Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

3 o . Instit. Theolog. Pars IIL

Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. nego, quod cibus datus sit hominibus innocentibus, ut se fame ac siti liberarent;sed u i remedio quod haberent prae manibus, ut eas miserias eaque incommoda vit, rent: quo quidem medio sibi divinitus concessos uti noluissent, inordinata suisset eorum voluntas. Alebantur ergo aliis , quaesumebant inquit Augustinus lib. 3. de Civitate Dei, capite ΣΟ. ne animalia eorpora molestae aliquid esuriendo aestiendo sentirent.

CAPUT IV. De propagatione naturae in statu An

centia . Non π Toc in capite quaeremus I. utrum inter

Xa homines innocentes futurum fuisset conjugium 3 a. an per libidinem iidem homines

innocentes geneaturi fuissent; 3. quales genuissent filios. CONCLUs Io I. Ante peccatum fuerunt nuptiae inter Adamum & Evam; futura quoque

fuisset copula carnalis, etiamsi in iustitia stetis.

Probatur rationibus quas lib. I . de Civitate Dei, cap. 22. tradit Augustinus. Primo, non ob aliam causam, quam ad prolis generationem, Viro adjutorium, non vir, sed stamina facta est . 2. Illi primaevae institutioni accessit etiam Dei benedictio per haec verba: Cisseite se multiplicam ni. 3. Non valet eorum responsio qui talentur nuptias quidem suisse in paradiso ante peccatum, sed futurum non fuisse coitum , nisi peccatum praecessisset: Nam S. Augustinus hisce verbis eam Tesponsionem confutat: unia dieit aliud, nisi pr mer numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peceaium csi enim non 'eceando solἰ remanerent,

profecto ut non soli duo justi homines possent ese , sed

multi, necessarsum peccasum fuit.

552쪽

Differt. III. De primo homine. I

CONCLus Io Adamus & Eva , si non peccallent, non generassent cum libidine. Probatur. Non erat libido in prim s parentibus innocentibus, nec futura suisset in eorum posteris, si perseverassent in justitia: ergo generatio non fuisset facta cum libidine. Antecedens , quod ut hujusce quaestionis cap. 2. dictum est ad fidem Catholicam pertinet, Sanctus Augustinus variis argumentis adversus Pelagianos asseruit. Primum S. Doctoris argumentum desumptum est ex primorum parentum pudore ad libidinem, quam post peccatum experti sunt: illud autem argumentum sic in sorma proponitur: Si libido fuisset in primis parentibus etiam ante

Peccatum, eos tunc ad ejus motum puduillet, quemadmodum post peccatum puduit: atqui non puduit ante peccatum; tunc enim tantum eos puduit, cum puduit nuditatis: sed post peccatum tantum puduit eos nuditatis, ut probant haec verba Genes eos 3. Tulit cmulier) de fructu illius ligni scientiae boni & mali) ct comedit, deditque

viro suo qui eomedit . Et aperti sunt oculi amborum et cumque cognovissent se esse nudos , conses

runt filia sicus , fecerunt sibi perigomata . Sed placet ipsum Augustinum audire. Ubi sic

Deum loquentem induxit lib. s. operis imperfecti, cap. 16. Non tibi nuntiata esles nuditas tua,nseset praevaricata lex mea , his verbis prosequitur: uuid est autem nuditas nuntiata cui promὶ dubio gnota non erat , nisi eo motu simulante O usitato pectu se urgeret adverti , pudoremque incuteret squoniam peccato factum erat, ut hominis pars i ferior contra superiorem , hoc est , eam eontra spiritum eoneupisceret e Sed tu alloquitur Iulianum.

contra omn=a claudis oeulos , O ita asseris fuisse institutum hominem , ut etiamsi non peceasset, pudere eum nuditatis suae. Alterum Angustini argumentum petitur ex

malo libidinis, sicque proponitur: Quod ma

gnum

553쪽

3 1 Instit. Theolog. Pars III.

gnum est malum , locum non habuit in primis Parentibus innocentibus: nempe Deus secit hominem rectum, sine vitio,sine culpa : atqui libido magnum est malum ; siquidem sine ullo discrimine fertur ad illicita, & si ei ceditur, committitur peccatum; unde nulli omnino libidini, quam tum cumque levis supponatur, quacumque sit in re, usquam licet praebere consensum; imo nec in ipso conjugii actu, qui propter solam prolis generationem, aut ad reddendum petenti conjugi debitum, fieri debet . Tertium argumentum. Quod est poena pecca-hi, non fuit in primis parentibus innocentibus: Nempe culpa praecedit poenam: atqui libido quae sentitur in actu conjugii,est poena peccati: nam si libido illa non esset poena peccati, membrum in quo specialiter residet, non minus obediens esset

Voluntati,quam pes aut manus; non sic tamen est

Obediens: ergo,&e. Vide Augustinum lib. I . de

Civit.Dei, cap. 23. S 2 . Quartum a 'gumentum sumitur ex traductione peccati originalis. Id unde peccatum originale contrahitur, non fuit in primis parentibus innocentibus: atqui libido quae generationem comitatur , est ut suo loco dicetur in id Per quod peccatum originale contrahitur: eringo, &c. Quintum argumentum petitur ex eo, quod si

libido, seu concupiscentia, fuerit in primis Pamrentibus ante peccatum , eis ab authore naturae

inserta suisset, id est, fuisset ipsi naturalis: at- qui primis parentibus concupiscentia inserta non fuit ab authore naturae: scilicet si ab authore naturae fuisset primis parentibus inserta, licite Po- tu issent, & nunc etiam licite possemus singulis illius motibus ae desideriis consensium praebere: siquidem motibus qui a Deo sunt, possumus licite Praebere consensum : si enim illis obsist mus, aut bono obsistimus aut malo; si bono, Pec-e aluus; si malo,malum ipsum in Deum tanquam in

554쪽

Differt. III. De primo homise . I '

in eius authorem refundimus: atqui singuli conacupiscentiae motus ex Deo essent; nempe ejus sunt fructus, cujus est arbor: ergo, cum coriis

cupiscentia in adversariorum suppositione is effeta Deo, motus qui sunt illius veluti natur Ies fructus, a Deo pariter essent: uuam c concupiscentiam 9 nemo potest ait Augustinus lib. .

contra Iulianum, cap. I o bonam dicere, nisi e jus adversus eam non amat concupiscere spiritus .suod si talis non est in motu O ardore genitalium , non adversus eam concupiscat spisitus, ne adversus donum Dei concupiscendo inveniatur ingratus ; sed quidquid appetiverit, detur tanquam illi quae ex Patre est. Si autem non est quod detur , hoc potius petatur a Patre , non ut auferat vel comprimat , sed ut expleas eoncupiscentiam quam δε-

Objicies I. Libido in brutis naturalis est, &Deum habet authorem: ergo etiam &in homianibus. Resp. conc. ant. neg. conseq. Ratio est, quia

in brutis non est mens, non est ratio, eui dissonet libido: unde cum non possint veritatem, Virtutemque mente concipere, & ejus honestate frui , datum est illis sensibile bonum, quo sine ulla rationis repugnantia perfruantur : Ideo inquit Augustinus lib. 4. contra Iulianum, cap. I 4. u pecoribus malum non est concupiscentia, quia non adversus spiritum eoncupiscit , sed eorum potius oblectat spiritum . Objicies a. Si concupiscentia carnis malum est, malum etiam est copula conjugalis ; nam quod non potest eme sine malo , est malum eatqui copula carnalis non potest esse sine malo ς quippe in hoc rerum statu non potest esse sine libidine, quae, ut supponitur, magnum est

malum.

Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. neg. maj. Ratio est T. quia nullum est malum sine aliquo bono, &tamen non sequitur, malum esse bonum: ergo a m. III. A a Pari,

555쪽

s Institi Theolog. Pars III.

pari, quamvis non possit esse copula carnalis sine aliquo malo, copula carnalis non ideo debet dici mala : concubitus equidem inquit Augustinus lib. contra Iulianum, cap. 23. ) sine malo em- evocentia esse non potest, sed non ideo malum est se eoncubitus: sient .eontrario nulium madum sine aliquo bono esse potest , nee ideo bonum est: opus enim Dei bonum es in natura , sine quo tamen non potest esse voluntas mala; ae per hoc sient adu serium non potest esse sine bona natura , nee ideolonum est, ita connubium non potest esse De m ti concupiscentiae , nee ideo magum est 3 imo p eius bonum quod bene malo utitur . Ratio est x.

quia se habet concubitus in homine lapso sicut vir, qui pede vitiato, aliquid quod bonum sit , mperatur : quemadmodum igitur pes vitiatus quo vir ille utitur ad bonum, non est malum, ita nee eoncubitus est malum, quamvis ad bonum, ad quod tendit , prolis nimirum Fenera tionem , malo, hoc est , concupiscentia , libidiae, utatur: Proinde nuptiae inquit Augustinus lib. I. de Nupt. & ConcuP. cap. 7. quia etiam de illo malo aliquid boni Deiant , gloriantur; quia mera sine illo fieri non potest, erubescunt a tanquam si quis iam pede vitiato ad aliquod bonum etiam

claudicando perveniat , nec propter elaudicantis malum mala est illa perventio , nee propter illius perventionis bonum bona est elaudieatio et ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare , nec propter nuptiarum bonum , tibidines laudare de

bemus a

Objicies 3. Libido, seu concupiscentia quam

homo lapsus experitur in concubitu earnaIi , quamvis fiat aut ad reddendum conjugi debitum, aut ad generandam prolem , non aliud est

quam motus membrorum, quae data sunt ad generationem, quam seminatio quae si in uxoris gremio, quam voluptas quae tum ex illo motu, tum ex illa seminatione percipitur: atqui ea

omnia locum habuissent io primis parentibus, si

ante

556쪽

Dissen. III. De primo homine. y y

ante peccatum dedissent operam generationi prolis: ergo hominis generatio facta non fuisset , etiam in statu innocentiae, sine concupiscentii,sne libidine. 'LResP. neg. maj. nempe concupiscentia sine qua jam non fit copula carnalis, dicit motum ad voluptatem qui praevenit usum rationis, qui non cedit rationis imperio, qui inclinat rationem, ut voluptati consentiat, qui mentem impellit, ut ea voluptate fruatur, hoc est, ut illi per amorem inhaereat: at motus ejusmodi magnum est malum, cum adversetur rationi quae non nisi Iropter honestatem, nusquam vero Propter V uptatem operari debet: Alis sum inquit Augustinus lib. 4. contra Iulianum, capite 27. Jearnis sensus quibus cara praesentia corporali aspis tui quodammodo renuntiat, O adi, Iunt earnaliseoneupiscentiae motus quibus raro adversus spiritum n t cens , in quaequae illicita, atque inhonesa praeeipitat , nisi adversus eam etiam isse spreuus conleviseat; quae discordia eamis spiritus non creatora camis , aut sensus, sed malo suasori homini praevarieatori tribuitur ab eis , quomm fide sana error infanus Pelagianorum o Mantehaeremn

damnatur.

Objicies. Libido qua quis ad eonjusi voluptatem movetur, non est in se mala, sed tantum illisis exemus , eum nempe aut sertur ad voluptatem etiam extra conjugium percipiendam , aut cum voluntas ita ei obsequitur, ut nullum

ei limulem praefigat: ergo nihil impedit, quia cum ea, praefixo ei debito limite, Primi parentes s etiam ante Peecatum , prolem generaGsent.

Resp. neg. ant. Rallo est I. quia libido per se movet ad vol uptatem, ex quocumque concubitu sive conjugali, sive non conjugali, percipiendam; Per accidens tamen, seu ex imperio rationis, refringitur ad eam quae naseitur ex concubitu conjugali: unde per se magnum est malum. RDAa a tio

557쪽

3 6 Instit.Theolog. Pars III.

tio est 2. quia malum est, etiam eum per rationem restringitur ad eam, quae percipitur ex concubitu conjugali : id enim malum est , quod indiget fraeno,per quod cohibeatur; id malum estent spiritus debet resistere: atqui libido etiam in actu conjugali indiget fraeno, per quod cohibeaturi illi etiam tune spiritus debet resistere ; ae proinde libido etiam in actu conjugali, & quantumcumque moderata supponatur , est aliquod ει quidem magnum malum: uuid enim te afuis,at inquit Augustinus lib. s. contra Iulianum capite . Pelagianum illum alloquens ) Θοd reprehendere videris ejus exedium , quia approbas mo-ium γ Tune enim excedit licitum lim/tem, quando ejus motibus eeditur. Mala est tamen O quando non ceditur , quia malo refistitur, ne bonum castitat3s sn

tereat. c

Couctos Io 3. Adamus & Eva ,. si non peccassent, genuissent filios omni prorsus mi 1e

ria liberos . . - ἄ-

Probatur. Primo , in hominibus de quibus agitur, non suisset bellum internum,quod homo lapsus experitur in se ipso; cum enim bellum illud sit magnum malum, utpote contrarium Pachac tranquillitati, in creatura innocente & ad Dei imaginem estormata locum non habuisset. 1'rinterea in suppositione de qua est hic quaeitio, alu-pnari non potest author concupiscentiae , quae creaturam innocentem perturbasset : illa enim concupiscentia non esset a parentibus, quia ut supponitur9 parentes ea mi munes essent: non el- set etiam a Deo et nempe nullum malum en a

Deo; ac proinde nec concupiscentia quae malum est, & quidem grave, cum s ut dictum elisuperius perturbet rationem, ei non obtempe ret, eam ad peccatum inclinet.

Secundo, in hominibus de quibus agitur, non fuisset haec infirmitas mentis qua efficitur, ut In fantes in Adamo lapsi, nec Deum, nec se IPIOS cognoscant. Non fuisset quoque infirmitas cor-

558쪽

Differt. III. Detrimo homine. 3 7

poris, cum qua modo nascimur; ubi enim non fuisset mentis infirmitas , nec fuisset infirmitas corporis; istam enim habemus ab alia. Tertio, itaque dicendum est, infantes, in illo statu, excepta corporis quantitate quae exigua fuisset propter uteris materni incapacitatem , in omnibus statimsuturos suisse similes suis paren

Quae hueusque dicta sunt, confirmantur ex Augustino qui libro 3. operis imperfecti, sic lo quitur: Sed illi parvuli nec ferent in. paradiso snec aliquando uti ratisne non possent, nee sine usu membrorum infirmi O inertes jacerent, nee morbis affligerentur, nec a bestiis iaderentur , nec venenis necaontur , nec aliquo casu vulnerarentur , nec ulis sensu , vel ulla parte corporis privarentur , nec ulli eorum tam vano O obtusio nascerentur ingenio ; sed excepta , propter incapaces uteros matrum , sui comporis quantitate , tales omnino, qualis . am factus est, nascerenti . .Uide eundem S. Doctorem in

libris de Civitate Dei, ubi quod mox dictum est, aliis terminis sepius enuntiat.

QUI AEs T I o III. De peccato primorum parentum.

Hor. π N pr morum patentum peccato Perpen A di possunt r. illius causae; 2. gradus, quibus in illud lapsi sunt; g. gravitas; 4. deni que Poenae,quibus in illud animadversum est: ea omnia subsequentibus capitibus expendamus

oportet.

559쪽

CAD UT PRIMUM. De causis peccati primorum paren- ,

Non π Nter causas primi pereati Adami & Evae A tres fingi possitnt externae, Deus, diam holus, lignum scientiae honi & mali ; & una ia- verna , voIuntas nimirum primorum Parentum Quaerendum est igitur, quid Deus , diabolus , lignum scientiae boni & mali , ipsa hominis voluntas ad primum hominis peccatum contu

CONCLUs Io I. Deus nullo modo fuit cauris a primi Peccati, in quod lapsi sunt Adamus &

Probatur. Propter trIa tantum Deus dici posisit causa primi peccati, in quod Adamus & Eva lapsi sunt i nempe aut quδd sit auctor natura quae Peccavit , aut quod naturam creaverit, quam Praevidebat peceaturam , aut tandem quod non dederit gratiam, per quam creatura vitaret Peccatum. Atqui propter nullum ex iis capiti-hux Deus dici potest causa primi peccati,in quod Adamus S Eva lapsi sunt : Nam r. Deus nullam peccandi necessitatem imposuit creaturae quam condidit: scilicet dedit ei liberum arbi- Trium, Per quod aut ad ignem aut ad aquam Ponset manum extendere, hoc est, per quod aut adactum peccati aut ad actum virtutis sese determ nare posset. 2. Largitus est eis auxilium, quo Possent Perseverare in justitia quam in creatione recePerant, licet non concesserit auxilium quore iPsa perseverarent . Tandem 3. praevisio Pec cati in quod erant Iapsuri, nullum habuit influxum in Primorum parentum voluntatem,ac Pro inde nullam eis peccandi necessitatem imposuit. Sed haec subsequentibus quaestiunculis clariora

560쪽

Disserti III. De primo homine. 3 9

Quaeres i. utrum aliqua creatura rationalis possit esse impeccabilis per naturam. R esp. negati v8 . Nam I. ita docet Augustinus

lib. 3. contra Maximinum Arianum,caP. II. Leumque ereaturae ratronali praestatur, ut peccare non

possit: non est hoe naturae propriae ,sed Dei gratiae. 2. Quaelibet creatura potest deficere cum facta sit ex nihilo; econtra nec Filius in divinis, nec Spiritus sanctus sunt mutabiles, qui a ex substantiae Patris, non ex nihilo, sicut Angelus &homo, facti sunt. Quaeres 2. cur Deus per suam gratiam non reddiderit hominem impeecabilem. Resp. Deum per suam gratiam ided non reddidisse hominem impeccabilem, r. quod decuerit , ut homo impeccabilitatem tanquam

meritorum suorum praemium mereretur ζ 2. quod non decuerit, ut praevenirentur temPora,

seu ut quod pro plenissima beatitudine servabatur, homini in Prima sui institutione conce

deretur.

Quaeres 3. cur homo talis factus non sit, qui licet peccare posset, reipsa tamen Peccare nos let Resp. id factum esse, quod auxilium stuo, aegrae tantum ac infirmae naturae, non autem sanae .agintegrae conveniret: seu naturae innocenti ac robustae satis erat auxilium Sine quo poterat non Peccare, nec opus erat ei auxilium uno reipsa peccare nollet: m ergo inquit Augustinus lib. de Corrept. & Gratia, cap. I 2. non acciperet hoς donum Dei , id est , in bomo perseverantiam primus homo , sed perseverare , vel non perseverare in ejus relinqueretur arbitrio , tales vires habebat ejus voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato , O nihil illi ex seipsa Gneviseentsaliter resistebar, ut digne tantae bonitati , O bene vivendi facilitati perseveranssi committeretur arbitrium: Deo quidem pra

SEARCH

MENU NAVIGATION