Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Dissen. III. De primo homine. I stare sapientiam Dei , quae novit O potest etiam sines

min/bus apsa certe facere semina, ex his usitatis O quotidianis metiuntur operibus. Ea vero qua primν- τω instituta seunt, quoniam non noverunt , infideliter cogitant. Deus autem secit mulierem ex via ro , ut commendaret unitatem; non secit ex capite, ne dominetur; non ex pedibus,ne serviat

sed ex costa, ut vitae socia sit. Addit Scriptura,eam Adamo fuisse datam in adiutorium; eo quod data sit tantum ad filiorum generationem: Non enim video c ait Augustinus lib. 9. de Gen. ad literam cap. 7. 9 ad quod aliud adjutorium mulier facta 'viro , si generandi eausa subtrahatur. Circumsta tias illas mystice variis in locis explicuit idem Augustinus, sed satis sint quae de iis habet tractatu 9. in Ioannem: Dormis Adam sinquit ussiat Exa et moritur christus ut fiat Eeelesia. Dommienti Adae sit Eva de latere , mortuo Christo lancea percutitur latus , ut profluant Sacramenta , quibua formetur Ecclesia. - CONCLUs Io 2. Adam & Eva extra Param di sum voluptatis creati sunt, sed paulo post in eum translati suere. Probatur. Gen. c. h. haec habentur: Tulit erro Dominus Deus hominem , O posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur O custodiret illum. Ex illis vocibus, Tulit, Ninuit, Tertullianus I b. 2. contra Marcionem, S Balilius hom. de paradiso, colligunt, primos Parentes extra paradisum a Deo creatos fuisse. In eo autem non multo post positi sunt, ut operarentur per agriculturam

ait Augustinus lib. 8. de Genesi ad literam, cap. Io. 9 non labor issam, sed delieissam . Et ut

custodirent illum, i sibi ait idem S. Doctor

ne aliquid admitterent, quare 1nde mererentur ex

pelli .

Quaeres I. in qui orbis parte situs esset paradisus voluptati S. Resp. inutile esse id quaerere , inutilius invest igare, temerarium definire, noxium de eo lis. T . III. Z tigv

532쪽

uero Instit.Theolog. Pars III.

tigare: Nempe melius est inquit Augustinus lib. 8.de Gen. ad lit. cap. 8.J dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Hinc ibidem, cap. 7. Para dissim illum dicit,locmn a cognitione hom/num remotissimum a

CONCLus Io 3. Adamus creatus est in statu gratiae sanctificantis. Probatur i. Ex Augustino , natura humana sine vitio, sine culpa, salva& incolumis, a Deo creata est: creatus est inquit serm. II. de verbis Apost. cap. 2. ) trimus homo in natura sine eulpa , is natura sine vitior atqui, juxta ejusdem S. Patris doctrinam , salvum, sanum , sine culpa ,sne vitio esse, non aliud est, quam esse in statu gratiar sanctificantis ; qui enim est sine vitio, sine culpa ; qui salvus est & incolumis,jus habet ad beatitudinem aeternam: nempe cui ait lib. I. de Peccatorum meritis, cap. 24. ) Asaluteo vita alterna hominem nisi peccata non separant. Unde lib. de peccato originali,cap. II. concludit adve atis Pelagianos, infantes qui sine baptismo moriuntur, si innoxii sint, c ut asserebant haeretici hoc est, si sine vitio procreentur , hoc sol misse habentes, quod Deus eondidit, consequi debe-

Te, non vitam aeternam tantum, quam Pelagiani distinguebant a regno coelesti; sed ipsum etiam regnum coeleste, quod quidem politum est in intuitiva Dei visione.

Probatur 2. Adamus aut eum sapientia aut cum stultitia conditus fuit; non enim datur medium: demini dubium es inquit Augustinus

omnes homines , aut stultos , aut sapientes esse. Non fuit vero conditus cum stultitia: nempe conditus est ut jam dictum est sine vitio, proinde rve sine stultitia quae magnum est vitium: atqui Adamus conditus fuit cum sapientia, sequitur eum quoque conditum fuisse in statu gratiae sanctificantis ; siquidem ea sapientia non erat sine charitate: scilicet Augustinus lib. 1. de libero arbitrio, cap. 9. definit, sapientiam non aliud esse, quam

533쪽

Dissere. III. De primo homine. 32Τ

ηu in veritatem 1n qua cernitur saltem imperfecte θ ct tenetur fum m bonum. Probatur 3. Ille creatus est in statu gratiae sanificantis,qui creatus est cum perfecta charitate: nempe persecta charitas necelsario conseri sanctitate in subjecto in quo reperitur: atqui Ada mus creatus fuit cum persecta charitate: siquidem ille creatus est eum perfecta charitate, qui

creatus est cum voluntate omni ex parte bona ,

hoc est nulli admixta malo: nimirum bona vo luntas & charitas sunt unum &idem: uuasi mersi inquit Augustinus lib. de Gratia Christi, e. I.

aliud sit bona voluntas , quam charisas , quam Scriptura nobis esse elamat ex Deo. Sed Adamus creatus est cum voluntate, omni ex Parte, bona , quia creatus est rectus: rectitudo autem

idem est cum bona voluntate: Fecit Deus c ait idem S. Doctor lib. 4. de Civit. Dei, cap. xI. scut scriptum est , hominem rectum , ac per hoc

voluntatis bonae r non enim rectus esset, bonam non habens votantatem e bona igitur voluntas opus es Dei.

Probatur 4. Ille conditus est in statu gratiar sanctificantis, qui conditus est cum integritate , cum salute quae sine gratiae auxilio servari non possunt: integritas enim & salus quae sine gratiae auxilio servari non possunt, ordinis sunt supernaturalis: atqui Adamus conditus est cum integritate & salute quae sine gratiae auxilio servari non potuerunt: datura humana cait Augustinus

Epist. Io 6. 9 etiamsi in illa integritate , in qua

condita est , permaneret, nullo modose ipsam, creatove Ibo non adjuvante, servaret. Illud autem ereatoris auxilium esse gratiam ordinis supernaturalis aperte definit Concilium Arausicanum can. I9. qui consectus est ex mox laudatis Augustini verbis; sic enim habet: Vatura humana, etiamsi in illa integritate , in qua eondita est, permaneret , nullo modo se ipsam , creatore suo non adjurante, fer Nara . Unde cumsine gratia Dei salutom non possis Z a cus om

534쪽

1 Institi Theolog. Pars III.

ci stodire , quam aceepit , quomodo sine Dei veria poterit reparare , quod perdidis lobjicies. Ille non fuit creatus in statu gratiae sanctificantis, qui tunc tantum factus est homo spiritualis, cum a Deo positus est in paradiso voluptatis; nam Adamus ut superius dictum est in extra illum paradisum estbrmatus est: atqui Adanius tunc tantum factus est spiritualis , eum a Deo positus est in paradiso voluptatis: nempe S. Augustinus lib. 1. de Genesi contra Manichaeos, cap. 8. tractans illum Seripturae loeum :Insufflamis in faelem ejus piraeulum vitae, siclo quitur : Nondum tamen spiritalem hom/nem debe- mitis intelligere, qui factus es in animam viventem , sed adhue animalem. Tunc enim spiritalis essectus est, cum in paradiso , hoc est , in beata vita constί-ginus , praeceptum etiam perfectionis aecepit , ut - ,erbo Dei consummaretur: ergo, &c. Resp. ad I .conc. maj. neg. min. Ad 2. dist. ant. Et illae voces, Mndum, Tunc, significant tantum Ordinem narrationis, conc. ant. Et significant praeterea ordinem rerum gestarum , neg.

ant. Hoc est, S. Augustinus eo loci non aliud vult, quam quod Scriptura prius narret hominis creationem , quam illius sanctificationem per gratiam . Illam contendit significatam fuisse hisce verbis: Insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae; istam veto his aliis: Et posisit eum ιn paradiso voluptatis . Obiicies 2. Angeli omnes conditi non sunt inflatu gratiae sanctificantis: ergo nec primi Paren

Resp. neg. ant. aperte nimirlim repugnat Augustino, qui c ut superius observavimus agen . tes de Angelorum creatione9 sic loquitur lib. I 2. de Civit. Dei, cap. 9. Et astam, bonam Voluntatem , 'uis feeerat, nisi ille , qui eos cum bona volun rate , 1d est , cum amore casto , quo illi adhaerent , ereavit, simul in eis O condens naturam , O lamgiens gratiam φ Vnde sine bona voluntate , hoc est

535쪽

Differt. III. De primo homDe. 323

Dei amore , nunquam sanctos Angelos fuisse, ere. dendinis est. Addit ibidem S. Doctor, eum amo rem non aliud esse, quam charitatem quae sanctos

homines justificat: mox enim scribit de sanctis Angelis polle dici, quod ebaritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum , qui datus est eis. In ea

autem verba observare est, bonam voluntatem vocari amorem castum, amorem qui per gratiam

datur, charitatem quae per Spiritum sanctum disisunditur in sanctorum hominum cordibus: hincque concludi potest, Augustinum per bonam voluntatem, in qua non semel asterit,Adamum fuisse creatum , non aliud intelligere, quam amorem castum,amorem qui per gratiamdatur,charitatem quae in cordibus sanctorum hominum per Spiritu sanctum diffunditur ; ac proinde non minus aper te docuit, primos parentes in statu gratiae sanctificantis conditos fuisse, quam sanctos Angelos.

Quaeres, utrum sit de fide, primum hominum parentem conditum fuisse cum gratia sanctificante. Respondet assirmative Ian senius Yprensis libro de gratia primi hominis, cap. I. Existimamus cinquit 9 non posse in controversiam rem istam revocari , sed tanquam in Ecclesia desinitam , Ofῖ-

de certam debere supponi. Respondet Estius, cui subscribimus, negative. Ratio est I. quia E clesia expresse quod tamen,ut agentes de propositionum censuris, tom. I .diximus, requiritur ad articulum fidei, qui alioquin explicite non coni,netur in Scripturis,) nullibi definiit,rectitudinem, integritatem, in quibus creati fuerunt primi parentes, esse a gratia sanctificante. 2. Scotistae, quorum hoc in capite sententiam Ecclesia nullo aperto decreto proscripsit, contendunt, primam justitiam , rectitudinem primorum Parentum fluxifle a quodam naturalis integritatis dono,

quod quidem c aiunt postea, cum nimirum

Adamus positus est in paradiso voluptatis , perfectum & consummatum fuit per gratiam

536쪽

sa 4 Institi Theolog. Pars IIL

sanctificantem. 3. Praecipua adversariorum ratio petitur ex his verbis Concilji Di dentini , sesi. s. M quis non eonfitetur, primum hominem Adam , cum mandatum Dei in paradiso fui et transgressius , statim sanctitatem O justitiam, in quaaonstitutus fuerat , amisisse, anathema sis: Atqui verba illa non probant, fide certum esse Adamum in gratia fanctificante conditum suisse : Siquidem

ait Eslius ὶ aliud est ereatum esse in justitia ,

ct sanctita te, aliud in ea eonstitutum fuisse; nam Sin paradiso constitutus , id est, positus fuit Primus homo, Genesis i. quamvis in eo creatus non fuerit. Nec obstat argumentum Iansenti scribentis, Concilium Tridentinum Per vocem sonstitutum, intellexisse Conditum, eo quod inquit Concilia & Seripturae, quas Concilium Tridentinum se dicit sequi, indicent, Adamum non alio tempore eonstitutum fuissesn sanctitate , quam cum creatus est. Non obstat s inquam θillud argumentum: nam licet sit plusquam probabile, vocem, constitutum , qua Concilium Tridentinum utitur, sumi pro, Conditum: id tamcnnon est de fide: siquidem sacra synodus c ut te tantur historici qui illius acta descripserunt ) de

industria vocem, Constitutum, adhibuit , delerique jussit vocem, Conditum , quam decreti conse-.tores primum inseruerant; ne scilicet damnarentur theologi alioquin Catholici qui negaverant, primum hominem in statu gratiae sanctificantis creatum sutile. Ex his quae hucusque dicta sunt,Patet in capite de quo agitur, hoc unum esse de fide, primos parentes c naritate& sanctitate donatos fuisse , antequam in peccatum labere

tura

CONCLUSIO A. Adamus ereatus se tbeatus beatitudine, non persecta quidem, sed imperfecta. Probatur. Primo , Adamus statim dilexit bonam voluntatem in qua conditus fuerat: at dilemctio bonae voluntatis, inchoata fuit in illo beat, ludo:

537쪽

Dissert. III. De primo homine. 12

tudo: scribit enim Augustinus lib. I. de liber. aris bitrio, cap. I 3. plane beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae: nam inquit)hoe gaudium quod hujus boni adeptione gignitur , etiam tranquille, O quiete , constanter erilis animum , beata vita dieituri nisi tu putes aliud esse beate viavere , nisi veris bonis, certisque, gaudere. Secunia , in paradiso nullum aderat malum quod primi parentes timerent, nullumque aberat bonum, quod juste cuperent: uuia timere vel dolere poterant illi homines c inquit Augustinus lib.

I 4. de Civit. Dei, cap. Io. in tantorum tanta affluentia bonorum , ubi nec mors metuebatur , nec uiala eorporis mala valetudo φ nee aberat quidquam quod bona voluntas adipisceretur; nee inerat quod carnem, animumve hominis selieiter viventis osse

deret e atqui beatitudo, saltem impersecta, in eo posita est, quod nullum adsit malum quod timeatur, nullum absit bonum quod juste desi

deretur.

Tertio, beatitudo posita est In pace, in immo talitate, in securitate: atqui iis bonis Adamus innocens in paradiso fruebatur: Rulla rixa i quit Augustinus lib. de Corrept. & Gratia, cap. Yt. θ a se ipse adversus se ipsum tentasus , atque turbatus, in illo beatitudinis loco , sua seeum pace fruebatur . Ejusdem libri cap. Io. docet, Ad, mum potuisse & non mori,& certam facere suam beatitudinem , si voluisset: Hominem c inquit fecit eum libero arbitris, O quamvis sui futuri ea-sus ignarum , tamen ideo beatum, quia O non m vi, O non miserum fieri, in sua potestate esse sentia- bat. In quo statu recto ae sine vitio si per ipsum ι berum arbitrium manere voluisset, prinem sine ullo mortis O infelicitatis experimento , aeeiteret illam merito huju modi permansionis , beatitiainis plenia

rudinem , qua OsaneIi Angeli sunt beati , id est ,

ut cadere non posset ulterius: O- hoe eertissime sciret. Vide quae de Angelorum beatitudine dissertatione a. dicta sunt.

538쪽

316 Instit. Theolon Pars III.

Probatur altera conclusionis pars, seu, pers ctam non suisse primorum parentum in paradiso beatitudinem. Persecta beatitudo posita est in intuitiva Dei visione: atqui primi parentes in Paradiso fruiti non sunt intuitiva Dei visione: nam r. intuitiva Dei vi sio necesi arid importat impe .abilitatem in subjecto qui ea fruitur: atqui im- peccabilitas locum non habuit in primis parentibus existentibus in paradiso voluptatis; revera enim peccarunt, licet potuerint non peccare zm et ergo permanere si mellet c inquit Augustinus lib. de Corrept. & Gratia, cap. XI. quia norarierat adjutorium, per quod pUyx, O sine quo non posset perseveranteν bonum tenere quod vellet. Sed quia noluit permanere , profecto ejus eulpa est , cujus meritum fuisset, si parmanere voluisset. 2. In Primis Parentibus, Augustino teste lib. I . de Cia Vit. Dei, cap. I 6. flagrabat charitas in Deum de corde Puro, & conscientia bona, & fide non ficta : at fides componi non potest cum Dei posseς sone, quae quidem in intuitiva Dei visione consi- sit. 3. Primi parentes non ampliori donati sunt Privilegio, quam S. Angeli: Sed c ut suo loco probatum est S. Angeli dum essent in via, donati non sunt intuitiva Dei visione: ergo, &c. Objicies. Persecta beatitudo & Dei visio sunt unum & idem : atqui Adamus in paradisio fruitus est Dei visione, ut his verbis docet Augustinus in Psal. 7o. Serm. 7. Dieatur mihi, quid illi deerat in paradiso eoisituto , in media opulentia , mediisque delissis , cui magnae delietae erant ipsa viam Dei , cujus faciem quasi inimisi timiat post pec

catum φ .

Resp. dist. maj. Persecta beatitudo & Dei visio

intuitiva, seu Dei, prout in se est, sunt unum S idem, conc. maj. visio abstractiva, seu Dei cognitio Per creaturas, neg. maj. Hac visione snon autem illa, Adamus in paradiso si uebatur.

539쪽

Differt. III. De primo homine. I 27

αU AE S T I o II. De dotibus hominis innocentis

Pist. T Y Ominis innocentis dotes numerario non possunt: cum enim homo innocens immediate prodierit a Deo , sitque illissimago, Par fuit, ut omnibus virtutibus donaretur quae natu e adeo sublimi convenirent. Methodi causa eas omnes reducemus ad virtutes, quae spectant ad intellectum , voluntatem, corPus

De iis igitur subsequentibus conclusionibus est

agendum.

CAPUT PRIMUM. De dotibus ad intellectum hominis innocem ris spectantibus.

CONCL. I. π π Omo innocens per infusio-o nem,habuit eam rerum scien tiam,quam Procedente tempore sibi proprio ma te comparare potuisset. Probatur I. Homo conditus suit , ut foret

totius naturae princeps a 2. nomen imposuit om-- nibus rebus corporeis 3 3. praepositus est dux omnium qui ex eo oriundi erant: ergo pax late ut Deus ei rerum omnium naturalium cognitionem , hominum regendorum normam, infuderit.: CONCLus Io 2. Homo innocens errare non Potuit. εProbatur. Primo, errare non potuit in iis, quo-Tum notitiam a Deo acceperat : nempe Deus non potest aut falli, cum sit summe sapiens, aut fallere, cum lit summe bonus: a. Errare non PO tuit in iis, quorum notitiam nondum acceperat :': .., Z s scit,

540쪽

318 Instit.Theolog. Pars III.

scilicet cum esset sapientissimus, temperabat ab

affirmatione aut negatione rerum,quas certo non noverat: 3. Errare Pariter non potuit in rebus

quae per sensus cognoscuntur, quia quandiu ratio remansit Deo subdita,phantasmata rationem sibi subjicere non potuerunt: 4. A nullo decipi potuit; non ab alio homine, cum solus esset; non ab Angelo sancto: nemo enim cait Augustinusθauthore sancto fit deterio non etiam a daemone, quippe sciebat illum esse mendacii parentem: s. Τandem errare non potuit in iis quae ad mores S pietatem spectant: siquidem error ille magnum fuisset malum: at malum omne aberat a beato satu, in quo constitutus fuerat homo innocens. Praeterea , cs probare falsa pro veris, ut erret -- Titus , non es c ait Augustinus lib. g. delibero arbitrio, cap. I 8. 9 natura instituti hominis, sed poena damnati: Ergo homo , quamdiu sciit in statu innocenti ar, nulla erroris specie potuit e rare . Vide Augustinum lib. I . de Civit. Dei,

Objicies r. Prima mulier adhuc innocens deacepta fuit a serpente: Serpens cinquit ipsa Gen fis 3. decepit me ct comedi: ergo homo innocens errare Potuit.

Resp. neg. ant. Ratio est, quia licet illam mulieris seductionem non praecesi erit peccatum operis, praecessit tamen peccatum cordis; in te nae nimirum elationis : dicit enim Augustinus lib. I i. de Genesi ad liter. c. 3. quod mulier ve bo serpentis non crederet, nisi jam inesset menti eius amor propriae potestatis, &quaedam de se superba praesitimptio. Objicies t. Adamus idei, comedit ex fructu Vetito , quod per illius esum speraverit se s ut ser- Pens Promiserat 9 consecuturum aequalitatem cum Deo: Sert enim Deus Cait serpens Genesis 3

quod in quocumque die eomede eis ex eo , aperien

rum Oculi vesta , in eritis sicut dii , sejentes bonum

SEARCH

MENU NAVIGATION