Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1731년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Μinorum. 337

II II. ANNO as. ANNO a. RUM ANNO r.

signum pro salutanda vespertino tempore Virgine gloriosa, audiatur. Hujus sacrae Domus Ecclesia a Rimo D. Leonardo Medices Episcopo Foroliviensi xxiii. Octobris anno Domini Moκκ. consecrata suit: licet consecrationis dies ob populi frequentiam, Dominica prima mensis Majicujusque anni celebretur : quo etiam die aecedentes maxima indulgentia sibi a stimmo Pontifice Eugenio IV. dum casu isthae Ferrariam versus iter saceret , concessa gaudent. Est praeterea lite locus, licet modicus, atque silvestris, celebratione tertii Capituli Generalis Cismontanae Familiae Observantis, quae anno Domini MCDκLix. contigit, factaque suit expensis praefati Cosmae Medices, omnino illustris . In qua quidem illudeontigit: Cum enim ob Uicarii Generalis deponendi infirmitatem ultra quindecim dies Capitulum protenderetur , missis duobus Patribus, rogavit praelatum Dominum reliquus Coetus , ne molem serret, si per ca stella, proximioresque pagos sibi in posterum necessaria quaereret. Cui pius Costias respondit, ut bono animo esset, nihilque euraret, quan

doquidem illi, etsi ad plurimos dies protraherentur hujusimodi Comitia , nihil penitus defuturum esset: quod etiam saeto comprobavit. Quo quidem in Capitulo, cui etiam B. Pater Albertus de Sartiano intersuit, B. Pater Ioannes de Capistrano in Generalem Vicarium electus est. Quie-seunt tandem in hoc ipso loco plurimi Patres , quorum nomina ob eorum integerrimam vitam , candidissimosque mores in libro vitae stripta esse pie credimus. Inter eos vero praestantiores fuere Uenerabilis Pater Ioannes a Perusio, hujus Provinciae, dum adhuc Provinciae S. Francisci adjuneta esset, Uicarius aliquando Provincialis: & Pater Benediistus de Ga voraccio Theologus consummatus , qui & pinnitentiae persectioris agendae ergo ab Instituto Divi Patris Augustini ordinis Eremitarum , cui aliquando mancipatus suit, ad hoc Seraphieum convolavit: & Pater Meus , sive Bartholomaeus a Florentia sacerdos , vir utique purissimus atque simplicissimus , cui etiam aviculae ad nutum parebant, & ignis,

quo semel cauterigandus erat, non secus atque Beatissimo Patri Franci seo contigit, innatum sbi temperans calorem lenissime ulcus adustulavit, serpentemque morbum, ne ultra progrederetur, cohibuit.

XLIV. Ab hoe nemore dilapsius vir Dei per vicina, dc obvia praedicabat oppida , donee pervenit Assisi uni ad sinem mensis Octobris, & in

Portiunculae requievit paulisper , curam tamen sedulam gerens fili rum , quos continuis ieetionibus instruebat, & salutaribus eonsiliis homtabatur ad excelsas virtutes . PIura autem ex iis , quae suadebat, adnotarunt cii Auctores antiquae Legendae, dicentes: Admonebat selicite Fratres, ut sanctum Evangelium 3c Regulam, quam promiserant, observarent firmiter ; 8c maxime, ut circa divina ossicia,&Ecclesiasticas ordinationes essent reverentes 8c devoti, audientes devotb Missam, &Corpus Domini devotissime adorantes. Ut Sacerdotes qui sanctissima tra stant,& ministrant Sacramenta, ubique locorum summo haberent in honore, caput prosunde coram eis inclinarent, manus oscularentur , scs fieri posset, etiam equorum, quibus insiderent, pedes,propter revere tiam potestatis ipserunt. Ne quempiam hominum temere judicarent, nec

despicerent illos, qui delicat ε vivunt, aut mollibus vestiuntur, quia idem, inquit, noster & illorum Deus, potens illos ad se vocare, & v catos iustifieare; alieni servi judieari non debent; dominosuo Jant aut cadunt . Imb habendos addebat pro dominis & statribus ; pro dominis , inquantum sua dant, &necessaria praebent bonis ad saetendam poeniten- Tom. I. S tiam:

Mariam. e. s.

tribui velit.

352쪽

ausa eis.

Marianis est

Teia ire permῖ titur ad virtuta exercitiam .

trem tentem .

sinetia . eis.

13 8 Annales

tiam : pro fratribus quatenus ejusdem Faetoris sunt creaturae. Extra donaum procedentes in publicum, monebat, ut erga omnes modestos, pacificos , R morigeratos se exhiberent, talisque esset illorum conversatio, ut quicumque audirent, vel viderent eos, glorificarent Patrem Coele stem . Pacem etiam omnibus jubebat an nunciari, tamen ita ore Offerendam , ut etiam retineretur in corde, neque ullus ad rixam aut discordiam, sed potius ad benignitatem, S mansuetudinem provocaretur: ad hoc enim , subdidit, vocati sumus, ut vulneratis medeamur , constactos alligemus, & errantes revocemus in viam. Multi enim modo videntur membra Diaboli qui postea erunt Christi Diseipuli.

XLV. Haec, & cetera dicebat, ut observavit Bernardus a Bessa , per verba affectuosissima & suavia, omnes dulciter fovens , infirmis compatiens, iuniores in virtute consblidans, seniores honorans, Sacerdotes de quocumque desectu admonens in occulto, in omnibus se gerens non ut severus judex , sed ut pius pater. Nobiles , & reverentia dignos , d bita tractabat honorificentia: pie cuique, quod suum erat, impendens; considerabat prudenter in omnibus eorum gradum & dignitatem . Tentatis, & amictis ex corde compatiebatur , & omni subveniebat pietatis auxilio. Ex his primis Discipulis accessit ad eum, qui suppliciter roga ret , ut pro se intercederet, ne vinceretur a gravi, quam patiebatur, carnis molestia. Cui protinus vir plus: Ne propterea diffidas , fili, nec animo concidas, quasi ceteris pejor evaseris, quia tentaris a D. aemone , sed magis propter hoc te Dei servum debes reputare. Nullus in via Dei persectus evasit, qui per tribulationes, & tentationes non pertransierit.

Et qui gloriatur se nullam sustinuisse , sciat non immissam fuisse propter suam infirmitatem praevisani a Domino, quia sidelis es Dominus, qui non patitur nos tentari supra illud quodpossumus: R proinde vix objiciuntur

certamina sortia , nisi ubi fuerit virtus persecta. Similiter alius spiritualem, carnali duriorem , passus tentationem, cum diu vexaretur, procidit ad Patris sui pedes, & rem omnem expandere tentans , non potuit lacrymis, & frequentibus singultibus praepeditus. Elevans autem bonus pastor infirmam oviculam, & inter brachia tenens, coelitus penetrans quod intus latebat, tenera voce dixit ad Fratrem: Fili mi , ne timeas , hoc erit tibi in gratiae augmentum, & deinde alta, R imperiosa voce i quit ad Daemones: Praeeipio vobis, maligni Daemones, ne amplius hunc

meum stat rem impugnetis . Quibus dictis, statim stater liber evasit ,&Daemon confusius recessit, per quod sancti viri in filium pietas , & in Daemones potestas apparuit.

XLVI. Speciali, & praecipua cura eis eommendabat sanctam paupertatem , habitacula paupercula , eremitoria simplicia , sepibus humilibus circumdata , ea praecipue, quae procul ab hominum commercio aedificabantur: in urbibus enim, & prope oppida aliter faciendum , murisque e ingenda majora aedificia, suadere hominum malitiam, & seatrum multitudinem, populorum obsequio necessariam , ipse satebatur. Execrandas addebat multiplices , 8c molles vestes, pannumque hi sipidum . Nasperiorem hujus Sodalitii proposito, & poenitentiae praedicandae esse necessarium; si quis tamen molliore indigebat tunica interiori, concedebat; in exteriori tamen semper relucere voluit sanctam humilitatem, S paupertatem. Sanctam orationem , iugem Passionis Dominicae meditationem , pacem, & mutuam caritatem ab omnibus desiderandam, Nacquirendam proponebat, & vitia vel desectus procul abigendos instan

353쪽

Minorum. 139

Iala. ANNO M. ANNO a. RUM ANNO .

tissime admonebat. Quotidianam inquisitionem iaciebat domesticae disciplinae, nihil lubrieum dominari permittens, nihil impune relinquens , si quid minus recth deprehenderet a fratribus perpetratum . Nihil tamen inter puniendum, aut seria animadversione in delinquentes turbabatur, nihil erat in eo commotionis aut irae, non audiebatur vox ejussoris , sed placidus , & mitis in latitudine cordis omnia peragebat: Apostolica in eo vigebat aut toritas, quae reverentiam, dc magnum conciliabat respectum , Sc affectuosissima, paternaque erga filios dileetio, quae studiosos reddebat omnes mandatorum executores , ita ut non solun quam promptissime imperio , vel consilio obtemperarent Legislatoris , verum quod 3c velle aliquantulum eum suspicabantur, quam celerrime

. adimplerent.

XLVII. Mirum sanh in modum profecerunt sub tanto Magistro hi primi Discipuli, praeclaras assecuti virtutes , quas tres ex iisdem in ea, quam scripserunt, Legenda, & Bernardus a Bessa, Bonaventurae socius ita de--μμῖον. scripserunt. Praeter eam, quam dixi, obedientiam , arctissimam coluerunt 'paupertatem , profundam humilitatem , columbinam simplicitatem , &1ingularem cordis puritatem. Summa inter illos caritas, Scisaterna dilectio, unus spirituς, & una fides in eis, una voluntas , laudabilis morum stata; ri hes

concordia , conformitas mentium, & pietas actionum . inando venie- seu, bis In annobant ad Congregationes Capitulares quas hoc anno statuit sanctus Pater bis quotannis seri circa sestum Pentecostes , & S. Michaelis Archam Marisa. 1.io.

geli apud S. Mariam de Angelis ) devitabant vanas sabulas, & quaestiones inutiles, colloquebantur invicem de vitis sanctorum, de observantia, & persecta intellisentia suae Regulae, & rebus divinis. Revertentes ad proprias sedes, vel ad praedicandum missi tamquam peregrini , 5 ad venae discurrebant, nihil portantes in via praeter libros, quibus selverent

preces horarias. Ut nomine, sic & re vere Minores apparebant, omnibus subditi propter Deum , nihil magnum, nihil sublime de semetipsis

cogitantes. Bini incedebant, ut frater juvaretur a fratre , 8crevera ha- Eeclara. p.

bebant emolumentum societatis suae , nam unusquisque ut socii subveniret, vel necessitati, vel periculo semet impendere , & superimpendere satagebat. Aecidit semel, ut vel saluus, aut scurra in praetereuntem fratrem lapides projieeret, quos ut in se reciperet, & socium ab injuria defenderet, comes se interposuit , ut clypeum, malens sibi noceri, quanta fratri. XLVIII. Reverebantur se invicem ex humilitate, & caritate quasi' alternos dominos, & qui inter eos officio , vel gratia praecellebat, erat seur minister. Si vel facto . vel verbo a malo ingenio praeventi, vel leuiter se offendebant, deposita animi passione , prosternentes se ad offensi pedes, non inde poterant avelli, donec pedibus os conculcaretur, &plena tribueretur remissio . Gratus invicem occursus , & gravis separ tio , nisi ad sanctae obedientiae praeceptum ab invicem divelli oporteret, propter quam cara, & amabilia contemnebant. Omni postposita contradictione , & mora, illuc ibant quo mittebantur, non discutientes praece pium, nec rationem exigentes mandati . Poscebant humiliter, ne mitterentur ad patrias, vel in eas provincias, in quibus aliquando habebantur honori , aut amori, per quod implebatur in illis illud Propheticum :Lxtraneu inursu ratribus mes , Oeregrinussiari matris meae. Laeti, Ppass. s. 6c bilares semper incedebant, tribulationes pro lucro habentes ; semper pro persecutoribus exorabant, quorum multos ad Deum convertebanti Tom. I. S a obvios

354쪽

1 o Annales

Obvios vel in plateis aut soris convenientes sanctis , & aedificationis adoriebantur verbis, excitabantque, ut Creatorem ac Dominum diligerent. Os& sapientiam dabat Dominus, ut opportune , & emeaciter sermocinarentur, ut plurimos ubique a mundi pelago ad salutis litus extraherent . Vere tunc visus separationis gladius in terram mitti, quando si parabatur filius 1 patre, nurus a socru, gener a socero, & cognati a consanguineis. XLIX. Ad Saeerdotes, & animarum pastores libentius diverte- haut , quam ad saeculares : his autem deficientibus , interrogabant, qui erant amni oris notae in populo , sub quorum tecto colligi possent: nees ne delectu, aut bonae notae fama ad quoscumque deflectebant. Ex eleemosynis , quas colligebant, cum aliis pauperibus dividebant, nihil ulli. negantes quod sibi superesset. Terrena omnia generosh contemnebant, vix admittentes necessaria naturae. Sola tunica intus & soris resarcita , moralibus, & rudi pro eingulo lane contenti, nisi tum in componendo habitum tempus absumebant, sed despectum, & neglectum portabant.

Ab Hospitio repulsi in eryptis , vel sub porticibus dormiebant, & summo mane praemissa devota , & longa oratione in Ecclesiis, exibant ad opus

aliquod honestum , ut labores manuum suariam manducarent ,& de fructu operum suorum reficerentur. Ita persectam induerunt patientiam,

ut sepius injuriis , opprobriis, malo verbo , & duro verbere affecti, nec patrocinium quaererent, nec de illatis malis quererentur, neque in ore ipsorum aliud , quam gratiarum actio, & vox laudis re naret. Freque ter judicium ,& examen sit bibant conscientiae, exacte discutientes vel quid egerint, vel in quo defecerint, nihil relinquentes impune . Tanta maceratione carnis vitiorum incentiva reprimere satagebant, ut in glaciem , aut in nivem semet nudos immergere, vel inter spinas evolvere non dubitarent. Summo studio superbiam procul sugabant, de se humiliter, de aliis , maxime de Sacerdotibus , sublime sentientes. Unum ex his Sacerdos quidam in judicando temerarius, vocavit hypocritam; simplex , & sincerus frater Sacerdotem mentiri non posse pie secum expendens , se deflere coepit ut hypocritam , & moestus cogitabat , quomodo obtestam sibi hypocrisini repelleret. Interrogatus a Sancto Patre, cur

adeo moereret rem narravit, nee potuit a fletu cohiberi, donec prudenter Sacerdotis verbum vir pius interpretaretur , & salvo tanto Sacerdotum honore , aliquando in hujusmodi leviusculis rebus, ut bomisenes decipi posse , doceret. L. Linguam silentii perpetui fraeno cohibebant, nihil nisi neces. 'sarium proserentes, nec scurrile , aut ociosum verbum nominabatur inter eos. Sensus omnes externos mortificatos , & pene mortuos habebant .

Per animae senestras , oculos&aures multum advehi mali probe cognoscentes, clausas habebant, ne per ille incaute mortem intrare contingeret. Simplex eis aspectus, incessus modestus; oculos in terram defixos , mentes in coelum erectas habebant. Mundum, &quae nauudi sunt pro nihilo ducentes, sed ut stercora arbitrantes , exules, & mundo cru ei fixos se reputabant, ut cives ascriberentur in coelis. Per viam crucis, Scsemitas justitiae incedentes, observationis Evangelicae offendicula cuncta removebant expediti ad eurrendam viam mandatorum Domini, tran

bant per oppida , dc urbes bene faetendo, spargentes semina virtutum . omnes Uificantes ad vitam religiosissimis exemplis, &simplici, bsque lenocinio composita, doctrina. LI. Duo

355쪽

LI. Duo ex his sub vesperam pervenerunt ad quoddam castrum, praedonum receptaculum, & malefactorum sortalitium, cujus Dux, & d eis.

minus, ortu clarus, moribus obscurus, homicidiis, &praedis assuetus , Convereunt duo

cum circumvieinis populis dissidebat. Ad ianuam paupereuli fratres detenti, ne introirent, rogarunt per internuncium Ducem, ut placeret se sub tecto illa noete recipere . A Deo motus jussit eos ad se introduci, introduistos eurialiter juxta nobilium urbanitatem recepit, & secum recumbere secit in mensa. Circumsedere, & ceteri sui genii homines , qui velut gloriantes quod malefecerint, ea solum reserebant, & tractabant inter epulas, quae illo die patrarant vel homicidia, vel maleficia, & quas

eripuerant praedas vicinis. Notarunt, Sc doluerunt fratres malam mal rum sermocinationem , arreptaque hinc occasione unus ex eis , capta e

miter hospitis licentia, post coenam, propositis enicaci, sed simplici a loquio , gaudio Paradisi, & poenis Inferni; detestabilem hominum vitam

adeo ob oculos posuit, & in meliorem mutandam esse multa ratione, &imminentis divini supplicii minis probavit, ut tacti omnes dolore cordis intrinsecus ad praedicatoris pedes coneiderint, & errati veniam profusis Iacrymis a Deo humiliter exposcerint. Prae ceteris Herus mutatus Te pente in virum alterum, salutari consessionis remedio expiare voluit peccata. Cui cum satisfactoria opera, lustrandorum sacrorum liminum , sublevandorum pauperum, restituendae rei alienae injunxisset Sacerdos, dixit se haec peracturum, interim tamen dum omnia complerentur, timere se justam sumendam de suis peceatis vindictam. Bono, inquit Presbyter, esto animo , ego pro te fidejubebo, & Dominus dabit tibi spatium poenitendi. Induit ad haec verba peecator fiduciam, bonam concepit spem veniae , & de suo fidejutare opinionem; tamen explorare V luit quid ageret in e ubiculo, an velut communis rs hominum decum

beret , an tota sterteret nocte, an vero juxta conceptam de eo opini nem ultra communem hominum vitam, peculiare aliquod in eo comporiret speciem virtutis. Curavit ad hune finem appendi in habitaculo lampadem, cujus beneficio explorare valeret Fratrum actiones. Accubuerunt prima noctis vigilia, sed vigilavit semper Sacerdos , curam agens ejus pro quo se vadem obtulerat. Ut putavit domesticos omnes dormire, electo prosiliens , genuflexus seruenti coepit oratione veniam petere sui hospitis mecatorum . Precibus addidit lacrymas, & planctum , donee in ipsa oratione elevatus est procul a terra, ubi tamquam bonus sequester inter hominem & Deum , medius inter coelum & terram , adeo vehementer plorabat, ut nullus visus sit damnum aliquod , vel carissim Tum obitum cognatorum tam acerbe deflevisse, sevi hic unus pro remittendis hujus hominis peccatis ejulabat. Ita perstitit longo tempore immobilis , donec circumfusus luce de coelo meruit exaudiri. Observavit omnia haee latenter hospes cum lacrymis, & facto mane domui suae disposisit, retentisque fratribus per aliquot dies, aliena restituit, propria divisit in pauperes, & semet illis adseripsit comitem, donatus postea habitu ab ips-et Institutore Assisit. Ceteri etiam socii iniquitatum ad domini exemplum derelictis depraedationibus, quibus antea inhiabant,comniissorum piaculorum egerunt sub variis Institutis poenitentiam. LII. Simplices, & illitterati Fratres, qui praedieandi donum a Deo non acceperant, aliis serviebant humiliter, lepro rumque visitabant '' Xenodoehia, quibus quantumvis humilia , & vilia exhibebant pietatis ομficia. Ita se velle docebat Sanctus Pater verbo & exemplo, nam eos se

356쪽

cum ducens, primus lectos verabat, plagas curabat, saniem radebat, ulcera lavabat ,& lingua quandoque lingebat. Recipiendos ad Ordinem admonebat in hujusmodi ministeriis eos oportere exerceri, quos quandoque in eisdein volebat experiri. Delicatulos, & qui abhorrebant haemunia, rejiciebat, humiliter autem, & earitative exercentes libenter amplectebatur , quibus, ut majorem adderet animum , & gratiores redderet leprosos, Fratres Christianos eos vocabat. Prae ceteris claruit in

hoc ministerio Iacobus Simplex e Comitatu Perusii, qui ob eonti mi,

circa leprosos curam, vocabatur OEconomus Medicus leprostrum. I . ilii ιeam. Huic commendavit Sanctus Pater, ut refert B. Leo, qui praesens hareomnia vidit, ex leprosis unum , in quo a planta pedis usque ad verticem

capitis non erat sanitas, undequaque ulceratum. Solicita erga miserum

eura , & quotidiana beneficientia restituit Ianguido vires, quem tamen adhuc ulceribus horridum, ex Hier omio velut familiarem socium deduxit usque ad aedem Portiunculae . obvium habuit Sanctum Patrem , cui indisere tum visum hoc saetum Iacobi, proindeque corripuit, dicens: Non deberes, frater, ita facile educere fratres Christianos, nec enim te decet, neque illos. Licet cupierim, ut illis in hospitio servires, nollem forasrt ε- extraheres, non enim omnibus gratus illorum aspectus . His dictis , eon-

- ' sideravit, miserum Ieprosium se suffudisse rubore , & affecisse dolore propter reprehensum suum benefactorem, quare procidens ad pedes ejus , veniam petiit, & ut animum adderet verecundanti, poenitentiamque sipse dicti subirea, praehabita licentia Petri Catanei aediculae Uicarii, praesoribus manducavit in eadem patina cum leprosis, quem post amplexum&deosculatum, hilarem dimisit. et . LIII. Aliud mirabilius narrat Hugolinus de leprose infirmitatis a debes .a impatiente, ut inservientes sibi Fratres multis assiceret injuriis , pugnis factum. aliquando peteret D calcibus, & contra ipsum Creatorem plurimas effunderet blasphemias. Rem retulerunt pii viri sancto Patri, compatiensque tantae miseriae , languido se obtulit in obsequium . Quo impatienter dicente: quid tu mihi plus ceteris tuis soci is poteris praestare Deus mei oblitus est a tot mensibus, quibus crueior hae diuturna , & intolerabili . . te. infirmitate; desperavi, nequaquam ultra iam vivam, neque tu , neque alius quispiam tanto meo malo praebere poterit lenimen.Cognovit sinistus vir hominem malo spiritu agitatum, qui per infirmitatem eorporis infirmiorem reddidit mentem ,ut de Dei misericordia desperaret, & tamquam in crudelem ,& immisericordem impias effutiret blasphemias. Retraxit ergo se paulisper in abditum Ioeum , intenseque pro misero oratione iacta, rediens ad eundem rogavit, ut patienter serret Deum sua delicta castigantem, & ne meriti causam verteret in pereatum . Quem dulcibus , sic placidis verbis emolleseentem interrogavit sanctus Pater, quod potiussbi praestare vellet obsequium . Residiondit nihil sibi gratius sore totius corporis lotione , ita enim, inquit, computrui, & foeteo inter haec putrida stramenta, ut in sterquilinio mihi videar jacere, neque meipsum valeam ob horridum susserre scetorem. Cui statini vir sanctus seeit cale- seri cum herbis aromatariis aquam, quam desii per insundente uno exsbeiis, ipso sacris sivis manibus a capite lavante deorsum , ita ulcera I

vit exterius, ut Deus animam abstergeret interius, 3c corpus, quocum que perveniebat manus, vegetum reviseret ,& sinum. Una lotione corpus sanabat, &animam curabat coelestis medicus, & decurrente per δε- Pulas aqua , coepit per oculos emuere languentis, Dei misericordiam,&sancti

357쪽

Minorum

IIII. ANNO Is. ANNO a. RUM ANNO

sancti viri virtutem in se recognostentis. Integrae mox sanitati restitutus , coram omnibus clamavit plenam deprecans peccatorum remissionem, suam confitens in Deum ingratitudinem, qui benigne eorripientem, &citra multitudinem iniquitatis paterne plectentem quotidiano murmure,& blasphema offenderit querimonia. Poenituit eum vere per multos dies transacti reatus , quem multo fletu , & varia in suum corpus animadve

sone plene meruit dimitti . Post aliquot menses decedens ex hae vita, apparuit S. Francisico oranti, gratiasique egit, quod illius meritis , 8c boneficio post leve purgatorium , gloriosas transierit ad patriam . LIV. Dilabente hoc anno vir sanetus in tertianam incidit febrim , quae post evast quartana, quem ut rescivit morbo laborasse D. Guido ciavitatis Antistes, uti erat vir pius, 3c in Dei servum valde propensiis, instanter, & importunh cum eo egit, ut in sua domo decumberet. Jacentem hic conveniebant Fratres in rebus necessariis , eoque deserebant juvenes Sodalitio adscribendos, quorum a sociis Italiae regiones lustrantibus missorum aliquando triginta, aliquando quadraginta simul habita donabat. Inter quos aecessit nobilis ex Luca civitate adolescens, plorans, Scinstantissimhpetens, ut cum eoeteris initiaretur. Quem intuitus vir saninus dixit: omiser, quid adeo ploras, & oculis velis indicare, quod tibi eordi non est Z quam facile divelleris ab hoc tuo levi proposito. Nec magna intercessit mora, quando accesserunt ex parentibus duo cum equis, &servis ad Epistopi palatium juvenem revocaturi, &si oporteret , vi reportaturi, quibus absque plurima renitentia assensius adolescens, juxta sancti viri praedictionem, reversus est in domum paternam, facillime abigens tepidum illud monachatus desiderium. LV. In hac infirmitate eum rigorem abstinentiae pro remperanda s

nitate modicum relaxaret, viribus eorporis steumque resumptis, verus sui contemptor , adpros e carnis animatur Nprobrium: Non es, inquit, conveniens ut populus abstinentem me credat, or ego δ eontrario carnaliter resciar in occulto. Surrexit propterea sanctae humilitatis spiritu insamm Ius, ct In platea Geticatis Assi. populo con Vocato , solemniter eum Fratribus multis , quos secum adduxerat, mavorem introivit Messam; sun que ad culum ligno, nudum eum femoralibus solis, in oculis omnio se trahi praecepit a Fratre Petro Cataneo suo Uicario, ut ex Legenda antiqua notavit Marianus, usque ad lapidem, in quo malefactores puniend consueverant collocari. Super quem conscendens, licu guartanarius esset debilis, aerebi frigoris tempore, cum multo vigore animi straedicaris; -- Hentibusque eunctis, asseruisse non tamquam spiritariem honorandam fore: quinimo tamquam carnalem oeglutonem, ab omnibus contemnendum. Igitur qui consenerant, tam ingenti viso spectaculo admirati junt '. O quia si us asperitatem jam noverant, de tune compuncti, humilunem hujusmodi inaeis admirabilem , quam imitabilem proclamabant. De/t autem id metri videatur portentum fuisse, insur Prophetalis vaticinii , quam exem- Ium , tamen velis documentum extitit humilitatis perfectae, quo Chrisi senator infruitur, transito e laudis'cconium debere contemnere, tume tis quoque jactantia comprimere fasum, or fraudulentae sinulationis mendacium confutare.

LVI. Multa quidem in hune modum saepius iaciebat, ut exterius tamquam vas perditum fieret, & sanctificationis spiritum interius possideret. Ut se ceteris despicabilem redderet, non parcebat rubori, quin coram omnibus proprios manifestaret desectus. Si a peste superbig, & vans t gloriae,ctus . Praee nos adole Remis in iustam te potε .

Ramim humilLtatis exemplum

4. II a L I. Ad RI deiectis.

nem proprios re

serebat desectus.

358쪽

Eloriae, aut alio quoci inaque vitio impetebatur, statim illud coram praesentibus, sive Fratribus, sive Saecularibus propalabat. Unde accidit quod cum per plateas incedentem magna sequeretur hominum turba ; &pauperculae vi auae ab se aliquid petenti palliolum, quo tegebatur, offerret ; statim reversus ad sequaces coram omnibus consessus est, qualiter ad bonum, & publicum opus vane gloriatus est. Maximam proinde curam adhibuit nihil admittere in occulto , quod coram omnibus non liceret in publieo; neque aliud facere in secreto, quam quod sublime , &sanctum de eo concipiebant homines , ne turpis fictio deciperet animam illius. Proinde nobis, inquiunt socii, Auctores Legendae antiquae, semel dixit :Taliter solo sisere in Eremis, or aliis locis absconditis, ae si viderer ab omnibus: si enim magna de me concipiunt homines, nee vivo, quam putant, vitam, turpis essem hasocrua. Volenti ergo Vicario suo convalescentis de hae infirmitate debilem stomachum vulpina pelle, ad habitum assuenda, fovere; respondit: Si vis, ut Interiri mentum illud admittam , ejusdem virensurae aliam pelliculam consue stant exteriori, ut omnibus constet,

quae intus latet, mollitier. Alia hujus generis exempla tu proprios annos

LVII. Hoc anno Fratres, qui missi sunt ad partes Lombardiae , Mediolanum appulerunt, Sc tantam peperunt tibi lanistis praedicationibus , R religiosis exemplis opinionem, ut eis Henricus Satiatas Archiepiseopus Mediolanentis aedes dederit S. Uie oris ad Theatrum , deinde ad S. Mariam Farcorinam, demum communi consensu Civitatis eis concessus sit hortus Philippi Dei servi, in quo sanctos Gervasium , Protasium, Naborem, Felicem, & alios Christi Martyres sepelivit. Hoe in loco

Conventum exaedificarunt, cui postea Alexander IU. anno MCCLV. annexuit Ecclesiam sanctoruni Martyrum Naboris, & Felicis , illud supplicante Sigismundo Episcopo Novariensi, dc Petro Terdonenti, cum quibus, ut ita peterent, egerunt stater Bartholomaeus Provincialis Minister, frater Conradus Custos Mediolanensis , frater Henricus Vercellensis Mediolani Guardianus , frater Rugerius Mediolanensis Lector Conventus , arctissima enim erat habitatio Fratrum, ad cujus amplitudinem opus habebant templo praedicto, quo obtento, & veteri diruto , aedes dilatarunt. Postea multum excrevit Coenobium , auctoritate , 3c redditibus, estque eaput Custodiae Mediolani Patrum Conventualium s quibus Paulus III. applicavit Priora tum domini Galeatii de Cluiliano, Clerici Mediolanenus redditus annualis centum , & sexaginta Ducatorum auri de Camera. Conventus est egregius , Religione, & litteris insignis , in eo 4loruerunt Frater Leo Arebi episcopus Mediolanensis, B. Petrus de Arcagnano Inquisitor ab Haereti eis proscriptis erudeliter occisus: B. Ant nius a Rosiate a Saracenis ob Christiani nominis consessionem interfectus: Fr. Antonius de Rusconibus Generalis quondam Minister : Fr. Franciscus a Creppa Provincialis Mediolani, qui interfuit Concilio Pisano. Plura Satanorum corpora, R insignes Reliquias recognitas, & approba tas per S. Carolum Borromaeum, quae in hae aede asservantur ,& quarum solemnissima facta est translatio anno M Lxκ i. die xii. Septembris, qui scire voluerit, conssilat Paulum Morigiam in suo Sanctuario Mediol nensi c. ., qui δέ alia praeclara hujus domus refert en comia. LVIII. Pia & sancta horum Fratrum eonversatio movit adolescentem quendam nobilem , divitem , R doctum , ut eorum assectaret Sodalit

tem . Responderunt rem disseilem intentasse , incipiendumque a sui a

359쪽

Minorum. 14s

IIII. ANNO IF. ANNO a. RUM ANNO s.

negatione , & temporalium abdicatione. Cuncta , quae praesicribebant, levia judicavit ex vehementia caelestis vocationis, Sc per plures dies institit in habitu petendo, tandemque ad Fratrum consilium omnes suas facultates vendidit, quarum potiorem partem distribuit in pauperes, partem alteram reservavit itineri, quod peragendum dixerunt Fratres versus Assisium , ubi degebat sui Instituti Reetor, penes quem dumtaxat erat potestas ad Ordinem recipiendi. Ille familiares quosdam, & Parentes convocavit, ut comitarentur in via , & magnam duxit secum turbam Satellitum. Secutus est etiam rogatu Nobilium cognatorum ex fratribus unus , ut prosperum saceret desiderium ejus , qui postquam ad sanctum Patrem accessit, eumque ad ostiolum Coenobii deduxit, ut nobiles Uiros salutaret & exciperet; statim ut vidit tantum fastum ,& pomposum comitatum, interrogavit: Qui sunt isti domini, aut quid volunt Cui frater hilari vultu, quasi magnam, & gratam offerret viro sanisto pra dam : Pater, inquit, hic est ex Nobilissimis Mediolanensibus, adolescens eruditus & dives, qui vester cupit esse Discipulus . Subridens S. Pater , stater mi, inquit coram omnibus, non videtur mihi bonus pro nostra societate, ad pauperem enim Religionem nimio cum Astu , elati animi signo , venire mihi indicat, non contempsisse persecte amorem euli, nec ei velle persecte valedicere: Consulam hac in re nostros Con- sodales. Convocatis igitur in unum, & re omnibus proposita. ipso adolescente eoram posito , singulos interrogavit, an admitti deberet Quibus sigillatim dieentibus: Nequaquam , quia adhuc radicatam , nec perfecte exstirpatam in eo conspiciebant vanam gloriam, & pompam mundanam , obstupuit, totoque palluit ore adolescens , & in compunctionis

lacrymas erupit. Quem, ut vidit ore mutatum ,& corde compunctum, ejus compatiens benignus Pater, denuo interrogavit: vultis eum recipere, Pratres mei, si velit humiliter servire in culina, & noster est e coquus , quo ministerio saeculi abdicabit vanitatem Responderunt, sibi hac lege placere. Conversus ad iuvenem, inquit: Audisti quid hi di- eunt Z Complebis hoc pactum Z Illo provoluto ad sancti Viri pedes, asserenteque se paratum ad omnia, quae sibi placuerit imperare : amplexus est eum, & deosculatus , dimissisque Comitibus, & Satellitibus, quibus omnem pecuniam , & supellectilem tradi praecepit, misit novum tironem in Urbem, ut in supradicto, quod habebant in Xenodoehio, hospitio, Fratribus inserviret in culina. Quod humiliter, &absque ullo

fecit murmure ad magnum sui, & Fratrum selamen , & tantus evasit Uir inter vilia humilitatis ossicia, ut eum ceteris in eadem aede postea praesem cerit Sanctus Pater,&magna deinceps splenduerit vitae sanctimonia. LIX. Hoc etiam anno, ut notat Legenda antiqua, dedit Vir sanctus

Ileentiam B. AEgidio visendi sanctum Iacobum in Hispania, quo toto itinere nunquam fuit expers semis propter paupertatem, quam serebat causa Dei. Cum aliquando peteret eleemosynam, nec quidquam usquam acoiperet, in agrum se contulit, atque illic repertas fabas aliquot prae multa fame comedit: dansque se quieti, post adeo surrexit robustus, aesi bene lautis esset dapibus abunde resectus. LX. obvium quandoque habuit pauperem quendam ; cujus miseratus nuditatem, abstraxit eapitium de cucullo seo, deditque ei: ac deinde viginti diebus ivit ipse nudo capite. Cum autem tam deformi habitu veniret in Galliae Cisalpinae Castellum Sicarolum, quidam eum ad se accersuit. Ille vero magna pressus inopia, libens aecessit ad hominem , Din. I. Τ έperans

Uenit magno eu

360쪽

c. s.

versa to letant patienter.

14 6 Annales

sperans se aliquid ab eo eleemosynae accepturum . At ille nequam, taxillis in manus ejus conjectis, rogabat num ludere vellet , putabat en in tussirem, & improbum hominem esse. AEgidius vero eam contumeliam

placate serens: Deus, inquit, ignoscat tibi. Ita ille saepe per Mundum ambulans , indignis modis illudebatur . LXI. Nascitur hoc ipso anno Sanctus Ludovicus hujus nominis IX., patre Ludovico VIII. Rege Christianissimo , qui in Albigelio ,&Comitatu Tolosano Haereticos oppugnavit; & matre Blancha piissima, & pru

dentissima, Regis Alphonisi Hispani filia, quae relictum filium post patris

mortem, quartum decimum, ut verius h2bet Matthaeus Palmerius , agentem annum Christiana potius pietate , quam Regio luxu, aut fastu educavit, taliterque instruxit, ut jam inde a pueritia stinus, regno suo praestiterit, ut in fide, & pietate perseverans, selix esset atque beatum. Ejus singulares virtutes suo loco recensebimus, quo etiam quam probato iure eum nostris connumeramus contra quosdam dubitabundos , & alieni honoris invidos, sufficienter monstrabimus .

ARGUMENTUM.

Egrotas etiam hoe anno Franciscar; quod ρraesens non stotes, populor per litteras instruit: consedales vistat, O domos ae Hru per pallam Spo- Dianam , tranas Interamnen. Narnio. Ur Tusciae regionem , plura undique operans mirabilia. Apenninum tranfens praedones ad optimam vitae rationem perduxit . . Comitis oriandi liberaturae montem accisis

Alvernae , cujus ampla substetiar descriptio. Per Lombardiam, Ped montium , O Galliam tra est in Hupaniam , inde transturus Marre ebium mar rii Meensus de deris. In Hispania Regem Alphossum IX. auocutus, ejus bona venia suis praeparat habitacula. ciarae jam hoc anno

fama cumulae, plures ei adhaerent discipulae. I. I ἰ LAPsi anni febres, quibus B. Franeiscum in Episcopio deeubuisse

diximus, etiam hoc anno molestae & variae, modo tertianae, modo quartanae . Sed pacatus 3c tranquillus animus diὸ ieit Christi magisterio mala haec patienter tolerare , & odisse corpus suum in hoc mundo , ut in vitam aeternam animam custodiret. Pro lucro ducebat doloribus cruciari , infirmitate gravari, febribus aestuare, minus mali judicans corpus uri, quam animum. Viris sanctis hic ardor, quamvis asper, optabilis est , per quem corpus in servitutem spiritus redigi, & cum infirmantur . se sortiores evadere comperiunt. Id etiam illis boni est , eraesentis vitae mala sentire, quod admoneantur perennis supplicii, ut infinitas amaritudines declinare solerter studeant, qui tam graviter paucis horis amariuscula tolerant, atque his angustiis illas distant evadere, quibus nec physicus , nec dies criticus , nec herba medebitur. Felix breve se-bris incendium, quod aeterni refrigerii causa est; felix etiam Sanctorum sors , quibus quaecumque mala praesentia cooperantur in bonum

aeternum.

II. Illine autem Franeisi molestior hie morbus, quod alta meditantem circa proximorum salutem , domi teneret torpentem , 3c eXultantem, ut gigas ad currendam viam, velut injectis compedibus reta daret a praeda. Sed aquae multae non potuerunt extinguere caritatem in prO

SEARCH

MENU NAVIGATION