem auditorii, vix ut ipsos capiant angustiae classium. Nam clim superioribus annis trecenti fere nobis operam darent, nunc duplicato numero sexcenti circiter numeratur: & in iis nonnulli,qui ducentarum sere leucarum Gallicarum iter ingressi huc se tanquam ad commodu honestarum disciplinarum emporium csitulerunt:& ver5 illi tam avide in studia litterarum incumbunt, quasi diu lux- nam sitim explere velint. Neque vero pietatis minus , quam liberalium artium studia viguerunt. Infimae classis puer in patriam circa ferias autumnales prosectus serorem suam ab haeresi ad fidem catholicam praecipuorum doetrinae Christianae
capitum recitatione reuocauit. Tres Patrum Ca-
pucinorum institutum amplexi sunt, duo ad Carthusianos abierunt. Cuidam obiecta vigilanti species Deiparae Virginis, quae manu corona exi-mh splendoris porrigens monebat, uti eam si ob-
342쪽
PRovi NCIA FRANC E. 34 Itinere vestet, Religiosorum vitet statum amplecteretur. annuit adolescens: &spes est, ubi commodum erit, vocantem Virginem secuturum. Eidem cum grauioribus quibusdam tentationibus premeretur venit in mentem, ut se patronae illi commendaret. Quod ut fecit, statim se importunissima illa vexatione sensit liberatum, & suaui quadam animi voluptate perfusum. Sub vacationam solemnes serias , incidit ingens populorum bique gratulatio ob Delphinum Galliae natum. Ea vi celebrior Vird uni redderetur, ad nos ventum est,& concionatore noliris postulatur, qui die sequenti in publica supplicatione concionem super hac re haberet. Et sic placuit omnibus videscriptam habere voluerine duo Galliae Praesides, qui tum forte aderant publici cuiusdam negothcaussa Quinetiam hoc quasi inuitamento allecti, sese ultro cum urbis Gubernatore ad prandium domi nostrae inuitarunt non sine spe desiderioq; probandae Musarum nostrarum in celeberrimo Delphini natalitio voluntatis. Aberant tum praeceptores omnes rusticatum missi ad sextum ab urbe milliare Nihilo tamen minus curriculo rς- uocati sunt; itaque elaboratum est diuisis cuique partibus suis, ut tertio pbst die exhibita ea fuerint, quae plurium hebdomadarum laborem exigere videbantur. Instrata aula vario emblemate,& epigrammate multiplici Hebraico, Graeco,Latinoque diuersi generis accepti primum cum urbis ubernato re Praesides echone, dialogo ado aesentem laetitiam accommodato salutati sunt. Inde prandio excepti iucunda rursus ecloga eodem argumento, & consequente symphonia recreati sunt. Secuta est propria consalutatio sing lorum , oblatis cuique pronunciatisque diuersiidiomatis epigrammatis. Quae sic placuerunt ΥΥ 3 omnia,
343쪽
omnia,nullum ut maius vel nostrorum aduersus Regem Christianissimu obseruantiae , vel eoruncem erga se beneuolentiae, vel scriptorum industriae,vel ingenij Actorum atque memoriae argumentum requirerent. Mirati tam breui tempore ram multa tamque diuersa excogitari, adeoq; tam scite scribi, pingi, memoriae mandari, &repraesentari potuisse. Et quidem certum, praesentium quendam, qui antea nc a 'nobis erat alieno animo, nos ut quis oculis aspicere vix posset, & tanquasibi Galliaeque inimicos auersaretur; ex illo tempore melius cosni tis rebus nostris ita mutari coeptum, ut ex inimico factus sit amicus , idemque palam de nobis perhonorifice loqueretur. Fuit qui uno ἡ nostris alloquente diceret, atque iterata voce inculcaret, opprimi nos confessionibus, consultum fore eam curam in Parochos remittere. Quod eo consilio dictitabat, ut ab audiendis con- sellionibus arcoremur. Sed incassum eius con . tus cecidit. Nam Praesdum alter cum coniuge Poenitentiae atque Eucharistiae Sacramenta, non semel in templo nostro pie ac religiose obiit, &propensam in nos voluntatem multis ossiciis testatus est. Quidam alij quasi tempus opportunum iudicio suo uacti, libellum supplicem iisdem Pr fidibus obtuleriit, in nos ut ferrent sententiam dedecimis ipsis persoluendis. Verlim hi contra, starea nostris partibus f probare conditiones aequas a nobis concordiae caussa aduersiriis oblatas, dignos praedicare nos, quibus alij s ratificaretur hominibus natis ad reipublicae utilitatem. Assume ambo orationi habitae , dramatique dato in solemni restauratione studiorum, quorum virum que maiori, quam unquam antea frequontia celebratum fuit, non vulgari approbatione & laude societatis.Admirabantur illi utile aded & ad promouenda
344쪽
mouenda iuuentutis studia accommodatum inuentum distributionis praemiorum, quae hoc an 'no illustiior ac celebrior fuit,quam superioribus. Na Illustrissimus Princeps Carolus Chalagnaeus, nouennis adhuc puer, sed moribus gratissimis, qui classes nostias frequentat, quotidie sumptum in eam rem commilitonibus suis liberaliter sup peditauit, m/gna cum voluntate Illustrissimi
piscopi Virdunensis patrui sui. His rebus sic nobis conciliati sunt illi Praesides, ut in familiari colloquio horum alter diceret aliis Academiis leges optimas praescribi ad iuuentutis institutionem, penes nos solos laudem esse facti ; idemque sibi unum e nostris delegerit , quocum familiari et prope quotidie,quamdiu in hac urbe fuit conser-xet de studiis litterarum. Pecuniam adolescens emptori nostro surripuerat. Iustum a Magistratu virgis caedi, nos confessione reconciliatum,ac cibo etiam refectum dimisimus. Excursiones frequentes in opidae vicina & pagos factae sunt ia-
genti cum fructu incolarum. Mense Ianuario, caelo incommodo, sed commode homines domi continente,lustrati a duobus nostris sacerdotibus
pagi tres & quadraginta,& in iis tradita doctrina:
Christianae rudimenta, habitae c5ciones frequenter, datae aures confitentibus , aliaque munia Societatis obita, magno cum ardore animi, fructum inimὰ poenitendo. Claromontum topidi nomen est in finibus Lotharingiael sub exrremam Quadragesimam prosectus iuus sacerdos messem collegit uberrimam. Illic dies quindecim commoratus,binas in die conciones habuit, alteram in urbe ante meridiem , post meridiem alteram inpagis vicinis.Auditus est eo sensu motuque animorum , qui saepὰ in concione se proderet Masone lacrymarum , dc a concione morum mur
345쪽
tatione. Cum verba fecisset aliquando ad populum de rerum male partarum necessaria ad salutem restitutione; tris inta circiter quos ea oratio pupugerat, partim restituerunt, partim ab iis quibus restituendum erat, debiti aeris condonationem Impetrarunt. In iis non nemo fuit, qui cismscenerationis ergo sexcentorum aureorum restitutioni esset obnoxius,non prius acquieuit,quam
eos quibus debere se intelligebat, quoique iniquis
nexibus implicuerat, diuersis ac longe distantibus in locis constitutos adiret, faceret satis omnibus,& hoc onere liberam conscientiam ad tranquillitatem reuocaret. Invaluerat apud multos haec superstitio, ut ςgroti ad morbum depellendum carnis die Christo resurgenti sacro non edendae voto se obligarent. Eam consuetudinem sacerdos ille noster cum pro concione damnasset, ea dimisia viginti circiter huic malo remedium ab eo uaesierunt, seque totos eius prudentiae permiseinunt. Nihilo plus eidem laboris suit in persuadendo paganis quibusdam, ut coemeteraj murOS paserim ruinosos, partim disiectos suis sumptibus restaurarent, ne in locum sacrum porcis,lupis aliis que immundis animalibus, cum nonnullo effodiendorum cadauerum periculo aditus pateret. Itaque quod saepὰ irrito conatu tentatum erat a parocho, perfectum a nostro est unica adhoitatione, quam eadem hora consecuta est coeuntium in eundem ipsum locum paganorum ea de re seria deliberatio Idem Claromonto priusquam discederet, persuasit duodecim non vulgaris notae ciuibus, sibi ut in perpetuum librorum prohibitorum usu interdicerent, ac ne apud se quidem retinerent. Totidem de totius vitae, plures de multorum annorum peccatis confitentes audiuit. In mutuam gratiam duos reuocauit,quorum alter
346쪽
alter ab altero per summam in iliciam impacto cultro, Maatuor in capite plagis affectus erat. Hi nec ina tandem coiis aluillet, omnino certum erat cum inimico agere iniuriarum; nec dubium crat,
quin iis diuturna, diuturniores inimicitiae futuraeessent. Quapropter facerdos noster Dei fretus
auxilio omnes admouit machinas, ad expugna d9s pertinaces animos;illius, ut ab eo, quem laeserat peteret veniam, huius, ut eam libenter impe
tiret. Nec prius ab incepto destitit, quam negotium seliciter confecillet. Ipso enim praesente in
eius domo, qui vulneratus fuerat, condonatis iniuriis, secum inuicem redierunt in gratiam: quam ut ex animo reconciliatam esse ac perpetuam fore demonstraret, is qui passus erat iniuriam sponte sua, Patre tale nihil expectante, protulit omnes criminationum libellos; lacerauit, in lucentem caminum coniecit incredibili cum animi alacritate ac voluntate. Extrema concione Clato montanis clim valediceret Pater, tantus subito fletus exortus est, ut pios filios a parente optimo, bonos di
scipulos , piaeceptore carissimo diuelli diceres
Abeuntem insecuti sunt duo enixe postulautes sibi ut de uniuersae vitae peccatis confitentibus operam daret: quod in pago proxiis o praestitit.In oppido Sanct i Michaelis vulgb Saninielum vocant
habitae sunt ab eodem sacerdote conciones per octauas festi Sanctissimi Sacramenti, magua auditorum frequentia. Ibi tres qua tubi ve ad male- partam pecuniam restituendam , totidem ad perniciosos libros igni tradedos adducti sunt. Coa futata haeretici curias dam impietas , qui in domo Praesidis, qud multi viti graues conuenerant, a Patre de certis fidei nostrae capitio us inici rogatus,& ad aspiciendam veritatis lucem prouocatus, cum obstinato animo resisterei ; damnatus est
347쪽
omnium sententiis vehementer admirantium botriinis vel idscitiam, vel impudentiam, qui tam simis rationibus, tam apertis sanctorum Patrum testimoniis non cederet. Per Octauas Corpori Christi concionatum missus Claromontum alius e nostris sacerdos tanto id cum fructu perfecit, ut affirmaret Parochus numqua in se tantam in eoopido confitentium & communicantrum multitudinem vidisse. Mamillam dioecesis Treuirensis opidum missus opidanorum accitu alius e n
stris Patribus, ut solemne Qiladragesimae ieiunium quotidianis concionibus obaret : id Dei beneficio licet initio in ualetudine impeditus , nosne Euctu perfecit. Auditus est secunda admodum concione, tantoque etiam profestis diebus non indigenarum solum, sed aliorum etiam concursu, quantus supremi Magistratus testificatione a multis annis visus non fuerat. Diebus Dominicis post antemeridianam concionem,in pagos vicinos concionatum ibat,profestis a prandio tradebat pueris doctrina Christianam. Quod dum
in templo fieret, non minor saepe, quam in matutina concione, frequentia erat auditorum. Nec omnino vulgares Iructus hae conciones cateche-
sesque faciebant. Sacrum erat in opido illo Sodalilium,in quo Sodales partim inscitia, partim co Tuptela morum, pecuniam foenori dabat. Et quoniam siue in res sacras, siue in ἀγα-ς conuiuia Sodalium insumebatiar , a noxa se im-
amunes existimabant, frustra monente ac reclamante Parocho, viro docto, ac peram ante nostrae societatis. una tamen atque altera concione grauitatem peccati sic eis planam fecit sacerdos noster, ut non modb uniuersi, sed & Rector quidam sodalitatis & alij priuati eu couenerint, ut Iationem restitutionis, ec tollendi illius abusus, ex eo
348쪽
melius planiusque acceperint. Aliae praeterea aut male partorum, aut furtim sublatorum curatς restitutiones; dissidentes inuicem conciliati; impedita in plerisque ebrietas: frequens usus Sacra menti poenitentiae persuasus dc indu ctus. o de Sacramento appetente sancta hebdomade, cui negisset Pater, ac potissimum de confessionis integritate, tantu S integre cofiteri, ac totius anteactae vitae peccata replicare volentium numerus fuit, ut neque ille, neque Parochus facere satis omnibus potuerint. Horum complures, quae peccata mul- tos iam annos in secra confessione malo pudore tacuerant, ea tunc sacerdoti nostro patefecerunt:
qui licet post: ferias Paschales biduum ita substiterit sic impeditus, & excipiendis confessionibus de dandis responsis de statu conscientiae consulentibus, vix ut quietem necessariam capere posset; facere tamen omnibus non potuit satus. Haeretici duo errorem ab eo edocti haeresim ablui runt, atque Ecclesiae conciliati sunt. His aliisque pietatis ossiciis capti indigenae tam bonam de hominibus Societatis opinionem conceperunt,
ut cum Patre de fundando ibi Collegio prinaus Magistratus egerit. Missu Illustrissimi Principis de Episcopi Virdunensis idem sacerdos ad vicinum aliud opidum se contulit, ut vinculum ce
surae Ecclesiasticae exolueret loci illius Gubernatoris, qui vim quonda Parocho secerat. Quod Dei ope tam secundum habuit exitum, ut ille non in praesens solum, sed in posterum etiam praebuerit se Episcopo suo obsequentem, & Ecclesiasticet immunitatis obseruantem Alius quidam vir praecipuae nobilitatis simili vinculo obstrictus accito no e nostris, quem sperabat optabat si fructu in eius praesentiae cepit, magna animi sui voluptate .c tranquillitate coriscientiae. Missus de alius s
349쪽
3 8 PRovINCIA FRANCIAE cerdos decimo quinto die ante Pascha ha pagos
vicinos, praeter quotidianas conciones, qua, vesperi instituebat, & confessiones in quioas audiendis reliquum pene diem insumebat,aliquot dissidentium reconciliationes curauit, atque Inus patris & fiiij, qui graues inter se gerebant inimicitias. Explicato rite confitendi communicandiq; modo varios abusus sustulit, quendam a veiano pellicis amore auulsit, peis valitque alio yt migra
Iet, ubi longius abesset a periculo. In iis quibus
onfitentibus operam dedit, sex octoue totiuS v tae, bonae partis decem circiter peccata retexue-Τunt , plures varia crimina confessi sunt, quae hactenus pudore praepostero confessarium celau Iant. Quidam oratione quae de grauitate peccati habita erat,ita compunctus est, ut prae lacrymis α singultibus vix peccata sua posset confiteri. Quinquaginta supra centum aureOS acceptos rotulimus liberalitati amicorum, Praesulis vero nostri amantissimi beneficentiae septuaginta, praeter tres casulas, quibus auxit idem nostram sacram supellectilem, ad quam accessit & scyphus argenteus. Auchus etiam hoc anno est ei uide Principis munificetia census annuus eo frumenti numero qui duodeuiginti aureis nummis aestimetur.
Nos rRORvMin hac domo numerus fere sem -- per hoc anno fuit triginta. Significatu enim iam fuit, e concessis & perangustis aedibus, ubi pauci tirones sunt primum collocati, migratum in proprias atque laxiores, quae etiamnum ad nostrorum vias accommodatur in dies & ornantur. Exaedificata ampla satis splendidaque cor- Matio, cum vicissis locis ad instruendos cibos de
350쪽
perium opportunis. Cui rei adiumentosuit ma time Cardi ualis Illustrissimi munificentia, qui tenuitatis nostrae haud ignatus centum nobis aurcos nummos donauit, plures anno superiore dederat. Ipse vero Plinceps Henricus Reuerendissimus Antistes Virdunensis nullum finem facit nos amandi, nobis fauendi, fouendique hanc domum quam fundauit, opere, gratia, modis donique omnibus: ut familiam suana uniuersam in nos velle transferre videatur. Seruos habuit tres a pedibus iuuenes sibi non ingratos: superiores nobis unum , alterum hoc anno dedit, collacrymante tertio, quod in beatae vitae studio socius sibi praeseri et ur Inui sit nos perhumaniter aliquoties, neque aliud sibi domicilium , quam perexiguum domi nostiae cubiculum parari voluit: cuin nouitiis omnibus singillatim est amantissime
collocutus , cum v numquemque ardore animi singulari ad perseuerandum animaret. Ceterum, ut sedant initia, spes maxima est ex nostroruinconsuetudine non mediocres hic fructus, Deoq; giatissimos exorituros. Vt sacellum primum eurpatefactum, mirum est in tanta paucitate nostro-xum sacerdbtiim , nouitateque rei fuisse tantum tamque nouum ardorem religionis in opidanis. Ingens fuit corum numerus, qui celebrioribus
senis caedestem apud nos panem sumpserunt, climpropter aediculae nostrae angit stias, sibi quasi pervices succederent. Cui tamen rei praedo apima rum inuidit: nam cum rarior esset usus Sacramentorum in his partibus, daemonis emissarij virgines primum irridebant, caeterosque pios homines, qui saepius vel explicarent peccata sua, vel arctius Christo Domino iungerentur. Sed illa res aluit potius quam minuit, coeptam pietatem. Itaque mille numerati sunt, qui festis Christo resurgenti