장음표시 사용
491쪽
post synodum nempe Claromontanam.
I V. Constitutus in Hispania Burdinus , prim din Toletanus Archidiaconus factus est a Bernardo, dein
Episcopus Con imbricensis , non ambitu atque largitione , ut quidam recentiores absque ullo veteris striptoris testimonio tradidere , seu contemplatione . insignium ejus virtutum ac meritorqm. Non vident enim qui ita sentiunt quantam quamque atrocem injuriam faciant Bernardo Archiepiscopo Toletano, quantam Paschali secundo Papae, quos volunt muneribus a Burdino corruptos , pro pecuniis in eum contulisse episcopatum Con imbricensem ac ipsum etiam Bracarensem archiepiscopatum. Praeterea quis credat hominem tantopere laudatum ab antiquis, qui etiam anno Christi M c x x x i. dictus est vir vitae venerabilis , de quo , dum Episcopus Coninstricensis effer, vita s. Ge- cum laude loquebatur sanctus Geraldus Archiepisco 'η - pus Bracaresis , cujus vitam ac mores , quos temperatissimos ac moderatissimos fuisse animadverto nullus mortalium accusavit ante supremum ac fatalem Papae Paschalis annum, quis inquam credat hunc ho- 'minem adeo malum ac sceleratum fuisse ut illi nobis Persuadere conantur 3 Factus est ergo Burdinus Epiccopus Conimbricensis secunddm regulas, approbante Bernardo sedis apostolicae Legato. V. Qua tempestate incensus desiderio videndi Hierosolyma , illuc profecta est anno, ut videtur, mille limo centesimo octavo, habuitque comitem itineris Tellonem Archidiaconum Con imbricensem, ut legitur in veteri narratione Ecclesiae Con imbricensis
quam edidit Antonius Brandanus in tomo tertio Mo- .narchiae Lusitanae. Constantinopolim quoque . pro sectum. illicque per medium annum fuisse commoratum scriptum est in eadem narratione & in altera monasterii Cluniacensis quam vir clarissimus Franciscua
492쪽
τε Mi scE AN EORVM Duscheseius edidit in tonio secundo historiae Cardin lium Francorum, in qua additur hunc nostrum Mauritium , citin Constantinopoli degeret , majoribus
urbis & palatii atque ipsi quoque Imperatori Alexio ,
notum & catum fuisse. Ci1m triennium in ea peregrinatione exegisset, rediens in Lusitaniam, e Constan- . tinopoli retulit thecam quandam in modum textus
evangelii factam, quam volunt fuisse olim sancti Basilii Caesareae Cappadociae Archiepiscopi, in qua continebatur magna ligni dominici portio. Eam thecam Mauritius destinaverat collocare in quadam Ecclesia suae dioeceseos. Verinm cum post reditum suum Lusitaniam gravi dissensione laborare comperisset, tum quia Alfonsus Rex nuper obierat, tum quia Henricus. Comes ad regnum aspirabat, eam post longam deliberationem misit in Galliam ad monasterium. Cluni cense, ubi suste pia est a Pontio Abbate anno Mcxti. v. Kalendas Augusti. VI. l Interim vero dum Mauritius reverteretur, defuncto, inquit auctor narrationis Con imbricensis, sanctissimo Bracarae Archiepiscopo Gerardo , quem, ex monasterio Moyssiacensi in eadem Aquitania prima Bernardus in Hispaniam adduxerat, Mauritius ei, Vlta s. Ge- juxta quod vir sanctus olim praedixerat , sussiectus est. 'S' ' communibus eleri suffragiis uino millesimo centesimo decimo, ut tradit Rodericus a Cunha in libra paulo ante laudato. Necessaria tamen visa est interventio auctoritatis Rohani Pontificis, eis quod jam tum persuasum ellet orbis nostri hominibus sola illius auctoritate fieri posse transsationes Episcoporum ab una sede ad aliam. Ob eam itaque caulam, tum etiam propter necessitatem obtinendi Pallij, sine
quo vix constat Metropolitanorum dignitas , accedens Mauritius ad sedem apostolicam, primum quidem a Papa Paschali in hoc absensum praebente non 8a
vi muneris gratia ab eo sebi collati , ut scribit R
493쪽
L1EER TER et Ius. inualdus Archiepiscopus Salernitanus , obtinuit ut postulata cleri Bracarensis valerent, postea vero Pallium accepit per manus Ioannis Caietani Diaconi Cardinalis & Cancellarii, Paschalique secundo tum sedenti & catholicis successoribus ejus fidelitatis &obedientiae juramentum secundum formulam a Gregorio VII. institutam praestitit; ut testatur ipse Ioanties Caietanus in epistolis quas post mortem Pascha lis , quum in ejus lede locatus fuisset & Gelasius II. vocatus, scripsit ad Gallos & ad clerunt populumque
Romanum. Deinde vero reversus Bracaram , sine dubio munus suum sancte ac diligenter executus est consecrationes etiam sustra ganeorum suorum pera-
.gens , & ab eis professiones subjectionis & obedieniatiae accipiens. Earum unam refert Sandovallius in lo-
eo supra laudato, quae sic habet.
PROFESSIO A DE FONS I densis Epistopi Bracarensi Ecclesiis ub
Mauritio Archiepiscopo. EGO Ad sensius sancta Ecclesia ridensis nκne ordinand- Episcopin subjectionem ct reverentiam ct obedientiam a sanctis patribus constitutam secundum praecepta canonum Ecclesia Bracarensi rectoribusque ejus perpetuo me exhibiturum promitto ct supra sanctum altare propria manu firmo. o VII. Tenaciot autem fuisse videtur Mauritius iuretinenda dignitate sua vindicandoque antiquo sedis suae gradu & honore quam ut patrono ac magistro suo placere poster. Nam Bernardus ut humanum est ambitione labi in id tota mente omnique impetu incumbebat ut quia ipsi Toletanaeque Ecclesiae collatus recenter fuerat primatus per universam Hispaniam ,
vim nomenque imperii retineret, ac serio cogitaret
de subjiciendis Toleto universis Hispaniarum Eccle
494쪽
8 M is c EIL AN EORVM siis, adeoque Bracarensi, quae una erat ex Hispanicis. Et incidisse videbatur in tempus opportunum. Discipulus enim in ea sede 4nstitutus ob virtutes quideri proprias & ingentia merita, sed tamen favore Ber- nardi adjutus , non videbatur intercesturus. Subsidio esse poterat legatio sedis apostolicae per universam Hispaniam qua Bernardus erat ornatus. Praesto quoque erat aucioritas & potentia Alphon si Regis ita. gonum . Castellae, & Legionis iacujus ea erat ambiistio ut quia tria intra Hispaniam regna possidebat, Imperatorem se exemplo loceri nuncupatet. Magni Meum porro videri poterat, eique qui te Imperatorem diceret valde honorificum , si Princeps externus Amchiepiscopi Toletani jurisdictioni subiiceretur in cau-. sis ecclesiasticis, finitimusque populus sacra petereta Castellanis. Igitur Bernardus turbare primum jura Bracarencs Archiepiscopi, dein palam infringere , Irovinciamque raptare sub umbra legationis, ut olimi lyricum Anastasius Episcopus Thessalonicensis. Intercessit Burdinus , ne dignitati auctoritatique suae injuriam inferri sineret , neu successoribus exitiosa inciperentur. Appellavit Paschalem Romanum Pontificem. Is vero sis pe munuit Bernardum ut abstineret ab inferendis injuriis Mauritia Archiepiscopo Bra- earensi. Sed ille tamen' a continuis bellis nunquam conquievit, ac semper assectavit turbare jus metropoliticum Ecclesae Bracarensis. Vnicum tantis malis remedium erat appellatio ad Pontificem Romanum, ut adversus Legatum sedis apostolicae. Magna quirpe tum erat Legatorum istiusmodi reverentia magnaque auctoritas apud omnes ubique gentes , tum me rus ex potestate eorum , ut alibi dictum est a nobis. Quod itaque unpm erat asilictis rebus remedium , pergit in Italiam Burdinus anno millesimo centesimo decimo quinto. Hanc enim ejus in Italiam profecti trem eo anno contigisse hinc colligitur quod Pemis
495쪽
Bibliothecarius loquens de coronatione Imperatoris, quae medio Inno At cxvi I. Romae peracta est a Burdino, scribit eum biennio non introiisse provinciam Bracarensem. Quod evincit, ut dixi, eum de provincia decessisse anno millesimo centesimo decimo quinto.
VIII. Agebat per ea tempora Paschalis Papa inliartibus Apuliae ; unde Romam reversus est v II. Κaendas Octobris , ut ait idem Petrus. Secedens dein Anagniam, auditis illic quae adversus Bernardum proponebantur, non perstrinxit quidem illum asperiori-Dus verbis, tamen etsi exemplj haberet sancti Leonisi qui Anastasium Thessalonicensem inconcessa praesumentem graviter increpaverat ; sed ratus infra digni--m Romani pontificis esse si Legatus aperte dam- tur , aliam viam invenit sistendae hominis audaciae nimis pervicaci, terminos nimirum ponendo legationi ejus , Mauritiumque Bracarensem Archiepisco-lsum universamque provinciam ab illius jurisdictione iberando ; simulque Con imbricen siem dioecesim ,
quam Bernardus subtrahere conabatur metropoli Bracarensi, ad eam pertinere debere pronuntiavito Horum Papae Paschalis decretorum mentionem facit
innocentius III. lib. II. epist. ex X v I. occasione controversiae quae pontificatu ejus suit de dioecesi Co- fimbricensi inter Bracarensem Compostellanumque Archiepiscopos. Nam Conimbricam uterque contendebat ad metropolim suam pertinere. Bracarensis ergo , ut ius suum tueretur . allegavit decreta Papae Paschalis , quae Conimbricensem dice-cesim adiudicant Archiepiscopo ' Bracarensi. Haec sunt verba Innscenti j. In tantum enim Pasichali
Papa , qui privilegia Dper Jedintegratione praeditiorum epi colatuum Ecclesia Bracarensi concessit, eonstitisti videtur hos episcopalis ad eandem Braca-rinsem EcοIesiam pertinere quὸd ipse in siteris quas
496쪽
8c, Misc g ANEOLUM direaeit Gonsalvo Colimbriensi Episcopo manifeste test tur quod constat Colimbriensem Ecclesiam in Bracarenis sis provincia catalogo contineri. Hude quia Toletanus Archiepiscopus ad mandatum ipsius Colimbriensem Epseopum non restituerat Ecclesia Bracarensi, privavit ipsum legationis officio , ut Bracarensis Archiepiseopus liberius in provincia sua fustitiam exerceret.
Extant porro epistolae illae quas heic commemorat' nocentius, prior quidem edita ab Antonio Brandano in tomo tertio Monarchiae Lusitanae, posterior a Ro. derico a Cuntia in tractatu de primatu Bracarensis Ecclesiae in universa Hispania, Sic autem habent. .
Paschalis Oscopus servus servorum Dei venerabili fratri Gonsalvo Colimbriensi Episcopo salutem ct apostolicam benedictionem. Quanti eriminis habeatur hclesiastica auctoritatis contemptus ex propheticis te agnoscitur , ubi scriptum est : Quasi scelus idolatriae
nolle acquiescere. Fraternitatem tuam missis ct romissis literis admonuimus ut confratri nostro Mauriatio Bracarensi Archiepiscopo tamquam Metropolitano
tuo reverentiam obsequiumque impenderes. Tu vero
ct literas contempsisti , re privilegia qua Bracarensi Ecclesia apostolica sedis auctoritate indui in sub contemptu ejusmodi conculcasti. Adhuc. tamen penes repatiὸntiam exhibentes praecipimuι ut eidem Archiepiscopo tamquam Metropolitano tuo deinceps debeaε obedire. Porro nisi infra dies quadraginta postquam has literas acceperis debitam ei obedientiam praestaveris , ex tunc ab episcopali O cio te suspendimus. Datum Anagnia Ii I. Non Novembris. Passhalis Episco us servus servorum Dei venerabili fratri Bernardo Toletano Archiepis O apostolica βdis Legato salutem ct apostolicam beneὰictionem. Pro in juν iis confragus nostri Mauritu Bracarensis Archiepiscopi fraternitatem tuam sepe monuimus ι sed adhuc θvehementer a te gravari conqueritur. Colimstriensis enim
497쪽
L IBER T E , T I V s. ti'Iscopi obdientiam ei contra Romana auctoritatis privilegia subtrahisti. Item in Liicensi Ecclesia , ade Ius metropolim pertinente . Episcopo pater judicium ecto superordinari alium propositi; sti. Idipsum in monasterio beati Petri de M onte sanum conqueritur. B earensis Ecclesia bona ct ab aliis distrahi ponsensisti. ct ipse cum familiaribus tuis mora diutina consumpsisti.
per totam etiam provinciam , invito ct ignorante eo , potestatem tua voluntatis exerces. Asturicensis Ecclesia pastrochiam , ut Salmantinam augeres, invito eo imis minasi. Nos autem in his vehementer regni turbationem ct aetatis tua gravedinem infirmitatisique pensamus. Idcirco te ab injitncta super Arcbiepisicopum ct provinciam Bracarensim cura legationis absolvi m , ut liberius ipse valeat in provincia μa jilitiam exemcere. Datum Anaonia iii. Nonas Novembris.
IX. Vsus est sanε Bernardus, ut est varia vitae humanae commutabilisque ratio,fortuna partim prospera, partim adversa ; planeque expertus est id quod M. Tullius alicubi observavit, magnam esse vim in fostuna in utramque partem, vel ad secundas res, vel advertas. lnter adversa quidem numeraverim iri felicem hunc sacrosanctae pontificiae legationis exitum , eo graviorem quod ista pati coactus est in extrema senectute Ac post tam diuturnam auctoritatem. Alanus potio millesimus centesimus sextus initium ei fuit. longi exilii, & Hispaniae seminarium itide trim agnorum motuum ac bellorum. Alfonsus enim Cain stellae Rex maritum Vrracae filiae quaesiturus , adeo- Loder. το-que Regem post se Hispaniae daturus, Bernar dum ac reliquos Episcopos & Abbates regni sui Toletum ad se vocans , cum eis consultavit de matrimonio Vrraiacae cum Alfonso Rege Aragonum , universorumque consensu nuptiae illae celebratae sunt, invita licet ac repugnante nobilitate , quae Vrraeam alicui e regni apsoceribus nubere malebat. Tum statim nova nupta
498쪽
si MisCEL LANEORVM in Aragoniam abducta est. Mortuo deinde patre Al-fonio anno centesimo nono supra millesimum , 4eginarii miti conjugii haud obscule poenitere coepit; .an quia rerum omnium satietas est, omnibusque in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum ; seu quia in foemina ad omne dedecus projecta conjugii dignitas impeg mento erat ne suos sensus voluptarios omnes incitaret libidinesque expleret. Igitur in Cactellam marito jubente. prosecta , primum usurpare jura regia, deque Castellanorum vita ac fortunis decernere incontulto marito, multaque probrosa agere quae silentio transmitti non possent. Ea de causa Aia fonsus illam ad arcem Castellare in custodiam tradidit , ex qua tamen ipsa re cum suis communicata in Castellam evadit. Verum a regni proceribus ad virum reinassa, carceri denuo mancipatur. Eo tumultu excitati Castellani proceres , . utendum tempore rati,
inventam que oeca fionem dii olvendi conjugii quod
inauspicato coierat invita nobilitate , societas inter se ineunt adverbiis Aragonios conatus. Ex ea re in animis hominum religiones excitatae ei obtemperare
fas esse negantium qui legitimus Rex non esset. Odio quaesitus color, incestae nuptiae. Alfonsus enim Vrra- 'cae conjunistus erat proxima consanguinitatis linea , quam enarrat Rodeticus Toletanus in initio libri semiami. Porro auctoritas Romani Pontificis implorata non fuerat quo justae legitimaeque essent nuptiae. Nondum enim moribus receptum erat ut pontificum Romanorum venia lege cognationis soluta, conjugia inter cognatos coirent, ut heic observavit Mariana.
Paschalem nihilominus Papam in partes trahi desere visum. Itaque ad eum missa legatio. causa omnis expolita . nuptias fuisse c. I. D atas contra sanctorum
canonum reverentiam , sola regnantium auctoritate; decretum ederet quo incestum matrimonium dissol-Veretur. Et patet ita gsatiam Vrracae, quae
499쪽
derta odii .adversus Alfonsum signa dederat ,& tum
impendio eum odisse credebatur. Visium ergo ut adversus eam scriberetur , quo consilia occultiora forent , Reginaque , si fortε custodia evaderet, probabiles justasque causas habere videretur repudiandi Alfonsum e nubendique in familiam alicujus e proceribus Castellanis. Scribens igitur Paschalis ad Dida- cum Episcopum Compo stellanum , quem ego virum summae tum dignitatis auctoritatisque fuisse reperio,
jussit ut Vrracam excommunicationis pondere perculsam. regnoque privandam denuntiaret si in incesto perseveraret. Ego existimo facile lubenterque pon-
. tificiis illam literis obsequuturam fuisse si sui juris
ac libera fuisset. Verum semper in custodia attinebatur jussu mariti. Ille vero insuperhabuit decretum Ponti scis , seu quia legitimum conjugium esse putabat quod auctoritate Praesulum Hispanorum ipsius que Toletani Primatis coierat, sive etiam quod iram& odium concepisset adversds hominem qui per illam matrimonii diliolutionem si hi adimere meditaretur regna Legionis & Castellae ; ut Castellanis proceribus gratificaretur. Quin & addita contumelia. Nam quia Episcopi Hispani , quo reverentiam & obsequium erga sedem apostolicam suum publice testarentur, seu quia illos quoque forsitan taedebat Aragoniae dominationis , Atlansi imperium detrectabant ac forte an illum ditis devovebant in consequentiam literarum pontificiarum . ipse , ut solent irati Principes,& qui dignitatem auctoritatemque suam modis omnibui sartam tectamque tueri volunt, Episcopos affligens, etiam Bernar dum Archiepiscopum Toletanum ejecit in exilium , quod is biennio toleravit , nihiI pro si bente legationis pontificiae sacrosancta majesta. te, ut ait Mariana. Addit Baronius Burdinum Bra ea rensem Episcopum hac occasione captata Romam venisse , Paschalem Pontificem adiisse , atque oblata
500쪽
Lr B pR T E RT I v s. Asseustodia cegia erat,& quod Paschalctra ait diem suum obi ille apud Caietam. Nam haec omnia sunt falsissima assique falsum est quod Sit Romualdus , Burdinum , defuncto Toletano Archiepiscopo , largita Paschali Papae thesauri copia petiisse ab eo Toletanum archiepiscopatum , sed obtinere non potuisse, licet Pa chalis pecuniam accepisset. Quippe Bernardus superstes fuit Papae Paschali. Crimen enimvero magnum Burdini tuit, & quo Roderici odium promeritus est, excussisse auctoritatem primatus Toletani, quam in provincia Bracarens obtinere debere acriter, irrito quamvis conatu , contendit postea Rodericus in Concilio quod Romae in Ecclesia Lateranensi cel bravit Innocentius, Papae tertius. Ex eo fonte & ex incertis ac maledicis vulgi rumoribus orram puto narrationem illam. Nam ii rejectus cum execratione Burdinus , ut Baroni j verba repetamus, addita etiam ea contumelia quam enarrant Romualdus & Rodericus, nimirum acceptam quidem a Pasciole pecuniam quae a Buoino offerebatur , sed frustratum nihilominus petitione sua ; si inquam haec vera sunt, quae vel immanissima sunt, cur Burdino postea gratificatus est. Paschalis, cur eum tuitus est adversds vim Bernardi Cur non eum opprimi alernardo fiuit, virum ambitiosum, versipellem, flexibilem, ingratum, & qui res Dei pretio constare putaret Cur ejus opera uti postea voluit ut concordiam revocari procuraret inter sacerdotium & regnum Constat enim ex literis G
lasij secundi ad clerum populumque Romanum seri tis Mauritium Bracarensem -Archiepiscopum a Patachale Papa misium suisse Legatum ad Henricum pro pace tractanda. Absit autem ut existimemiis sanctum Pontificem , cujusmodi fuit Paschalis, uti in negotio fravissimo voluisse opera viri quem sciret esse perditae ac profligatae conscientiae, quemque ipse ob eam sausam. ignominia infigni notasset.
