장음표시 사용
471쪽
1 α ,1 Is CELLANEOR v xl operuit , sed irridenda monstravit ; cupa si aliquid contigerit de Domini sacerdotibus audiri quod piis
mentibus ing.at confusionem non infrunitum Chan, sed pudoratos filios Noe imitantes , contegere te- .neantur. Legitur praeterea Imperatorem Constantinum dixisse : Veri si propriis oculis sedissim sacerdotem Dei peccantem , chlam' iem meam exnerem , ct cooperirem eum , ne ab aliquo videretur. Ergo si . ac culare aut reprehendere suos praepositos nefas juducatur , quanto atroclus Oves trucidalle pastorem nefandum de immane flagitium solaque morte pianeum est. Quod raro aut nunquam in nostris Hispaniis accidisse creditur. 'Etsi proditum sit in comitatu de Vir-caya Cantabros olim proprium interem ille Pontificem, hujus tamen facti nih:l certi conj chari potest; quamvis aliqui opinentur propterea Episcopum eorum provinciam neque vilitare neque in comitatum
ingredi , ac etiam jura duplicia ab eis in litibus ecclesiasticis persolvi. Quae quidem argumenta nequaquam ob id hanc conluetudinem inoleville probant. Et si vulgus hoc teneat, aliter que alii lentiant, hoc tam eri. liquet quod Episcopus non visitat illos, neque illi se visitari permittunt , t b forsan quod ptimates pro vin
ciae obsistant, ne ab eis decimae & alia emolumenta Ecclesiarum vendicentur. Sed ex quacunque causa id evenerit, oporteret , ne grex dominicus dispergeretur , oves suum pastorem agnoicere. Et si apud ipsos ad gloriam Dei fides illibata & anconculta permaneat, quod ut testis & arbiter asseverare possum , non tamen ambgo quin multa incommoda ex absentia Praelati exoriantur , quibus ei Iet medendum. Nam sanctius est in tempus occurrere quam post vulnus impactum medelam quaerere ; ideoque ellet opus rei tam periculosae intendere animum : quia, ut evangelica1ententia pra: monet , 8 us pastor cognoscit oves suas , ab eilque mutuo cognoscitur. Vnum coram
472쪽
Deo testor . quod quandiu in episcopatu Calagurritano fui demoratus, cum multis nobilibus viris comitatus Cantabriae saepe pertractavi de ingressu& via sitatione nomine Episcopi domini mei facienda , qui nunquam ei obstiterunt; ac nisi electio pii sit mi Adriani citi lys quam perficeretur negotium emergeret, omnia , ut reor , componerentur. Neque piget haec inseruisse , etsi videantur ad rem propositam non attinere , ut aliquis sortasse et elo religionis accensus a summo Pontifice & Rege Carolo Imperatore nostro impetrare conetur ut praesul Calagurritanus plano M sine ostendiculo comitatum Viet catae sicut reliquast partes episcopatus visitet. Evangelica enim lectio praecipit : Compelle eos intrare ctc. Ad rem itaque rediens , ne longias provehar , praedicta civitasMontis Flascon distat a Vitet bio octo milliariis. Illinc egressi hora tertia post meridiem, tetendimus Vulsenam ducentorum civium oppidulum, quod ferme circumdat lacus magnus triganta in liliariorum quod praetereuntes , appropinquavimus oppidu onuncupato sancti Laurentii satis munito distanti a Monte-Flascon novem milliariis &a Vulsena tribus,
ubi pernoctavimus. Die Iovis Oiluculo a sancto Laurentio discedentes sex milliariis, ni oppidum de A-quapendente devenimus ; & absque mora abeuntes, accessimus diversoria de Palla per alia decem milliaria, ac post prandium in cauponam de Escala. ubi illa nocte quievimus; licet per terram ignobilem inhabitatamque octo milliariorum intervallo concessimus.
Sequenti vero die Veneris in sanctum Quiri cum nos contulimus leuca , ut brevius dicam, inde distantem. Quod oppidulum etsi parvum sit, at quantum tamen praemunitum apparet ; processimusque decem inde milliatiis in municipium de Buen convento, tandem ad oppidum de Lucina semotum quinque milliariis. Dcinde mMontemn parvo tramite distantem ventum
473쪽
LIBER TERTIVS. Iseriam ponit quod digitos habeat. Pes enim quindecim digitorum spatium ε, ut in ead. glos. Cosmographis vero est sedecim. Sed de his hactenus. Deinde vero per loca inhabitata & cauponas usque ad montem Lupi ; & ultra. procedentes divertimus in suburbium Pisarum urbis antiquitus celeberis rimae & primas provinciae obtinentis, quae dominabatur in magnam partem maris nostri terrarumque , nunc autem facta est sub ditione & tributo Florentino. Habet haec antiqpa civitas & eelebrata per orbem juxta cathedralem Ecclesiam templum sancti Ioannis Baptistae satis insigne cum turri artificio singulari constructa quasi minanti rpinam quae proprius transeuntes conterreat. Et praeterea juxta tem plum cae miterium cujus area parietibus circum quaque depictis ioclusa dicitur Campus sanctus instar
Romaui. Huic domus episcopalis quasi cohaeret. Ex . altera parte aedes Canonicis ad degendum victitandumque deputatae, quibus annectitur vicus porrectus longe lateque discurrens, qui appellatur Strata, satis magnificus parum tamen habitatus, propterea quod tempore aestatis sertur esse novicus. Continet praeis terea celebrem universitatem , quam tu'ic decorabat magnus ille ac famigeratissimus Doctor PnilippusDecius utriusque juris Doctor. Collabitur etiam per mediam urbem amnis laetificans eam , si laetitia moestis paulo ante dominis , modo astrictis alieno imperio , cdm nundum recentem delinissent dolorem, tribui potest. Habet item ultra praedicta loca unum orphanotrophium non praetereundum , quo educantur infantes expositi, opus sane memorabile, instar nostrae illustris civitatis Toletanae in orbe terrarum cla- .rissimae. Reliqua vero, si qua digna annotatu ibidem adhuc extant, non potui conspicere, quia clanculum urbem illam ingressus fui ; cum ideo observaretur ne/b urbe Roma proiecti peste illa acerrima & diutina
474쪽
ue si M i c E L L A N EOR. V Mqua ivbs ipsa infestabatur quaeque tot homines co Iipuerat , quamque illuc usquc durare Armidabant, Pilarum urbem inficerent. Ideoque velut in latebris
cunctati fuimus in nostro hospitiolo apud Pisas tres quatuorve dies, expectantes quidem lintrem qua G
sppra e. ηε. Horum , se navigatione in Genuam. V Erum quia superius annotaveram portus a Genua in Li ornam distantem a Pisis honaginta sex stadiis , hic non referam. Stadium est . ut hoc quoque cum reliquis mensurarum intervallis omnibus i notescat, quod continet octavam mille passuum partem. hoc est, centum viginti quinque passus, pedes vero sexcentos viginti quinque , aut quingentos secundum certiorem cosmographorum computatio
. Dem. Hunc itaque Pisanum portum nostra aggressi sumus navicula. Ideo autem hos portus censu P praetercundos , ne geminato sermone videar molestus,
cum in navigatione Adriatii Pontificis eosdem pro modulo de cripserim. Prius autem quam accederemus Genuam, comperimus militem quendam Hispanum , qui primus nobis cladem & calamitatem D mini Ferdinandi a Silva ambiguo verbo reseravit. Nos vero tristari paulatim processimus , cum paulo ante instantissime faceremus iter ut cum illo in Hinpanias regrederemur. At Deus ex alto aliter prospe xit, ne tota lamentabilis Pontificis familiastquis obruta, peste aut bellico gladio consumeretur, essentque saltem qui nunIium moestium, etsi dolentes, ad nostrates Hi spanos deserrent. Demum adi vim Genuam , ibique invenimus Dominum Doctorem de Agreda , qui nos praecesserat ut cum praedicto Domino Ferdinando in patriam navigarer. Ermus quidem
475쪽
LIBER TERTIVs II tristes , quia jam apertius circumferebatur infortunium illorita nobilium. Agentes tamen quas potuimus gratias redemptori nostro, qui nos a tanta infe licitia te liberavit, cum omnes simul periissent in navi contrariis fluctibus agitatata. Neque adhuc constat eertus locus infortunii calamitosique casus, cum nemo illorum periculum eva sit qui id nuntiaret. O in lix nobilium animus indefessus i quanta aviditate, quanta solertia sequuti sunt dominum dc aurigam Pontificem Adrianum, quanta moestitia illo amisto sunt reversi, ac demum perierunt in mari eum Domino Ferdinando a Salva e nostris plures illustres viri '; quorum paucos obiter referam . . Dominum Petrum inquam filium Marchionis de Monte- majori, ac DO-minum Alphonsum filium Comitissae de Salinas nostri patroni Adriani Camerarium, multosque Magistros militia ordinis sancti Ioannis quos virtus a calami- ate exemerat Rhodia ut causa latens fluctibus submergeret ac suffocaret, cum pluribus aliis quotquot navis illa magna , carraca vulgo nominara , onustaeapere poterat. Flevit infelicitatem Hispania , &praecipue nostra urbs Toletana , suos filios extrema fuisse pallios. Flevit etiam Genua cives suos cum navarcho suo obrutos. Flevit praeterea Nolensis civitas nauclerum ac ministros navis ac cives mersos amisisse. Hinc pensanda sunt facta divina. Heu nos miseros , qui anxii sestinabamus ut simul cum eis nostra fieret navigatio i duod Deus uua clementia dignatus ethavertere judicio suo secreto. Quod utinam fuerit ad salutem animarum nostrarum. Ceterum vix paulum processeramus post miserabilem illam ruinam , ecce nuntium nostras perculit aures , quod altera navis, que vulgo dicitur carraca , etiam submersa fueradjuxta insulam Ebusum , quae nunc Ibica dicitur, ex qua Dominus Ioannes a Corduba Decanus Cnidubensis
Lum paucis, propterea quad esses in portu aut propς,
476쪽
18 M is cmANE RUM . fuerat liberatus ,.reliqui vero emigrarunt a luce. Nos velo circumdati angustiis , consideratis toe discriminibus, timentes ne criminibus nostris casus similis nobis accideret , quaerebamus modum securiorem quo tutins proprias domus possemus invisere, cdm ad
hoc necessitas ipsa nos cogeret. Per terram enim non
erat tutus accessus propter ballicam cladem Gallorum assiduosque grassantium incursus, qui cdin diu mo
raremur Genuae , ut fama erat, nobis astruxerant insidias. Et cem aliud non superesset confugium , opo tuit nos periculis vasti maris exponere ac quaeritate navigium quo tutius navigaremus. Denique tertia se obtulit navis magia 4 oneraria qu e merces in partes occiduas erat evectura ; cujus navarchum instanter sollicitavimus ut quam primdin nauclerum ac nautas
excitaret, necnon anchoram , armamenta , funes ,
amplastria , & carbasa, & munimenta quaequς para-
ret, atque malum constringeret, ne horum aut hujusmoὸi aliorum defectu carraca nostra periclitar tur , ac nos ut ceteros deglutiret maris saeva tempestas. Et licet ipsum in horas hoc efflagitaremus , non tamen continuo impetravimus, propterea quod opus 'fuit illi viginti dies demorari Et cum interim otio
vacassem, ne omnino otiosus essem , volui varias opi. niones de nomine Genuae hic immiscere, unde nomen
acceperit Genua, cum sit caput Liguriae. Libuit etiam mores indigenarum huic papyro mandare. Qua in re, quamvis crasso stylo , annota item situm ac pulchritudinem ejus. & pleraque in illa urbe annotanda, nisi sigillatim elegantius & copiosiis Didacus Lopez Tunica Complutensis , ut supra retuli , haec omnia in suo explicuerit itinerario , ubi batum rerum cupidi cuncta poterunt perlustrare. Ad primum ergo dixe runt quidam Genuam a genu deductam : quia habet quasi quoddam genu curvum Sc semisphaericum ala tere maris Alii a Genuo cui eam condidisse puta ur
477쪽
LIBER TERTIV . s Quidam hanc ut bem Ianuam appellant, quam a Ia locondita licunt; alii vero quia sit janua Italiae , &potissimum Galliae cisalpinae sive togatae , quae vulgia dicitur Lombaidia. Appellatur etiam Genua Ligusticum emporii . Ex hac incipit mons Apenninus qui dorsum Italiae dicitur. In eadem hac ut be nobiles Mmercatores vestibus utuntur talaribus ac manicatis; neque intra urbem equitant, neque ferunt arma nisi bella continua aliud pro tempore introduxerint. Feminae vero ιbsque palliis & sine turba peditequarum& sine caliendris seu vittis incedunt; reticulo tamen solligunt capillos , facileque sine injuria vadunt ad forum , etiam honestiores , quia conditione locique natura humiles, & sibi comparant necessaria. Excam virgines aut nuptae non induant capita vittiS , magna in nutriendis curandisque capillis est illis quasi ingenita solicitudo : quae quidem sunt procerioris
staturae quam nostrae, ut experimento comprobatur. Sunt praeterea, ut asseritur, Genuenses ditiores mercatoribus cunctis , quia nobiles etiam negotiantur ,
etsi jure sunt prohibiti, ut in. l, 3. Cod. De commer. ct meri cujus verba sunt : Nobiliores natalibus ct honorum luce conspicuo ct patrimonio ditiores perniciosum urbibus exercere mercimonium prohibemus ; ut inter plebeios ct negotiatores facilius sit emandi vendendique commercium. Et quamvis ratio hujus legis sit justa , rationabilis, & honesta , jam domini Genuenses, cum sint legibus exempti, quia si non jure , re tamen ipsa recusant superiorem , in hoc non servant jura, sunt acutissimi ingenii; ideoque commercantur in pluribus nostri hemispherii locis ac alterius nostra tempestate reperti. Fertur apud omnes in suis contractibus & pactionibus inviolatam servare fidem Multa alia possem referre. Sed ne videar longi ds evagari , de his hactenus, ut eo revertar unde nostra di, Iertit Oratio.
478쪽
Li AER TERTIV s. capropter navigium mercesque pretiosas , tum etiam quia ex vectoribus qua illa navis vehebantur, alii piaebendati , alii vero divites erant. Ac dum magis protenderemus contra meridiem , magis ac magis invaluit ventus. Et usque ad vesperum dominicae diei teriaras Latii ducatusque Sabaudiae conspeximus; atqueptima noctis uigilia juxta insulam vulgo appellatam de Eras perlabentes, fretum de Hierro aggredimur. Deinde illa eadem aura secunda die Lunae tranavimus
sinum alterum nuncupatum de Leon. Et a praecedente nocte diei domi uicae usque ad diem Mercurii nil aliud quam coelum.& mare visur est. Qua die
tam mare & littora nebulis contegereptur , neque nautae neque illo i um piae fectus cognoscere poterant longe ellemus h terra nccne , quove curtus estet . . Et cum sol mul.tim rumperet caligenem; in cacumineque refulsisset , repente conspeximus montes nostro
mari adjacentes,& qui navi praeerant , Laetamini. laeta mi ni . inquiunt, amici , quia incolumes in His
paniam tandem appulimus. Quo audito nuntio, quae gaudia & laetitia post tot angustias piratarumque incussam nobis formidinem nos jam metus expertes ceperint, vix erit credibile , qRotque laudes omnipotenti Deo necnon is temeratae virgini egerimus ille
pensabit qui simile periculum evasi fiet, tum pro tanto munere a Deo concesso, tum quia paratas insidias. scopulorumque allisiones, nunc hiantium caecas vomticum fauces absque ullius detrimento transegeramus, tum quia nos ad optatum perduxit portum. Quanto velo jubilo agitarem re nemo inquam significare poterit, neque calamus meus de Lotistrare : quia hi solum optime norunt qui eisdem periculis vexatI ea
pem evaseraret. Adde etiam quod portui de Rosa. a quo Hispaniarum ultimo cum sanctissistro Domino Nostiro Papa copiosa & illustri comitato caterva dis Gllum fuerit cum in urbem nauegaremus , die prae-
479쪽
L18ER TERTIUS guabus leucis disjunctum , ubi fertur beatus prancisiacus , cum in Hispanias proficiscetur, ab indigenis
vapulasse. Et continuo in pagum de Roca itinere nonag nta sex stadiarum nos contulimus , ubi, quia nox instabat, quiescere nos oportuit. Ceterum quoniam stadiorum mentionem fecimus, per quae nostrates itinera rarissime metiuntur , octo stadia milliarium , tria milliaria unam leucam conficiunt; quamvis nonnulli quatuor milliaria uni leucae attribuant. Die sabia bati quatuor leucis Barchinonem prae caeteris Hispaniarum urbibus elegantem accessimus ; quae adjacet Balearico nostro mari necnon radicibus montis Iovis
qui vulgo dicitur Monjui, ubique gentium vulgatissimi ; ex cujus lapicidina , ut accolae aiunt, tota civ tas & muri, cum sint lapidei , extructi fuerunt, neque ideo fuerit mons diminutus. Miranda profectores, cdm omnes aedes ex lapidibus inde excisis constructae sint; nisi cum Iurisconsulto Papiniano in LDisortio. g. Si vi soluto matrimonio. Τ. dicarius la-'pides renasci; cujus verba sunt. Ni si talis sit ut latapis ibi renascatur ; quales sunt in Gallia ct in Asia.
volui citate verba Iurisconsulti, quia videtur hoc di ficile creditu. Sed in monte Iovis experientia docet vera dixisse Papinianum. Nimirum cum mons ille sit in confinibus Gallice, ubi ut inquit consultus) lapides renascuntur. Multa alia in illa celebri civitate
quae non essent praetermittenda relinquo ; tum quidem quia nostris nota patent ; tum etiam ne cum
multa dixero, multb plura relinquam. Ideo decrevi potius illa sub sitiatio praeterire quam pauca dicere. A Bachinone in oppidum de Martutet quatuor leucis semotum , relictis obiter Monteret ac aliis oppidulis. venimus confestim in locum de Esparraguera quatuor milliariis distantem ; unde in coenobium illud Dei parat virginis vulgo de Monte Serrato toto orbe celebratissimum duobus leucis inde semotum concessib
480쪽
464 MiscE x NEORVMmus. Et quia multi aut devotione aut curiositate viadendi monasterium ejusque e remeticae cellas visitant, omnia prae ereunda censui ivluae tamen pro dig'nitate materiae justum sibi volumen exposcerene. Ea enim quae omnibus nota sunt, non debent stricta serie narrari. Venimus itaque ad locum de Iguaiadaquatuor leucis, diinde in oppidum de Momaneo dua' bus, ac illico in Cerveram tribus ; indeque in Tarragam una leuca aequivalente duabus pervenimus. Vnde de longiori leuca ortum est adagium apud nostrates: A Tarraga usque Cemeram. Perreximus continuo in
oppidulum de Castit nox o , hoc est Castelli novi.,
sexaginta quatuor stadiis segregatum a praecedenti.
Deinde vel b Belloc, hoc est, Bellum Jocum, tribus
leucis ventum est. Cursimque transeuntesis in antiquam urbem Ilerdam , satis celebrem , tum propter universitatemn signem & insulam cathedralem, tum etiam obfluvium Sicorim , vulgo Segre, mediam ur- bem interluentem , qui, ut ab auctoribus scribitur, fluebat olim arenis aureis. Deinde in oppidum Alcarra Z ultimum Cataloniae devenimus. Antequam ad
ca Aragonlim accedam , ut intelligas , pie lector, qualis quantusque fuerit Cataloniae principatus, nonnulla quae praelibanda essent hic saltem annectam, quibus facile cohnoscetur ejus nossilitas & amplitudo.
Continet enim comitatum de Ruysellon conterminum Franciae I ob cujus obtentionem pax antiqua
Hispanarum 3c Gallorum fuit rupta , initiataque bella , cum prias sub pignore a Rege Franciae haberetur,& a Carolo cognomine capitoso fuerit restitutus. id quod curiosi ab historiographis radicitus elicere poterunt. Praeterea archiepiscopatum Tarraconensem continet, eX cujuS cognomento provincia Tarraconensiis nomen assumpsit, quae majorem Hispaniarum partem sibi vendicat. Expanditur enim a Pylaeneo ad
Alaam fluvium. Cui archiepiscopatui subjacent' sex Ecclesiae
