Joannis Antonii Vulpii Liber de Satyrae latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt Horatio, Persio, Juvenale ..

발행: 1865년

분량: 738페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

Pythagorae ipsius :Quid meruere boves, animal sne fraude δε- ii uesInnocuum , smplex, natum tolerare labores 'Immemor es demum, nec frugum munere dignus, cui potuit curui demto modo pondere aratri Ruricolam mactare suum e qui trita laboreula, quibus toties durum renovaverat arvum ,

Tot dederat messes , percussi colla securi. Nec satis es quod tale nefas committitur e ipsos Inscripsere Deos sceleri r numenque supernum Caede laboriferi credunt gaudere juvenci. Porro hos vetulus a Iuvenale descriptus , mactatur ad esum , non ad sacrificium . Nam Deorum honori Victimas tantum pin

gues & selectas jugulabant . Ovidius loco

paullo ante memorato, V. I 3O.

Victima labe carens, m praestantusma forma Nam placuisse nocet υittis praesegnis oe auro

. Sisitur ante aras ----

V. 27 I. Ex IT Us ille utcumque hominis IHactenus miseriam Priami descripsit: nunc Hecubam illius conjugem marito miseriorem fuisse ostendit. Nam Priamus, quamquam infelicem , humanum saltem exitum vitae sertitus est: Hecuba vero, postquam Poly-

662쪽

dbmih filium a Polymestore Thraciae rege, eui servandus & educandus a parentibus commissus fuerat, proditum & occisum cognovisset , in furorem acta, impio regi oculos eruit, ac tandem infelix anus, rabi. da canis effect a est, ut narrant fabulae.. iv. 27 I. TORVA canino Latravit ri Ita Irima, h. e. torvis & obliquis oculis, cujusmodi est aspectus rabiosarum Canum. V. 272. QUAE pose hunc vixerat , uxor I Quasi diceret, Priamum quidem Hecuba aetate superavit , ipsique superstes fuit: verumtamen aerumnis & calamitatibus eum. dem antecessit . V. 273. FESTINO adnoseros, O Regem transeo Ponti J Propero , inquit Iuvenalis, ad exempla senum infelicium petita ex nostris , nempe Romanis, historiis e & iccirco Μithridatem & Croesum praetereo , barbaros reges; qui tamen& ipsi , quam sit sortuna instabilis Sc varia , facile ostendere possunt. Eodem sero pacto loquitur Livius in Prologo Historia.

rum ab U. C.. Legentium plerisque haud dubiato quin primae origines, proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint; festinantibus ad haec nova , quibus jampridem praevalentis populi vires se ipse coinciunt. - V. 273. RE. Z 4 GEM

663쪽

GΕΜ transeo Ponti J Ampla regio minoris Asiae , ab Haly flumine ad Colchos usque porrecta, super Pontum Euxinum sita hoo die Mar Nero ab ipso nomen acceperat, ut & ipsa Pontus diceretur. Plinius & Pt lemaeus hanc regionem cum Cappadocia conis jungunt: sed Strabo, scriptor accuratus reinctius separavit. Prosecto enim regnum quod Μithridates in Ponto possedit , & aliud quod Ariarathes in Cappadocia , diversa regna fuerunt et ac naturae ipsius quidem judicio atque argumento; quae jugis montium ingentibus, Tauro parallelis, utrumque disclusit. Ponticum porro Μithridatis regnum angustius primum fuit , deinde paullatim, etiam ultra Ponti fines, magis magisque auctum & amplificatum. De regione Pontica videndus Christophorus Cellarius v1r doctissimus, Geographiae Antiquae lib. 3. cap. 8. Ceterum Μithridates, magno & excelso animo rex, annos quadraginta cum Romanis , hostis acerbissimus, bellum gessit: sed tandem, per defectionem civium , Pharnaci uestis sceore praeventus , male tentatum venenstspiritum ferro expulit. verba sunt Flori lib. 3. Historiae Romanae cap. s. qui multa de Mithridatis potentia , & adversa demum

664쪽

rtuna in medium affert . Consuli etiam potest Appianus Alexandrinus de Bello Μi thridatico, & Iustinus in libris Historiarum

Trogi. V. 274. ET Croesum J Croesus, Lydiae rex potentissimus, thesauros ingentes ultra fidem ac modum possidebat . Gamobrem se omnium omnino regum sertunas longe anteire existimabat. Tandem a Cyro Persarum rege proelio superatuS, auro spoliatus & regno , catastae postremum igne succensae impositus. Reliqua Herodotus ac- Curate persequitur. V. 274. QUEM mox jusi facunda Solonis, Respicere ad longae jussit spatia ultima vitae J Solon , celeberri mus Athenis legislator, quem in septem o bis terrarum sapientibus Graeci numerarunt, quum Sardist, ad Croesum prosectus esset, regi suas opes & magnificentiam ostentanti, ipsumque interroganti, quem hominum beatissimum judicaret ; memorabile illud respondit: Ante ultimum vitae diem neminem beatum dici oportere . quam Solonis VO-cem Croesus memoria repetivit quum in

eo esset ut combureretur , exclamavitque:

Solonem sibi vera dixisse. De Croeso, praeter Herodotum , Plinius libro 7. Histor.

Nat. cap. 6 O. V. 273. RESPICERE ad c longa

665쪽

longe jussit spatia ultima vitae J Quae olini

futura sunt , a cordatis & prudentibus rospici dicuntur . Contra , stulti, & rerum praesentium fiducia subnixi, nullam futuro rum rationem habere solent . Virgilius de Cleopatra lib. 8. aeneidos V. 696. Regina in mediis patrio vocat agmina Miro a

Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.

-Μortem scilicet futuram , & miserrimam quidem, haud providebat. Traditur enim Cleopatra , quum Antonius amator ipsius ab Augusto victus fuisset, aspidibus brachio admotis defecisse , ne a' victore in triumphum duceretur. V. 276. EXSILIUM ,

o carcer J C. Μarii Arpinatis, Romana. xum copiarum imperatoris sortissimi, vicem dolere incipit poeta noster. Hic enim humili genere natus, ob militarem Virtutem, ex gregario milite dux evasit summus, &septem deinceps consulatus adeptus est. Hunc victoria de Cimbris, barbaris populis & serocibus , exitio Romani imperii a Septemtrione imminentibus, praecipue nobis litavit . Sed quum bellis civilibus, adve sus factionem Sullae susceptis, attritus jam esset , ac felicis adversarii equites fugeret, post sextum consulatum annoque aetatis septis

gesimo

666쪽

A I. A. VULPIO EXPLICAT .

gesimo , 'ut scribit Vellejus Paterculus Historiae suae libro a. cap. 19. nudus , ac limo obrutus , oculis tantummodo ac naribus eminentibus , extractus arundineto , circa paludem

Maricae , in quam se abdis derat , injecto in collum loro in carcerem Minturnensum jussu duumviri perductus: es ad quem intersciendum missus cum gladio servus publicus natione Germanus , qui sorte ab imperatore eo , bello Cimbrico captus erat , ut agnovit Marium , magno eiulatu exprimente indignationem casila tanti viri, abjecto gladis profugit e carcere. Tum cives , ab hose , misereri paullo ante principis viri docti, infructum eum viatico collataque vine , in navem imposuerunt. V. 276. ΜINTURNARU Μ.QUE paludes J Μinturnae fuerunt oppidum veteris Latii ad Lirim fluvium c hodie Ga-rigliano paullo supra ejus ἐκβολώς, sive ostium, IX. millibus passuum ultra Formias . Huic oppido adjacebant paludes . Μ. Tul- Iius Oratione iis Pisonem : Marium Italia , servata ab illa , demersum in Minturnensium paludibus . vidit. Ad has Ovidius quoque respexit Ponticorum lib. 4. Eleg. In caeno jacuit Marius , cannaque paluserio. Pertulit oe tanto multa pudenda viro.

667쪽

364 IuvENALIS SATYRA X. V. 277. ET meruficatur victa Carthagine

panis J Μarius exsul & seirex, in Africam deportatus, quam prOVinciam pacaverat victo Iugurtha rege Numidarum infestissimo Romanis , eo egestatis pervenerat , ut in ruderibus Carthaginis rogare stipem, ac sibi victum quotidianum quaerere cogeretuPut mendici solent . Μ. Tullius Oratione in Pisonem : Marium Africa, δευicta ab eodem, expulsum naustagum vidit. Legendus etiam Vellejus Paterculus I

co paullo ante memorato. V. 278. HINC

caussas habuere J Hae omnes Μarii calamitates , a poeta nostro enumeratae , originem duxerunt a longa ejusdem Vita; quas nimirum ille evitasset, si ante senectutem mortuus esset. v. 28 o. SI circumducto captivorum agmine , o omni Bellorum pompa I Intellige pompam triumphi, de qua ad superiora Satyrae hujus multa Verba fecimus. Eam pompam splendidiorem faciebant agmina captivorum , quae religatis post tergum manibus , ante currum triumphantis agebantur. V. .28 I. exhalasset

opimam J Laetam, hilarem, uberem & quasi saginatam victoriis . Vel ad opima spolia respexit Iuvenalis, quae dux Romanus, hostium

668쪽

A I. A. VULPIO ET PLICATA. 36sflium' duce caeso referebat : cujusmodi obtinuere Romulus Acrone , Cornelius Cossus Larte Tolumnio, & Μ. Μarcellus Viridomaro propria quisque manu occisis. Videndus Propertius lib. 4. Elegia II. ubi Jovis Feretrii narrat historiam. V. 282. QUUM de Teutonico vellet descendere curru J Quo scilicet vectus , de Cimbris ac Teutonibus

triumphaVerat. V. 283. PROVIDA Pompeio dederat Campania febres Optandas J Cn. Pompejus Μagnus , rebus praeclaris gestis, biennio ante bellum civile quod cum C. Iulio Caesare, socero suo, gessit, febri correptus est Neapoli , & satis cum periculo aegrotavit. Inquit igitur poeta noster, Caelestium providentia febrem illam Pompejoimmissam fuisse , ut eum scilicet advenientibus turbis, calamitatibus, ignominiae praeriperent . Hujus porro loci optimus interpres fuerit Μ. Tullius lib. I. Tuscul. Quaest. ex quo libro locus ipse sumtus videtur. Pompeio, nostro familiari, quum graviter aegrotaret Neapoli , melius es factum . Coronati

Neapolitani fuerunt nimirum e etiam Puteolani vulgo ex oppidis publice gratulabantuν . In ptum sane negotium m Graeculum, sed tamen fortunarum. Utrum igitur si tum esset exstim.

669쪽

Bus , a bonis rebus , an a malis discessi et

certe a miseris a non enim cum socero bellum

gessisset, non imparatus arma sumsuset, non domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in serυorum ferrum manus incidisset e non liberi defeti, non fortunae omnes a victoribus pusesse. Qui si mortem tum obiisset, in amplissimis fortunis ore disset , is propagatione vitae quot quantasque incredibiles hausit calamitates s Leguntur similia de Pompejo apud Vellejum Paterculum lib. a. Histor. & L. Senecam Consolatione ad Μarciam cap. 2 o. Campania, est Italiae provincia nobilissima, hodie Ter. O di Lavoro I cujus caput Neapolis. Providam porro appellat poeta noster , ea lo

quendi figura qua superius dixit, codice sm

mo I nam proVidentia, Diis ut eo tempo re loquebantur proprie tribuenda. V. 284. SED multae urbes , oe publica v ta Vicerunt J Supplicationes a multis civitatibus publice institutae pro vita & salute summi viri aegrotantis, pervicerunt & Obtinuerunt a Diis ut convalesceret: sed ma. ximo ejus malo. V. 283. IGITUR Dratuna ipsius, oe Urbis Servatum victo caput

abstulit J Adversa. sortuna Cn. Pompeji, Rurbis

670쪽

urbis Romae quae scilicet victo Pompejolibertatem penitus amisit, a Caesare oppressa ) factum est, ut caput ducis illius praestantissimi, quod preces & publica vota ser-VaVerant , amputaretur a servis Ptolemaei

AEgypti regis, ad quem Pompejus , victus

in campis Pharsalicis, confugerat. V. 286. HOC cruciatu Lentulus, hac paena caruit; ceciditque Cethegus Integer I Iacuit Catilina cadaυere toto J Comparat IuVenalis exitum vitae sceleratorum hominum qui conjuraverant in Romanam rempubli

cam , Lentuli puta , Cethegi , Catilinae ,

cum exitu Pompeji , qui eamdem virtute defenderat, & victoriis amplificaverat. Hunc autem mi seriorem omnino fuisse assirmat. Lentulo enim Surae, ac Cethego, jussu Ciceronis consulis, in carcere cervices fractae r Catilina vero dux conjurationis, cum eXercitu C. Antonii acriter pugnans, confossus est, & longe a suis inter hostium cadaveraxepertus ; quemadmodum scribit Sallustius. Nemo igitur ex illis conjuratis, capite amputato occubuit, quamvis omnes patriae ac civibus poenas dederint . Solus Pompejus , vir illustris, & de republica optime meritus, jacuit corpore mutilato . Quae tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION