Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

86 MiscE AN MORVM XI. Perseverabat enim.adhuc schisma inter Pas.chalem & Henricum post abrogatum in Gmana synodo privilegium investit rum. Nondum discordiarum finis ; & tentata saepe pax, nunquam coalescere poterat. Nam facta cum Henrico pax , non pax fuit, sed pactio servitutis. Tamen quia is pacem sequam bellum malle praedicabat, Pontifex pacis amantissimus ossici j sui esse putavit ut gravem aliquem Virum ad enm mitteret, qui pacem inter ipsos procuraret. Delectus est ad id munus exequendum Mauritius Bracarensis, vir magna prudentia , usu, & exercitatione praeditus , ad eumque destinatus cum dignitate Legati sedis apostolicae. Contigit istud anno Christi Mex VII. ut ego quidem arbitros. Nam & eo anno Mauritius erat in comitatu Augusti, & non ita multopbst a Paschali excommunicatus est in Concilio Bene-Ventano, ceu mox sumus dicturi. XII. Certum prorsus habeo non defuisse suo Legatum , pacisque bonis Henrico propositis flexisse ferocem animum ad reintegrandam cum Pontifice concordiam. Consiliis enim Burdini tribuendum puto quod eodem anno M cxviI Henricus Romam venit ut diadema imperatorium rcciperet de manu Paschalis. qui futurus erat omnium controversiarum laudabilis exitus. Versim quia Henricus , ut solent Principes satellitio muniri, Romam venerat armatus, Pontifex , qui bene meminit Iet carceris ac vinculorum suorum, fugae tutam viam qtuerens liberam Augusto urbem reliquit. AEgie profecto absentiam ejui tulit Augustus ; ut ipsemet testis est in oratione quam habuit ad populum Romanum , qu ae extat apud Perrum Bibliothecarium. Ecce, inquit, a Patre Romana Ecclesia Domino Paschali e Galliis coronandus adveni in urbem. Eum abesse in ortuniis mese deputo. Ne tamen non acciperet coronam imperialem, cujus accipiendae causa Romam venerat, usus est opeia Mau

502쪽

secrationem suam. Ita enim docet Idem Petrus Bi bliothecarius. Rex accito Mauritio Bracarensi Archiepiscopo , qui ob superbiam levitatemque curialis effectus per biennium extra parrochiam propriam opulentissime euhu regio hac ct illac molliter dissoluteque vagaverat, ante corpus beati Gregorii coronari se fecit. Et manifestum est, ni fallor, non alia de causa delectum ad id facinus Mauritium quam quia Romani Pontificis vices obtinebat apud Augustum, pacis ac concordiae interpres. Alio qui enim cur non potias Germani cujuspiam ministerio uteretur Henricus 3 Et fortassis rebatur non aegre laturum paschalem si, absente se, Imperator a vicario suo coronaretur in urbe, atque hac ratione redintegrari posse concordiam ;

contra quam eVenit.

XIII. Nam Paschalis , qui tum agebat in partibus Apuliae , audito Henricum Romae coronatum fuisse a Burdino sedis apostolicae Legato . statim sibi persuasit illum in partes Henrici transgrellum esse ,

incanduitque ut adversi 1s proditorem ac perfugam. Ea de causat qui mos erat illorum temporum, in gravioribus causis nihil agere ac statuere inconsultis collegis P synodum congregavit apud Beneventum , in qua Burdinum publice ob eam causam excommunicavit, ut docet Gelasii secundi epistola ad Gallos. At ex epistolis ejusdem Gelasij ad Bernardum Toletanum& ceteros Hispaniarum Episcopos discimus, non solam excommunicatum in ea synodo fuisse Burdinum. sed praeterea depositum ab honore episcopatus quod etiam tradunt Sugerius in vita Ludovici Grossi, R mualdus Salernitanus, itemque Pettus Diaconus Ca- sinensis in injunctumque Bernardo fuisse uti ad electi nem Episcopi in Bracarensi Ecclesia faciendam operam de opem praebetet cum effectu. Causa autem eX-

ommunicationis fuit, quod contra jussionem Pase

503쪽

83 M i s c EL L AN EORVM cli alis , ut Romualdus ait , in Ecclesa beati Petti Missam celebrasset, sive quod adhaererec Regi ex communicato , id est, Henrico Imperatori, quem in Ecclesia sancti Petri ante corpus beati Gregorij co

ronavit, quem vero Paschalis propterea vocat Regem excommunicatum quia jamdiu a Paschali Papa& ab universa Ecclesia fuerat excommynicatus. Epis.copus enim qui deprehensus fuerit communicare cum excommunicatis, & ipse communione privandus est, juxta canonem secundum Antiochenum. Iuraverat praeterea Burdinus in acceptione Pallij non communicaturum se scienter his quos Romani Pontifices nominatim excommunicassent. Hinc sequebatur etiam

per juri j crimen. Episcopus porro in periurio deprehensus deponi jubetur in canone xxv. apostolico. Itaque ex excommunicatione secuta est sententia depositionis adversus Burdinum, qaamvis absentem ,

iuxta legem Gregorii septimi. Nam novi istius juris repertor Gregorius pronuntiavit e Fatum istud : Quod ab sentes Papa post deponere. Quamquam , si rem seposito omni affectu humano consideramus , poterat Burdinus optimo jure conqueri de iniquitate jud

cij. Neque enim sponte lua communicaverat cum

Henrico, sed jussu Papae Paschalis , cujus Legatus

erat apud Henricum.

XIV. Accidit interim post mortem Paschalis. dum Princeps Romam pergeret ut electionem futuriantistitis praesente se fieri procuraret, festinatam ea mi uilla ac peractam ante adventum ejus. Quod an tentatum fuerit studio conservandae libertatis ecclesiasticae, an vero propter Odium Henrici, seu quia in an, mis amicorum Paschalis inhaerebat adhuc memoria . injuriarum ei ab Augusto illatarum , non est istius temporis investigare. At palle ex alia Henricus, dum se contemptum videt, maiestatemque imperatoriamia jus regnantis pulsari ac temerari a gre patitur, O

504쪽

LIBER TERTIV s. η δ' dinationi Ioannis Caietani, qui tum electus fuerat,& Gel alius secundus postea dous est assentiri noluit. V. Hoc nimirum fuit initium schismatis quod per illa tempora distraxit Ecclesiam , regnumque &sacerdotium , ut sanctus B r nardus ait , divisit plaga s. Beriind. pene in curabili & castigatione crudeli. Et poterat φdist- s istius mali causa tolli sit vel expectatus fuisset Henricus, vel Romam rediisset Gelasius ab Augusto voca-

. tus. Miserat enim Henricus ad eum legatoS oratum paleon. Bais ut in urbem rediret, illic peragendam consecratio nςν. bron.

nem Romani Ponx ficis in sede Petri, huic porro Acinteresse se valde cupere , & assensu suo corroboraturum , posse ea ratione redintegrari concordiam si inter se colloquerentur. Verdm Gelasius, qui mallet nimis timidus quam parum prudens videri, dum repetit memoriam Paschalis in carcerem coniecti , . . dem adhibere noluit promissis Henrici ; sed Caietae 'remanens , facta legatis potestate discedendi . haec Imperatori dicenda mandavio, accepturum se statim consecrationem, ac postea cum Augusto collocuturui abicumque lubitum it Ii foret. Ego vero , inquit, Deo annuente consecrationis acc piam firmitatem. De hinc me , ubicunque voluerit, paratum ad propositum' negotiationis inve ei. Profecto, si verum sate rivo - tumuς, dura illa & inimica responsio, tum ordinatio Gelasij statim peracta velut in contemptum. Augusti, 'animum satis jam exulceratum facile excitare potuerunt ad audendum magnum aliquod facinus ; praesertim si diligenter attendimus existimasse illum elegi non potuisse Pontificem Romanum inconsulto se , ' multo minus contempto. Praetendebat enim haud dubie Henricus eam electionem esse nullam quae in i ciente se celebrata fuerat. Quo etym evasurum antl- quum Augustorum ius, nuperrimo a Nicolao II. con- irmatum in Concilio Romano 3 Non ferendam eam udaciam, ac. valide reprimendam. Timendum enitu

505쪽

ne si ista silentio transmitterentur, jus imperatoriam paulatim aboleretur , nihilque posthac auctoritatis reliquum Augustis foret in electione Pontificum Ao-

m anorum.

XVI. SSd ut istae Heririci querelae speciem ostendantur habere justitiae , nece itarium est nonnulla dicere de jure quod Romani Imperatores habebant antiquitus in electione Pontificum Romanorum ; ut qui Burdinum ab eo in sedem apostolicam evectum . lecturi sunt, non statim eum de vi damnent, sed jure regio , ut tum quidem putabant, factum interpretentur. Nam ex libro diurno Pontificum Romano rum , quem nuper eruditissimi viri Ioannis Garneri, diligentia produxit dias in luminis or4s, discimus hunc olim in Romana Ecclesia morem fuisse ut quum summus ejus antistes obiisset, statim ij qui servabant locum sanctie sedis apostolicae ad Exarchum Ravennae

commorantem scriberent de ea re , & quum postea electio facta et Iet, ab Imperatore 'peterent confirmationem electionis , absque qua ordinationem peragi non potuit Ie patet ex vita Gregorii Magni & ex gestis Vitaliani & Agathonis Pontificum Romanorum. Scribebant etiam ad Exarchum , ut prope positum, vicemque Imperatoris in Italia twentem , ut ejus 'consensum elicerent, ut patet ex eodem libro diurno. Extincta .deinde Exarchi dignitate anno Dcc LV. Ravennaque tradita Romanae Ecclesiae a Pippino ingestancorum , cdm in occidente vi luisset auctoritas

imperatorum, surgensque Carlovingicae familiae gloria tutelam Italiae suscepi siet & apostolicae sedis, quum Longobardos Italia expulisset Κarolus Magnus, libertatem Romanis reddidistet , sedem apostoli eam

variis donis ac mMeribus ornasset ac locupletasset , invenit Hadrianus Papa istius nominis primus rationem exsolvendi aliquantum beneficia ejus, transtato .

videlicet in eum in plena synoldq jure eligendi Pon-

506쪽

tificem Romanum de ordinandi apostolicam sed etia.

Erat Κarolu4 natura generosus, beneficentissimus. de ad bene merendum quam responcendum propensior. Itaque gratus iste Hadriani animus ei stimulus haud dubie fuit ad ornandam adhuc munetibus urbem Romam ; plancque assit mare licet ita Narolum sibi dein ceps maximis suis & immortalibus beneficiis devinxisse Pontifices ac populum Romanum ut utrorum uevalde interfuerit ut si minus tantam ei gratiam referre possent quanta debebatur , haberent tamen quan

tam maximam animi eorum capere poterant. Mortuo igitur Hadriano succedens Leo III. anno D c c x c V I.

mox per legatos suos s verba sunt Egin hardi in annalibus P claves confessionis s hcti Petri ac vexillum Romana urbis cum aliis muneribus Regi misit; rogavit que ut aliquem .de suis optimatibus Romam mitteret

qui populum Romanum adfiam fidem atque subjectio. nem per sacramenta firmaret. Misius est ad hoc EngiLbertim 3bbas monasterij sancti Richarij. Tum ergo

confirmatum est Karolo summum jus surrimumque imperium in Romanam urbem ut etiam colligi potest . ex chronico Moyssiacensi , in quo scriptum est eum tenui illa Romam matrem imperii ante quam fieret. imperator. Aucta deinde Karoli dignitas ex nomine. Imperatoris & Augusti , quod anno octingentesimo in eum collatum est in C cilio Romano. Hinc ergo, si non comprohata , saltem accepta potestas cognotacendi de electione Romani Pontificis , an legitime facta foret, tum propter jus imperatorium de quod pra diximus , tum quia multum interest Resum ac Principum ut civitatibus imperio eorum subjectis

tales instituantur Episcopi quorum fidei & virtutibus ipsi Reges ac Principes confidant , de qui populos

Verbo dc exemplo doceant iura majestatis non esse violanda. Itaque sequentes post Karolum Imperatorea non ante Pontificum Romanorum ordinationes

507쪽

Baton. Eun. Ο Φ. F. s. Baron. annis io s. s. l. Hermanna Coner .adan.

peragi sinebant quam ex inquisitione. prudentium Millorum constitisset electionem rite ac legitime factam fuisse, electumque Pontificem Principi futurum fidelem ; uti pluribus olim dictum a nobis est ad Ag bardum. Sed vetera haec. Transeamus ad posteriora tempora , ut aevo Burdini proximiora. XUII. Nam Gerbet tum Ravennatium Archiepiscopum , Silvestrum secundum deinde dictum, quis ad fastigium Romanae ledis evexit, quis elegit, quis

alius creavit quam Otto Imperator' istius nominis tertius 3 Gregorium sextum rite canoniceque electit m& consentiunt veteres de contendit illustriissimus Camdinalis Baronius. Sed hunc tamen in Sutrina synodo deposuit Henricus Gerir niae Rex anno Mx L v I. &Suidgerum Bambergensem Episcopum siummmn R mane Ecclesie elegit rantificem, ut ait Hermannus contractus. Qv d non & Damalus secundus, Poppoant a vocatus Eps scopus Brixinensis ; ab eodem Imperatore missus e li Romam Pontifex consecrandiu 'Et successor Damasi Leo IX. Leucorum tum Episcopus , vir catholicae Eeclesiae consensu consecratus insanctorumque numerum relatus,nonne ad Romanam cathedram pervenit praecepto imperatoris, ab eo electus 3 Atque hoc jus imperatorium adeo constanserat per illa tempora ut quoties Romani cujuspiam Pontificis obitus evenieba , mitterent Romani legatos ad Imperatorem , oratum ut successorem dareti

Denique & ipse Gregorius septimus, nondum sane Pontifex, sed Subdiacmns Hildebrandus, a Romanis missus est ad Imperatorem anno MOV. ut succensorem Leoni peteret. Mis Ius est autem ab Augusto Gebet,ardus Eystettensis Episcopus, Victor secundus postea nominatus. Unde porro ortum est schisma i ter Alexandrum secundum Se Cadaloum quam ex injuria quam sibi a Romanis illatam contendebat Imperator Henricus IV. quo ipsa nesciante Pontifex.

508쪽

Romanis elcctus es et ' Nam Henricus olim acceperat principatum luper ordinatione Romani Ponti it cis: Quod privilegium Hemico istius filio oonfirmatum est a Nicolao II. in plena synodo Romana, ut fidem facit etiam Advocatus regius apud Batonium. Baron. anu. Non alia profecto causa Gelasium II. & Henricum =' V. distociavit quam contemptus Augusti in electione Gelasij, ut d ἰximus. X V I II. His ergo quas suptii diximus Oogitatio- 'Dibus , ut ego quidem arbitror, incitatus Henricus , tum exalperatus animo ob liberam Gelati, contumaciam , quo imperil jura tueretur , ut ait Alphon susCiaconius, Mauritium Bracarensem Archiepiscopstin eligens ut ellet Pontifex Romanus, eum ita sede apostolica collocavit adhibitis veteri consueti dine , ut Ioannes Aventinus ait, suffragiis nobilium Romano- .rum eorumque e clero qui discedente Gelasio rem a serant in ut be , proque Mauritio Gregorium nominavit . istius videlicet nuncupationis octavum.

XIX. Anselmus Abbas Gemblacensis, tum vivens, hoc schismatis exordium , hunc progressum fuisse docet in suo chronico: PUhalis Papa moritur. Succedit Iohannes Gaietanus , qui ct Gelasium se nominat. Cum vero Henricus Imperator , tunc temporis

agens in Italia , Romam tenderet ad eligendum Papam, Iobannes praesientiam ejus veritvi , jam elicitias ct orδι- nat- , secessit Capuam. At Imperator , quia election non interfuerat , nec ordinationi conssensit; sed aliquibus Romanorum adnitentibus Hispanum quendam Bum

dinum nomine satis Clericum ei superordinari fecit Fandem discordiae causam praefert vetus epitaphium Gelasi j. Pr uti Paschali meritis ad sidera rapto , Promeruit tandem sacram conssendere sedem,

' Dunm post primum Gelasius esse secundus.

Sed quia Rege fuit non praecipiente levat m s Horrendum fremuit Princeps.

509쪽

ι,4 MiscELLANE RUMItem Ead merus monachus Cantuariensis in libro quinto historiae novorum : Rex vero Teutonic- , qui est Romanus Imperator, audito Papam huic vitae decessisse , Romam advolat ct bracarensiem Episcopum , jam anno praeterito ab eodem Papa Beneventi excommunicatum , cedente ab urbe G Aasio , suum Papami iluit, ct ex Surdino Gregorium nominat. Rona ualdus Archiepiscopus Salernitanus in suo chronico: PU thatis Papa Roma defunctus est. Et Iohannes natione λGaietanm , qui Romana Ecclese Diaconin est Canceblarius fuerat , statim a clero ct populo Romano in pontiscatu, honorem electus 9 Getasus est Papa nuncupatus' aut prius quam ordinaretur, propter Henrici Alamannorum Regis adventum , qui tunc Romam Minus advenerat , ipse Gelasius in civitatem Galatam seces

fit, ibique a Cardinalibus qui eum secuti sunt ordina-

't. G ct consscratus. Spreverat enim praedicti Imperatoris assensium ejusique communionem. Imperator autem hoc videns , convocato populo Romano cum quibusdam Clericis , jussit eligi in ordine summi Pontiscis

quendam Burdinum nomine , cui nomen impositum est Gregorius Papa. Ordericus Uitalis lib. xi 1 historia, ecclesiasticae : Defuncto Paschali Papa . Ioannes Baietanus Romanorum Pontificum antiquus Cancellarim stma ister in Gelasium Papam electus est , ct eontradi

xeate Imperatore a Romano clero canonice consscratus .

est. Tunc etiam Burdinus Bragarum Archiepscopus , qui suis a fautoribus Gregorius VIII. vocitatus est , Imperatore connivente in Ecclesiam Dei intrusus est X X. Contigisse ista septimo Idus Martias anni M cx v I II. docet nos epistola Gelasij ad Gallos . in qua scriptum est Burdinum in sedem apostolicam evectum ab Henrico fuisse quadragesimo quarto die post electionem Gelasij. Cem enim is electus fueritum. Kalendas Februari j ut constat ex Pandulpho Pisano & aliis scriptoribus , consequens est Burdini

510쪽

Flectionem septimo Idus Martias fuisse celebratam. XXI. Hanc Gregorii electionem de ominationem ut primum audivit Gelasius e Caieta, quo post fugam suam se receperat, has ad Gallos lueras dedit . quas hele describimus ex editione quae extat apud Ead merum & apud Simonem Dunelmensem, utpote quae emendatior esse videtur. .

Gelasim Episcopin serum s. rvorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis, Episcopis . Abbatibus; Cluricis , Principibus, ct ceteris per Galliam fidelibos

falutem ct apostolicam benedictionem. Vala vos Romanae Ecclesia membra estis, quae in ea nuper acta seni di lectioni vestrae significare curavimus. Siquidem post electionem nostram Dominus Imperator furtivi ct inopi

nata velocitate Romam veniens , nos egredi compulit

Pacem postea minis ct terroribus postulavit , dicens se si nurum quae posiet nisi nos ei. juramento pacis certitudinem faceremus. Ad quae nos ista respondimus. De contraresa qua ister Ecclesiam ct regnum est , vel convensioni vel justitia libenter a quiescimus ct Deo se tempore competenti, videlicet vel Mediolani, vesCremona , in prox ma beati Lucas stivitate , fratrum nostrorum judicio vel consilio, qui a Deo sunt judices in Ecclesia constituti, ct sine quibus causa hac tracta ri non potest. Et quoniam Dominus Imperator a nobis securitatem quarit, nos verbo ct scripto ista promittimus , nisi interim i e impediat. Aliaι enim securitates promittere neo honestas Ecclesia nec tonsuetudo est. Illis statim, die videlicet post electio m nostram quadragesimo quarto, Bracarensem Episcopum, anno P tcrito a Domino pradecessore nostro Pasibale Papa is,

Concilio Beneventi excommunicatum , in matris Eccleissa inmasionem ingessit; qui etiam dum per manus no- μα olim Passium accepipet, eidem Domino nostra steatholieis Dccessoribus ejus , quorum primus ego sume, Melitatem juravit. In hoc tanto facinore nullum de

SEARCH

MENU NAVIGATION