Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ut propter insolentiam secularium hominum & alia

multa incommoda monasterium mutari deberet in locum alterum qui melior & religioni convenientior videbatur & aliis abundans multis commoditatibus qui locus non longe aberat a monasterio , sed quantum arcus balistae mittere potest. Eraa autem alienus

a polsessione monasterii, & non nisi magno pretio haberi poterat. Quo audito supradictus vir Guillelmus , qui ad construendam Ecclesiam ducentas marchas argenti miserat, voluit & praecepit ut de ipsa pecunia locus emeretur in quo Eccles a fundaretur. quod di factum est. Mille . enim solidorum pretio idem locus emptus est cum omnibus peltinentiis suis , praedium pulchrum & delectabile, religionique

valde conveniens. Coeperunt ergo in eo novum monasterium aedificare. In quo loco Petrus Aibrandi venerabilis factis a Lodovensis Ecclesiae filius praedicti Petri & fratres ejus Guiraldus, ambo fecerunt dormitorium maioris magnitudinis & excellentioris pulchritudinis quam prius fuerat. Refectorium vero fecit Richardus Clarii venerabilis Ecclesiae praedictae sericus. Isti sunt constructores sive fundatores Sal vaniensis monasterii, qui merito siue devotionis inter amicos & familiares nostros primi esse meruerunt: quorum memoria non derelinquetur in seculum, cum quandiu Cisteretensis ordo durare poterit, non praeteribit dies aliqua in qua non habeatur eorum comm moratio & solemnis pro eis fiat oratio. Illi vero quistis laboribus locum primitus inceperunt, in sanciti rate vitae, in humilitate de obedientia permanseruiati'

donec terrae corpora , caelo animas Ieddiderunt.

XXIV. Fiater autem Pontius de Laraetio , qui humiliorem locum semper eligere studuit, in habitu laicorum fratrum conversus permansit , ut omni domui liberitis piovideret, & servorum Dei servus

semper existeret. quod α fecit, donec beato fine in

242쪽

2r 3. MISCELL NE OR=M Domino quievit. Hic pius, prudens , humilis, pndicus. sobrius, castus fuit, & quietus, vita dum praesens vegetavit ejus corporis artus. Qui mense 1Iugusto, prima die mensis, viam universae carnis imgrediens, non obiit, sed abiit ad patres suos, de morte ad vitam , M labore ad quietem, de exilio ad pa

triam.

XXV. Isti viventes in carne plantaverunt Ecclesiam istam labore suo. Modo coronantur , & accipiunt palmas laborum suorum. Horum animabus nos omnes debitores lumus , & omnes qui in loco isto futuri sunt usque in finem. Ipsi laboraverunt,& nos in labores eorum introivimus; ipsi semina

tionibus magis indigeamus quam ipsi nostris , qu rum meritis 5c intercessionibus Deus locum istum semper regit & protegit. Horum exemplo multi viri militaris ordinis in hoc loco ad Dominum sunt con versi . quorum unus fuit Dominus Alnaldus de Ponore , de quo superitis mentionem fecimus , qui eundem locum dedit . in quo post modum quievit in pace. Sed & alii plures materialia arma deponentes, spiritalia sumpserunt contra spiritales nequitias pugnaturi : qui conflarunt gladios tuos Iu vomeres , ω lanceas suas in falces ; qui non levabunt amplius Contra gentem gladium , nec exercebuntur ultra ad praelium . in quibus etiam illud impletum est : Habitabit lupus cum agno, ct pardus cum haedo accuba- sit. Lupus ct agnus pascentur simul, leo ct bos comedent paleas. XXVI. Interea fratres divinis laudibus vacantes cotidianis laboribus insistentes , seminaverunt agros , & plantaverunt vineas , de fecerunt fructum nativitatis , & benedixit eis Deus , & multiplicati sunt nimis, dc desiderium eorum attulit eis, non sunt

fraudati a desiderio suo ; dedit illis Deus mansiones gentium

243쪽

Lia ER TERT VI. Mystentium , & labores populorum possederunt, ut cu stodia'nt justificationes ejus, & legem ejus requiranti

E X VIL De situ loci scribere supersedi, cium cotidie eum videamus. Hoc soli im propter absentes dixisse sussiciat, quia montes in circuitu ejus sunt, &Dominus in circuitu poPuli sui. De materialibus etiam 'aedificii dicere superfluum iudicavi , cum cotidie te novantur , vetera destruuntur . & nova aedificantur,& Deo propitio in melius assidue commutantur.

De spiritualibus autem sciendum est quia domus haec fundata sit supra firmam petram , id est , Dominum Iesum Christum , quae columnis septem in

altum erecta nubes transit, sydera transcendit. ivusque ad solium superni judicis pertingit, ubi Regum. Rex & dominus rerum sceptrum tenet, orbi que habenas temperat , & volucrem currum stabilis

regit. In ea lapides magni, lapides vivi, lapides pretiosi dolantur, quadrantur, Sc poliuntur. de quibus Hierusalem casestis aedificatur ut civitas , cujus participatio ejus in idipsum. XXV ΙΙΙ. Primus Abbas hujus loci Domnus

Ade marus fuit, qui in eo sex mensibus vixit. Secundus. Desiderius extitit , qui octo annis ibidem prauit. Tertius Domnus Guiraldus fuit ,.qui jura regiminis decem & septem annis strenue gub navit, monasterium multis pollessionibus ampliavit,& multa bona in eo patravit ; inter quae& domum de Annonenca fundavit, & in ea religionem fanistia monialium propagavit. Obiit autem anno gratia millesimo centesimo sexagesimo primo, menso Septembri , decimo quinto Kalendas Octobris. Huic successit Domnus Pontius Abbas meus totius a sensione conventus; eodem anno , mense Octob νi de Priore in Abbatem assumptus, qui Abbatum or-d ille fuit quatius. Ipse est qui hoc scribere nos praecepit, qui ea quae diximus aut vidit aut audiviti

244쪽

verum est testimonium ejus.

XXIX. Laetare igitur Salvaniensis Ecclesia mater bona , gratulare & jubila, dilata locum territ rii tui, & pelles tabernaculorum tuorum extende, longos fac funiculos tuos. ad dextram enim & ad laevam penetrabis, & semen tuum montes heredutabit. Gaude Zc exulta in Domino Deo tuo , quia dum iuga montis aper , fluvios dum piscis amabit ιdumque thymo pascentur apes , dum rore cicadae , semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit de regnat Deus per omnia secula seculimam. Amen. Expliest tractatus de eonversione Pontii de Larat'. ct exordii monasterii Salvaniensis ver muto.

Leonaias Arenni oratio in finem Naunis Stro e Equitu Florentini LEx fuit vetusta Solonis , ut opinor , sapientimis viri , k sapietitissima quoque civitate com ἀprobata usu atque recepta , ut qui cives pro patria Dellando interis lent, iis postea domi publicum exhiberetur funus cum magnificentissimo tum rerum asparatu , tum etiam Verborum. Res quidem erant ad pompam fmeris accommodatae, verba autem ad Iaudum eorum qui interierant explicatio nem, Pronpexerat & illorum natis eailem lex, ut quas publi-

eam ei vitaris sobolem publica educatione & cura' atque omnium rerum indulgentia civitas eos pro is sequeret tr. providentissima certe atque optima lex

dignaque Solonas auctoritate , qui & iapiens fuitnnus E septem. Quae enim utilior quaeve honestior lax excogitati potest, quae & honore allicit homines

245쪽

ad patriam defendendam , & casum parentum levator istorum cura suscepta Plerian qtie enim quamvis fortes viros a periculis revocale solet non tam sui ipsius formido quam filiorum respectus, maximeque parvulorum , quos deI i tos facere orbatosque relinquere velle contra naturae quodam modo

legem videtur esse, quae quos ipsi genuimus alendos nobis tuendosque piae scribit. Nec justitia vero nec gratitudo major elle ulla potest quam qui propter patriam orbati sunt, eos filivrum loco a patii a iust 'cipi ; ut non detrimentum filiis gloriosa parentum

mors, sed amplitudinem 3c augmentum videatur attulisse. Hujus celeberrimae laudatissimaehue legi g. memoriam renovavit nunc mihi gloriosissima mors clarissimi viri Nannis Stroetae Equitis Floret etini , qui hoc bello quod adversds. Mediolanensium

Ducem cuvitas nostra venetique nunc gerunt bellando interiit, natosque reliquit aetare parvulos, parentis cura destitutos atque orbatoS, caritatem patriae anteferens natorum caritati ; ad cujus fatum quoniam illa concurtunt omnia quae solonianae legis providentia sanxit , cuncta nimirum sibi natisque exhibenda censemus , merito quidem atque optimo jure. Quis enim propior legis casus evenire potest 3 Sed de funeris quidem publici honore natorumque educatione & cura ii qui possunt & debent ut spero , providebunt. Laudatio idem vero illius merito congrinentem nos interim parare illi juxta legem conemur ; quae ita scribetur a nobis quasi in ipso funeris extremo dicatur oratio. Iubenuir nunc ad funeris honorem summo huic utib praestitum verborum insuper coci mendationem . adjungere, quo tebus honestatus magnifice , verbis ornatus insigniter , cunctis a patria cumulatissim Eper solatisdatalem viam feliciter gradiatur. Circumspecta quidem legisti toris mens de multifariam lau-

246쪽

danda provisio. Ornatu quippe vel borum magni fiacentiae rerum adli: bito & viventium gratitudo conia prcua fit, defuncti virtutes & opera quasi splendore quodam illustratae patescunt, & propinquorum moeror pro rerum gloria delinitur. Mihi velo poti Smum hoc laudandi munus esse commissum haudquaquam gravarer si tantum ingenii facultatisque adesset ut huic amplissimo generi dicendi satisfacerepcssem. Sed intelligo pro dignitate id facere disiliacillimum esse nec nisi a summo ingenio summaque

eloquentia tentandum, praesertim cum in laudatione funebri de publica civitatis quoque laudes admisceri conveniat, civitas autem sublimiorem quem dam , ut ita dixerim , sonum ac magnificam dicendi

praestantiam flagitet, nec est cujusvis ista praestare polle , sed perit 1simi rerum hominis ac genere ipso dicendi secundiaque eminentis. Nam laudatio quidem omnis si languidior sit , permultum illis ipsis detrahit quos laudare velis, & periclitatur eorum existimatio in laudatoris peritia ; ut satius interdum

sit omnino tacere quam imperite commendationem dixille. Accedunt eorum qui audiunt voluntates toro iudicio inter se dissidentes. Nam benevolentia quidem a flecto nihil videtur satis, invidus vero a malivolus auditor cuncta quasi plus nimio superlata contemnit; ut in tanta varietate hominum imposis bile quasi sit multa tu drnis auribus moderari. Sed nἰe , licet has difficultates minime ignorantem, chim benevolentia hominis , tum patriae iussus auctoritas, que pervicit ad haec ut potςro transigenda. Ihecor autem atque obtestor omnes qui audituri sunt ut conatum pol us meum quam profectum inspiciant.

Ac finem piae andi faciens , rem jam apsam aggre

dior.

Funebris quidem oratio haec una est l. qua nec suxum ne lamentationem adesse convenia . Nam

247쪽

illis quidem moeror debetur qui sic e vita decedunt nihil ut habuerint quod superstites consolari postr.

Huius autem vita optabilissima fuit , mors velo admodum gloriosa ; ut tanta cumulatione bonorum viventem morientemque perstinctu in lugere ingratissimum videatur. Sed in explicatione bonorum quam plurima atque maxima huic sorte quadam di. Vina contigerunt. Primus honor patriae merito desertur. Est enim illa primum ac praecipuum felicitatis humanae fundamentum , parentibuS etiam V

nerationis merito praeferenda. A patriae igitur laudibus incipiantes, rectum dicendi initium suscepit levidebimur. Natus est enim in civitate amplissima atque maxima , lati dominii, summae auctor: tatis , Etruscarum quidem civitatum sine controversia omnium principe, Italicarum vero nulli neque genere neque opibus neque magnitudine cuiquam secunda I ad cujus originem civitatis duae nobilissimae ac praestantissimae totius Italiae gentes coierunt, Tusci veteres Italiae dominatores , & Romani, qui terrarum Omnium virtute sibi & armis imperium pepererunt. Est enim civitas nostra Romanorum colonia veteribus Tuscorum habitatoribus permixta. Tusci autem prima semper Italiae gens & auctoritate opibusque suprema fuere ; quorum ante Romanorum Imperium ea potentia fuit ut utrique mari quo Italia cingitur nomen ab hac una gente datum constet .

3e ab Alpibus ad fretum Siculum , quantum Italiae longitudo protenditur , ab eadem hac una geme permulta secula imperatum. Ab hac una denique gente cultus deorum immortalium , ab hac una disciplinae - & litterae in Italiam perlatae. Ab hac una.omnia pacis bellique ornamenta ceteri Italiae populi sus copere. Nam de Romanorum quidem potentia , eccellantia, virtu e , gloria , magnanimitate, sapientia ,

248쪽

3o M I s c E L L A N E O v μmagnitudine imperii tacere omnino saltius est quam pauca dixisse. Quae civitas igitur generosior, quae no-hilior , quae veterum parentum gloria abundantior esse potest λ Aut quaenam est potentissimarum civitatum in hoc genere laudis huic nostrκ comparam da 3 Digni etiam commendtitione majores nostri, qui hanc civitatem per manus suscipientes ita instipuerunt atque gubernarunt ut a virtute illorum a quibus orti sunt minime degenerasse videantur.

qui sanctissimis legibus stabilitam rempub. ea sapientia moderati sunt ut exemplo ceteris gentibus bene vivendi essent. ab aliis vero exemptu pii non peterent , qui auctoritatem atque potentiam con inua to studio ita vel conservarum sibi vel auxerunt ut, quantum memoria extat bominum , nunquam non

caput Etruriae haec civitas fuerit. Digni etiam laude de qui nunc sunt in ptae lenti aetate constituti cive . qui civitatis potentiam de patribus acceptam magis etiam extulerunt, Pisis & aliis quibusciam magnis urbibus virtute & armis ad imperium adjunctis. Neque nunc bella & pugnas & rerum gestarum series commemorandi tempus. Prolixam quippe materiam , & non unius dei sed annalium multorum laborem & operam flagitant. Sed externis vel relictis hunc vel dilatis , in ipso, ut ita dixerim , civitati

corpore prospiciendo contemplandoque insistamus.' Forrna reipub. gubernandae utimur ad libertatem paritatemque civium maxime omnium directa: qua: quia aequalissima in omnibus est, popularis nunc patur. Neminem enim unum quasi dominum hor-zemus , non paucorum potentiae inservimus. AEqua

omnibus libertas, legibus solum obtemperans, solura hominuli metu. spes vero honoris adipiscendi ac se attollendi omnibus pat , modo industria adsit, modo ingenium viventi ratio quaedam probata& gravis. Virtutem enam probitatemque in cive suo

249쪽

LIER TεRTIVS. si vitas nostra requivit. Cuicunque haec adsit , eum satis generosum putat ad rempub, gubernandam. Superbiam vero ae fastidia potentiorum sic vehementer odit ut plures acrioresque in id genus h minum leges quam in pilam rem aham san erit, d

nec domitos superbos & quasi adamadtinis legum catenis devinctos subdere tandem colla & infra mediocritatem etiam sese humiliare coegerit ; ut summi iam beneficii loen e cedatur ex grandioribus familiis ad plebem transire. Hae est vera libertas,

haec aequitas civitatis , nollius vim , nullius injuriam vereri, paritatem esse iuris inter se civibus, pariratem reipub. adeundae. Haec auIem ris in unius 'dominatu nec in paucorum possunt subsistere. Nam regiam quidem gubernationem qui anteferunt, eam virtutem in Rege essingere videntur quam in nullo

unquam suisse eoneedunt, Ecquis enim fuit unquam Regum qui euncta eorum quae regno subsunt hominum causa secerit, nihil vero sui gratia praeter nudam nominis gloriam concupieri h Ex quo fit ut monarchiae laus veluti ficta quaedam & umbratilis

sit, non autem expreta di solida. Regibus , inquit historicus, boni quam mali suspieiores sunt , semperque his aliena virtus formidosa est. Nec multo sectis accidit in dominacia paucorum. Ita popularis una relinquitur legitima reip. gubernandἄe for-

ma , in qua libertas vera sit, in qua gequitas jurit functis pariter civibus, in qua virtutum studia vigere absque suspicione possint. Atque haec hon rum adipistendormn facultas potestasque libero p pulo hηc assequendi proposita mirabile quantum is

valet ad ingenia civium excitanda. Ostensa enim honoris spe, erigunt sese homines atque attollunt praeclusa vero inertes desidunt; ut in civitate nostra'

eum sit ea spes facultasque proposita , minime sid dmirandum δέ ingenia dc uadusti iam plurimam.

250쪽

eminere. Multitudinem vero civium tam numerosam nostra civitas habet ut praeter hanc ipsam innumerabilem copiam in patrio solo degentem , infinita' insuper quaedam civium eis per universum orbem terrarum diffusa. conspiciatur. Nam ut omittam Ita- hae urbes , quarum nulla protinus Florentinis civibus caret, ut eos praeterierim qui Romae, qui Neapoli , qui Venetiis , qui Bononiae, qui Ferrariae, qui

Arimini, qui Mantuae, qua ceteris Italiae oppidis consistunt, nullus est tam remotus neque tam aViuS mundi locus in quo Florentinus aliquis non incolat civit. Nam sive tu Britanniam quaeras extremam pe- Dc mundi insulam n oceano sitam . permagna tibii lic aderit nostrorum civium multitudo ; sive tu Galliam sive Germaniam lustres , permulti etiam ubi minime opineris clyes nostri occurrent. Quid memorem Parisius , quid Barchinonam , quid Avinio. nem quibus in urbibus agmina profecto nostrorum civium habitare consueverunt. Nam quid ego de Pannoniis dicam, quid de Sicilia quondam ceIeberrima insularum 3 Denique, ne per singula Vager oppida, de Tanai atque Maeotide ad Herculis columis

nas & oceanum mare nullus locus vacuus Florentinis civibus reperietur. Quare si omnis absentium multitudo civium nostrorum quae per universum temrarum orbem varie dissuta est huic praesentium multitudini adjungatur , resultet profecto infinita quaedam & innumerabilis multitudo papuli , cui nulla penitus civitatum Italicarum in asta quidem parte stetit comparanda. Ingeniis ver, ac intelligentia sic vat ni cives nostri ut in ea quideis laude pares non multi, qui vero anteponendi sint, nulli reperiantur. Acritas quidem inest atque industria , & in rebus aget dis celeritas & agilitas , animique magnitudo rebus sufficiens: Nec in moderanda repub. solum , nec in domς-

SEARCH

MENU NAVIGATION