Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

alumnorum quilibet poli sex menses ab ingressu Seminarii emittere debebant: quae cum Cardinalis a se lecta approbasset, ipso primo die anni Mocxxviii. introducti sunt alumni, ipsos e suo Collegio S. Thomae comitantibus alumnis Collegii Anglicani , in quo, sumptibus Cardinalis, eatenus alebantur. ac traditi sunt tunc instituendi Collegii primo Reetori D. Eugenio Callanam Sacerdoti Hiberno, Protonotario Apostolico, & Archidiacono Metropolitanae Ecclesiae Caskliensis in Hibernia, qui sub Lucaedi Isidorianorum directione ipsos deinceps gubernaret. Sed cum Eugenius sesquianno tantum supervixisset, consentiente Cardinale cum Patribus, Rector illi substitutus est R. P. Martinus Ualesius ex ipso Conventu sancti Isidori saerae Theologiae Leetor; atque huic, postmodum ad ipsus Conventus Guardianatum assumpto, successit R. P. Joannes Pontius etiam Theologiae Lector, viripietate, scientia ,& auctoritate laudati, qui ut minus gravarent Seminarium, absque regulari socio inter alumnos habitabant; sed eum ipses domo per Urbem exire oportebat, liquem ex VNcino Conventu saneti Isidori expectabant, quem Superior ipsis pro singulis vicibus concedebat. I ine proe uratum, ut Urbanus Pontifex edito diplomate speciali gratia indulgeret hujus Seminarii alumnis, tunc & pro tempore existentibus, ut absque litteris dimissorialibus propriorum ordinarioecim , sed cum testimonialibus Rectoris ipsitus Seminarii, absque alio titulo beneficii, praeterquam Missionis in Hiberniam, & absque interstitiis ordinario jure designatis, minores, & majores ordines certis diebus , extra quatuor tempora , suscipere possint a Vicario Pontificis in Urbe , vel alio Antistite per ipsum deputando, in eadem tamen Urbe existente, dummodo tamen dicti alumni ad id idonei reperia

rentur

Hac ergo ratione sundato Seminario , Lueas & alii Patres Collegii sancti Isidori ex solis illis quinquaginta scutis in mensem solvebant annuum censum domus quinquaginta septem scuta, &per sex annos continuos alebant in Seminario personas octo, hoc est Rectorem cum sex alumnis , & communi famulo, quibus non parum subsidii ex ipso Conventu ministrabatur: &Rectori singulis annis religiosa vestis, ut reliquis Fratribus ipsius Comuentus , non aliter quam si domi degeret, & pro ipso Conventu Iaboraret. Praeterea toto illo tempore Patres sancti Isidori sustentabant tres, quatuor, aut etiam quinque studiosos pauperes Ilibernos , quibus, absque ullis expensis Seminarii, cubicula in Vicinis domibus procurabant, & victum ex ipso Fratrum Conventu ministrabant. Omnes autem tam alumni Seminarii, quam alii se prope constituti, absque longioris viae labore, vel temporis

dispendio frequentabant scholas sancti Isidori, di ex praescripto

132쪽

Vita. CXIII

intererant quotidianis lectionibus, repetitionibus, ae disputati nibus Theologicis, & Philosophicis respective, sed omnes absque respectu, vel differentia, casuum conscientiae, & fidei eonir versiarum exercitiis juxta primaevum Institutum Collegii sancti

Isidori. Educabantur ex affectu amoris patriotarum, & zeli communis assiiste Patriae; atque exterorum commercio minus assueti retinebant eum acquis ta eruditione morum candorem, & inn

tam Patriae sinceri tem . In Ecclesiasticis ritibus, tum per domestica praecepta, tum per usum instruebantur, dum quisque sngulis diebus saero ministrare debebat, ac diebus festivis omnes simul assistere publieis offieiis Ecclesiae sancti Isidori, ubi etiam habebant Consessarium sibi assignatum, & Poenitentiae, ac Eucharistiae Saeramenta semel in hebdomada suscipiebant; atque ex consuetudine Fratrum, nunquam hae enus intermissa,

bis in anno per plures dies sacrum recessum , seu exercitia spiritualia inibant. His autem exercitationibus pietatis, & litterarum sic proficiebant, ut & Fundatori suo Cardinali Protectori honorem, &meritum, & Urbano Pontifici, reliquaeque Curiae Romanae satisfactionem dederint multis actibus publicis , seu Conclusionibus ex Theologia, & Philosophia in Templo sancti Isidori publi-Ce Pro Pugnatis . atque suae Sanetitati, ipsique Ludovisio Fundatori , aliisque Cardinalibus, & Praelatis magno concursu , &applausu dedicatis. Dabant etiam ingenii sui & eruditionis specimina variis compostionibus, per quas gratum suum animum versu, & prosa testati sunt erga Fundatorem:& aliis in Urbe Principibus placuere viris. Interea Cardinalis Bononiam prosectus, ex hac etiam vita migravit, condito testamento, in quo legavit Collegio praedium, quod ipse habuit ad arcem Gandulphi quin-deeim circiter mille passus ab Urbe distantem, ac praeterea redditus annuos mille scutorum, obligavitque haeredes ad hos perpetuo solvendos, ac insuper emendam domum, in qua esset stabilis habitatio Collegialium . quae Nicolaus Ludovisius Venula &Plumbini Princeps , uterinus frater & haeres Cardinalis . statim ab ejus morte executus est, empta in integrum eadem domo juxta Collegium sancti Isidori, in qua Cardinalis alumni eousque locationis titulo habitabant, data etiam eidem Collegio, seu ejus alumnis possessione praedii, & soluta suis temporibus pecunia juXta Voluntatem testatoris. His igitur animatus Lucas Collegium pro officio visitavit, ampliori supelle stili pro duodecim

incolis, & ipsorum alumnorum numero auxit, eaque pro dome

stica disciplina, & studiorum, ac pietatis prosectu ordinavit, per quae possent juvenes in Collegio commode, quiete, & laudabiliter Vivere, & vivebant ad magnam satisfactionem Principis , &Tom. I. p suam

133쪽

suam ipsorum. Propter quod opus magnae multorum congratula tiones , & applausus sectae sunt Lucae, praesertim per Praelatos Hiberniae, ex quibus Thomas Valesius Arehiepiscopus Casse-liensis inter alia scribit haec verba: Audire ex veHra Paternitate metiora morea non poteram , quam de fundatione Seminarii , o ejus

dispositisae in Collegis sancti IUriri. Spero fore sanctam aemulationem

later ipsum O aha no Hrorum Seminaria , qua cura Deietatis incum sunt. Per vulnera Dei curet V. P. ut crescat Habitiatur opus ,

o prosperum fecessum nobis promittit, quod si Atiatis μηm I

dori

Sed quoniam Cardinalis, aliquorum suasu, in suo testamento adjunxit clausulam, qua commisit, & tradidit fidei di curae Societatis Iesu hujus Collegii gubernationem, Patres Societatis Virtute hujus et usulae Collegium, eum omnibus ipsi per Cardinalem legatis, ad seipsos pertinere, sibique tradi debere post Cardinalis

obitum contenderunt. Lucas variis rationibus testamenti verba aliter interpretatus, eam adhibuit operam retinendi regimen

Collegii, quae ad majora juvenum commoda vel necessaria, vel utilis ipsi videbatur: & eum hae ratione se ipsum quoque liberasis et a macula negligentiae in negotio, in quo eatenus pro communi Patriae, di fidei bono absque glius temporalis emolumenti respe diu , sed cum certa notitia eoritinuae eurae & molestiae λα , & sui Conventus sancti Isidori tam gelose, essieaeiter, & fructuose laboravit , Collegium biennio post mortem Cardinalis cum erudita& morigerata juventute, cum omnibus possessionibus, & redditibus ad ipsum pertinentibus , suaque urbana domo, & rurali vil-Ia , absque ullis debitis, aut alio gravamine, reliquit Patribus Societatis, postquam ipsum per annos octo a prima provisione per Cardinalem facta pie procuravit, sedulo promovit, ac tam laudabiliter gubernavit. Ludovici vero Cardinalis benevolentiam erga Lucam, &gelum beneficiumque in Catholi eam & calamitosam gentem suae protectioni commissam , Lucas ipse publieo testimonio professiis est in epistola, per quam titulo gratitudinis delicavit Cardinali tertium volumen Commentariorum Angeli det Paz in Evangelium S. Lucae, quod ego pro illustriori rei notitia , di ampliori fide narratorum huc describendum duxi. Sic enim Cardinalem alloquitur et Alienum opus , o meum assectum in uno hoc volumine Dectrae amplitudinis exhiseo eonspectui et alienum opus , ut quod meum ηοη potest, Me a suo Auctore , tum docti mo , tum omnium votis apte rate o iste itate eommendato, eam sortiatur dignitatem , ut tanto Principi posset fieret. Meum mero adjuno assectum . quo Νη cacvm

velim perennem in me vigere perennis erga no Irates me Ira sene --

leatia, o amplissine sene cente memoriam . Neque iliam deleri per

134쪽

Vita . CXV

mittit, sed continuo auget perpetua beneficiorum series, O quotidiana

sui inmicem succedentia tuae pietatis incrementa, eo majora o pulchriora , quo ingentem extorrem, exulem , diuturna o erudeli persecutione

suppressam , a qua nihil possis tanta munificentia dignum reposei , gen rose pectore, ετ essus manu eonferuntur. Merces tua tibi ect, nam magnifiei principis virtus satis fructus , & lucri habet simpliciter apud se felici conscientiae testimonio gloriari; neque enim subje- sta est externae dispositionis arbitrio, sed in sua propriae puritatis majestate consistens, ab indignioribus praemia non requirit. illa possunt, ηon dico expectari , sed neque excogitari ad tot, tantaque in gentem Hibernicam per te collata seneficia ρ O felicem illum Hem , quo S. D. Urbano VIII eaelitus immissi cogitatis , te usi ctae nationis optimum praeficiendi Patronum , o bea cum designandi Protectorem llas ipse etenim a te suscepti patrocinii die mis eri resurrexisse spes no-Hra , o quae promtute erant Catholicorum mires, sensem Iucere disse . Pauperes nourater alii , peregrinos suscipis, ariis centes Hudiosos fomes, res noHras conflio dirigis ,sapientia perficis, o auctoritate eo firmas . Collegium hoe nonrum Patrui tui son. o. piae mem. PontifMax. Gregorii XU. auspiciis ineboarum , o in usum xoriratum sub

Sanctiss. D. Urbano VIII. ad fidem propagandam in Regnis Aruri

naribus translatum frequenter tua praesentia re reas, o perpetuis erimos se diis, mi βυεν istastis,im Hibernorum adolescentum Semirarium a te erectum , o necessario alimento liseraliter provisum. I monte excelso , di eminenti plantasti illud, & erumpet in gemmen , & faciet fructum , uti jam in suis teneris promittit initiis . G-pimus , o speramus magnis hujus domus inerementis , frequentisus alumnorum missionibus non inaniter tisi applicandum illud Prophet eum t AEdificabuntur per te deserta saeculorum , sundamenta generationis , & generationis suscitabis, & vocaberis aedificator ruinarum , convertens semitas , ut ambulari possit in eis. A pluribusaanis sanctuaria noma deserta sun/, o minimorum Dei generationes

defecerunt, qua dum tu reriauraveris , optimo jure noHrarum ruin rum aedificator nuncupaberis , o eoamertes errantes ad semitas merae

dei, ut fideler per eas possint ambulare . Felieitas hae noma afflictaeontigit Patriae , ut etiam peculiarem , o potentem obtineret in Italia Patronum , qualem a saeculis non habuit axtiquis , qui neglecta adole scentum ingenia ad litterarum Hudia sua senignitate exestaret , hs rasitate promerueret , er eontinuo patrocinio ad persctum usque persi ceret . Habuerunt alii suos Medices, Farnsos , menses , Caesarinor praessanter viros , o fato quodam xatos rei litteraria i Danda et re Hrum te regnum unum habet, qui noctrorum ingenia ad sarea Hudia animasus lucrandis inmtuta, benignitate tua exeitare orisper, o maxime velles. Ime tua in gentem msernieam sub eompendio relata

beneficia , pro quibus gratias agere possemus , referre non possum .

135쪽

AH ea in alias gentes eoliata si enarrare velim, neque possem, neque tibi placerem , qui ad exemplum Chrim Domini, iιs , quibus abundesbccurris o eri Lane seneseis , praecipis ut nemini dicant. Hunc vero gratitudinis asse stum continuavit Lucas usque ad mortem suam erga Nicolaum Principem , Ludovici Cardinalis germanum Fratrem, totamque domum Ludovisiam omni retiagioso obsequio, & reverenti professione beneficiorum, quae ex illa domo continuo percipiebat. Nam & Princeps ipse,& alter Nicolaus de Albergatis 'modernus Cardinalis Ludovistus , ipsius Principis, & Ludovici Cardinalis ex materno fratre con brinus ,

nullam dimittebant oceasionem , qua se et si non titulo , certe animo studioque, & veros ipsius Lucae, & Collegii S. Isidori, totiusque Nationis Hiberniae Patronos, & Protectores comprobare possent, Omnia , quae Lucae interessent, quasi propria negotia tractantes, di opportune subministrantes quaecunque illi necessaria esse cognoscerent: necdum desinunt Collegium, & nationem eodem affectu, & patrocinii promptitudine prosequi. Neque minus prompte Lucas ipsis quantum poterat inserviebat.

LXXV.

. ' Ulcis amor Patriae cunctis innaseitur, sed in Luea V addini rim Piovin. go non inditus natura solum , sed magis virtute nutritus fuit. Neque saluo affectu, vel ea ea suria in patriolas serebatur ,

sed ex animojudicioque, quibus poterat, benefaciebat, idque tam indifferenter, ut operam suam nulli unquam subtraxerit, quum vel justa necessitas , vel praetensionis honestas postularet; in illis praesertim persenis, quas vel generis nobilitate, vel propria virtute dignas cognoscebat. Ut nescierim, quis alius Hibernus extra Patriam in calamitatibus , quas Hiberni, maxime post Henriei VIII. Angliae Regis desectionem , propter Catholicam fidem hucusque patiuntur, plus profuerit omnium ordinum Hibernis seu domi afflictis, seu soris exulibus, quam iste pauper Minoritardi propterea non inepte quispiam dixerit talem quodammodo Hibernis suisse Lucam Igaddingum in reliqua Europa , qualis suit Hebraeis Iosephus in Agypto; etenim cum videret Deus Plibernos Haereticorum violentia cogendos esse, ut vel domesticis praejudiciis fidem Catholicam, & suas conscientias tuerentur, vel quae olim domi suae, doctrinae & pietatis munera aliarum gentium advenis, praesertim Anglis, cum vitae sustentandae necessariis rebus gratuito ministrabant, hoe tandem saeculo iniqua Psi .11. Vi persecutionum transirent de gente in gentem , & de regno suo ad populum alterum, eadem repetituri quae dederant, misit ante eos virum, cujus virtute, & fama apud Principes, & populos melius haberent. Etenim posteaquam Lucas auctoritatem in Urbe adeptus est , sic

136쪽

Vita . CXVII

se oninium Nationum hominibus in CurIa serviebat, ut ejus nomine, & amore per omnes diffuse , satis ad commendationem , seu Lateo , seu Ecclesiastieo Hiberno ubique foret, si P. Lucam novisset, si Romam veniens ipsum visurus esset, si recedens vidisset. Neque nobilibus viris, Praelatis , & aliis , Ecelesiasticis praesertim, qui Romae aliquando fuerunt, gratius erat cum Hisbernis advenis colloquium, quam de Lueamddingo, & Collegio S. Isidori. Quod ego inter eeteros magna mea admiratione per Italiam , Germaniam, & Belgium expertus sum, & ab aliis, qui Hispaniam , Galliamque peragrarunt, frequenter audivi. Et sane mihi constat Lucam ex impretarum operum sinceritate, & gram vitate , morumque integritatis fama eruditis quibusdam , Acath licis etiam ita reverendum seisse , ut ipsius seu lerus , seu audi eis laudibus delectarentur, & in Anglia, & Hibernia , se familiares , & beneficos exhiberent illis Religiosis, quos nossent prae aliis

Lucae conjunctos suisse , vel frequentius commercium litterarum cum ipso habuisse . Quantam autem aestimationem, &allectum aliarum gentium in Hibernos universm suis operibus traXerit Luz s, praeterquam quod res ipsa loquatur, plures apud me gra-Vium personarum litterae ex Hispania, Gallia, Germania, & Beugio , atque variis Italiae partibus missae declarant, & peculiaribus

sermulis tostantiar.

Et quanquam Hiberniea natio Sedis Apostolicae semper observantiu afuerit, sic tamen ab almae Uruis accessu, &omni commercio Curiae Romanae prohibita suit ab illo tempore , quo Angliae Reges illi dominari eoeperunt, ut crescentibus malis sub Henrico UuI. Rege, Catholicae fidei desertore, ejusque acath Ii eis Sueeetaribus capitale tandem , & laesae Majestatis Regiae crimen esset, & pro tali puniretur, atque etiam aliquoties punitum

sit, si quis ullam auctoritatem Romani Pontificis etiam spiritualem in Regis Angliae dominiis agnosceret, si Bullam, Breve, vel aliud Romanum Instrumentum, si piarum precum libellum, si Misiale , Breviarium , Cathechismum, Sanctorum vitas ulla Iin gua impressas, si globulos Marianos, sacra numismata, Agnum Dei, Christi Domini, vel Sanctorum imagines, aquam benedictam, aut aliud quidpiam hujusinodi Regiis dominiis inferret,

vel illis uteretur, quorum benedictiones, aut usus ullam Romani Ponti fieis mediatam, vel immediatam auctoritatem, Vel p testatem repraesentarent. Insuper si ulla persona, ex subditis Regis , ab ejus dominiis ad intramarinas partes discederet, eκceptis militibus, mercatoribus, & nautis, tine expressa licentia Regis

in scriptis obtenta, de subseripta syngraphis sex Consiliariorum , & Secretarii Regii; aut qui ante 4 iscessit, non reverteretur intra praefixum tempus , di praestaret juramentum abrenuntiationis

Omnis

137쪽

in i

omnis potestatis , etiam spiritualis Romani Ponti sieIs , & pletiae potestatis Regis etiam sceminae , vel pueri in temporalibus, aeque ac spiritualibus, tanquam unici in terris , & solius legitimi capitis Ecclesiae Anglicanae, ita ut non solum persona sic abiens , vel absens subjaceret poenis ; sed etiam parentes, & catholici consa

guinei illum mittentes , vel non revocantes, & quicunque alius per cambium, aut aliam quamcunque viam, aut modum pecunias , aut vitae necessaria illi ministrans , donec reverteretur. A que hinc factum est , ut in hae Urbe Roma omnium gentium d micilio , Hibernorum nobilium, vel nullus, vel rarus aliquis omnibus bonis exutus , & Patria eXul compareret; ut propterea gentis nomen in Urbe, ante Lucae adventum, vel oblivioni vulgo traderetur, vel aemulorum libellis , 8c calumniosis rumoribus ita traduceretur, ut ipsa constantia fidei, & calamitates, quae inde in gentem ab ipsis infliguntur , geminata injuria , vitio , & ΟΡ- Probrio Vertantur, unde potius laudem, & virtutis praemium ab aequis aestimatoribus expectare deberemuS .

Sed postquam Lueas fundavit Collegium S. Isidori, &in eo

quotannis solemniter celebraret sestum S. Patritii Hibernorum Apostoli: postquam Sanctum ipsum Romanis doticis inscribi Curavit, dum Fratrum bonus odor per Urbem diffiinderetur , di ipsorum multi ex Collegio per omnes Italiae Provincias emittexentur, qui doctrinae & pietatis opinionem ubique adepti sunt: postquam Lucas ipse gentis antiquam nobilitatem , fidem & patientiam , terrae qualitates & laudes in omni occasione praedicavit, & alia fecit, quae partim praediximus, & partim dicturi sumus , Hibernicae Nationis nomen non innotescere tantum, nec in

sola Urbe, sed per totam Italiam in honore, & amore haberi

coepit .

Viros nobiles, qui vel domesti eis gravaminibus a potentiori hospite constricti, vel aliarum gentium mores experiendi desiderio allecti in Hispaniam, Galliam, Germaniam, & Belgium mi litiae titulo transfretabant, & sub Caesare, Regibusque stipendias aciebant, per Summorum Pontificum, & Hispaniae praesertim Regis Ministros ipsi plerumque addictissimos, ubique juvabat, quorum plurium epistolas habeo. & prae aliis Joannis Onelli Tyroniae, & Hugonis Odonelli Tyreoneliae Comitum in Hispania, Belgioque degentiumr Eugenii item Onelli famosi illius in bello Hibernico Dueis , dum adhue in Belgio militaret, di postquam in Hiberniam rediit; aliorumque plurium Tribunorum,& praeci puorum ossicialium Hibernorum in Germania, & Gallia , in qui bus non caeremoniales gratias Lucae reddunt ob utilia, & oppor tuna ossicia erga seipsos, ipsorumque clientes per ipsum prompto eaehibita ; di gravia sua negotia ipsius fidei, & industriae commit

tunt a

138쪽

tunt, & commendant. Mercatores, & Nautas non semel ad bonorum restitutionem, & personarum libertatem consolatus est.

opera sua dc aliorum interposita apud Regum Ministros. dum in

Galliam navigantes a Cantabris, vel Dunkercanis, aut vicissim Hispaniam petentes a Gallia capiebantur, & aliquos etiam tam Saeculares, quam Religiosos Hibernos ex Numidarum, Turcarumque servitute missoqytro liberavit. Nee minor illi cura fuit, ut alimenta eX Urbe, ac bonorum operum promptuario, haberent

Religiosi viri Christi Consetares, qui in Londinensibus ergastulis

mortis expectationem, seu quotidianum panem eum aliis meritis etiam inedia condiebant . LXXVI.

SEd primum, praecipuumque Lueae pro Patria studium suit, Iu studia. pii,

ut Catholi ea Romana Fides firma, & inviolata in ea conser- ino per Flane7Varetur & cresceret: eujus ardenti zelo sancti Isidori Collegium landavit, ejusque gubernium in hune finem sollicite dirigebat,& Capranicenis tirocinium adjunxit , omnemque arripiebat occasionem in idipsum adjuvandi Hiberniae praecipue Minoritas, qui reliquis Regni Religiosis , absque invidia, majori labore, patientia, & constantia, Catholi ei populi religiosis obsequiis insudant, & eum Paulo Apostolo sciunt abundare, & penuriam pati. Si quod ipsorum jus Romae in aula Pontificia , in sacris Congregationibus , vel apud Cardinales Religionis, & Regni Proteetores,

vel Generales ordinis Praelatos tutandum erat, aut savor aliquis in Curia procurandus, sufficiebat rem Lucae per litteras indicare, qui his visis justa Patrum desideria prudenter, & sollicite complebat: cumque in optatis aliquid vel tempori, Vel rebus minus exinpedire nosset, ut erat prudens , & providus , id in alia tempora, vel alias occasiones disserebat, respondens interea candide quod

esset, & quid pro rerum statu eκpediret, aut factu opus esset; i terim dum ipse rei opportunius peragendae invigilaret gravi quoque suci eo lio suadesat. In Romanis Comitiis Ordinis seu per se, seu eum aliis Collegii Patribus Ministrorum , ac Custodum

Provinciae vices utilius , quam ipsi praesentes facerent. Asque ipsorum per maria terrasque , poenosis & periculosis itineribus , di magnis expensis , gerebat, cavebatquε ne quidquam aliorum studio , vel eone edendo, vel constituendo Provinciae juribus d Togaretur , vel ullum fieret praejudicium, quod etiam Angliae Patribus, dum suas ipsorum viees diu commiserunt aeque fideliter

aliquando praestitit. Collegium sancti Antonii Paduani, quod magno Hiberniae . Scotiae, Insularumque alaeentium bono jam ab anno Christi Moci κ. in Universitate Lovaniensi per Philippi III. Hispaniarum Regis favorem, pro Hibernis Franciscanis erectum suit, Lucas apud

139쪽

apud Regis Ministros, & Belgicarum Provinciarum Superiores , per suas & aliorum litteras continuo juvabat, aliisque favoribus prosequutus est: atque ipso primo anno Romani sui incolatus operam interposuit, & suam& Superiorum Generalium , ut Hiberni Fratres domicilium aliquod maritimum in Belgio haberent, unde commodius in Angliae, Hiberniae, de Scottae Regna transfretarent, & inde appulsi susciperentur: extinctam vero serme jam tum in Seotia & Hebridibus insulis Catholicam fidem, resta xandi provinciam Hibernis Fratribus ex eodem Lovaniensi Col- Iegio missis, gentisque linguae, & moribus assuetis committi c xavit. Eamdemque missionem pluribus annis in Sacra Congregatione Propagandae Fidei fideliter, & fructuose sustinuit , sed ejusmodi seu ius vere magnos exponendi alius erit proprius lo

cus.

Fundationem Collegii Immaeulatae Conceptionis ad sanctum Ambrosium, quod in Civitate Pragensi Ferdinandi II. Imperatoris zelo & auetoritate, pro Franciscanis itidem Hibernis erigebatur , adverso plurium studio , & sortissimis eontradictionibus implicatam , Pragae imprimis apud Eminentissimum Principem Ernestum Adalbertum Cardinalem ab Harrach, Ioci Archi

piscopum, & Petrum Igaddingum Societatis Iesu, & Ferdinan-

deae Pragensis Academiae Caneeliarium . Hibernum . ipsius Lucae patruelem; ac deinde Viennae cum P. Gulielmo Lamormaino ex

eadem Societate, Ferdinando Caesari a saeris Conses onibus t cum Ferdinando III. Romanorum Rege, & Maria Regina, cum Apostolicae Sessis Nuncio , & Hispaniarum Regis Legato, cum ipsius Ordinis in iis Provinciis Commissario Generali Antonio a Galbiato, per suas, & aliorum in Urbe Eelosas, Se efficaces commendationes , precesque sustentavit, concurrente Bohemiae Procerumae praecipue Eminentissimi Archiepiscopi Cardinalis ab I arrach& Jeroslat Boraitae a Martineet Proregis, singulari erga nostros pietate & benevolentia. Collegium deinde firmiter fundatum

iisdem favoribus, multisque modis continuo promovebat Lucas, nec aliud malum exinde sensit, quam ubi aliqui ejus Rectores Lucae directionem, & petita quamvis consilia negleXerunt. Ipse porro Hibernos Fratres, qui extra Provinciam studio-Tum causa mittebantur, nec in Collegiis nostris locum inveniebant , aliarum Provinciarum Superioribus ita commendabat, ut ipsius intuitu in omni ordinis Provineia studiis applicarentur, &bene haberent: se vero juniores praesertim, & quos ipse nondum Videbat, commendare consuevit, quod eorum cura haberetur, quousque se bene gererent, ut hac ratione tum fidem suam liberaret, tum ipss juvenibus protectionem ipsius amittendi pavor incumberet, quo fierent cautiores. Cunctos autem seu in Colle

140쪽

CXXI

giis , seu extra salutaribus monitis instruebat, & singulari laetitia excipiebat bonum testimonium, quod Provinciarum Patres, vel alia gravis persona de ipsis adserebat, eaque opportunis favoribus remunerabat; cum ex adverso justas quaerelas personarum neglectu puniebat, quoadusque percipiebat non habituali assectu, vel malitia, sed vel data causa , vel deceptione peccatum fuisse. L VII.

Non exibat Roma Legatus Regius, vel Pontificius, aut

Apostolicus Nuncius ad Provincias, in quibus degebant cuiati Cleto inἰ- Religiosi, vel Saeculares Hiberni, cui isti per Lucam comme dati non essent. Considerabat enim vir optimus quantas aerumnaS,

solius Catholicae fidei & eonscientiae causa, singulari constantia tolerarent Hiberni,di ipsis ex animo compassus procurabat ubique quidquid poterat levaminis, aut solatii: idque non suis Fratribus Franciscanis tantummodo, sed aliorum etiam ordinum Religi ss, & Secularis Cleri, Laicique ordinis personis; maxime si frugi homines, & vitio carentes esse cognosceret. Eodem enim compassionis assectu , & zelo fidei & caritatis erga omnes sere

batur .

Eque prompte & effieaeiter serviebat Hiberniae Praesuliabus , ac Ecclesiis ruis, & Catholico populo in Patria intentis, ut

aIiquando duabus noctibus in eadem domo consistere non auderent, ne a persequentium satellitibus comprehenderenture atque

in primis Metropolitanis Hugoni Rellio Ultoniorum Archiepiscopo Armachano, Regni Primati, Thomae Valesio apud Μ monios Archi piscopo Casieliensi , Thomae Flemento Lageniorum A rchiepiscopo Dubliniensi, & Malachiae Quellio Tuamensi Archiepiscopo in Conacia, quorum singuli pluribus litteris, &aliis instrumentis magnam suam de Lucae prudentia, industria, fide, & integritate opinionem testantur; & aliqui simul eum sus.1raganeis Episcopis gravia sua. Ar Feci sariam negoria illi committunt , omnem suam auehoritatem vicesque in Urbe larga pol state contribuunt, qua ille tam bene utebatur, ut cum obstaculum

ab aliis ipsius diligentiae poneretur , propter quod ille cogitavit se subtranere laboribus , quos alioquin nonnisi gratis & amore Dei & patriae subibat, id intelligens Archiepiscopus Tuamensis , communi epistola subscripta omniumSustraganeorum syngraphis his ipsis verbis ad eum scribunt: Ita de noHra Repustica senem rita eR U. P. ut ei neminem in noctris negotiis Ad iters sedulo ad noIIra mota coneludendis praeferre debeamus , s nobis , quod absit, ingratitudinis notam inurere non velimus. ds seeus de C. P. qui se qua ni Zer relator , aut detractor, qua sua sunt quaerens, o non fue Pesiti Christi , in aliquo Emiaeati morum Cardinalium amptissimo eo sisse, aut alibi retuleris, volumus per praeseates notum fieri , hoe s Tom. I. q nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION