Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

etione ut singulas seistiones , singulos numeros, Omnes rationes

etiam verba Igaddingi aliquando redarguat di apices , adeo minute, ut moneat scribendum potius saltem quam saltim ; sed Lucas tam parvo libello 1uum Apologeticum defendit, quam fuit prior liber, & id quidem ideo solummodo, ne tacendo consentire videretur, tanta modestia, ut quod in epistola sua ad Herreram promittit, constanter observet: idest, miti blandoque sermone cum Antagonista agat, sibique illatas propulset injurias, quasi non

acceperit, ut reserat tantummodo quas alter intulit, & modeste ostendat, quam parum nocuerit ejus magistro MarqueZ, nisi ipsa responsio censeatur offensio. Nec tamen id satis visum est Magistro Herrerae, quin hanc Lucae defensionem novo clypeo, eoque iterum aculeato repellere conaretur. Aliam enim edidit responsionem quam prioris paci

sicae clypeum appellavit, volumen illa quidem minus , sed Lucae defensione quadruplo majus . Et quoniam Iriddingus Vere Veri tatem & pacem desiderans,defensionem suam dedicavit Joanni Baptistae Cardinali Paleotto , eumdemque aequum judicem appella Vit, tamquam qui Augustinianorum fremitarum ordinem ex ossicio protegit, & Francise anos ex affectu foveat ac defendat ἔita etiam Herrera ob easdem causas clypeum suum eidem Cardinali commisit. Et quamquam Lucas ante visum librum, ne se nova replica sine causa implicaret, ex Hispania monitus fuerit his ipsis verbis , gravis & doctissimi viri alterius Religionis, quae malui in sua Hispanica proprietate relinquere, quam interpre

latione mea ullam suspicionem altercationis praebere: sic enim

ille Salmantica r Siendo a qui Prior deI comvento de S. Auumn eIP. Fr. Thomas de Herrera , me embio para que mitis eI 6bro que sataeontra H P. R. Parecto me de tanto destino , que no necessita de que R. satisfaga a ei. Nihilominus tamen ita aestimavit Lucas tum causam ipsam veritatis , tum studia amicissimi sui Herrerae , ut noluerit ipsius clypeum absque exercitatione negleetum jacere , quin potius acceptum ex Hispania librum, totum & attente perlegit : & ultimam causae decisionem paraturus, in charta sibi notavit puncta , quae vel ad rem suam confirmanda , vel adversus alterum resutanda videbantur . Sed operis progressium interrupit prius gravissima illa procuratio negotiorum Hiberniae & aliorum . quae prae manibus habuit voluminum absolutio ; eum interea nunciatum esset Herreram vitae mortalis cursum absolvisse. Quo nuncio perculsus Lucas amare flevit; & cum quo vivente, religioso, erudito , & amicissimo viro, in litteraria palaestra libenter

limo ei ludebat, mortui manes non amplius agitare decrevit. Uterque

profecto amplissima doctrina, aeutissimo ingenio, & egregio stilo inter se pro veritate certabant; & ut Herreta sancti Augustini

72쪽

sententiis resertissimus est, ita ipse Hieronymianae doctrinae δε ingenii partes Lucae detulit: ipse susior & sensibilior , Lueas concisus , nervosus, & patiens . LIbet nunc ea, quae de Lucae Caddingi oceu pationibus &negotiorum varietate ditaimus , post exposita litterarum studia, ipsius primum testimonio , ac deinde rebus ipsis explicare. Itaque cum adeo placerent eruditis primus & secundus Annalium Tomus, aliique ab ipso prius editi libri, ut reliquos impatienter, & ad ipsius ruborem expeterent, ille in praefatione Tomi tertii omnibus hac ratione satisfactum voluit: Ita amm ex- eitatique sunt plurimi Ecclesiactitae hictorii Hudios ad recondita , quein lucem produximus monumenta, atque adeo avide maeni hujus Sodal rii lateram desiderant HIZoriam, ut ante unum absolutum Tomum, alterum importune satis evomunt, neque ealamum , et es tantillo tempore suspendere permittant. Tot sunt tamen negotiorum divertienia , o molesia noctre occupatiuncule, ut pro voto eunctis satisfacere non possimus. Illud solerter curamus, ut tempus nullum tisatur inutiliter, neque dies ulla fine linea: nee gratis panem mandueamus , sed in labore, o fatigatione , ad modum aedificantium muros Perusalem , manu una opus prosequimur, altera gladium tenemus; aliquando scriptis, aliquando evternis occupationisus indulgenter. Quae cum tunc ita essent, certe

semper deinceps ad ipsam usque Vaddingi mortem crescebant illi negotia, dc ipse in aliis etiam libris, ut erat utrimque semper hinc mulaeo, inde foro compressus , non una vice testatus est. Etenima quo primum Hispanicae Marianae Legationis negotia in Urbe tractare coepit, ea deinceps invaluit auctoritate , atque prudentiae,& in rebus agendis industriae , & prosperitatis opinione, ut nemo qui haec sciret, non cuperet ipsius consilium, opemque in rebus dissi ei lioribus adhibere. ATque in primis quod ad ordinem Minorum pertinet, nullum ejus grave, Vel dissicile negotium, toto reliquo tempore Lucae, Romae gestum est, cujus ille magnam ponderis partem , aut saepe totum non sustinuisset. Etenim, praeter alia, saepetentarunt Superiores , ut Ordinis negotia in Curia Romana ex ossicio procuraret; nam in primis anno millesimo sexcentesimo trigesimo, curante Alphonso a Prato, qui tune ordinis in Curia Procurator, in Hispaniam redire cupiebat, Bernardinus a Senis Minister Generalis Lucam instituit illi laeeesserem pate tibus litteris datis Toleti die xiv. Julii. Sed nee Lueas tunc officium suscepit, nec Alphonias abivit, donec anno MDCxxxii I. diei κ. Februarii, quae fuit seria quarta cinerum , abeunte Alphon so

ad ordinis Comitia Toleti habenda, eodem die sue eessit illi Lucas

ad XLIII.

Pro ratio ne sotiorum Oid

73쪽

LIU Lucae I adiungi

ad id denuo compulsus novis 'litteris patentibus Antonii Henriaque2 Vieatii Generalis Ordinis datis Matriti die xx. praecedentis Novembris. Deinde die xx. Februarii, quae suit Dominica secunda Quadragesimae, orationem ad Pontificem, & Cardinales in sacello pro more habuit. Interea vero cetera illius officii molesta munera ad omnium satisfactionem obibat; cum eodem anno G neralis Ordinis Minister in Comitiis Toletanis electus esset Joa

nes a Campanea, cujus ante mentionem secimus, nec prius officium exercere coepit, quam Lucam enixe rogasset, per litteras

primum Toleto, & alias deinde Matrito datas undecima die Junii , ut Romanae Curiae Procuratoris ossietum non desereret, sed prosequeretur; hortaturque, ut hac vice reliquas occupationes, &studia projiceret in hoc necessarium Religionis obsequium, promittitque, & S. Franciscum, & se etiam suo tempore repensurum Lucae labores. Quod sane feeit dum vixit, tanto affectu in Lucam ipsum , & Collegium S. Isidori, ut conatus fuerit etiam in eo mori , si non e sacrorum Canonum praescripto Puteolos, quorum erat Episcopus , ad residentiam ire oportuerit, atque hinc discedens cum lacrymis deploravit, se non potuisse cum Hugone Cavello, Benigno Genuense, Luea ' addingo, & Antonio Hiqupeo constatribus , & caris amicis quintum sepulturae locum sortiri. Lucas autem Generalis Ministri hortatibus obsecutus Pro curatoris ossicium exercuit usque ad diem vigesimam octavam

Aprilis millesimi sexeentesimi trigesimi quarti, quo diem possessionem inivit se. Didaeus a Cea Hispanus in Capitulo generali constitutus Curiae Commissarius: & Lucas laetus ex Araccelitano Coenobio, & Curiae molestii, ad quietem sancti Isidori & museum

tam diu desideratissimum reversus est, nulli bi tamen forensi negotio vacare permissias. Iterum autem anno MD xcv. in Comitiis

generalibus Toletanis Minister Generalis die tertia Iunii eleistus est Ioannes a Neapoli, notae prudentiae & auctoritatis vir, scriptis die inde undecima litteris , ac aliis inde multis , tam publica Religionis , quam privata negotia sua ' addingo commisit, & serio commendavit, cum potestate Vic Commissarii ordinis in Curia Romana. Sed Lucas scripto responso seipsum ab hoc publico munere eXcusavit, quod gravia tunc negotia Catholi eorum regni Hiberniae apud sanctam Sedem Apostoli eam peragenda ipsi incumberent ; facturum tamen se, ut Patribus Vieariis familiae Cisi montanae, quos Minister generalis tunc ex Hispania destinavit, &praesentibus Curiae ossietalibus nulla ex ipso deesset opportuna assistentia, & ut Sanctissimus Dominus, & Eminentissimi Cardinales de Ordinis statu integre informarentur , neque quidquδm gravioris momenti innovari permitterent, usque ad ipsius Generalis adventum in Urbem. Quod & seeit Lueas singulari savore

74쪽

Vita. LV

Innoeentii X. Pontificis & serti dissuasione quorumdam Cardinalium, qui bona intentione, sed mala quorumdam insermatione in aliqua, Religioni minime congruentia, tunc palam propendebant. Verum id officium Commissarii Curiae, quod Lucas tunc

acceptare non poterat, anno tamen inde tertio id est Mnc κιvitia.

subire coactus est. Nam cum idem Generalis Minister tune in Hispaniam rediret ad intermedia, quae vocant, ordinis Comitia in civitate Victoriae sutura, ac difficilia quaedam ordinis negotia Romae tractanda res arent, quae non alterius , quam Lucae fidei,&industriae credenda existimavit, voluit omnino ut Antonio a Ribera Curiae Commissario, qui tunc pariter ad Comitia Proiaeisci debebat, in officio succederet, idque decrevit patentibus litteris eo anno datis Romae die xiii. Aprilis , quarum virtute Lucas officium exercere coepit die ejusdem mensis xxi i. di magno Ordinis bono continuavit usque ad xxv. Martii anni sequentis MDcxi ix. quo die cubicula Aracoelitana & Ordinis Registra tradidit Francisco Suarez, in illa Congregatione Victorina constituto Curiae Commissario. INter cetera vero hujus officii munia , quae Lucas interim obi-Vit , unum est, quo Galliarum atque utriusque Germaniae, &adjacentium Provinciarum Nationes perpetuo pignore sibi devi xit . Cum enim Procurator & Commissarius, actores negotiorum ordinis in Curia Romana , ex Italis & Hispanis tantum assumi consueverint, atque ideo his Nationibus sat bene pro hac parte provisum esset, neeessarium fuit, ut.aliae quoque Nationes ali quos Romae haberent in ipsorum negotiis intime versatos, qui Ultramontanae familiae Procuratorem , seu Commissarium Generalem in Curia, ipsosque Sedis Apostolicae, & sacrarum Congregationum Ministros de rebus Provinciarum recte instruerent, &opportunam negotiorum expeditionem sollicitarent. Quapropter ad instantiam Nationum in Capitulo Generali Toletano anno

Mnc xiis. decretum fuit, ut ad faciliorem expeditionem negotiorum , quae eκ parte Provinciarum tractanda occurrerent in Curia Romana, Minister Generalis provideret, ut Galli unum, &altera Natio utriusque Germaniae, & adjacentium Provinciarum alium Patrem ex ipsis Nationibus Romae habeant, qui ibi sit ejusmodi negotiorum sollicitator; atque institutis deinde Patribus ad id munus assignata essent cubicula in ipso dormitorio Co Ventus Aracaelitani. Accidit deinde ut mensibus aliquot priusquam Lucas officium hae vice susceperit, ea cubicula Superioribus Romanae Provinetae viderentur pro Italiae Provinciarum ad- Venis excipiendis necessaria; adeoque Minister Generalis Adrianum Huberti, tunc pro utriusque Germaniae, di annexarum Hi

XLV.

Ceturaniae Galilaeque , nati num Flattivus

75쪽

berniae , Angliae, Scoti. e, & Daniae, Provinciarum Natione sollieitatorem cubiculis excludi, socioque privari seeit: &prorsus eo se tendere palam, saepiusque monstravit, ut id officii genus

tamquam superfluum extingueret omnino,&Adrianum dato ma dato ad propria remitteret.

Augusta res visa est, in qua cum alii litem, alii longanimit tem Adriano suaderent, & a Mense Octobris ad Mensem Decembris absque solatio sustineret, Lucas nondum tunc in officio constitutus sonsilium jam iterum ab Adriano rogatus, persuasit ne vel causam ad externa tribunalia traheret, vel Patri Generali tum adversa valetudine, cum negotiorum pressura adhuc indisposito in portune molestus esset; denique sileret omnino, & rem sibi peragendam relinqueret, & siluit ipse usque ad occasionem. Ea vero fuit qua amplius innotescit industria Lucae pro Ordinis utilitate ;nam cum ipse Generalis , & Cardinalis Juilinianus ordinis Com- protector in aliquibus minus convenirent, neque expediret Generali tunc in Hispaniam abituro, Cardinalem Romae sibi ossensum , relinquere, optimum judicavit, ut Lucam adhiberet ipsius co ciliandi mediatorem. Quod eum praestitisset Lucas, & ipse Generalem ad Comprotectorem duceret & comitaretur , dum plura

ordinis negotia liberius eum Cardinale conferrent, & inter Ce tera Generalis palam indicaret, se velIe sollicitatorum nation lium officium plane tollere , velletque Cardinali suadere id omnino superfluum esse, tunc Lucas, occasione per frontem arrepta, officii necessitatem pluribus monstravit; neque pro Capituli generalis auctoritate esse, ut quod matura consideratione decrevit, non absque graviori causa solveretur, neque rem adeo sacilem esse , cum ipsa Capituli decreta Summi Pontifieis auctoritate approbata essent, ac tot annorum pacifico exercitio sollicitationis confirmata , neque amplissimae nationi Romae de re patronos, qui Generalis propositum in re tam necessaria longe difficillimum redderent. Qua Lucae oratione factum est, ut quanquam de cubiculis nihil tunc decerneretur, abrogandi tamen officii cogitatus evanuerit. Regebat interea Lucas Adriani consilia, & eohibuit nonnulla, quibus tunc rerum irritaretur potius, quam obtineretur animus Generalis , donec ipse cubicuIorum quoque causam opportune momoveret, atque interim, accedentibus etiam liti

xis Commissarii Generalis, & patrum Nationis, effectum est, quod Minister Generalis scripto mandato jusserit, ut per ipsum Lucam& Hieronymum Celentanum, ipsius Ministri in Italia Viearium Generalem assignaretur Adriano locus in Palatio Curiae, in quo sumptibus ipsius nationis aedificaret duo cubieula pro Agente &socio, quae perpetua Lucae assistentia & auctoritate, & laudanda sollicitudine, & patientia boni Adriani sat eommoda brevi con

76쪽

structa suerunt, &ita stabilitum officium magno bono Nationis , di solatio Patrum Agentium, quos ex tunc graves quidem &exemplares mittit Commissarius generalis Nationis. Tunc vero quando Lucas simul cum Vicario generali, ut idoneum loeum pro his cubiculis aedificandis assignaret, superi xa Palatii loca lustraret, reperit Religiosos Gallicanae Nationis tali Hospitio suscipi, quale miserrimi quique nollent inhabitare.

Quapropter eorum sorti paterne compassus , obtento mandato Ministri generalis, ut expensis ipsius Nationis locus ipss adaptaretur , cum expensae nullae prae manibus haberentur , Lucas, ne res per dilationem forsitan evanesceret, egit cum devotis viris ipsius Nationis, praesertim Innocentio Richard , causarum in V he actore, ut mutuo darent pecunias aedificio necessarias , dato sponsore, quod ipse Lucas curaret integram summam per Galliae Provincias refundi. Eaque ratione in optimo loco Palatii commodum diversorium illis eonstruxit, octo cubiculis distinctum , eaque omni necessaria supellectili instrui curavit, cum vicino habitaculo pro Agente Nationis & ejus socio; ita ut tam ipsi Agentes utriusque Nationis, quam alii ex longo, ac taedioso itinere advenientes haberent, ubi eommode quiescere,&refocillari possent, & super utriusque Hospitii portam exteriorem lapidi marmoreo insculpi curavit, ipsa cubicula pro Nationum usu , propriis ipsorum sumptibus eo anno taeocxLviii. constructa suisse. ΡRaeter haec autem, & alia , quae Lucas noster ex onere publici muneris Ordini praestabat, & alia ejus negotia jam tum ab initio Romani ipsus incolatus distrahi solitum fuisse, ex ipsius verbis ad Benignum Genuensem praeclarum totius ordinis Re

ctorem, in primi Tomi Annalium dedicatione fidenter scriptis eonjicere licet: Adrians jugiter operi urgens praesentia, lambas versis , durus semper , Vascas s Me dixerim, diurni p/ns exissens exactor; adeo ut piaculum putares si interdum ad alia , es Sodalirio utilia, disertissem: sepe vero , O ego humanum aliquid passus eum am

eis conquerebar orannice meeum agi, quod seriis dictractus, o admeessaria quaeque a te ipse tractus , frequenter in literis super alliga rem manipulum, nee respirare permiseris ante opus assolutum. Neque vero reliqui deinceps Ordinis Prslati, Benigni successores,aliqua Hodestuerunt, Lucam ad necessaria quaeque negotia, & Sodalitio utilia utiliter trahere, dum ipsi quandoque etiam, qui alias au Etoritate &aestimatione praelucere viderentur, non intra cortinam in aulis admissi, tristes & angustiati domum redirent; cum interea Lucas per secretiorem viam ad Principes, & Ministros introductus, negotia seliciter agebat, & ad Superiores nihil minus cogitantes , vel peracta, vel parata ad Araeceli Coenobium defe- Tom. I. h rebat.

XLVI.

77쪽

Lucae Uaddingi

XLVII.

Quam promptes Iracilice , di prudemur nego a iactabat .

LVIII rebat. Neque soli Generales Ministri, vel alii ordinis osse tales.

qui Romae ipsi praesentes erant, vel in Vicinis Italiae Provinciis, .addingi operam rogabant, sed ex Hispania, Gallia. Britannia, Belgio, Germania, ex omnibus ordinis Provinciis, atque adeo ultimis utriusque Indiae tractibus totius Ultramontanae Familiae, di peeuliarum Nationum Commissarii Generales, & Provinetarum Ministri sua illi commendabant negotia, di in multis domi quoque disponendis consilium, opemque petebant.

N Eque ille cuiquam denegabat obsequium : si per litteras agebatur, prompte respondebat, & quidquid in re fieri poterat, id sedulo & fideliter operabatur: si per Religiosos Fratres ad expeditionem sollicitandam destinatos,hos Patribus Curiae Procuratoribus commendatos savorabiliter suscipi, & bene habere , atque apud Superiores Ordinis, quam cito & seliciter sieri poterat, expediri curabat. Si in sacris Curiae Tribunalibus rem agi oportebat, dirigebat Fratrum actiones, ne vel Sedis Apostolieae Ministris molesti essent, vel adversae parti graves aut imprudenter injurii. Et cum opus erat, juvabat ipse apud Iudices, causae merita sine ambagibus exponendo, atque ordinis leges , &consuetudines, quas apprime callebat, indicando; praeter multa alia id genus negotia , & prolixas scripturas , de quibus ipsi Eminentissimi Cardinales , & Curiae Ministri Lucae sensum,j udiciumque seorsim expetebant. Nonnulla etiam ejus decisioni, & arbitrio ex integro committebant Superiores, in quibus ita conciliabat partes causae, quod ipsius rationibus & suavissimis monitis acqui scens ipsa pars victa nullum praejudicium sibi factum fateretur. Abhorrebat Lucas Fratrum litigia, praesertim si quae ab ipsis Superioribus componi possent, sed ad extera Tribunalia trahuntur, cum ordinis inquietudine, & saecularium admiratione; &ipse nonnumquam commotos animos componebat secreto, ne in

publicum causae prodirent. Lites enim viro religioso quantumvis j uste se defendenti, minus ad honorem cedere dicebat, si non coaete in primis,deinde summa prudentia,& moderatione tracte tur . In quem sensum aliquoties reserebat aenigma, quod ipsi , &Consodalibus tirocinii proposuit olim ipsorum Praesectus et Quae rerum esset, cujus media pars melior sit, ac persectior quam tota & post varia juvenculorum responsa Magister ipse Novitiorum solvit, eam rem interpretando justitiam, cujus virtus in medio consistit, & quo in exactore diminutior est, eo melior & pers etior, quia summum jus , summa injuria; adeoque dimittendum semper aliquid, ne nimio rigore justitiae caritatem violasse videamur . Quam regulam secutus ipse Uaddingus inter multas, quas habuit occasiones, nullam umquam indixit litem, sed cum ab aliis

78쪽

Vita. LIX

impetebatur, non offendere adversarium, sed rem suam defendere 1 atagebat, & vel plana ratione ex aequo , & bono disserentiam componi, Vel mutua concordia convenire malebat, quam juris apicibus concertare; imo vero, si quadantenus gravari oportebat , id ipsum sustinebat libentius , quam protrahebat litem. Luculentum sane pacificae suae mentis, dc prudentiae argumentum, ut ex pluribus unum proferam edidit, quando nostriRR. PP. Capueeini suum Conventum Romanum Immaculatae Conceptionis juxta nostrum hune sandu Isidori aedificarunt. A

cidit enim, ut ex errore eorum, qui praeerant operi, murum

suum, sic ultra metas, per laudi venditorem postas, duxisset, ut bonam partem nostrae plateae, seu areae publicae intra suum murum concluserint, & muro ipso sere mediam partem frontis Ecel sae nostrae libero prospectu prohibuerint, idque ducto angulo muri, tam prope portam templi, ut erecta deinde porticu non restabat spatium aedificandae scalae per quam ad ipsum templum honeste, & pro populi commoditate scanderetur. Indoluit Lucas praejudicium , & quamquam tunc reclamaverit, Ec posuerit alia qua honesta media recuperandi jura sui Conventus, propter alia

tamen motiva deinde prudenter tacuit per annos xx V., longantia miter expectans magis commodam opportunitatem, donec d mum provocatus per aliam litem a Patribus ipsi intentatam propter postem portae ad ipsorum murum appositam, tunc repetiit

pristinum jus plateae a porrecto Summo Pontifici supplici libello,

non quo praeteritae molestiae vindictam , aut rem ad justitiae rigorem decerni postulavit , sed quo humiliter , & modeste rogavit, ut sera Sanctitas melut ordinare quod videatur notasiti damnum suum eualium Fratrum Collegii sancti VIdori, o fraterne eomponatur eo

tromersa inter duo Caenobia ejusdem professionis; dum Rebei saariti Uidori se exhibeant ad omnem juctam satisfactionem pro parvo tuos tu

Patribus Capuccinis alioquin minime necessario. Hinc vero post informatum ab utraque parte Eminentissimum Cardinalem Bernardinum Spada , ad quem Pontifex Lucae libellum remisit, cum Superiores PP. Capuccinorum partes suas ad rem ex integro transigendam commississent Marco Antonio Carpinetulo, ipsorum ordinis in Curia Romana Procuratori, & Commisiario generalit atque is a Luca sciare cuperet , quid in re praetenderent Fratres sancti Isidori, Lucas illi per haec verba , etsi Romano idiomate respondit. Quandoquidem Admodum RR. PP. Minister & Definitores hujus Provinciae Romanae Patrum Capueeinorum ,& Patres Co ventus Romani sanctissimae Conceptionis ejusdem ordinis remiserint V. P. A. R. accommodationem disserentiarum, quae inter

ipsos, & istos Conventus sancti Isidori Fratrum Resematorum Tom. I. h a sancti Dipitiam by Cooste

79쪽

sancti Francisci ipsorum conterminos vertuntur: &cum juxta

Me V. P. A R significet se velle scire, quales sint praetentiones dictorum Patrum sancti Isidori, ipsi reverenter, & eum omni aD sectu fraternae concordiae, & religiosae correspondentiae hic exponunt; quod desiderent, & suppliciter orent, ut auferatur ille reis fultus muri Patrum Capuccinorum, qui in faciem templi sancti Isidori erectus est. & quod murus dividens fundum utriusque Conventus ducatur per lineam rectam deorsum usque ad finem plateae ex adverso anguli domus Domini Advocati Ronconii , quemadmodum Patres sancti Isidori semper praetenderunt posita suisse signa terminorum, quando suit ipsis vendita ipserum paYssitus a Domino Duce Joanne Antonio Ursino: & quod Patres Ca- puceini desistant a lite intentata contra Patres sancti Isidori, pro pter appodium unius columnae portae ad ipsorum murum. Et

dicti Patres sancti Isidori se obligant ad supplicandum Excelle tissimo Domino Principi Ludovisio, & ponere apud ipsum Husemodi mediatores, quod sperent se assecuturos pro Patribus Ca puccinis illam viam, quae ducit ad Caneellos Viridarii Principis , & medium dividit hortum ipsorum Capuccinorum: quo conces se , & non prius, praetendunt & sperant Patres sanisti Isidori supradictos favores a Patribus Capueeinis. Se etiam obligant dicti Patres sancti Isidori quod ex eleemosynis a se procurandis solvantur sumptus , tum in destruendo veteri muro, tum in construendo novo, impendendi, & quod opus fiat ex bona materia, atque tam cito, ut Patres Capuccini non sint inde passuri incommodum Vel detrimentum. Et pro majori facilitate & firmitate hujus fraternae eoncordiae, & ut non obstet Breve, quod a sel. mem. Papa Urbano VIII. habent Patres Capuccini, desiderant Patres saniti Isidori quod purificentur, seu compleantur duae conditiones in eo contentae , videlicet, ut obtineatur licentia & consensus Excellentissimae Domus, & familiae Barberinae, &quod supradicti avi dum RR. PP. Minister ac Definitores, & Patres Conventus supradicti Capuccinorum in scriptis approbent hanc conventionem,& eam faciant quatenus opus fuerit ratificari in proximo Capitulo

Provinciae.

Ita Vaddingus omnis litis usque ad necessitatem inimicus, jure suo tot annis praetenso destitutus , nova lite ob rem nihili lacessitus , adeo pacifice, adeo humiliter, & reverenter eXponit gravamen, tot offert conditiones , tot in se suscipit obligationes, ut rem suam absque seri strepitu recuperet, atque veteris emptio nis titulo debitam. 8c nune alterius majoris, & adversariis appri me necessarii landi commutatione, & mutorum insuper expensis secundo emptam, nihilominus ut concedatur suppliciter orat, dcconcessionem talem savorem appellat: qua animi, & verborum

80쪽

Vita .. LXI

inollitie fregit iram, de mansuetus tandem haereditavit terram rham euneta in eum sensum, quem proposuit stabilita, & publieo instrumento stipulata sunt, & ipsius virtute facto completa. Non enim alteri tam sacile donaret Nicolaus Princeps Ludovisius apertam Viam, per quam in suum viridarium commodissime vel vehi, vel ambulare pro libitu posset; sed Lueae nihil sciebat negare, cujus merita per longam didicit experientiam, eorum praesertim , quae in Collegii sancti Isidori, di Hibernieae nationis emolumentum cederent; sic enim sonat ipsum conventionis i strumentum e quod Excellentissimus Dominus Princeps enixe rogatus pro parte Patrum sancti Isidori ab Eminentissimo Domi-- Cardinali Spada, aliisque personis pro dicta situs concessione, libenter annuit, tam ob devotionem, quam ipse, ejusque Excellentissima Domus semper professa fuit erga dictum Conventum sancti Isidori& nationem Hibernicam , . cujus Protector fuit ipsius germanus frater Eminentissimus Dominus Ludovicus Cardinalis Ludovisus sel. mem. Et sane Princeps ipse nullam hactenus omisit occasionem, per quam ejusmodi protectionem: erga

gentem nostram exercere posset, ut nec modernus etiam Nicolaus

Cardinalis Ludovisius, quanquam non titulo , sed gratia tamen& savoribus Protector QHac denique ratione & moderatione atque longanimitate Vaddingi perpetua pax & fraterna caritas, quae alterius cujus piam elata mente, & nimio ardore, aut contentionis studio turba Tentuo, inter utriusque Coenobii Religiosos, utrinque Dei gratia honos, conservatae & amplius firmatae fuerunt, etiam religioso epulo, in quo voluit Lucas , ut praecipui aliquot ex Patribus C puecinis in resectorio.sancti Isidori, communi mensa , & concordi voluntate & caritate nobiscum hac occasione vescerentur; quam fraternam caritatem & pacem, ut optamus exanimo, ita omnino speramus nullo unquam tempore, nullaque occasione violatas iri. Sed illud in Luca nostro valde notavimus , quod per tot annorum lustra, quibus domo quotidie exiens di intrans, trabem illam in oculos impactam cernebat, nihil tamen remiserit sui erga Constatres Capuccinos, ipsorum praesertim Superiores& praecipuos Patres,religiosae correspondentiae, & confidentiae familiaris , aut immoderati, vel sui ipsius impotentis animi signum edere aliquando visus fuerit. Habeo ipsius, atque alterius cujus, piam in ea re mutuas schedas . quarum servore, & ipse aliquando accendi poterat, sed per quam sedate, & modestissime respondebat In tractandis demum quibusvis ordinis negotiis, id laudis Romae tulit, ut quanquam ea pietate in matrem Religionem, Prudentique zelo & amore, quo Fratrum honesta desideria pro

SEARCH

MENU NAVIGATION