Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

sso Institi Theolog. Pars III.

maeres 4. Cur Deus primum hominem secerit, quem sciebat peccaturum.

Resp. I. Augustinum id reserre ad inscrutabilia Dei judicia: Si inquit lib. II. de Gen. ad liter.

c.q. quaeratur,cum Deus tentari permiseris hominem , quem tentatori consensurum esse praevidebat, altitu

dinem quidem hujus consili, penetrare non possism, es Iove supra vises meas hoc esse confiteor. Dici potest a. praes cientiam Dei non debuisse obscurare iulius tum sapientiam, tum bonitatem, quae qui dem exigere videbantur, ut homo crearetur, licet Praevideretur peccaturus: sapientia quidem, quae hominis peccato tantum bonum, quantum sunt inearnatio Verbi, & generis humani per Christum redemptio, oppositura erat; bonitas Vero, quae Propter desectus qui in rebus suturi Praevidentur, non debet ab iis condendis abstinere, si res illae ad universi deeus & compleme

tum conserant.

CONCLUs Io 2. Diabolus suit causa extrinseca peceati primorum Parentum. Probatur . Ille suit causa extrinseca peccati Primorum Parentum, qui illos ad divinae legis infractionem pellexit: atqui diabolus primas Parentes ad divinae legis infractionem pellexit: Dixit autem serpens ad mulierem: ait Scriptura Genesis 3. P Nequaquam morae moriam ni: scit enim Deus, quod in quocumque die com deritis ex eo , aperientur oculi vestri , O eritis

sicut dii , scientes bonum O malum et hoc est , c ut exponit Augustinus lib. ir. de gen. ad lit. capite 3 o. 9 scit Deus, mandatum non ad literam sumi debere, sed in sensu mystico , quem Vos per esum fructus, in speciem vetiti, conse

quem ini.

Qua res I. an serpens, per quem diabolus Evam tentavit, suerit serpens, saltem secundum externam speciem: Σ. ex suppositione quod suerit serpens, quomodo loqui potuerit: 3 cur Evanoa exhorruerit ad serpentis tum accellum tum

562쪽

Disserti III. De primo homine. I

vocem: 4. cur serpens aggressus sit Evam potiusquam Adamum. Resp. ad I. circa serpentem, de quo est hic quam stio, tres esse opinionis. Prima , quam Patres passim defendunt, docet,suisse verum serpentem. Altera quam Cyrillus lib. 3. adversus Iulianum apostatam propugnat, asserit, non fuisse verum serpentem, sed ejus tantum simulacrum. Tertia , quae est Cajetani in Commentariis in Genesim, affirmat, serpentis vocabulo nec verum, nec apparentem serpentem intelligi debere, sed metase Phoricum, daemonem nimirum qui propter noxiam calliditatem qua pollet, serpentis aut aliorum animalium nominibus saepius appellatur . Priori sententiae subscribendum esse censemus , tum quod a Patribus unanimi sere consensu pro

Pugnetur, tum etiam quod cum contextu capitis tertii Geneseos maxime cohaereat: Sed Oserpens erat eallidior eunctis amimantibus terra1 , qHae fecerat Domisus Deus. . - Serpens decepis me .... -- ledictus es Ater omnia animantia O best as temrae .... Super pectus tuum gradieris, se terram e medes cunctis diebus vitae tuae. Augustinus tamen postrema haec verba: Maledictus es, &c. metaphorice, hoc est, de diabolo intelligit lib. a. de

Genesi ad literi capite 36. Resp. ad 2. serpentem illum non vi propria . ac naturali locutum suille , sed ope daemonis qui per illius organa ita movit aerem, ut vocis sonum expresserit , ea serme ratione, qua PO'stea Angelus per asinam prophetae Balaam locutus est.

Resp. ad 3. Evam non exhorruisse ad accessum serpentis, quod sciret,serpentem, aut quodlibet aliud animal, sibi, quamdiu staret in innocentia,

nocere non polle. Praeterea magnificis intenta promissis, non attendit, an Oiritus nequam, an . Vero bonus, per serpentem loqueretur. Vide S. Thomam I. p. quaest. 9 . art. ult. Addendum ..eit, Evam miratam quidem suisse, quod, prRter

563쪽

332 Institi Theolon Pars III.

usum communem, brutum animal loqueretur; sed prae curiositate qua tenebatur, rei eventum expectare voluit. Resp. ad 4. ideo daemonem potius aggressum fuisse mulierem quam virum,quod mulier, eX u

turali sui sexus conditione, viro sit insertor ; ac proinde facilius ad peccatum pertrahi potuerit. Augustini est illa responsio: sic enim loquitur Serm. 6I. de Diversis: LaU- eerte prinu hom mis nostris , quia non est ausus serpens loqui viro , sed ad eum desieiendum foemineo usus est ministerio , per Ueriorem obtinuit fortiorem ; O 'Di per alterum

lenetravit, de utroque triumphavit . Eandem rationem apud eundem S. Doliorem legere est lib. I . de Civit. cap. II. CONCLus Io 3. Lignum scientiae boni, &mali, non fuit causa, sed occasio primi peccati primorum Parentum. Probatur prior pars. Nec pulchritudo, nec judicium de sapore ligni, de quo agitur,potuerunt Evam movere ad primum peccatum: nempe per ceptio , seu cognitio rei cujuscumque sensibilis , Primos parentes ante peccatum movere non PO- terat ad amorem sui: nullus enim motus ad am rem, aut ad odium, aut ad aliam passionem , in Primis parentibus oriebatur, nisi ex deliber rione & imperio voluntatia. Altera conclusionis pars non minus est evidens : nam Scriptura perspicuis verbis narrat ,

serpentem seu diabolum ex ligno scientiae boniae mali occasionem sumpsisse pelliciendi primos Parentes ad peccatum : Cur c inquit serpens

Genesis 3. praeeepit vobis Deus, ut non comede-vetis ex omni ligno pariat si eia respondit miater a

Defructu lignorum quae sunt in paradiso, vescimur dae fluctu mero ligni quod est in medio paradisi, pr

sepis Deus,ne comederemus , ct ne tangeremus alludne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mus Fem , Nequaquam morte moriemini: scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo , aperientur

564쪽

Differt. III. De primo homine. 313

οeuli vestri, O eritis sicut dii , scientes bonum O

malum.

Objicies. Scriptura innuere videtur,mulierem pellectam fuisse ad esum fructus vetiti, ex illius Pulchritudine, & ex judicio quod tulit de illius amoenitate ; sic enim loquitur: mdit igitur m lier, quod bonum espre lignum ad vescendum , O puruehrum oculis, aspectuque delectabile , se tulit de fructu illius, ct comedis r atqui primum mulie ris peccatum fuit esus fructus vetiti: ergo prima mulier pellecta, seu provocata suit ad primum Peccatum, ex pulchritudine & sapore vetiti it

Resp. cone. maj. ne min. Ratio est, quia judicium quod Eva tulit de pulchritudine & sapore ligni scientiae boni & mali, jam aliud peccatum Praecesserat, vana nimirum complacentia in independentia,quam ei serpens hisce verbis promiserat: Eritis sicut dii, scientes bonum S malum :Non temere ait Rupertus lib. 3. de Trinitate , cap. s. dictum est, Vidit mulier, quasi non eam

arborem ante vidisset. Et revera nondum eo modo via derat , q*ia cum hac praesumptione , qua nunc intuita est , nondum consideraverat. CONCI. USIo 4. Sola voluntas fuit internae ausa primi peccati, in quod primi parentes lapsi

sunt a

Probatur. Triplex tantum fingi potest interna eccati causa, ignorantia, concupiscentia, Vo-untas: atqui nec ignorantia, nec concupiscentia, fuerunt causa primi peccati primorum Pa rentum : neque enim sui fuse superitis probatum

565쪽

CAPUT II. De specie primi peccati, in quod Adama s

Not. CAncti Patres docent, in una primorum o parentum transgressione plurium specierum peccata reperiri, superbiam nimirum , curiositatem experiendi virtutem occultam , quam diabolus alteruerat fructu vetito continexi ; dubium de sensu praecepti divini 1, opinionem,quod transgressio seret tantum venialis; gulam; inobedientiam; vanam commissi peccati excusationem : quaerendum est igitur, cujus ex iis speciebus fuerit primum Adami & Evae pec

catum.

CONCLus Io - Primum Adami & Evae peccatum fuit peccatum superbiae. Probatur I. Primum Adami & Evae peccatum , fuit independentiae desiderium , salteiri conditionatum, hoc est , si independentia foret pcissibilis: id enim Adamus& Eva primum desiderarunt, quod serpens hisce verbis pollicitus fuerat: Eritis sicut dii, scientes bonum se magum. Atqui conditionatum illud independentiae desiderium, ipsum est superbiae peccatum; est enim propriae excellentiae inordinatus amor : ergo primum Adami & Evae peceatum, suit Peccatu

superbiae. t- Probatur 2- ex Augustino qui in Psalmum II 8. sic loquitur: Primi homines per serpentem

decepti, O dejecti non fulsent, n si prusquam acceperant , habere, Opi quam facti μεranν, esso

voluissent. Libro x. de Genesi contra Manichaeos cap. I . in haec serpentis verba , Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri , OerisAsicut dii; si eidem S. Doctor loquitur : Hoc est ergo quod persuasum est,m propriam potestatem nimis amarent , O cum

566쪽

Dissert. III. De primo homine. 33

Deo esse pares vellent atque ita quod acceperamiamitterent , dum id quod non acceperant, Uurpare voluerunt. Non enim accepit hominis natura,ut presuam potestatem Deo non regente beata sit, quia nullo regente per suam potestatem beatus esse solus Deus potest. Lib. 8. de Gen. cap. II. haec pariter in eundem scopum habet : Ab homine peeeante nihil aliud appetitum est,nisi non esse sub dominatione Des, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur ssela deberet jussis dominantis attendi.

Objicies. Augnstinus lib. 2. de Genesi ad liWram, cap. 42. docet, inordinatum uxoris amorem praecessisse Adami inobedientiam; sic enim

loquitur: Noluit Adam Evam contristare, non quiadem carnis victus concupiscentia, quam nondum ora membris fuissenserat, sed amicali quadam benevolentia , qua plerumque sit, ut offendatur Deus , ne homo ex amico fiat inimicus r ergo primum Adami Peccatum, fuit inordinatus uxoris amor. Resp. dist. ant. Augustinus docet, inordinatum uXoris amorem praecessisse externam &apertam inobedientiam, conc. ant. internam &occultam, neg. ant. In ordinatus uxoris amor

Prςcessit quidem in Adamo externam inobedientiam, hoc est, esum fructus vetiti; id enim testantur haec Dei ipsus ad Adamum verba: uuia audisti vocem uxoris tuae , ct comedisti de ligno : at vero non praecessit internam inobedientiam in eo Positam, quod praeter ordinem rectiun , in sua eX-cellentiae contemplatione, & in independentia desiderio, mirum in modum delectatus sit; unde interna aversio a Deo praecessit in Adamo inordinatum illisis amorem in uxorem suam : Nisi autem ait Augustinus lib. I s. de Civ. Dei, c. I 3, ad sibi plaeendum aveνteretur a superiori immutabι-Iν bono, non Dei mandato , uxori praeponeret Volun

tatem .

Quaeres I. quibus gradibus Eva ceciderit. Resp. in Eri praecessisse r. suggestionem ser-Pentis: Eratis sicut dii, scientes bonum malum I

567쪽

3 3 6 Institi Theolog. Pars III.

2. Eva serpentis promissionem volvit animo, ad eamque sponte delectata est; 3. Appetiit id, in quo sibi praeter ordinem rectum sibi compla-Cuerat L similitudinem nimirum cum Deo, si s xet possibilis; 4. Eam mentis elationem subsericula est deceptio, verum enim credidit, quod ser- Pens promiserat, seu, se, si seuctum ederet, scire sui juris: uuomodo sinquit Augustinus lib. I r. de Genesi ad literam, cap. 3 o. his verbis, Eritis inc.

Crederet mulier a bona atque utili re diνinitas se

fuisa prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille propriae potestatis,'quaedam de se superba presumptis

quae per illam tentationem fuerat eonvincenda Ohumilianda ' s. Mulier consideravit lignum scie tiar boni & mali , viditque bonum ad escam &decorum aspectu. Et non eredens ait ibidem Augustinus ) posse inde se mori , arbitror, quod puta erit Deum alicuius significationis causa dixisse, manducaveritis, morte moriemini ; atque ideo siumpsit de fructu ejus ct manducavit ; 6. Porrexit Adamo fructum de quo gustaverat, fortassis etiam aieidem Augustinus) cum verbo suasorio,quod Scriptura taeens, intelligendum reliquit. Quaeres 2. quibus gradibus Adamus ceeiderita

Resp. Adamum hisce gradibus in legis pro

Varicationem lapsum fuisse. I. Ab Eva audiit serpentis promissum: Eritis fietit dii, scientes bonum in malum. a. Appetiit eam cum Deo similitudinem , saltem conditionate , si nimirdm foret possibilis . 3. Licet non crederet, s sicut crediderat mulier) se per esum vetiti sevctsis, tantum

bonum consecuturum esse; ex eo tamen degustavit, ne contristaret uxorem, ratus suam inobedientiam non sore mortalem, sed venialem tantum , si solo studio indulgendi conjugi suae, Dei

Praeceptum infringeret e ita docet Augustinus dib. I . de Civitate Dei , cap. II. credenaum est inquit illum virum me feminae non tanquam

erum loquenti credidisse seductum , sed sociati neces

568쪽

Disserti III. De primo homine. 337

eestate paruisse . Non enim frustra dixit Apostolus Adam non est seductus , mulier autem seducta est rnisi quia illa quod hie serpens locutus est, tan quam

verum esset , accepit et sile autem ab unico noluit consortio d/rimi, nee in communione 'eccat .... Hos

autem seductos intelligi voluit, qui id quod faetant,

nam putant esse pereatum , ille autem scivis r alioquin quomodo Ῥerum erit, Adam non est seductus Sed enex'erius divinae severitatis , in eo falli potuit , ut ensati crederet ese commissum, ac per hoc in eo quidem , quo mulier seducta est , non est ille seductus. Nonnulli tamen alii Patres contendunt , Ad mum in iis omnibus suisse seductum , in quibus Eva seducta suerat; Apostolum verδ in eo sensa dicere eum non fuisse seductum , quod aut primus, aut a serpente, seductus non fuerit: sed A gustini verior est sententia.

CAp UT III. De gravitate peccati primorum

parentum. CONT L. Eceatum primorum parentum fuit x gravissimum. Probatur. Peccati primorum Parentum gravitas metienda est I. ex objecto, quod appeti xunt , se ilicet sui ostendimus supra in appetierunt independentiam , quae quidem attributum est quod Deo soli eonvenire potest. Metienda est 2. ex sacilitate praecepti,quod primis parentibus impositum est : me itaque ait Augustinus lib. I . de Civitate Dei, capite II.

de uno erbi genera non edendo,ubi aliorum tanta copia subjacebat, tam leve praeeeptum ad observandum,tam breve ad memoria retinendum , ubi praejertim mi

569쪽

338 Instit. Theolog. Pars III.

Metienda est 3. ex bono, quo Adamus fruebatur , & quod per peccatum amisit: uuanto enim magis homo fruebatur Deo inquit Augustinus lib. 2I. de Civit. Dei, cap. I 2. ) tanto majore impierate dereliquit Deum , O factus est mado dignus

Metienda est 4. ex sublimi dignitate,ex qua cecidit Adam: Frustra sali Augustinus Iulianum

alloquens lib.6. operis imperfecti , cap. 22.)pe cato Adae peccata siliorum ejus, quamlibet magna O horirenda , πel aequare , vel etiam praeferre conaris rillius quippe natura , quanto magis sublimiorsabat,

tanto maras graviter cecidit . .

Metienda est s. ex gravitate supplicii,quo Deus in Adami peccatum animadvertit: Pomum ait Augustinus lib. 6. operis imperfecti, cap. 23.Ilege Dei vetitum manducare , leve vrderetur esse pec earum r sed quanti hoc aestimaverit qui non potest Diali , satis apparet granditate supplicis. Quodnam vero & quantum sit ejusmodi supplicium, subsequenti capite dicetur. Metienda est 6. ex Dei contemptu, qui in Adami peccato reperitur: sed placet ea de re Augu- sinum audire: siuia ergo ait S. Doctor lib. I 4. de Civit. Dei, cap. I s. I eontemptus est Deus jubens

qui hominem creaverat, qui ad 'am Maginem eum fecerat, qui eeteris animalibus praeposuerat, P paradiso constituerat , qui rerum omnium codram salutisque prastiterat, qui tradeptis nec plurabus , nec grandibus, nec d/fficil/bus oneraverat. ... justa damnatis subsecuta est , talisque damnatis , ut homo qui custodiendo mandarum futurus fueras etfam carne spiritalis , fieret etiam mente carnalis Metienda est denique 7. ex eo quod variae crI-minum species in Adami praevaricatione conti

neantur '. Et superbia est illis verba sunt Augustis ni , Enchirid. cap. 4s. quia homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit. Et sacrilegium, quia Deo non credidit. Et homicidium , quia semetipsum c di posteros) praepipis tνit in mortem. Et fornica

570쪽

Differt. III. De primo homine. 339

tio spiritualis , quia integritas mentis humanae sempenrina suasione eorrupta est. Et furtum , quia cibus probibitus usurpatus est. Et avaritia, quia plusquam

νllisu mere debuit, appetivit. CADUT IV. De poenis peccati primorum parentum.

CONCL. NYAriae poenae mox subsecutae sunt V peccatum primorum Parentum. Probatur I. Non sinit lex aeterna, ut Vel m mentum sit medium inter culpam & Poenam: vgo poena mox subsecuta est peccatum primorum Parentum . Antecedens ostenditur hisce Augustini verbis lib. 3. de libero arbitrio, cap. I s.

suia nemo superat leges omnipotentis creatoris, non finitur anima non reddere debitum. ... aut enim reiadis bene utendo quod aerepit, aut reddis amittendo quo bene uti noluit . Itaqtie si non reddis faetendo justitiam , reddit patiendo miseriam.... 2 ullo autem temporis intervallo ista dividuntur , ut quasi alio tempore non faciat quod debet, in alio statiatur quod debet, ne velpuncto temporis universilis putichritudo turpetur , ut sit in ea peccati dedecus sine i

deeore vindictae . Probatur a. enumeratione poenarum, quibus Deus saeviit in peccatum primorum Parentum.

Prima hujus poena suit concupiscentia carnis adversus spiritum ; statim enim post peccatum Primi parentes inordinatos senserunt concuPiscentiae motus: Posteaquam qnquit Augustinus lib. I 3. de Civit. Dei, cap. I 3.) praecepti facta est transiressio , confestim gratia deserente divina , de eorporumsuorum nuditate confusi sunt; unde etiam foliis Mulneis, uuae forte a perturbatis prima comper

ta sunt, pudenda texerunt, quae prius eadem membra erant,sed pudenda non erant. Senserunt ergo norum motum inobedientis camis suae, tanquam reciprocampstnam inobedientiae suae.

SEARCH

MENU NAVIGATION