Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

'o P noviNCIA AusTRIAE sim grassaretur libido; noster pro cocione aliquot

vicibus enormitatem peccati in oculis ac mentibus eorum defigens, adeo rusticae plebis animos . contra intemperatiam linguae coercendam com-m it, ut sponte consentientibus omniti voluntatum sententiis decreuerint, si quis in posterum conuitiosum aut maledicum verbum emitiuerit, semel quidem, iterum ac tertio deprehensus cip-ro inclusus fustuario subiiciatur. ceterum deinceps reus factus scelestae linguae quatuor floreno- xviri multa luat supplicium : is autem, qui blasphemantem audiendo non detulit,duplum multae nomine persoluat . quod iuratorum consultum ipsis urgentibus Reuerendi P. Rectoris auctoritate stabili tum A confirmatum est, tantumque Pavoris paganorum mentibus iniectum est, Vt vulgo etiam in agris & pascuis ne quid ex ore bla sphemi verbi excidat summopere caueatur. Iam quod ad ludum litterarum attinet, licet pa- . Tentes, utpote inueterati dierum malorum Calui-nistae, quorum Deus boues sunt, dei perati esse videantur ; in magnam tamen spem adducimur fore ut ex paruis eorum Quiritibus,quos studiis litterarum & pietate imbuimus, ciuitas olim Catholica exurgat. Magno igitur Thuroch emolumento in hos late fusos Selliae campos scholae transtatae sunt, quae florenti Hungarorum pube &quadam vivacitate ingeniorum luxuriat: quibus nihilo minus litterarum quam pictatis om ciuincordi esti pietatem testatur creber ac pius Sacramentorum usus, ut taceam quδd ex illorum c . - rona quatuor optimae spei adolescentes hoc anno in Societatem nostram adsciti sint, plures etiam dare nomina gestiunt. eorum in litterarum studio cum alias dramate triplici, tum maximὸ in solemni Eutharistiae supplicatione emicuit ingenium

652쪽

nium .' quo tempore parietes templi a vertice ad imum omni carminum varietate hicroglyphicis, emblematibus, gryphis, aenigmatibus conuestiti pulcherrimum indolis & eruditionis specimen praebuerunt, tantumque splendoris, ut ad pascendas mentes & oculos intuentium integro circiter mense haec gymnas' aulaea in templo sinere debuerint. Auxit celebritatem diei Reuercndissimi D Episcopi Nitriensis praesentia: qui Sacramentum Venerabile stipatus Canonicorum choro,Milatera sciopetariorum ordine circumfusus praeeunte, in nouem acies ordinatoAngelorum ex e

citu, intermicantibus vexillis, fidibus cymbaloqi resonante , per plateas opidi circumtulit. ita lucem illam eximio c temoniarum, symphoniarum' dialogismique Hungarici apparatu peregimus. Sacrum instrumentum amiculo pluuiali, una bella opere damasceno auctum, & vexillis mulxicoloiiserico fluentibus. Porro nostrorum ardor neque parietibus domesticis , neque ambitu ciuitatis

contetus, in partes remotiores erupit. Excurluna,

inqua, ad magnificae Dominae Palfiae opida duo, qu plusquam virili ausu negotium religionis aggressa, subditorum obfirmatos in haeresi animos,

cum secus non potuisset, squallore carceri S, fame sitique denuntiata, etiam omnium bonoru iactura reluctantibus, ita fregit, ut omnes se Romanae Ecclesiae potestati permitterent, uno excepto, qui solum vel tere, patriisque bonis exui pro fide Lutheri maluit. Itaque cap. dum Zrecho; paene totum Sacramentis a nostro sacerdote expiatum

est Extitit inibi quidam, qui,quod sub una specie

Eucharistiae Sacramentum percepisset, tanqualo concepto grandi piaculo a 4 eo scrupulis angebatur , ut ei tam prauan opinionem nulla vi lacerdos noster ex antinooellare potuerit. pdst paulo

653쪽

aegritudine miser correptus, desperatione corporis Sc animae agitari coepit, repudiatoque nostro Parochum aliunde aduocat, confitetur, utramque speciem extorquet; praebetur. dein subito tromere, concuti, oculos vibrare, sic se attollere, in impiasque voces prorumpere: Actum, conclama tum est, damnatus sum. non tamen in selicem spis ritum exhalatiit, sed miserante Deo corporis sanitati restitutus, animae pariter haeresi abiurata recepit. Non nemo ibidem repertus est, quem cum diu multum qi precibus & minis sacerdos noster ad peccatorum ex omologesim hortatus nequidquam fuist et, Deus paralysi percussum ad salutare consilium capessedum impulit. Huius opidi tam felici progressu, magnifica Domina Palfia admodum laeta, ad aliud opidum iisdem machinis expugnandum progressa fuit. Vertim ciues antequam tormenta exponeret aliorum edocti malo, omnes voluntarie in deditionem fidei Catholicae concessere. ita de utroque opido citra sanguinem

terrore dumtaxat poenarum intentato, una vir

go, adminiculo nostri Patris bina victoriae tr phaea reportauit. Transeo cum eodem Patre ad Commoronium, quem magnificus Dominus a Molardi Austriacus eiusdem praesidi j Capitaneus omni genere humanitatis & beneuolentiae excepit;eique rotam arcem,atque aded se coniugem que suam tametsi monachum in aula sua haberetὶ lustrandum praebuit. ibi arcis Secretarius baeresim multorum bono exemplo abiurauit. Dubius in fide unus confirmatus Adulter repudiata pellicis cosuetudine ad honestam vitae ratiopen

adductus Est aliud spectans ad Missiones. Cim

Reuerendissimus Nitriensis, qui totus noster est, da oecesis suae visitationemanstituens, unum en

stris a Reuerendo P. Prouinciali , qui adesset ex

petivit

654쪽

petiuisset, fuit missus certus unus: cuius eonsilio primum constitutiones Capituli Nitriensis nore sat firma lege & probata auctoritate, ad canonum pol in umquς Concilij Tridentini normam recusae, correctae, confirmatae & stabilirae sunt.Fuit animus reliquarum Ecclesiarum visitatione cum eo prosequi ue sed coepto negotio temporu belliq; iniuria intercessit. Ossicium eiusdem Patris fuit Nitria sestis ac Dominicis diebus conciones ad populum habere: quibus multi in religione Catholica vacillantes confirmati, plerique ab haeresi abducti sunt. Enimuero nostrorum in proximorum salutem incumbentium ardor, non Hunsatiar sellim Inserioris viciniam peragrauit, Veruli etiam superioris Pannoniae fines ingressus, nota

poenitendos inde fructus retulit. Missi enim sunt ἡ nostris cum Illustrissimo Generali Ferdinando Gonetasa Casso uiam sacerdotes duo, tum ut ipsi

Generali aulaeque suae a consessionibus essent, ceteraque spiritualia ministeria obirent; tum ut miseris ciuibus caecitatis nate inuolutis, caligine errorum discussa lumen veritatis accenderent Ad

diem igitur Agno Paschali sacrum, quo vel tepidis ardor, vel cunctantibus stimulus subderetur Catholicis, Illustrissimus una cum aula publicE, nostro sacerdote caelestem hostiam immolatue pane caelesti refectus est. Insuper in sestq Peatecostes summi Pontificis gratia &liberalitate Indulgentia plenaria per modum iubilei Illustrissimo aulaeque suae ac sibi subiectis impartita, noni

aulam modδ, verum etiam multos ali in ad Cou-

fessionis Eucharistiaeque sacramentum incitauit. Inde consecuta est animorum magna commutatio : permulti a decem, alij a viginti & eo

amplius annis intermissum confitendi usum reuocarunt. De tota etiam vita consessiones audita:

655쪽

non paucae . ex haereseos peste vindicati septem: & denique superstitionis M ilio meticae muli et una salutaribus undis abluta Christo nomen dedit. Qi ' quod conciones ad populum ha taesunt duae, idiomate Hungarico mane, Germani-

co pomeridiano tempore . & quia diuini verbi pabulo a Catholico sacerdote Germani hactenus Cail uiae resecti fuerant numquam praeterquam cum Sereuissimus Maximilianus illic moraretur hinc factum est, ut, ne verbo Dei, ut ipsi dicebant, destituti fame omnino emorerentur, ad haereticorum haram, quo siliquis eorum explerentur, frequenter venire consueuerint. qui tamen ad saniorem mentem reuocati ad ovile Christi redierunt. Data etiam sunt spiritualia exercitia odia intestina sublata, adiuti morituri. Nec vero ibi nulla Catholicae pietatis scintilla emicat: sunt

enim nonnulli qui in illo squallenti alioquin haereticae ciuitatis talo nostrae Societati domicilium quo pacto erigi possit, moliantur & cogitent; sed ab hoc haeretici valde absorrent, qui tuae farinae

homines congressa nostro interdicunt. Ludimoderator quidam ad nos saepe ventitabat, iamque eo deductus fuerat, ut propalam fateretur se de suae religionis veritate vehementer addubitare; cum ecce Pr dicantes hominem inuadunt,& primo quidem priuatim, mox etiam publice, adhibita Magistratus vi oppugnant, a nostro colloquio. aditu arcent, grauissima quaeque de nunciantes. sed ne hilum quidem profecerunt. pergit enim vi coepit. Praedicantium colloquium de concertationes de industria hic vitarunt nostri, ut principiis ad quietem compositis facilior vlterius progrediendi esset facultas; casu tamen cum eo qui illustiis inter haereticos plus sapere videbatur,

colloquium fuit. Is cum multa, quae haereticum obesae

656쪽

obesse naris esse arguerent, effutiret, nihilominusne se victum fateretur, ea probaturum rccepite vertim scripto oblato meras nugas nugacissimus homo attulit. putidus error fuit: quem cum nec

ipse negare possci, dum urgeretur, rcsponditie. licet id falsum sciret, tentandi nostri caussa proposuisse,ut videlicet experimentum caperet, num extra breuiarium quippiam aliud scirent Iesultata Modestum quidem,sed tale resposum tulit, quod illum cogeret obmutescere. Nec vero Illusti mi sollim Generalis religio in Deum , in nostros mira humanitas extititi sed etiam quorundam nobilium pietas summa enituit, non modo in I staurandis sacraque supellectile quae multis centenis dateris aestimatur j exornandis ecclesiis; sed etiam in ope ferenda subditis, ad quos ipsi-met deficientibus Catholicis sacerdotibus verba faciunt, Postillas praelegunt non sine magno an morum lucro. Hoc ipso anno Deo aequitatis . uente, per C sareos commissarios & iudices regni milliare & medium Hun ticum, hoc est: decem bona milliaria Italica optimorum pascuorum Sc plurimarum piscationum, a pluribus annis per iniuriam Praepositurae Thurociensi erepta, tandem nobis adiudicata fuerunt.

Residentia Thurociensis

Qui Nuva sacerdotes, & quatuor Coadiutores Socij Thuroch fuimus hoc anno. Ex his tres sacerdotes totius territori j Praepositurae Thurociensis populum quatuor in templis diuina docuerunt ; hac ratione, ut unus duobus tu templis

medio milliari ab inuicem distantibus, duo alij singuli in singulis verbum Dei populo festis diebus & Don inicis ex cathedra proposuerint, ii-u denique

657쪽

demque rationes vitae secretiores ab omnibus a

ceperint Nec fructus laborem sesellit; subditis in ossicio Catholicae fidei conseruatis, plerisque etiam externis adiutis. Sex personae errantes in oviale Christi reductae: in quibus fuit unus, qui graui

morbo correptus, dimoueri se a Lutheranismo nulla ratione patiebatur, etiamsi pereundum esset illico. se Lutheranum esse, secum Lutheranis r nere, vivere,& mori cum Lutheranis velle clam bat. Cum verb quaereretur ex obstinato, quid crederent Lutherani, se nescire dicebat: se non dubia tare tamen Lutheranos vera fidem habere. C diri instrueretur de fide Catholica, auerso vultu reis spondes, at, se Lutheranum vellς viuere & mori: nihil secum profici. Hortabantur hominem familiares ut sacerdoti morem gereret . perstitit in sententia infelix. Quare clim verbis nihil prosceret,& periculum a morbo misero homini tinnit neret; commendat eius salutem Patrum & Fratrum orationibus. Postera luce peracto Misi e saerificio in eum finent; redit ad aegrum. Is diuina virtute mutatus primo verbo sacerdotis, ad omnia se paratum esse respondet. Itaque detestatus Lutheranismum , fidem amplexus Catholicam, Sacramenta Ecclesiae rite percepit, α quarto die statione vitae decedens , ad pastorem animarunt nostrarum abit. Totius actae vitae pondus deposuerunt apud nostros sacerdotes duodecim. Non pauci ex locis remotioribus ad nos praecipuis au- ni festis venerunt; quod eis non esset copia face

dotis Catholici domi. In his fuit magno genere

matrona, quae quatuor milliaria conficiens una comitata pedi equa, saluti suae magna pietatis si-' gnificatione consuluit. Eadem qitate cum marito

Luthera notu qua ratione illum conuerteret, tem

plum nostrui avisit. Nec minorem deuotionum

ostea die

658쪽

pRov1NCIA AVSTRUAE., ostendit Generosus Dominus Matthias Ostrositu sex in illiaria via dissicili nivibus per alti is mos

montes eniensus, & ad Natalitia festa, &ipsam Paschae solemnitatem, apud nos cum suis famulis Catholicis Sacramentis diuinis refectus. Quo tempore a sua sorore virgine nondum Catholica insione velum attulit,& ornamentum sacerdotale Viennae comparatum octogiuta dateris templo nostro donauit,&Selliensi Collegio centum dateros Argumenta maiora liberalitatis ostenturus si non in conflictu ad Albam Regale pro patria sortiter cyntra Turcas dimicans: 12. Octobris occubuisset. selicior in ipsa morte,ad quam eodem die ante congressum apud unum e nostris de pecca. tis confessus, ab eodem pane Angelorum sumpto, sese comparauerat. Solicitus erat iam aliquot a nis , qua ratione subditos suos ad Ecclesiae gremium reuocaret. Ter magno subditorum praediorumque nostrorum nonnullo damno milit res copias in Transsylvaniam proficiscentes ad

i opido pagis, ue Societatis Thuroch

hospites habuimus. Et cum H aidones genus hominum audax ὀc rapax, boues & equos rusticol rum abduxissent non reddituri, oportune fuit no' bis auxilio fauor Ferdinandi Gonetaeae Illustiissimi Principis Mantuae ad recuperanda iumenta subditorum. Qui i pro suo erga Societatem amore in nostram domum ex itinere diuertit, cinna mediocri contentus, nobiscum Litanias in choror

estauit vesperi , de mane audito Missae sacrificio multis indiciis amoris erga nos relictis Casl uiam ad suam pr fecturam abiit, duos sacerdotes R. P. Prouinciali concessos secum ducens, Gee manum atque Hungarum, aulae militibusque futuros utiles. Q d octauo Iunij grando colum- riui oui magnitudine territorium Praepositur e T Tt innoxia

659쪽

rRovINCIA AVsTRIAE. - innoxia transierit, & haereticorum segetet nonnullas contuderit, fidei & Ecclesiae supplicationi- bus tribuimus. Qubd a peste quae circumcirca populatur homine , sc opidi nostri quinque domos attigit, hactenus liberi fuerimus, singulare

Dei beneficium apparet. Imperator. stri beneuolentia nobis non defuit: qui ut ecclesiam S. Mariae in Comitatu Thurociensi nocon temnendam parochiam Ecclesiae Catholicae restitueret, ius Patronatus, quod olim Praepositi Thu-rocienses habebant, noua donatione Societati contulit,in eoque societatem . Mah, pe hominem regium & personam capitularem regni more statuit. Statutioni contradixerunt haeretici parochiani: contradicentes ad tabulam regiam, seu ius regium citati. Confidimus Regem donationem illam suam iustissimam defensurum. Templum in honorem S. Mariae Virginis elapsis annis a fundam elis erectum in altero pago nostro, hoc anno 26. Augusti per Reuerendissimum D. Franciscum Forgata Episcopum Nitriensem amantis sinum Societatis bene de Societate merendi cupidissimum, solemni cet remonia dedicatum est. Conuenit eo noster populus ex omnibus pagis Mutraque parochia, sub signis Christi canticas piritualia concinens in via. Confluxere quoque plurimi mortales non Catholici, spectandi causa ex vicinis pagis &opidis , quibus caeremoniae Catholicae , praecipue clim ab Episcopo vulgari lingua suissent explicatae, plurimu placuerunt. Templi parochiae S. Georgij, quod a sundamentis extruitur, is . Iunij primus lapis sacra precatione a P Superiore munitus, positus est: lai'que ex fundamentis parietes in sublime consursunt. Praedium anno superiore in Soc Zoneo Z inchoatum,

hoc anno perfectum. Baro quidam Felehessia nae

660쪽

familiae unicus, procerum Hungariae non postremus, honao militaris, audacibus quibusdam facinoribus, legum regni seueritatem in se prouocauit. quare Possonij sub finem comitiorum regni ladio vindici adiudicatus est. Ortus parentibus aeresi insectis in haeresi educatus pertinaciter parentum errores sectabatur. Tandem in hac capitis, honoris sortunarumque suarum calamitatet recte sapere doctus est, Catholicaeque fidei veri- tatem agnouit, agni tamque suscepit.Vitae suae tol lius errata magno doloris sensu, Patri Superiorii nostro qui tum comitiis aderat, exposuit; sibiquel Patrem usque ad ultimum vitae punctum adesset voluit. Et Patet Superior, vi melius sese ad supre

mum actum compararet, unum atque alterum

diem a serenissimo Archi duce Matthia impetrauit. Breui illo tempore tam acri studio in salutem suam magnanimus vir incubuit, ut manifeste pectus illius Deus occupasse notaretur. Q Aod multo clarius enituit, cum panem vitae percepisset. Diu noctuque precibus intentus, & coniunctioni cum Deo, lubens supremam sententiam excepit Cum ad locum supplicij tenderet Iam linquit

in altera vita sum. In ipso loco, qud omnium or- dinum homines innumeri spectatum confluxe- rant, ab omnibus veniam delictorum postulauit, . inimicis clara voce pepercit, magnates ceteros',

i omnes monuit, ut Deo Regique fidem seruarent: suo exemplo docti caueret limites iustitiae trans lire: ecclesiae Catholicae doctrinam amplecterentur. Quod etiam armigero suo insigni adolescenti, ultimo ministerio nudanti veste ceruicem di- ligenter inculcabat ue ut in Catholica religione, qua se cerneret a Deo illuminarum, ad extremum sque spiritum persisteret. Tum mira constantia totius oris , tanquam non sua res ageretur,sarcO

SEARCH

MENU NAVIGATION