Litteræ annuæ Societatis Iesu anni 1601

발행: 1618년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

eruditione conspicuus. is ut erratum quoddani, cuius Sodales erant conscis, expiaret, submissis in terram genibus, vir id aetatis & auctoritatis, non est dedignatus culpam conceptis verbis accusare suam,& deprecari: in super certam pecuniae summam in necessarios pauperum & Congregati nis usus erogauit. Conciones semoer duplici lingua Boemica Germanica a nostris habentur,

utraque frequenti auditorio. ventitant enim ad

audiendum non Catholici sollini, sed plurimi etiam, quos satis constat alterius esse factionis: qui

idcirco a suis mirum in modum exagitantur; ψttamen susque deque serunt, multique magnam spem praebent conuersionis, nosque interdum domi nostrae conueniunt. &reipsa reducti ex variis

haeresibus , quarum grandis hic est colluuies, triginta capita. in his tres nobili indole iuuenes. Acommunione calicis traducti tres &viginti. ab ducti a pellicibus ad matrimonium quatuor.HO-nestissimae virgines duae, quae diu priuatim religiose vixerant, ut id certius ac perpetuo facerent, monasterio se incluserunt Non suere alias Crum- Iouij crebrius uno anno de reis sorte supplicia extrema sumpta.omnibus noster sacerdos cum gra-d nultitudinis approbatione affuit, & reorum fructa: quorum alicui persuasit, ut altera specie Eucharistiae, clim eam pro summo viatico sumeret, effet contentus. Idem sacerdos adesse solet &ceteris cum ex morbo periclitantur aut laborant:

factumque est aliquando ut spiritualis medicina

corpori etiam mederetur. Senex non minor septuagenario , deplorata ac perdita valetudine, clim omnia prisis ne quidquam tentasset, nostrum istum quem, dico tandem accersit: multa de acerbitate & periculo morbi quiritari, opem poscere, de conscientiae vulneribus verbum nullum, tam

672쪽

rROVINCIA AUSTRIAE. 67r

etsi totis septemdecim annis Poenitentiae sacramento abstinuisset: noster contra niti, potiorein esse animae curationem, spem facere hac perseeta, procliuiorem fore corporis sanitatem. Quid multis' non aliter accidit quam noster sperare iubebat. Simulac enim senex licet aegre persuasus est, ut remedium animae quaereret; simul vis morbi remittere, & cruciatuum quos graues patiebatur acerbitas mitigari coeperunt, denique, quod in ea aetate optari magis , quam sperari solet, breui a sumpta Sanctissima Eucharistia sanitati restitutus est . Excurritur etiam frequenter a nostris in vicina opida & pagos: nec ulla est peregrinatio celebrior ex multis, quae hic frequentantur, aut templi, sacelli aut altaris alicuius anniuersaria de-ἀicatio, qud nostrorum concio, aut alia spiritualis opera non expetatur & impendatur , cum fructu saepe luculento. Est uno a Crumlouio milliari opidum duobus templis conspicuum mel sinum di istum ed noster casu delatus, clim rogatu Parochi ad frequentissimum populum , qui ad

Encaenia conuenerat, verba facere institueret, a

que vi fit ad Euangelij lectionem, signo sanctae

crucis se munire iuberet ue nemo erat ex o metui

multitudine, qui manum ad frontem aut pectus duceret, seo quod Pi carditica lues, quae in gratiam heri hic valdὰ inualescit, miris scommatis hunc se signandi morem exploditat quare sacerd

occasione accepta ex arbore sycomoro, quam Zachaeus ad videndum Dominum ascendisset, ita de hoc capite dixit: ut, clim rursus sub finem concionis ad confessionem generalem populo signo eodem salutari se signando praeiret, nemo conspectus sit , qui non palam ac liberὰ libenterque s queretur Alia est parochia quingentis a Collegio passibus. hanc Parocho destitutam nostri toro

673쪽

a Paschate anno diebus festis ac Dominicis curant. multus hic est populus, squindecim enim pagi circiter numerantur j sed valde neglectus, magna pars facti haeretici, plures ad communi nem utriusque speciei ad uenisti: ii etiam qui iacommunione Catholica persistunt, nunquam ab ineunte aetate inisi quida senes semel aut iterum sigillatim aut in aurem peccata confessi, sed tur- lmatim ac publice Lutheranorum ritu. Quotquot

igitur confitentur totam vitam reuoluant necesse

est. id quod fecerunt iam aliquot familiae: tergiuersabantur enim initio , sed nunc alij alios animant, aliqui etiam libenter ab usu calicis abieruta Auctum est hoc anno Collegium ampla ac insigni porticu, quae ciuitati cuius adhaeret mmnibus

eximium addit ornamentum: nobis praeter iucundam ambulationem, percommodum ad templum Parochiale, quo utimur , aperit transitum, quem antea per alienum ruinosum &onfractuosum tectum habebamus. Hoc opus Illusicissimi iPetri Rosensis est, Societati & Collegio huic fortasse extremum impensum : quod tanto gratius posteris esse debet, quia ab aemulatione & nouobscura quorundam in nos malevolentia initio prosectum, saepiusque dum moles surgeret varidtractatum & impeditum, denique iisdem volentibus nolentibus ac nequicquam consili j poenitentibus, in ipsorum oculis seclis quam vellent iabsolutum est. ubi si unquam alias, euidenter apparuit, quemadmodum Dei seruis omnia , ipsi aded aduersariorum conatus , in bonum vertexe soleant. Apparuit item hoc anno magna in nos lpiorum liberalitas: cum enim quartam partem

redituum nostrorum vix accepissemus, plus tr

centis florenis inopiam nostram subleuarunt. Templi supellex creuit calice argenteo inaurat

cum .

674쪽

PRovIN cIA AUSTRIAE. eum aliquot velis: veste item aurea tum sacri secantis, tum ipsius altaris. quod donum est illustre Selenissimae Principis Gr censis, quae hunc etiam

angulum noluit suae in Societatem beneuolentiae expertem esse. Praeterea octonae aliae, omnis generis ex ritu Romano colorum pro quotidiano sacrificantium usu oblatae sunt. quod munus eo gratius Deo Domino nostro esse confidimus,

uod qui donarui, ipsi met etiam quotidie iisdemnistis sacrificiis assistunt: neque id ex ampla deabundanti rerum copia, sed paene necessitati suae sponte detractum obtulerunt.

Causa sunt hoc anno in Collegio Commoto utensi Sociorum undeviginti capita , in his

nouem sacerdotes. Autumnalem studiorum re- nouationem, celebriorem reddidit perditus adolescens, quem D Ioannes Chiistianum antea a se factum a latrociniis reuocauit in scenam datus. rama omnium applausu exceptum promotio

excepit, in qua diligetiores e singulis scholis praemiis quatuor donati ,quae Reuerendus admoduiri Ioannes Conradus Doxani haonasterij Praepositus una cum sumptibus in dramate exhibendo factis curarat. Discipulorum porio numerus ia- dies crescit , iamque in uno pauperum contubernio ILO. numerantur, optima virtutis ac ingeni j indole adolescentes. Ex hoc Societati nostrae nomina dedese quatuor, quos e culina nostra secutus quintus Coadiutor in rebus domesticis suturus. Classis elementariorum, quam pestis & ciuitatis exustae calamitas disperierat, hoc anno men se Maio, praeceptore externo iuuene colligi coepta

est: ad quam breui temporis interuallo, c enium

675쪽

& eo plures conduxere pueruli,quibus etsi seriisque pervicacissimis haereticis nati sunt Catholica pietas atque religio sensim instillatur sacella duo

instituta, alterum soris in horto in usum nostrorum, si quando animi vel contagionis euitandae caussa eo se receperint: aliqrum domi, in quo iu-uctus nostra profestis diebus intersit sacris: quod magno incommodo in templo ciuitatis hactenus seerat obeundu. Sacelli domestici supellex aucta liberaliter a serenissima Maria Graecensi, veste nia mirum sacerdotali rubra byssina, filis aureis eleganter inters ineta: cui colunctus reliquus lineus

ornatus sacrificanti necessarius,pallium quo altare praetexitur sericum, & filis argenteis vermica- latum: calix denique arguteus cum suo apparatu auro obductus. Argenteum praeterea ab altero donatu tintinnabulum. Etsi verb tam altas in animis incolarum haeres s egerit radices, ut dissicilli, mum omnino sit illas extirpare; non omnino tamen frustra hac in re opera a nostris locata est .

Sex & viginti respuerunt: ex quibus nonnulli liberos suos Praedicantibus abductos ad nos diu nolum mysteriorum gratia perduxerunt. Cor lacionis & catecheseos fructus non planὸ nullus fuit: ac licet undique circumstrepant noui dogmatis magistelli, ac indies ex vicina miseria noua supplementa haeresis accipiat ; noltrorum tamen studio miniis gliscit malum , dc complures, qui

concionibus intersunt, humaniores & tractabiliores redduntur, multique non tam caussae suae firmitate freti, quam pudore deterriti, fidem no- stram complecti detrectant. Concionibus item essechum ut intempestiui potatorum cantus Sc ociferationes diebus Veneris & Sabbati vetaru- tur, & commercia profana diebus feriatis cessa-

ut. Lydem quae superioribus annis pquperibus

676쪽

gos: ubi conciones binae vel ternae habitae, poenitentes auditi, caelestis panis porrectus. Peregrinatio quoque Gruppnensis religionem & cesebritatem solitam habuit. Illustris acgenerosa femina Domina Margareta a Lobkouitet uti sub ini-.tia Collegh huius,viginti millia daturam ad perpetuum censum coemendum fundatori datis litteris promiserat, ita haec eadem moritura testamento denuo legavit: ac vi res certior esset, hocvltimum suae voluntatis decretum non sollimia

tabulas regni inferri voluit, sed illius etiam eXecutionem Caesari commendauit. Qui seminae Iientissimae studium ita probauit, ut censum il-um Collegio intra anni spatium se assignaturum scripto receperit, ac dum id fiat,censum annuum ex redditibus Domini in Commoto utensis Collegio pendi iussit. Ceterum eadem optima matrona se ad aeui metam peruenisse videns, Patrem Rectorem in extrema necessitate praestd sibi Voluit esse consolatorem: quem etiam postea ad solemnia suneris inuitauit vir illustris, quem ipsa sua:

voluntatis extremae executorem reliquerat.

IERs AN TvR in Graecensi Collegio Soch unde- octoginta: sacerdotes viginti,in quibus Theologiae, Philosophiae & Rhetoricae sunt prosei res: scholarum inferiorum magistri quinque, studiosi Theolostiae vigintifex, Metaphysicae, Physi- .cae, Logicae septemdecim; reliqui rei domesticae administri. His adnumerandi ii qui in Millestadiensi Residentia sacerdotes tres, totidem Cpadiutores ; similiter duo sacerdotes qui apud Sere nissimos Leopiadum & Carolum Iudenburgi V V ν 1 versa

677쪽

versantuc.In societatem nostram cooptati quinque, quatuor studiosi, unus Adiutor. Firma& co- stans fere omnium fuit valetudo: quo faehum, ut eo ardentiori studio, firmo concordiae colligati nexu, & propriam salutem cum spiritali aliorum prosectu,& litteras cum pietate, foenore non poz- nitendo coniungerent. DiebusDominicis festis'; solitae ad populum habitae c5ciones, magno cum

pietatis fructu,& fidei Christianae incremeto. In illis cum aliquando de solemni Corporis Christi circumgestatione, de tanti Sacramenti fructu ac cultu actum suisset; ritu Catholico tam celebris instituta est supplicatio, similem ut se vidisse ab

hominum memoria numqvam plerique sint contestati. undetriginta labara, sue vexilla, ordine pulcherrimo, coetu frequentissimo, symphoniacorum partim , partim vario instrumentorum musicorum concentu portabantur. Et ne quid deesset ad omnimodam fidei Christianae contest tionem, illo die, quo reuiuiscentis Christi memoria recolitur, tanta hominum pompa ad templa

quoddam medio a ciuitate milliario distans lubi& noster de rebus diuinis pro suggestu verba se-

cito processum est, ut sena hominum millia, cum elapsis annis mille couenerint, dicantur recensita; gaudio orthodoxoru incredibili , quod hoc uno argumeto luculenter tandem auitam religionem haereseos grassante peste eliminatam, post iminio redire gratulabundi cognoscerent. QSantonurnero a nostris exceptae sint toto anno confessiora s, ex hoc uno colliῖi potest, nimirum circa eos dies quibus acerbissima Christi mors pro humano genere obita recolitur i o. conseientiae vulnera patefecisi e: ex his haeretica contaminati tabe veritatem aspexere 9 o. quod sane admiran dum in ea ciuitate, ubi altiores diuturnitate tem

678쪽

potis roborata haeresis radices fixerat. Rescissi c5. tractus iniusti multi. Reuocati ad unan, sanistae communionis speciem complures. Odia sopita, quae inueterati erant. Inter coniuges rixae & odia sequenter sedata. Vsurarius ab illicito reuocatus scenore. Moribundis & extremo assiciendis supplicio spiritale solatium & auxilium praestitum. Confessiones multae ab annis plutibus repetitae, αι tota vita auditae. Offendicula peccatorum remota. Restitutum ars alienum, quod mala fide tenebatur. Instructi in fide Neophyti. Labentes confirmati. Inuisum saepius hospitale, & ad ipsos aegros habit adhortationes. Quida Lutherii pro- seu us, nulla excepto baptismate sacra mysteria, nec apud suae sectae asseclas obierat, falso sibi persuadens,si caelesti epulo reficeretur, relabereturq; in peccata , aeternae salutis ipsi ianuam perpetubocclusum iri. hic tandem nostri sacerdotis affatu,& immanissima opinione & haereticis liberatust laqueis est. Alterius cuiusdam ad Ecclesiam rei ductio eo Catholicis omnibus gratior, quo in-l speratior accidit. is inter prouinciae huius Procc- res sere Princeps, cum nostro sacerdote saeptiis de praecipuis fidei capitibus egerat; rationumque fir

mamentis licet conuinceretur, manus tam C veri

tati dare pertinax, vel nolebat, vel cunetabatur. cum ecce morbo affligitur, qui 3c supremus vitae

agon fuit. Adest aegro parenti filius Catholicus, adsunt & filiae & generi, partim Luthero, parti in

Ecclesiae Romanae adhaerentes agunt omnes cum

aegroto verbis, quibus post uiuem cacissimis, in ea quam imbiberat iuuenis perseueraret religione. nec suis deerat partibus sacerdos noster: quo de auita fide, mira verborum energia dis retite, prae sente etiam uno ex iis , quos Praedicantes vo- cauti Catholica fides veritate armata, instructam V V v 3 me

679쪽

mendaciis haeresim vicit. ritu enim Catholico e piatus breuem vitam , ut speramus, cum 'eterna commutauit,gaudentibus orthodoxis, haereticis ringentibus. Alius quidam notae vir primariae, cum ex salo opinionum haereticarum in cymbam Ecclesiae se contulisset , non satis existimans se Lutherum exuisse, nisi & militiae Christianae syncerum se athleta declararet ue & suasu & exemplo aliquot a prauis opinionibus, ad rectὰ seetientium castra, a pratia peccandi cosuetudine ad , bene vivendi normam reuocauit. Inter haec quidam fuit generis claritudine percelebris, qui cum inter haereticos multorum decursu annorum Vitiis fraena laxasset, nec praeter nomen Catholici' aliud haberet, ad sacram peccatorum exomologesin inductus, & hac obita , ad emendatiorem reductus est vitam. Adolescens natione Italus, edin soluendi voti gratia Lauretum venisset, dulce bellum inexpertis existimas, seque quibusdam adiungens militibus ad Canistiana castra peruenit. hic, ut ferax aerumnarum est bellum, decursu temporis non longo, ad ultimam redigitur calamitatem .inops consilii, Graecium tendit, nostrum accedit seminudus, macie, morbo, frigore, famς

confectus. viuum cadauer existimasses. rogatus a

nostro quis esset, unde veniret, quid peteret ; ille altum suspirans lacrymis abundὰ manantibus,

Me miserum inquit qud infortunij deuenit iu-

stus est tamen Deus, & iusto me sibi immorigerum castigat flagello. Dum noster abruptam miserandi adolescentis e clamatione miratur, pauca singultim locutus subiungit se natum nobili genere, se unicum parentis finum , apud nostros quondam hun anioribus litteris operam nauasse, &, quod verecundabatur dicere , se eriam ad nostram societatem admissum: ad cuius consuetum

680쪽

tirocinium deponendum quo minus imitteretur, parentem impedivisse. qui cum fili j mentem intellexisset,reuocatu a non roruin consortio scholisque, ad Iuris prudentiam applicuit,& quo ipsius

propositu instingeret, omnes machinas adhibuit.

Vnde factu, ut i pie paulatim philostorgia euictus,

intimos Dei impelletis motus c5temneret, paren iisq; voluntate diuinae vocationi praeponered: de hanc unam miro doloris sensu satebatur caussauitantae ad qua deuenerat miseriae. se tande liquidbcognoscere, quato scelere se obstringat, quisquis. aeterni Numinis impulsionibus pertinax oblutiatur.Iam curatur solitis Societatis nostrae caritatis ossiciis. Sacerdos annu agitans 6o. sese ab Ecclesiet corpore secreuerat, venenum Lutheri hauserat,

quod etia ex cathedra pestilentiae in populit spa serat: hic tandem post: viginti annos pestem euomuit, & Dista fidei professione in sacello nostro

domestico, Catholicos mirifice recreauit. Contigit ut aliquando sacerdos noster expeditis negotiis quibusdam ad nostrum suburbanum diue teret ue cum ecce mulierem humi iacentem, aspectu & gemitu lamentabili , opem implorantem conspicit. suspicatus quod erat,eam inualetudine confectam, accedit, rogat quid rei contigerit.illa post aliquas verboru ambages, se peste infectam assirmans progredi ultra n5 potuisse fatetur. Nec mora, tali in casu deficiente ope, ad spiritale concurrit auxilium noster. Illam sacra confessione expiatam absoluit,& quo minus sacro reficeret viatico, facultas defuit. referta tamen affatu spiritali plena bonae spei, paulo pdste vivis discessit. Ne- ue tantum his contenta limitibus nostrorum s ulitas, latius vagata ad vicinas ciuitates, opida, pagos se extendit. In iis conciones uberi prouentu nabixae, aegris auxilium Praestitum in confitea-VYν tiuna

SEARCH

MENU NAVIGATION