Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

LXXXII Lucae Uaddingi

gium . Post hos Joannes Antonius Ursinus, Dux S. Gemini, qui ex fundi pretio, tum liberalitate sua, tum intuitu obsequii per Lucam pr.Llliti, aliquam partem remisit. Et Andreas Iritie Hi Seenus ordinis Melitensis magnus Prior Angliae, ipsius nostri Lucae s anguine & civitate propinquus , qui bonam summam contribuit; aliique Cardinales , Praelati, Principes , & Viri nobiles , qui vel summariis sabricae subsidiis , vel temporariis largitionibus , vel utrisque simul religiosas Lucae nostri cogitationes conatusique promovebant: quibus ille vicissim grato animo, gratoque ore, de fidelibus promptisque oblequiis correspondebat, quique singuli cum acceptis beneficiis in Collegii rationum libris ad perpetuum etiam succetarum nostrorum gratitudinis vinculum pernotantur, eosque speramus, quod ipsi pluris aestimant, nosque continuo precamur in libro vitae scriptos esse ;quod Religioso e belui ob Catholicae fidei constantiam extorri,& universae Nationi Romanae Religionis , ac debitae Pontificis obedientiae causa afflicti Isimae tam benigne consuluerint & opis

C IV modo,hisque mediis Lueas Uaddingus Collegium I. I. S. Itidori acquiiivit, aedificavit, instruxit, & a contrari

quorumdam conatu patienter, & prudenter conservavit. Q niam autem, ceu polos molis, duos fines in ejus sundatione sibi. praefixit, litterarum studium, & Franciscanae reeollectae domus disciplinam, ideo regiminis modum sic his terminis a/aptavit, ut, quod non ubique fit, utrumque ad votum attigerit. Censent enim aliqui, & aliquando contingit, nescio quid adversitatis habere siccam scientiarum auram, de pinguem illum rorem asceticae eonversationis; ibi enim intellectus rerum admiratione eXtenuatur , hic autem affectus coelestium deliciarum consuetudine pi guescit. Sed ea fuit prudentia, is zelus , ea in omnibus prospers tas' addingi, ut eo gubernante, ipsi Generales Ministri, postquam lustrabant Ordinis Provincias, non dubitassent saepius ti publice pronunciare non alibi se scientiam & pietatem , arctiori vel f eundiori conjugio copulatas reperisse , quam in Collegio Romano S. Isidori Fratrum Ilibernorum . Benignus Januensis, tam serius de severus vir , dum aliquando in gravi Patrum ordinis corona de statu Religionis dissereret , di sermo sorte misceretur de Collegio S. Isidori, eam huic laudem tribuit, quod ejus incolae Fratres non possent peccare. Mirati Patres ejusmodi paradoxum, quid scilicet inquiunt Reverendi Dsimus Pater , an homines non sunt, ut alii, aut forsitan confismati in gratia 3 Quibus ille , nequaquam inquit, nam dc homines sunt, & nondum in gratia confirmati; sed adeo remoti a mundo ,

102쪽

LXXXm

Vita.

ae tam exa tis rationibus temporis & exercitiorum scientiae de religionis adstraeti, ut neque quae in mundo sunt cogitent, ne que Diabolus eos unquam inveniat otiosos. Deinde Benignus in

Lucae tune absentis laudem , & gubernandi gratiam & modum pluribus expatiatus, palam evicit, bono sensu dici potuissse quod ipse de S. Isidori Fratribus pronunciavit. Idem aliorum sensus , eademque sententia fuit Bernardini Senensis , qui Collegium n stratibus concessit: Joannis a Campanea , quem amaris lacrymis planxisse diximus, quod vel extremam senes tam hic degere , dc lassum aevo, & laboribus corpus deponere non illi permiserit vinculum Episcopatus: Joannis Merineri post Generalatum ordinis per sexennium cum laude absolutum, Episcopi Uallisoletani, qui, ut audimus, indissimulanter aliquando promit suum desiderium, in Collegio sancti Isidori suos dies ablolvendi, ut quos in vita dilexerat, sepulcri socios haberet, quatuor illos, quos ante diximus in Templo nostro sibi invicem adjacere: itemque Joannis a Neapoli, pleni sensu & auctoritate viri, qui dum vixit , aestimationem suam , & inde natum amorem in Lucam &Collegium , laudibus , favoribus , & beneficiis continuo monstrabat. Proinde isti, qui praecipui suerunt, & ceteri, qui, post fundatum Collegium , Ordinem gubernabant, tanti faciebant Lucae zelum , & prudentiam , ut nihil in Collegio recte factum arbitrarentur , quod non vel suggereret ille, vel non approbaret;& quam id merito essectus monstrabant, nam omnia cum fructu& publica laude succedebant. V Erumtamen cum eadem de Luca esset opinio, idemque iueum aflectus Curiae Romanae, ut proinde utroque brachio posset in Collegio disponere quidquid vellet, ea tamen fuit suavitate , & prudentia, ut semper maluerit id sibi licere magis amore subditorum , quam Superiorum quantumvis justa potentia. Et quoniam ad sobrietatem sapiebat, non adeo fidebat sibi, ut rem alicujus momenti, non nisi eX praefixis regulis disponeret, nec nisi petito & accepto communi Patrum Diseretorum consilio Esc assentia. Imo Vero omnem aliter disponendi licentiam, ipse sibi &aliis suturis Collegii Guardianis , sancita lege, & sublata sussicienti jurisdictione , ab initio dempsit: uisaiam ita Gmgii Hatur

exigit , quod extra Provinciam Fundatumst , ut untur personae qua tumlint indistriae privato arbitrio ejus regimen absolute committere securum non videatur . Quod Lucas , ut ex animo judicioque sanciri curavit , sic ad amussim observabat quatuor integris trienniis, quibus per tot vices Guardianatus Collegii onus ex ossicio sustinuit, & quinta vice , qua reluctans & lacrymans obedientiae praecepto eoaetus est regimen Praesidentis titulo suscipere, donec re- Tom. L. t a cen-IXI.

103쪽

LXXXIV Lucae Uaddingi

eenter tunc electus & absens Guardianus adveniret, quod magno Lucae dolore totius anni spatio dilatum luit. Et sane hae ratione suavillimum reddebat gubernium, nam& Patres quorum judicio & voluntati tantum deserebat, ut vel ex ipsorum suffragiis ultro datis omnia disponere, vel si adversari

quisquam videretur , non prius resolvebat agenda , quam eXposita convenientia sententiae suae, talem traheret ad consensum . Quo etiam id lucrabatur, ut si subditorum aliquis rerum decreta sibi minus convenire quereretur, Patres omnes, quorum communi sententia transacta res suit, communi quoque studio minus co tentum subditum , ratione & auctoritate placarent, quietumqueti consolatum redderent . Quantumvis cum alii Guardianatus

officio iungerentur non minus ipse sustinebat onus; illis enim consilio, Ac auxilio assiliebat, omnique sblatio ipsos erigebat, continuam ipse solus promovendae fabricae , dc notabilioris 1 upellectilis procurandae curam agebat: quidquid extra domum gravioris ejus negotii agendum occurrebat, hoc ipse pedibus , lingua, calamo pertractabat, ut aliis domus Praesediis nihil interim aliud incumberet, quam ut Fratres subditos in domesticis exercitiis c mitarentur , dc in officiis ac disciplina dirigerent. LXII.

hira

inoniam autem 'Paddingus in erectione vel gubernio Collegii non studebat partibus , sed prospiciebat communi - bono Catholicae fidei 8c Franciscanae Religionis in tota

Insula de Regno Hiberniae, curabad semper quantum poterat, ut indifferenter ex omnibus regni Provinciis ad Collegium tra smitterentur selecti juvenes, qui litteris & Religione nie instructi, deinde ad Christi oves verbo dc exemplo pascendas in P vinciam remitterentur. Habeo inter schedas ipsius litteras aut graphas, quarum sententia, cum res postulabat, ad Provinciae dc aliorum Collegiorum Superiores ipse scribebat, vel per Generales Praelatos scribi curabat, rogando ut transmitterentur juvenes sive Philosophiae, sive Theologiae studiosi, probi tamen dc pacifici, do strinae capessendae idonei, di si fieri posset, ex Pr vinciis Ultoniae seu Conaeiae oriundi; ex Lagenia etenim, inquit,

Et Mamonia nune major est numerus hic residentium. Et sane Lucas in hanc sententiam eum Collegii Patribus tractaebat, quoties vocanda erat nova juventus , 8c residentium inaequalitas exigebat. Quamquam enim Provincia Mamoniae Lucae nativa Coenobiorum numero Lageniam ipsam tertia parte , aliarum autem alteram tota media, alteramque duabus tertiis exsuperet, non proinde curabat ipse, ut ex illis plures, quam ex illis Vocarentur ; quantumvis isti disse ultates itineris, & Romani coeli aestum Victumque subinde causarentur, tamquam qui in Borealibus Hiberniae

104쪽

LXXX U

berniae nati & educati, congruentiorem suis humoribus, moribusque locum, nec tanto itinere petendum, in Germania, Belgi que haberent, opinione non undequaque approbanda; constat enim plures Hibernorum Lovanti & Pragae variis languoribus infirmari, atque ex infirmis plures mori quam Romae. Nec proinde desuerunt plures, quos ipsius praesertim studio, di proficua Provinciae & Collegiis opera , ex aliis Provinciis, quam ex Momonia in Collegio sancti Isidori educatos , & in e dem atque inde alibi promotos , ipsius Collegii registra testantur, in quibus cujusque nomen dc cognomen, patria , parentes , aetas , gradus , & qualitas pernotantur , ac singulorum accessus recessuiaque , vel domesticae promotionis dies. In vocandis autem vel admittendis ad Collegium incolis , ita exactus erat Collegii legum observator, ut stabili & inposterum observando decreto per Patres sanciri curarit, ne quisquam in Collegium adscriberetur, qui vel ipsorum Patrum unanimi consensu vocatus non fuerit, Vel absque praevio ipsorum decreto accesserit. Atque hinc aliquando duos Patres Comprovinciales suos, sacrae Theologiae Lectores, &alios quosdam nullatenus admittere voluerit, eo quod praeter leges advenissent, quantumvis cum Generalium Superiorum patentibus litteris: quod factum ipsi Generales postmodum approbabant, intentionis suae haud quaquam fuisse, vel esse declarantes quempiam non utilem & necessarium, aut absque Patrum ipsius Collegia consilio & assensu in eo collocare, prout Generales pro recollectis domibus aeditae eonstitutiones , & huic Collegio in ipsa sandatione traditae deeernunt, & postulant illorum quies &conservatio.

IN distribuendis autem Collegii muniis idem omnino fuit aequitatis affectus in Luca; quamquam in his nunquam voluit sic esse ligatus aequalitati Provinciarum , ut non pluris faceret qualitates personarum, quas arbitraretur tum junioribus domesticis in tali Collegio , tum exteris omnibus in hoe orbis theatro Roma verbo & exemplo profuturos. Et sane inter quosdam gradu de Virtute pares vidimus illum alienis plus savisse quam suis; quod si aliquando jure Beere non posset, ut illos istis praeserret, saltem precibus, & efficaci hortatione faciebat, ne locum ullum relinqueret litibus, aut quantumvis injustae murmurationi, de qu non raro querebantur non solum patria , sed sanguine simul ipsi conjuncti: cujus rei singularia exempla pronum esset mihi pro ducere , si non minus expediret personarum nomina public re Et haec virtus in Luea longe laudabilior fuit, quod cum ipse CONIegium totum suis ab initio landare potuerit, sed tamen omnibus potius voluit, atque cum ipsius patria Coenobia tanto excessu alia

105쪽

LXIV.

superent, proinde ampliorem Collegii usum illis concedendum vel aequitas ipsa postularet, vel certe urbanitas & gratitudo ultro& ctam gratiarum actione offerendum suaderent, sed ipse nihil horum respexit, sibi suisque malens deesse quam omnibus , vir sane publieo bono natus, & ad id perpetuo pronus. Id vero in peribnis quibuscumque optabat, ut natura potius

de asseetu exercitii, quam arte, aut libertatis ambitu ad munia quaeque subeunda propenderent; nam naturalis indoles ipso rerum usu ad omnia facile comparatur , cum ex adverso ars absque

natura violenta plerumque iit semperque difficilis , & minus grata, cum cui neutra suppetit, nihil omnino prodest: sed be tus cui utraque simul contingit. Nullos autem in Collegio habere voluit, qui vel otiosi essent, vel titulo & specie-tenus, aut leviori exercitio tantum occupati, sciebat enim quam multam malitiam doceat otiositas, di quanta pestis in occupatorum coetussit vel una hujusmodi persona: cum enim apud se non habet quod agat, nunc hunc nunc illum in sua solatia & nugas distrahendo

a meliori bono retrahit. Propterea Lucas non alios unquam pasilas controversiarum fidei, vel casuum conscientiae professores ,

quam cosdem ipsos, qui scholasticam Theologiam simul docebant: non Bibliothecae, vel Chori praesedium, non Magistrum Novitiorum, aut Prosesserum juvenum , aut alios ejusmodi Ministros, quam aliquem Patrum domus in legendo scribendove simul Occupatum, aut studentium quempiam, vel ipsum domus Vicarium, juxta ministerii cujuslibet qualitatem: 1 ciebat enim, considerato statu Collegii, & ministeriorum onere & ordine, quo ea exercenda praescripsit, non tam impedire se mutuo, quam appri

ia vero hos omnes litterarum studio & orationis exercitio maxime vacare, nec frequenti cum exteris Conversatione ab his exercitiis ulla ratione divelli cupiebat, satagebat in primis pro externo commercio mendicationis , &rerum procurandarum, atque pro mechanicis ossiciis Conventus, habere ex ipsa natione Italica, vel Hispanica laicos Fratres, gna-Vos, expertos, & exemplares, quales ex omni Italia ipsi concedebant Generales ordinis , & peculiares Plovinciarum Praefecti, quorum favores, & benevolentiam ille vieissim , frequenti & importanti obsequio, & mutua concessione Philosophiae, & saerae Theologiae Lectorem ex Collegii alumnis promerebatur : ceteris autem atque his ipsis, ipsorum labore , & industria sua ita providebat omnia, quibus ad victum, vestitum, curandamque Vale tudinem, & exercitium ossicii cujuslibet, aut religiosa solatia , juxta status conditionem, opus habere possent, ut nec vera neces stas

106쪽

LXXXVII

stas nee sti us converuentia quempiam anxius cogitare compelleret , vel quidem de acu, aut illo, de calamo scriptorio, aut latio chartae peculiariter sibi procurando , nec proinde superfluum quid ulli permittebat. Invigilabat etenim singulis ipse Lucas , nec minimum quid ejus oculum evadebat, si quid in vestibus laterum vel dissutum,

si quid maculatum advertebat. Fratrem vestiarii vel sutrinae prae se flum vocari jubebat, monebatque ipsius officii esse, non tantum petita Fratribus obsequia praellare; sed invigilare etiam, ne quis petendis indigeret, & obsequium offerendo praevenire, ne peteret : alterum quoque reprehendebat, quod religiosi habitus d corem negleXerit , aut paratum caritatis officium non humiliter fidenterque juxta Regulae praescriptum interpellarii ; & rem illico resarciri curabat, sicque in ceteris omnibus prospiciebat Lucas omni subditorum indigentiae & consolationi, ut audacter vicissim a singulis exigere &.sperare possiet, quod ad officium cujusque pertinebat. Singularem gerebat curam Fratrum infirmorum , pro quorum Valetudine curanda peculiarem locum in Conventu designavit, omnique necessaria supellactili instruxit. Fos ipse frequenter x liitabat sollieite inquirens. an aliquid ipsorum curae necessarium, vel justo iblatio conveniens deestet. Medicorum praescripta, vel alias requisita omnia sine mora ministrari curabat, &s singulare quid sorte ipsimet sere semper infirmo ab aliquo mittebatur, id ori suo substrahens , ad Fratres in valetudinario decumbentes

non raro mittebat. Cumque considerasset bonam partem ele mosyna ruin in pharmaca consumi, nec semper adeo utilia, curavit ut quae ordinario usui nostro necessaria viderentur, ea con sic

rentur . Uomi & locum illis tum conficiendis, tum conservandis assignavit, ipseque in eam rem peculiares procurabat expensas et atque ad Collegium venire secit stat rem Seraphinum Gambaram Religiosum Provinciae Bononiensis, quem in hac arte eXpertum,& moribus commendatum intellexit r qui etiam post mortem

Lucae, magna caritate, & singulari industria & labore Pharm copolae, Chirurgi , & valetudinarii partes simul solus agit, phasematopodam nullis sere sumptibus Conventus auget, & ornata &stillatoriam offitinam composuit omnibusque necessariis rebus Competenter instruXit. Lucae quoque prudentiae & providentiae

post Deum debemus, quod illo anno quo pestis in Urbe grassabatur, nemo ex toto Conventu sancti Isidori ullo morbo infirmatus fuerit; tametsi eadem Templi officia prosequuti, nulli interim denegaverimus ordinaria ministeria Sacramentorum , & non nisi panem ostiatim quotidie mendicato toto illo tempore Viver

mus , cum etiam divina gratia ex ipsis quinque Religiosis, qui

107쪽

LXXXVIII Lucae M addingi

ad res procurandas a reliquo Conventu separati, quotidie per Urbem ibant, nullus interim aegrotaret. Sed ut omnia quatuor elementa congereret, sine quorum sngulis humana vita non ducitur , quia sufficiens terrae spatium jam habuit, de aerem in Urbe salubrem, statuitque modum, quo deputati Fratris solertia , per ligna ostiatim quotidie mendicata Romani populi ardentis luna caritas necessarium ignem nobis accenderet; demum ex torrente liberalitatis Ludovici Cardinalis Ludovisi id etiam obtinuit, ut copiosa unda per subterraneas plumbi tubas, ipsius Cardinalis impensa positas, ex ipsius vicino viridario in Conventum perpetuo flueret, quae dum non aliquo casu impeditur . ad hortum peculiari terrae qualitate sitientissimum irrigandum , & ad coquinae , di fullonicae usum abunde suia ficit, & aliquibus vicinorum aedibus aliquando communicatur.

LXV.

EXigebat autem in litterarum studiis diligentiam & assiduitatem , in divinis decorem ac devotionem, in moribus ornatum & monasticam disciplinam. Studia vero se instituit, ut Iuvenes in Collegio educandi, praeter Logicas & Philosophicas disciplinas , sacram Theologiam, qua scholasticam, qua polemicam, qua paraeneticam, qua moralem sufficienter edocti, veI praelegendis alibi scholasticis tractatibus, vel oppugnandis pravis dogmatibus, propugnandisque Catholicae fidei mysteriis , vel dirigendis fidelium conicientiis, vel populis e suggestu erudie dis apti fierent, pro ut eri usque indoles & prosectus , consormi Lque superiorum dispositio postularet ; quibus exercitiis certa

tempora, certamque methodum ita praescripsit , ut his nihil temporis desit, quod intra modum desiderari possit, nec tamen Moriasticis aut Ecclesiasticis officiis integre praestandis quidquam demant. Duas integras horas ad minus quotidie, nam saepius protrahuntur , excipiendis calamo Lectorum dictatis, reddendisque scriptorum rationibus , ac tertiam integram quotidianae disputationi in utraque schola impendi voluit, praeter septimanalem concertationem, quae in utraque pariter , diversis diebus , duas horas perdurat; atque huic omnes Patres intersunt, & ad singula argumenta per scholares inchoata scholas exercent. Habetur autem hoe exercitium diebus Lucae ipsi in primis valde importunis, hoc est Veneris & Sabbati, quibus ille comscribendis epistolis maxime premebatur : attamen vel has potius omittebat, quam abesset scholis, vel ita praeveniebat horam, ut utrisque satisfacere posset; animat enim juvenes praesentia senio rum , eorumque auctoritas & exemplum pondus modumque

adhibet omni illorum verbo & actioni: atque ipsi Patres juni rum prosectum desectumve & ingenia discemunt, quo rectius Disiti eo hy

108쪽

LXXXIM

de singulis disponere valeant: ac proinde Lucas aliorum etiam Patrum nullum abesse sinebat. Imo ipsos Logicos aut Pnil olb-phos , Theologorum exercitiis, ac Theologos vicillim Pili lotophorum disputationibus assistere faciebat, ut Theologi, continuatis exercitiis Philosophiae , accepta olim theoremata iirmius

possiderent, & Philosophi familiari usu terminorum Theologiae sese ad illam postea sicilius percipiendam disponerent, & neutris

interim permitteretur libertas otiandi, dum alteri exerceremur . Ad juvenes autem in publico probandos, alias disputationes, quas menstruas vocant, haberi voluit, Vocatis etiam externis ,

& propositis thesibus manu scriptis quidem, sed amplioris argumenti . Alias vero impressas theses, & alicui Principi, seu

illustri viro dicatas, quo frequentior esset coneursus, & actus ipse solemnior, saltem bis in anno ab unoquoque Lectorum exponi curabat. Atque hac ratione conabatur tum juvenes ipsos, ipsosque Lectores sui ipsorum honoris periculo, ad studia sortius pro-Vocare , tum etiam publico reddere rationem studiorum , more per sanctum Bonaventuram in Religiosorum coetibus primitus instituto; ne torpere nos domi, vel supinos dormire creὀerent. In domesticis exercitiis si Leetorum quempiam , vel discipulum in aequivoco laborare cerneret Lucas, ipse, interposito verbo , rem breviter declarari curabat, vel ipse declarabat, quo fruetuosius pergeret disputatior quandoque etiam totum argumentum assumebat, ut solent alii Lectores, sed ut non omnes ubique solent, acute & breviter tangebat punctum dissicultatis ,

seseque ac totam controversiam paucis argumentis eXpediebat.

Sane saepe mirati sumus in tam veterano Lectore, ac diversi simis studiis & occupationibus distracto, promptum usum terminorum,

recentemque memoriam status controversiarum; & venerabamur in etato corpore tam acre ingenium, ut omnes dissicultatis

nodos, & subtilissimas sermalitates ab ua ulla eonfusione distingueret. In Theologicis autem non recordor me illum unquam disputantem audisse, quin vel sacrae Scripturae,vel Concilii cujuspiam, aut sancti Patris, praesertim Augustini locum aliquem ex fide recitaret, & satis plausibiliter in adversarium urgeret, tam

alacri animo dc sonora voce, tam suaviter &gratiose, ut quantumvis tepidum , vel torpentem auditorem ad attentionem , &Voluptatem excitaret.

Eamdemque rationem Theologieas materias tractandi Lectoribus ab initio praescripsit, ut eas solide ex Scriptura, Patribus, Conciliis exponant , rationibus Metaphyseis & Aristotelicis parcius insistentes , quas ex cursu Philosophiae jam notas supponant, & nulla ratione tractent ex professo . Porro methia umillis liberam reliquit, modo a Doctoris Subtilis doctrina non re-

Tom. I. m cedant.

109쪽

XC Lucae Uaddingi

cedant. Habent praeterea controversiae fidei, habent pariter ea-1us conscientiae ab ipso praefixas exercitiorum horas, in quibus non scriptis dictatis agitur, sed certae theses ex impresso libro prius assignatae a Studentium singulis singularibus argumentis per ordinem oppugnantur , non protractis in longum ratiociniis, 1ed uno ad summum, aut altero argumento,quo quisque aliquod Haereticorum sundamentum exponit, & a respondente discipulo, &assistente Lectore solvitur . In his autem non volebat Lucas , ut eXaminarentur materiae, quae in ipsis scholis speculativis ordinarie traduntur, quod dicebat actum agere , s ed aliae , quae Vel nunquam, Vel nimis raro a Theologiae speculativae proseuoribus dictantur, ut sunt auctoritas Ecclesiae, & Summi Pontificis, Conciliorum , & librorum sacrae Scripturae, involatio Sanctorum , cultus Imaginum, fides Purgatorii &c. in quibus nulla est inter Catholicos opinionum varietas , sed res tota cum Haereticis con

troversa est.

Hine aestivi dies a sesto sanctae Mariae Magdalenae usque ad

sellum Nativitatis Deiparae, quo tempore valetudinis periculum est gravioribus studiis incumbere, cessantibus interea lectionibus septimanalibus, tantum disputationibus, & amoeniori studio sacrarum Concionum reservati sunt, & certus dies singulatim cuique praescribitur , quo juniores quidem plerumque latine, provectiores autem qua ipsis libet lingua dicere tenentur , ut & illi solidiora latine componendi, ac declamandi jacerent fundamenta,

di isti propius ad praedieandum populo se ὸisponerent , qui Hi bernice, qui Anglice, qui Italice, qui Hispanice , qui quo melius possit idiomate, modo bene componere, beneque pronunciare judicari possit. Interim dum reliqui in resectorio pranderent, qui sermonem se sic exercentis compendio temporis excipiunt loco lectionis mens alis; & per Superiorem deinde laudato socii prosectu, vel notatis ejus desectibus , inde discunt, quid in concionaudo imitari, quid fugere debeant. Quemadmodum autem ante concionem semper inchoatur lectio, sie absoluto sermone indispensabiliter eam continuari curabat Lucas. Laetabatur autem eX animo prosectu singulorum ,&quos vel ingenio, vel studio, aut ulla virtute praestare cernebat, hos praeter publicam laudem peculiari aliquo praemio post actum donabat, quo, di ipsis animum adjungebat, & alios incitabat ad aemulationem virtutis. Nulli autem licebat in publicum prodire, quin prius a Lectorum aliquo privatim auditus, actione dictioneque probaretur.

LXVI. 14 studio fera- Uanquam autem Lucas percuperet, ut ex instituto Collegii Fratres diligentissime litterarum studiis incumberent; sic tamen id factum voluit, ut regularis de Recollectae

domus

110쪽

domus ritibus, aut ossiciis nihil inde decideret, quae vel prosesisionis Regula, vel generalia ordinis statuta decernunt, propterea

domesticarum constitutionum caput, quo studiorum ratio praescribitur, ita orsus est: Disentes ita Rudiis incumbant, ut pietatimses , nee devotionis spiritum extinguant, tempus quod Rudiis eo ceditur , iis impendant orationis mero tempus, orarioni ci Mn aliis.

Ita Lueas ' addingus, ut usu vitae suae , sic in aliorum gubernio usus est regula, quam sanctus Pater noster Franciscus sancto Matonio Ulysii ponensi sacram Theologiam Fratribus praelecturo,& alibi saepius aliis, qui studiorum curam haberent, praescripsit. Proinde Lueas tametsi Urbani VIII. Pontificis in nostros ubique proclivi benignitate illi oblatum fuerit, ut Fratres sancti Isidori, utpote Collegii ad litterarum studia pro Catholicae fidei negotio sundati, ab Ossicio divino in Choro cantando liberi omnino, &immunes essent eo penso horarum, quas Ordinis leges aliis Conventibus, vel sacri Canones conventualibus Ecclesiis constituerunt. Nihilominus retento nomine & re Collegii, iis tantum contentus favoribus, per quos Fratres a studiis, aliisque domesticis exercitiis non distraherentur , reliquam Religionis disciplinam a Collegialibus integre observari voluit, praesertim quae ad

publicum orationis tam vocalis quam mentalis cultum pertinent; indecorum existimans , eos magno studio quotidianis precibus

non ius stere, qui precum praesertim intuitu quotidianis fidelium largitionibus aluntur. Et sane religiosam juventutem ad Chori,& alia religiosae communitatis exercitia professam, absque his ritibus usuque ossietorum recte educari posse , Lucae semper paradoxum fuit. Ιmo vero quod alibi fit, at Fratres litterarum studiis i tenti , per vices inserviant Choro, ita ut qui nocturnis horis ia- tersunt a diurnis excusentur, hoc ille in Collegio saniti Isidori nunquam admittere voluit, idque absque ullo detrimento studiorum : sic enim diei noctisque horas in singula exercitia distribuit, uvordo ab ipso positus, quandiu observatus suerit, nulli exerciatio, non somno, non religiosae animi relaxationi satis temporis unquam defuturum sit; cum ex adverso experientia nos doceat,

si quis illum transgreditur huic non satis temporis, vel tranquillae mentis illo die ad ullum opus exequendum suppeteret. Nec fructuosus unquam floruerunt studia Collegii, quam dum ille rigorosissime servabatur. Genesis quaedam est ab abundantia temporis de otii ad confidentiam semper futurae opportunitatis, a Con fidentia ad negligentiam, a negligentia ad indigentiam, atque hinc denique ad nihilum. Deinde ne error aliquis in ossicio di-Vino publice celebrando accideret, exacte servari curabat Lucas,

ut singulis diebus a prandio, dato signo campanae , omnes Chori

SEARCH

MENU NAVIGATION