Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Disserti III. De primo homine. 329

Resp. neg. ant. Ratio est I. quia Adam ait Apostolus I. ad Τimoth. 2. 9 non est seductus , mulier autem seducta est . 2. Sicut Salomon ait recentior quidam in caput Geneseos in blanditiis uxorum ad idola colenda cessit, nullo errore seductus; ita vir foeminae, unus uni, homo homini, conjux conjugi, non tanquam verum loquenti credidit , sed sociali necellitudine paruit; &ita sciens, prudensque peccavit.

Vide Augustinum libr. I . de Civit. Dei,

cap. II.

CAPUT II. De dotibus ad hominis innocentis volunt tem spectantibus.

Noti Uaeremus hὶc I. utrum & quae suerint passiones in voluntate hominis innnocentis 3 2. utrum & quae in ea virtutes extiterint; 3. an in ea locum habuerit concupiscentia. CONCLus Io T. Passiones quae respiciunt m alum poenae, non fuerunt in voluntate hominis innocentis; seclis vero eae quae ordinantur ad bo

Probatur prior pars. Passiones quae respiciunt malum poenae, sunt timor & dolore atqui nee trumor , nec dolor suerunt in voluntate hominis i nocentis : Timor quidem non erat'. ait Augustinus lib. I . de Civit. Dei,cap. Io. θ uuid enim timere

poterant primi homines in tantorum affluentia bonorum , M. nec mors metuebatur , nec ulla mala val ludo Nee dolor , quandoquidem nihil inerat, quod earnem , animumve hominis feliciter viventis ostenderet . Erat devitatio tranquilla peccati , qua m mente nullum omnino aliunde malum quod contrist νet , irruebat. Probatur altera pars. Primo, passiones quae

sunt de bono praesente, ut amor & gaudium ,

542쪽

3 3o Institi Theolog.Pars Issi

fuisse in primis parentibus etiam ante Peccatum , docet Augustinus loco proxime laudato: Amor inquit P erat in eis imperturbatus in Deum , atque inter se, conjugum fide , sinceritate vive xium , in ex hoc amore grande gaudium , non desistente quod amabatur ad stuendum . 2. In erant quoque, sed citra animi solicitudinem, passiones quae respiciunt bonum absens, sed habendum suo rempore : nimirum erant in eis desiderium &spes a ternae beatitudinis , quam noverant per Gdem , & quae eis servabatur in praemium. 3. Qua in primis parentibus inerant passiones, aliter sunt

in nobis, aliter erant in eis: in nobis enim non- Nunquam praeveniunt , & perturbant rationis usum; in eis vero nec Praeveniebant, nec Pe turbabant usum rationis , sed ipsi in omnibus obsequebantur. CONCLUs Io 2. Nullus omnino concupiscentiae motus locum habuit in Adamo inno

cente.

Probatur. Concupiscentiae nomine intelligitur propensio ad actum rationi oppositu ni, idque ad discrimen alterius concupiscentiae, quae sertur ad actum rationi consentaneum : Prioris generis est ea de qua dicit Apostolus ad Gal. Spiritus concustiscis adversus carnem: atqui in Adamo i nocente non fuit propensio ad actum rationi op-Positum: ergo, Sc. Minor propositio, in quam vertitur dissicultatis cardo , Iubsequentibus momentis ostenditur. Primo , Propensio ad actum rationi oppositum

non est vel sine peccato, vel sine bello : scilicet aut ratio illi subjicitur, & tunc est peccatum; vel ipsa subjicitur rationi, & tune est bellum: atqui in Adamo innocente nec peccatum fuit nec bellum: Si talis erat, qualis nunc est inquit AuFursinus lib. I. operis persect. cap. 7. ves illi

resistebatur per temperantiam, vel per intempera stam cedebatur r ac sic homo libidini aut peceam vi serrire cogebatur 1 aut bello intimo repugnare a

543쪽

Dissen. III. De primo homine. ψ3I

quorum alterum honestati, alterum paci felieitat scilius, si humanum sensum habetis , non convenire fini tis. Secundo, Propensio ad actum rationi oppositum, statim post peccatum exorta est in primis parentibus. Tunc enim exorta est , cum de sua nuditate erubuerunt; nimirum erubescentia nata est ex eo, quod primi parentes aliquid inordin, tum experti sint: atqui primi Parentes non erubuerunt de sua nuditate ante, sied tantum post peccatum : de iis enim, postquam peccassent, dicitur Genesis 1. Cumque cognovissent se esse nudos, eo uerunt folia sicus , O fecerunt bi per χο-

ata, quibus Pudenda velarent. Ita ratiocinatur Augustinus libro contra Iulianum, cap. 2. Ego vero cinquit in non a pictore inanium figurarum sed a seriptore divinarum didici literarum, quia ali primi homines nudi erant, O non confundebantur. In quibus absit, ut tanta innocentia tam Fmpudens esset, sed nondum inerat, quia studeret. Peccaverunt se adhuc clamas et T6hil illic .ndecens no xumque senserunt ρ Hanc plane impudentiam tuam nimis Aeredibilem , abs ut dicam , nullus te Apostolus, aut Propheta, sed nec pictor docuit nee

poeta.

- Tertio, Concupiscentia est magnum malum, licet non sit peccatum: nempe non ex pectat rationis imperium, sed exurgit invita etiam ipsa ratione, nec sedatur aut quiescit ipsa imperante Imovet ac pertrahit ad malum : atqui nullum malum erat in primis parentibus innocentibus ;nam sine vitio, sine cuIpa, ab authore suo creati

fuerant: ergo, &c.

Obiicies. Concupiscentia, seu propensio ad bonum sensibile, per se est indisserens ad bonum aut malum, ut patet in desiderio cibi, in delecta tione que ex alicujus objesti jucundi perceptione concipitur ; sed quod per se est indifferens ad bonuin aut malum , fuit in primis parentibus inno

544쪽

Di sieri. III. De primo homine. 3 33

2. innatum eis non suis e propriae excellentiae aelaudis amorem ; is enim amor est concupiscentia proprie dicta, cum hominem avertat a creatore, eumque ad creaturam per fruitionis desiderium inclinet. Insertur 3. quod si quae fuerint in eis sensuum voluptates, nunquam voluntatis nutum, aut Praecellerint, aut excesserint. Illationes ejusmodi desumptae sunt ex Augustino qui lib. . contra Iulianum cap. I . sic loquitur: Hemanet igitur , ut aut nulla ibi fuerit carnalis conis eupiseentia, sed ille fuerit moendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum inciis, sine uialius motu libidin s implerentur.... aut cne nimium videamur offendere homines , qui voluptatem corporis quomodocumque defendunt in ita ibi credatur earnalium sensuum fuisse libidinem , ut omnino rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi

eum per illam vel saluti esset eorporis, vel stirpis propagini eonsulendum; se tanta adesset, ut nulla

ex parte mentem supernarum cogitationum delectatione deponeret.

Quaeres 2. utrum negatio concupiscentiae in primis parentibus innocentibus oriretur a gratia

sanctificante, an vero ab aliquo dono quod ab illa distinctum esset. Resp. eam ortam suisse a gratia habituali, seu sanctificante; eant nairtim gratia duplicem in primis parentibus innoxiis e flectum 'operabatur, mentis scilicet ad Deum , & carnis ad spiritum, subjectionem . Ubi autem per inobedientiam mens creata Dei jugum excussit , caro coepit in spiritum rebellare : Injustum enim erat ait Augustinus lib. I. de Nuptiis & Concupiscentia, c. 6.9ut obtemperaeetur a servo suo , id est, a corpore sno, e qui non obtemperaverat domino suo.

545쪽

33 Institi Theolog. Pars III.

. CAPUT III. De dotibus ad corpus hominis innocentis spectantibus.

. . . . - .

t. T Otes quae pertinent ad corpus hominis innocentis, sunt immortalitas, immum nitas a quibuscumque miseriis , quies omnium sensuum. CONCLUs Io I. Corpus hominis innocentis suit immortale. Probatur I. ex Scriptura . Apostolus ad Rom. s. aperte docet, per Peccatum mortem in mumdum intrasse: Per unum hominem c inquit) pe

eatum in hunc mundum istravit , O per peccatum mors : ergo ante peccatum, hominis corpus non erat obnoxium morti. Quod Apostolus revera accidiste testatur, Deus Adamo minatus fuerat Genesis a. suocumque die comederis ex eo , morte moriaris: in quae quidem verba sic Augu- sinus loquitur libro I. de peccat. meriti cap. 26. suamvis annos multos, primi homines, postea vixerint , illo tamen die mori coeperunt, quo mortis Iegem , qua in senium veterascerent , acceperunt Sapientiae 2. haec habentur: Deus mortem non δε-

eis: invitia autem diaboli mors intravit in mundum: at si corpus hominis innocentis mortale su isset, Deus ipse secisset mortem, hoc est, plasmando corpus,quod esset obnoxium morti,ipse mortem in mundum invexisset. Probatur 2. ex traditione. Primo, Synodus Palpstina tanquam haereticam proscripsit proPO stionem, qua Pelagius asi eruerat , Adam mo ratem factum , qui sive peccaret, sive non peccaros moriturus esset: De eo Palaestinorum patrum judicio haec habet Augustinus lib. de gestis Pelabit, capite 3. Vnde sit consequens , ut quisquis sequ/tur illius Episco alis authoritatem judicis , O ipsius

Pelagii confessionem subdole nimirum & ore

546쪽

DissertIII. De primo homine H 13

tenus eandem propositionem in Concilio damispaverat ) haec tenere debeat , quae semper tenuit C

eholica Ecelsar Adam nisi pecca sset , non fiuisset

mo turus . 2. Concilium Carthaginense V.

idem desiniit: Plaeuit omnibus Episcopis, qui fuerunt in hac sancta Duodo , ut quicumque dicis Adam primum hominem mortalem se m , itam fixe peeearet, sive non peccaret , moreretur in cor pore , hoc est de corpore ex ret, non peccati merito , sed necessitate naturae , anathema sit. 3. Concilium Tridentinum sess. s. can. I. ea veterum Synodorum decreta , hisce verbis innovavit: Si quis non confitetur,primum hominem Adam.... incurrisse per Ufensam pravaricationis hujusmodi, isam alisque indisnationem Dei, atque adeo mortem , quam antea illi comminatus fuerat , anathemasit. 4. PM tres , & inprimis Augustinus, ex morte cui nunc homines obnoxii sunt , desium pserunt argumen

tum ad asserendam adversus Pelagianos existentiam peccati originalis: at nullios esset ponderis illud argumentum , si Adamus innocens mortis legibus subjectus fuisset. Objicies r. Augustinus lib. I. de Peccasor. meritis, cap. 3. scribit,Adamum ante peccatum fuisse

mortalem: ergo, &c.

. Resp. dist. ant. Augustinus scribit Adamum

aute peccatum suisse mortalem ; hoc est, mori Potuisse, conc. ant. mori debuisse, neg. ant. Haec propositio, Adamus innocens , erat mortaIA, PO-test duplicem habere sensum ; istum scilicet,

Adamus mori poterat, & hunc alium , Adamus debebat mor. . In priore sensu vera est propositio, nempe Adamus peccare poterat: Poterat mori, ait Augustinus lib. I. contra Iulianum , o Peris imperf) poterat namque peccare ; sed in altero sensu est haeretica : cum enim Adamus posset non peccare, nulla in eo erat moriendi necessitas. Igitur discrimen hominis innocentis a lapso, est,quod iste necessario, sive velit, sive nolit, mO riatur,ille Vero mori potuerit, quδd potuerit Pe

carer

547쪽

s 6 Instit. Theolog. Pars III.

care , ac proinde velle mori. Discrimen econtra hominis innocentis a beatis , est, quod isti , cum Peccare non possint, nulla ratione post resurrectionem mori possint: Prima immortalitas inquit Augustinus lib. de Corrept.& Gratia, c. 12. erat posse non mori: novissima beatorum erit miM-νο maior , non posse mors.

Objicies x. Corpus quod constat ex elementis contrariis, & diversis humoribus, est mortale: si quidem corpus quod ita compactum est, necessarid obnoxium est intemperiei; ac proinde dissolutioni, & tandem morti : atqui corpus primorum Parentum, etiam ante Peccatum, constabat ex elementis contrariis, & diversis humoribus; nam ejusmodi compositio cuilibet corpori animali essentialis est: ergo corpus primorum

parentum erat immortale , etiam ante Pecca

Resp. dist. mai. Corpus, quod constat ex elementis contrariis, est mortale, si Deus singulari beneficio non impediat illius mortem, conc. maj. si impediat. neg. maj. Corpus Adami, ex se quidem & ex natura sua non habebat, etiam ante Peccatum , donum immortalitatis ; scilicet in interna illius compositione nihil erat, quod in- teritum arceret: verum munus illud singulare habebat ex Dei beneficio, qui per justitiam originalem elementa, ex quibus Adami corpus constabat, in debita temperie fuisset conservaturus, ita ut in eo non esset aliquis humor, aut aliquod elementum, quod alteri elemento aut humori lassionem allaturum fuisset. Objicies 3. Corpus,quod tandem consenuisset, erat mortale: atqui corpus Adami innocentis tandem consenuisset: ergo, &c. Resp. dist. maj. Corpus quod tandem consenuisset, erat mortale, si non adfuisset cibus qui vires illisis in ju ventutis flore ac integritate cono servaturus fuisset, cone. maj. si adfuisset ille ei-hus , ne g. maj. Duplici cibo usus fuisset Adamus

Diuiti sc

548쪽

Differt. III. De primo homine. 3 37

innocens, alteio ad sustentationem,altero autem ad vitandum senectutis defectum ; priorem Deus hisce verbis Genesis I. concesserat : Eeee dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, O universe l. na quae habent in semetipsis sementem generas se , - sint vobis in escam ;posteriorem vero Genesis I. Produxitque Dominus Deus de humo omne lisnum piathrum via D, erad vescendum suave r lignum etiam vita

n medio paradisi. Illud autem lignum vitae vim habuisse depellendi mortem , docet Scriptura: nempe Genesis 3. dicitur, quod ejectus sit Adam ex paradiso, ne sorte de ligno vitae su meret, &viveret in aeternum: Ecce Adam sunt Dei ipsius verba quasi unus ex nobis factus est, fetens

bonum O malum e nunc ergo ne forte mistat manum suam , se sumat etiam de ligno vitae, O co medae , O vivat in aeternum . Et emisit eum Dominus de paradiso voluptatis . Utriusque illius cibi Sanctus Augustinus variis in locis meminit ; de priore haec habet lib. I 3. de Civitate Dei)cap.2o. Licet morituri non essent primi homines, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur , non

dum spiritalia , sed adhue animalia corpora terr na gestantes: de utroque simul sic loquitur lib. . contra Iulianum, capite I . Habebat s uterque sexus ) ex hoe viisu sustentaculum congruum , ii eet modo quodam immortali , tamen animal, eompori necessarium , ne indigentia Iadereturr de ligno autem vitae, ne senectute perduceretur ad mor rem . Lib. I. de Peccatorum meritis eadem ratione loquitur: Habebat inquit) qisantum existimo, in de lignorum fructibus refectionem contra defectionem , O de ligno vitae stabilitatem eontra vetum

statem.

Objietes 4. Adami innoeentis corpus obrui potuisset subversione molis alicujus, aut aliquo inopinato casu : ergo erat mortale. Resp. neg. ant. Ratio est , quia Deus Prosinsulari sua providentia in suam imaginem

549쪽

338 . Institi Theolog. Pars III.

Innocentem , impediturus fuisset , ne obiecta extrinseca aliquod illi detrimentum infer

rent .

Objicies s. cum Pelagianis apud Augustinum

libro I. de peccatorum meritis, capite 3 o. Si Primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi adventu fieret, ut credentes in eum non moreremur: neque enim Praevaricatoris tran gressio plus nobis nocuit, quam redemptio Prosuit salvatoris: ergo,&c. Resp. neg. ant. Ratio est , quia mors quam credentes in Christum patimur, copiose com- Pensatur per resurrectionem quam sancti ex Christi meritis habituri sunt : per eam enim vitam consecuturi sumus, quae morti deinceps non erit obnoxia: sed placet verba describere quibus eam rationem exprimit Augustinus Iibro primo de peccatorum meritis, capite 3 o. cur sinquit) non potius hoc attendunt, quod solus sine ambiguitate locutus est: suta per hominem mors, ct per hominem resurrectio mortuorum ement enim in Adam omnes moriuntur, ita in christo omnes vivificabunturi neque enim aliunde quam de corporis resurrectione disebat u-- modo ergo eius nocuit ille peccanda , quam se profuit redimendo , eum per illius peccatum temporaliter moriamur , per istius autem redemptionem non ad temporalem vitam , sed ad perpetuam re surgamus e Posquam sanctus Doctor explicuit fructum, quem per resurrectionem ex Christi meritis consequimur, rationem reddit, cur Deus credentes in Christum non liberet temporali mortes quam omnes homines per Adamum incurrerunt I Poterat autem Deus sinquit cap. 3I. etiam hoc donare eradentibus, ut nee istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fiet et, carni

550쪽

Differt. III. De primo homine. 339

; CONCLus Io 2. Corpus Adami innocentis nulli omnino miseriar fuit obnoxium . Probatur . Augustinus contra Pelagianos Msens , expresse nostram conclusionem tuetur :AEeritudinem ait lib. I. Retract. capite II.9 ita nullam eorpora illa post resurrectionem in patia

tur , sicut nec sa patν possent ante mortem. Lib. 9.de Genesi ad literam, labores omnes ab innoce tis hominis corpore removet: Λἰοnaum salt) eratiabor, ut adjumento indigeret. Axcet quoque m O- Iesias omnes libro E. de Genesi contra Manichaeos , capite 7. uuid mirum , si eorpus potuit ab omnipotente artifice tale fieri , ut nulla molestia, nulla indigentia eruetaret hominem ante peccatum sedi nulla comuptione tabesceret Quae mox ex Augustino prolata sunt , nituntur iisdem principiis, quibus nititur immortalitas corpori Ad γmi innocentis divinitus concella. Nam ideo par fuit, ut corpus ante peccatum , obnoXium non esset morti, quod mors sit miseria, miseria autem locum non habuerit in innocente Dei imagine, cum sub Deo justo nemo sit miser, nisi mereatur; in homine qui summa pace ac persecta tranquillitate fruebatur, in homine tandem a quo aberat omne malum, &cut econtra ad rat omne bonum , quod viatori convenire potest. 3. Patres ad probandam adversus Pelagianos existentiam peccati originalis, usi sunt argumento desumpto ex miseriis corporeis, quibus homo subjicitur; ac proinde supposuerunt, iulum ab iis omnibus miseriis, quantumcumque levi munis, antequam peccaret, immunem omnino fuisse. Obsicies. Primi parentes in statu innocentiae famem, sitim, defatigationem, in corpore passi fuissent: nam ut iis incommodis mederentur scibo ac potu usi fuissent, juxta illud Genesis I.

Ecce ded/ vobis omnem herbam se universa ligna, ut sint vobis in escamr ergo corpus hominis Innocen

iis obnoxium erat pluribus miseriis. Resp.

SEARCH

MENU NAVIGATION