Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

a DE INQUISITIONE

Jam vias indicare quibus veritatis cognitionem assequi possumus, mentemque ea vi & industria munire qua has insistere queat sine inutili l bore , de erroris periculo, operae pretium est. Verum, ne in hujus postremi Libri lectione incassum quis laboret, imprimis monitum velim illum in eorum usum duntaxat compositum fuisse qui veritatem per se serio quaerere, de ad id propriis viribus uti volunt. Ah ipsis postulo ut per aliquod tempus omnes verisimiles contemnant opiniones; violentissimis ne fidant conjecturis; omnium Philo phorum authoritatem susque dύque habeant; ab omni praejudicio, philautia, & asseelu vacui, quantum in illis erit, huc accedant ; Sensibus Be imaginationi diffidant; uno verbo eorum penh omnium quae Libris

praecedentibus dicta sunt accurate recordentur.

Propositum nobis est in hoc Libro menti omnem quam naturaliter assequi potest persectionem reddere, ei suppeditando auxilia necessaria, ut ipsius attentio & capacitas augeatur; eique praescribendo canones O, servandos ut error in investigatione veritatis vitetur, & ut quaecunque sciri possunt commode addiscantur. In hoc instituto , si ad suam persectionem perduceretur, quod qui dem in hocce specimine non assinamus, cerae traderetur scientia unive salis, ac qui illo bene uti vellent vere docti dici possent , utpote qui omnium scientiarum specialium fundamentum essent a uuti, ac illas, prout hac universali scientia uterentur, acquirerent. Hoc enim tractatu conamur mentem ad id idoneam reddere ut de quibuslibet quaestionibus ad ipsius captum accommodatis judicia certa & vera ferre possit. Quemadmodum non sufficit ad persectam Geometriae cognitionem assequendam , ut quis memoriter teneat omnes demonstrationes Euclidis, Pappi, Archimedis, Apollonii & omnium qui de Geometria sci,serunt. Ita , ut quis peritus habeatur Philosophus, ipsum non sufficit legisse Platonem, Aristotelem , Cartesium, dec. 8e ipsorum sinteruias circa omnes Philosophiae quaestiones didicisse. Omnium opinionum te judiciorum aliorum hominum sive circa Philosophiam, sive circa Geometriam cognitio Hist ria potius est quam Scientia: nam vera scientia , quae sola mentem hinmanam ad persectionem cujus nunc capax est adducere potest, cons,nit in certa quadam capacitate solide judicandi de omnibus ipsi accommodatis. At ne temporis fiat jaetura , neve judiciis praematuris qui se quam anteveriatur , jam rem tanti momenti aggrediamur. Imprimis in memoriam revocandus est primus canon traditus & pro batus in principio primi Libri, quia fundamentum est de primum axio ma eorum omnium quae sumus inseri dicturi. Plenum, scilicet, nunquam prαbere assensim nisi primositionibus tam evidenter veris , ut ipsis ille asseu-sus recusari nequeas, Me ρα- e istam internae seno, O internis rationis objurgationibus ; Me es, ubi asensim recusare nemo potes, quin et τὸ gnoscatse libertate sua abuti, nisi velit assentiri. Quotiescunque verisimis litudinibus assentimur, in certum erroris periculum incurrimus, ac penἡ . semper

12쪽

semper actu erramus, vel denique si non erremus, id eassu fortuito contingit. Itaque perceptio confusa innumerarum verisimilitudinum

circa varias res rationem nostram non reddit persectiorem , ac sola veritatis clari perceptione ipsi perseelio impertiri ipsique satisfieri potest.

Cum igitur sola evidentia juxta primum nostrum canonem certiores fiamus nos non errare, hinc concludere est nos imprimis ad id attendere debere ut hanc in perceptionibus nostris conservemus evidentiam , ut de omnibus rationi nostrae accommodatis solide judicare , & omnes vetit tes quarum sumus capaces assequi possimus. Quae hanc evidentiam gignere & conservare possunt duplicis sunt generis. Alia sunt in nobis, aut a nobis aliquatenus pendent, alia a n

his non pendent. Nam quemadmodum ut res visibiles distinctε vi , mus , necesse est nos pollere visu perspicaci, illumque attente in his rebus objectis defigere ; quae duo in nobis sunt de a nobis aliquatenus pendent; sic necessse est recto pollere ingenio, illudque strenue appellere ad penitus inspiciendas veritates intelligibiles : quae duo etiam in nobis sunt, & a nobis aliquatenus pendent. Sed, non secus ac oculi opus habent luce ad videndum, istud vero lumen pendet a causis alienis; sic mens eget ideis ad concipiendum, quae ideae, ut alibi probatum est , non pendent a nobis, sed a causa aliena illas producente. Si igitur ideae rerum menti nostrae non adessent, quotiescunque illas habere optamus , & si Deus , qui mundum illuminat, illas nos latere vellet, huic desectui mederi, ac quicquam cognoscere nequaquam possemus; quemadmodum is nihil videre potest cui lumen deest. Verum non est quod hoc metuamus, quippe praesentia idearum menti nostrae cum sit naturalis de a geuerali & immutabili Dei volu tate pendeat, nobis nunquam deest ad res rationi naturaliter subjectas

percipiendum. Nam Sol qui illuminat mentes haud similis est Soli illuminanti comora , eclipsin nunquam patitur , ac omnia penetrat sine ulla luminis sui dissipatione. Cum igitur idear rerum nobis perpetuo adsint, etiam ubi illas attente non consideramus, quid aliud nobis superest ad conservandam evidentiam in omnibus perceptionibus nostris, nisi ut quaeramus media quibus mens attentior & caracior fiat; quemadmodum ut res visibiles notas asstantes distincte cernantur nihil aliud necesse nobis est quam ut visu perspicaci polleamus , illasque attente consideremus. , Sed, quia res objectae quas consideramus plures saepe habent relationes quam ut illas omnes unico mentis appulsu percipere valeamus; indigemus adhuc nonnullis legibus quibus instituamur ad omnes dissicultates ita diluendas, ut adjuti auxiliis quibus mens fiat attentior & capacior, omnes relationes rei quam eκaminamus evidentissime percipere possimus.

Hunc igitur Sextum Librum in duas dividemus partes. In priori agetur de auxiliis quibus mens uti potest ut fiat attentior Se capacior; In posteriori canones trademus quos illa sequi debet in investigatione vinritatum , ad formanda judicia solida di extra erroris aleam posita.

A a CAPUT

13쪽

DE INQUISITIO GECAPUT II.

Attentionem esse necessariam ad conservandam evidentiam in , cognitionibus nostris. Modisecationes mentis illam reddere

attentam, sed ipsius capacitatem percipiendi plus de tuo dif-

- trahere.

A Principio hiijusce operis ostensum est , intellectum duntaxat per

cipere ; ae a parte intellectus , simplices perceptiones, judicia , Seetatiocinia in eo solo inter se differre , quos judicia , & ratiocinia fiant

rerceptiones mulio complexiores simplicibus perceptionibus; quia non modo plurimas res repraesentant, verum etiam relationes plurimarum rerum inter se. Nam simplices perceptiones res solas menti repraesentante sed judicia relationes quae inter res intercedunt exhibent e sed ratiocinia relationes repraesentant quae inter relationes rerum sunt ; si modo snt simplicia ratiocinia ; at hi sint ratiocinia composita , repraesentant relationes relationum , seu relationes complexas quae sunt inter relationes rerum , te se ad infinitum. Prout enim relationes multiplicantur , ratiocinia quae menti repraesentant hasce relationes fiunt magis

complexa. Sed judicia, ratiocinia simplicia , Se ratiocinia compleXa , nihil sunt praeter meras perceptiones a parte intellectus , quia intellectus duntaxat percipit; ut jam dictum est. Cum iudicia de ratiocinia a parte intelledius nihil sint praeter meras perceptiones , intellectum in errorem nunquam labi manifestum est; cum error in perceptionibus non reperiat ut , immo non sit intelligibilis. Etenim error aut Allitas nihil aliud est qu im relatio quae non existit, quod autem non existit neque est visibile neque est intelligit ile. Videri potest aut iritelligi bis duo esse quatuor , vel his duo non esse quinque, reapse enim est relatio aequalitatis inter his duo de quatuor ; Seust ut iam relatio inaequalitatis inter bis duo de quinque : Ergo veritas est intelligibilis. Sed nunquam videbitur aut intelligetur his duo esse quinque, nulla quippe est aequalitatis relatio , jam vero quod non est non potest percipi. Error, sicut jam multoties dictum est , duntaxat consissit in praecipiti voluntatis assensu , qu. e salso quodam lumine decit itur, Sc quae, cum libertate , quantum potest , uti deberet, in veritatas - ipecie securo acquiescit . 1 Nihilominus, quia saepe intellectus ideas rerum consu siis Se imperfectas habet , hinc fit ut sit causa errorum nostroruin, quae occasionalis. dici potest. Quemadmodum enita visus corporeus saepe nos injicit in Irorem, quia res eaeternas confuse de imperfecte nobis . repraesentat;

14쪽

VERITATIS. Lib. VI. s

conscii , scilicet, ubi nimis dissitae sunt, uel ubi lumen deficit: & imperseete quoniam illa duntaXat rerum latera repraesentat quae nobis obiiciuntur. Ita intelleetus cum Lepe perceptionem rerum duntaκat confusam & impersediam habeat, quia ipsi latis non . sunt praesentes , nec omnes partes illarum percipit ; causa est cur voluntas in ingentem incidat errorum numerum, facilius nimirum cedendo hisce perceptionibus obscuris & imperfectis. Necesse igitur est quaerere rationes quibus impediatur quominus perceptiones sint confusae & ii erfectar. Et quia nulla alia ratione clariores & distinistiores fieri possunt quam attentione , ut apud quemlibet

constat , quaerendae sunt rationes quibus utentes attentiores evadamus.

Hoc paetb evidentiam in ratiociniis nostris conservabimiis , & uno intuitu connexionem necessariam inter omnes partes ratiociniorum nostrorum etiam maxime prolixorum, deprehendemus.

Ut istae inveniantur ratio es alte est imbibendum id quod jam alibi

a nobis dictum est; nempe mentem non aequalem rebus omnibus quas percipit praebere attentionem. lis enim quae ipsain afficiunt, modificant,

ω penetrant longe magis attendit qu1m iis quae ipsi quidem adsunt, sed

ipsim non tangunt , nec ad ipsam pertinent. Uno verbo propriis niodi ucta ionibus longe magis occupatur quam sinplicibus rerum objectarinnidcis , quae ideae aliquid sunt ab ipsa diuersum. Hanc ob causam nonnisi cum fastidio & negligentia ideas abstrae asintellectas puri consideramus: ad res quas imaginiimur , praecipue si linagitiatione praediti sinus sorti , ac alta in cerebro iamentur vestigia , animum longe magis appellimus. Denique hanc ob causam, in qualitatum 1ensibilium conlideratione toti detinemur, dum ideis puris mentis , quandiu aliquid iucundi, aut molesti sentimus, ne vel minimam attentionem p here possimus. Namque cum dolor , voluptas , de aliae sensationes nihil aliud sint quam modificationes mentis, ituri nequit quia eas percipiamus , & quin mentis nostrie capacitas iis occupetur , citin omnes sei sationes nostrae nihil aliud sint quam perceptioncs. Res vero secus se habet de ideis puris mentis : possunt enim menti nostrae intime conjunctae esse, nec tamen a nobis ullo modo considerari. Licet enim Deus nobis quam intimo conjungatur & in eo reperiantur eorum omnium quae videmus ideae; illud tamen ideae, quanquam nobis praesentes, nos latent ubi motus spirituum illarum vestigia non excitant; vel ubi voluntas nostra mentem his non applicat; hoc est , ubi. non format actus quibus repraesentatio illarum idearum ab Authore na: irae alligatur . Haec sunt landamentum eorum quae sumus insta dicturi circa λuXilia quae mentem nostram possunt praeheru attentiorem. Itaque haec auxilia in ipsa mentis natura erunt fundata; si eramus itaque illa inutilia& chim. erica non sutura , ut plurima alia quae ment m magis intricant quam juvant. Ulut si, quem optamus non sortiantur usum , haud tumen erit inutile quae de iis insta dicturi sumus legere, quia ex his na-

15쪽

ό DE INQUISITIONE

tura mentis melius cognoscetur. Μodificationes mentis ex tribus oriuntur causis, ex sensibus, im matione , & assectibus. Nemo non experius est voluptates , dolores, ει omnes in genere sensationes tantillum vehementes, imaginationes vividas, & violentos assectus mentem tantopere occupare, ut attenti

ius incapax sit quandiu his omnibus nimis aincitur; quia tum tota ipsiust, ercipiendi iacultas bis impletur. Sed etiamsi istae modificationes essent

eviores, hanc tamen mentis capacitatem aliquatenus saltem distrali rent, adeo ut se totam rerum abstractarum considerationi applicare non possiet. Hinc igitur conclusionem hanc notatu maxime dignam elicimus; Eos omnes, scilicet, qui ad veritatis investigationem serio incumbere volunt , siaulo vitare debere, quantum id fieri potest, omnes sensationes nimis vividas, ut ingentem strepitum, lumen vividius, voluptatem , dolorem , &c. Imaginationis puritati perpetuo studere debent, ac impedire quominus in cerebro formentur vestigia profunda , quae mentem perpetuo lacessunt & dissipant. Denique sistere imprimis debent affectum motus, qui in corpore de in mente tam altas edunt impressiones, ut mens ad aliud cogitare non valeat. Nam, etsi purae veritatis idear, nobis perpetuo praesentes adsint, illas tamen considerare nequimus, ubi capacitas cogitandi hisce modificationibus violentis occupatur. Quia tamen mens sne esse stu, sensatione, aut alia quavis modificatione speciali subsistere nequit, necessitati cedendum est, imo ex his ipsis modificationibus auxilia nobis comparare debemus , quibus attenti res fiamus. Sed magna industria, de cautione opus est in usu istorum auxiliorum. Diligenter examiirandum est quousque iis indigeamus, nec iis utendum nisi urgente necessitate.

CAPUT III.

Quomodo utendum sit assibus re fen us ad conservan

dam mentis attentionem. AFfectus quorum usus nobis necessarius est ut excitemur ad veritatis inquisitionem ii sunt quorum ope eam vim , eumque animiam comparamus quo laborem superare valeamus quem in attentione praebenda experiri solemus. Inter illos amistus alii sunt boni , alii mali; boni, quale est des derium inveniendae veritatis, acquirendi sat luminis ut possimus nos ipsos regere, 'proximo utilitatem aliquam asserendi, de alii similes. Mali vero seu periculosi , ut desidetium famam sibi conciliandi, propriis rebus de commodis consu-

16쪽

VERITATI S. Lib. VI. 7

lendi, supra aequales sese extollendi, & nonnulli praeter hos alii affectu, pejores de quibus hic loqui neces uni non est.

In illo hi quo versamur misero statu non raro contingit ut affectibus a ratione maximh alienis vividius ad veritatis investigationem seramur,& ab illis jucundius Blatium accipiamus in laboribus ad id evantiandis, quam affectibus maximὶ legitimis & rationi consentaneis. Vanitas, exempli gratia , nos longe vehementius stimulat quam veritatis amor; ae quotidie videas homines ad studium perpetim incumbentes, quandiu alios reperiunt quibuscum communicare possint quae didicerunt, ab illo vero penitus desistentes statim atque nemo est qui eos audire velit. Visus confusus gloriolae cujusdam qua circundantur , dum suas venditant opiniones animum ipserum sustentat & suffulcit in studiis etiam maxime sterilibus de fastidiosis. At si casu sortuito , vel propriis negotiis id postulantibus, ab illo assentatorum grege discedere cogantur , ipsorum aestus continuo deserbescit, studia etiam solidissima sutidium ipsis creant; ac denique taedio de moerore consecti cuncta deserunt. Vanitas prius pigritiam naturalem vicerat, jam vero pigritia veritatis amorem superat; n1mque vanitas pigritiae nonnunquam resistit, at pigritia de veritatis amore penε semper triumphat. Ciun tamen gloriae cupido ad bonum finem possit referri , quia ad gloriam Dei de proximi utilitatem fama nostra uti possumus; quibus tam forsan hoc affectu in nonnullis occasionibus veluti auxilio ad reddendam mentem attentam uti nefas non est. Sed sedulo cavendum estne illo utamur , nisi duntaxat ubi assedius rationi consentanei, de quibus jam dictum est, non sufficiunt; etenim ad id officio nostro tenemur ut ad res arduas ac fastidiosas incumbamus. Iam autem dixi illo asseetu utendum non es Ie nis quando alii legitimi non sufficiunt; primo, quia hic affectus conscientiae perquam noxius est. Secundo, quia in mala studia, quibus plus inest splendoris quam utilitatis & verit iis , nos sensim injicit. Denique , quia ille affectus moderatu valde dis-ficilis est, ab ipsis saepe deluderemur, ac dum mentem nostram illuminare illius ope crederemus , concupiscentiam , quae non modo cor corrumpit , sed menti tenebras nunquam dissipandas affundit, forsan

corroboraremus.

Animadvertendum enim est affectum illum augeri, corroborari , M sensim in corde hominis stabiliri; ac, ubi violentior est, tantum abest ut mentem sublevet in veritatis investigatione , ut potius illam mirum in modum occaecet, ac res pro votis se habere sit so ipsi persuadeat.

Tot Alsis 8e imaginariis inventionibus, quae sub egregio veritatum

recEns retectarum nomine nobis propinantur , non scateret orbis terrarum , nisi homines ardenti flagrarent desiderio inventorum famam sibi parandi. Firma enim & obstinata persuasio qua nonnulli laboraverunt se invenisse, exempli gratia, motum perpetuum , dc modum aequandi

circum

17쪽

8 DE INQUISITIONE

circuli cum quadrato , & duplicandi cubum ope Geometriae vulgaris, ex eo , opinor, orta est quies nempe aliquid feliciter fecisse, quod ca teri inutiliter tentassent, videri vehementer cuperent. Longe igitur satius est sese excitare ad eos aisectus qui eo sunt utiliores ad veritatis in vostigationeni quod Vclicia Cntiorcs suit, Ee circa qu smodum excedere vix ullum est periculum , qualia sui.t desiduita berne utendi ingenio nostro; nosinet expediundi a praejudiciis & erroribus ;sat acquirendi luminis ad nos in natu in quo versamur reele regendcs;& alii similes aflectus , quibus ad studia inutilia de judicia pia matura

non adigimur. 1

Praelibata semel voluptate quae ex recto mentis usu percipitur , ac utilitate quae cx illo redit probe cognita; abdicatis violentis assectibus, atque cum fastidio rejectis voluptatibus sensibilibus quae , dum illis imprudenter nos permittimus , rationi tyrannice dominantur ; aliis opus non est aflestibus quam iis de quibus mox dictuna est , ut aitcnti si

mus ad res meditandas.

Verum plerique homines ab illo statu longe abhorrent. Prater sens bilia nihil amant, nihil intelligunt, nihil sapiunt. Ipsoriam imastili tio numero prope infinito vestigiorum profundorum, quae salsis tantum excitant ideas , corrupta est: omnibus enim quae sub se iis his & imauerinationem cadunt toti addicti sunt, ac juxta in prcssio non qu tu ex iis, hoc eli relate ad se recipiunt , de iis seinper judicant. Sui cibia , in- teinperantia , varia negotia quibus intricantur , sollicita res su.rs stabiliendi desideria in hominibus huius saeculi tam frequent a vcritatis lumen ab ipsis arcent, non secus ac pietatis sensum sustocaiu; quia his I ravis asisectibus a Deo, qui solus potest illuminare & rcgure , sejunguntur. Quippe conjunctionem nostrain cum sensibilibus augere non possiimus quin conjunctionem nostram cum veritatibus intelligibilibus minuamus; climcodem tempore non potuimus colligari cum rebus adeo divcrsis&oppositis Qui igitur imasinationem habent puram & cailam ; hoc est , ii quorum cerebrum voti igiis prosundis quae rubus sensibilibus applicent resertum non est , cum Deo facile colligari possunt, & ad veritatem ipses allo liuentem attendere e Asiectus legitimi, de rationi consentanei ipsis 1lifficiunt. Mundani vero , quique pluribus rebus adhaerent, & quorum imaginatio falsis & obscuris conspurcata est ideis quas res sensbiles in ipsis excitaverunt, ii, inquam , non possunt ad vcritatem incumbere nis ass)ctu aliquo sustineantur salis vehementi ad deprimendum corporis pondus quo promuntur , & ad formanda in cerebro vestigia quae possint spirituum animalium cursum divertere. Quia vero quilibet actectus per 1e duntaxat confundit ideas , iis uti non debent nisi uti necessitas postulat; Ze singuli homines sese explorare debent, ut affectus suos debilitati uvae accommodent. Rationes quibus in nobismet ipsis assectus quos optamus possimus excitare facili negotio inveniri queunt. Nec parum ad id confert

18쪽

VERITATIS. Lib. n. 9

sere conjunmonis corporis & mentis cognitio libris praecedentibus tradita : namque uno verbo sufficit nos cogitare attente ad ea quae juxta institutionem naturae apta sunt ad excitandos afledius. Hoc pacto ame- eius nobis necessarios in corde Iiostro pene semper gignere possvinus. At vero si illos penε semper possumus excitare, illos parit cr non possit-mus extinguere , & mederi malis quae in imaginatione produxerunt. Iis

igitur moderate est utendum.

Imprimis cavendum est ne de rebus ex assediu iudicemus , sed eκ claro duntaxat veritatis visu, quod observatu dissicillita .um est , ne dicam impossibile, quum asseetus sunt tantillum vividi. Aiseetus ad id tantauri conserre debet ut attentionem excitet ; verum ideas sibi proprias menti semper objicit , de voluntatem' ad id vividἡ impialitui de rebus per istas ideas quibus movetur judicet , potius quam perideas puras & abstractas veritatis quibus non movetur. Adeo ut judicia saepe formemus quae cum asseetu desinunt, quia , scilicet, non visu claro veritatis ii Imutabilia , sed tantum ope circulationis sanguinis fodimata suere.

Verum quidem est esse homines admodum pertinaces in suis erroribus , & eorum errorum plerosilue per totam vitam praestae δ retinere. Sed errores illi ab aliis oriuntur causis quam ab affectibus; vel pendent ab affectibus quibusdam constantibus eκ consorinatione corporis, ex pleonexia , aut ex alia quavis diu subsistente causa oriundis. Pleon κia , exempli gratia , cum semper duret , affectum producit nunquam interiturum , de judicia in quae affectus hic nos injicit fatis sunt dura-hilia. Caeterae vero hominum opiniones ex affectibus specialibus re

dentes aeque inconstantes sunt ac sementatio humorum. Mox hoc, mox illo modo loquuntur , ac Lepe sermones cogitationibus congruunt. Sicuta falso bono ad aliud falsum bonum affect is motum sequentes cursitant,& illud fastidiunt ubi motus cessat ; pariter a salso systemate ad aliud falsum systema feruntur. Opinionem salsam alacriter ample fiuntur , ubi affectus illam reddit verisimilem ; at illam affectu extincto des runt: assed uum ope quaelibet bona degustant , nec tamen quicquam

boni reperiunt; per eosdem amedius omnes vident veritates , nee tamen

quicquam veri retegunt; quamvis assectus momento quicquid gustant ipsis supremum videatur bonum, de quicquid vident indubitata appa

reat veritas.

Secundum auxilium quod menti ad attentionem disponendae inservire valet a sensibus oritur. Sensationes sunt propriae mentis modific ones ; ideae vero furae mentis sunt divernim quid. Sensati nes igitur attentionem nostram longe vividius excitant qu1m ideae purae. Μanifestum itaque in mentem attentam reddi posse ad veritates

quae ipsam non assiciunt , si exprimantur per res sensibiles quae ipsam

inciant.

19쪽

io DE INQUISITIONE

Hanc ob causam Geometrae per lineas sensibiles exprimunt proportirines quae sunt 'inter magnitudines quas habent considerandas. Lineas illas citariae inscribendo , ideas quae ipsis respondent menti veluti insculpunt , eas sibi magis familiares reddunt , quia eas eodem tempore sentiunt & concipiunt. Hoc etiam pacto multa fatis dissicilia postunt doceri pueri qui ob fibrarum cerebri teneritatem veritates abstractas aliter capere non possunt. Oculis nihil vident praeter colores, tabulas pictas , imagines , sed mente contemplantur ideas isti rebus sensibilibus

respondentes.

imprimis attendendum est ne ea quae considerare vel aliis consideranda praebere volumus tot rebus sensbilibus obruantur , ut mens circa haec magis occupetur quam circa ipsam veritatem ; in hoc enim saepissime & gravissime peccatur. Quotidie videas Oratores iis quae sensus assiciunt ita addietos , Se mentem suam modo tam sensibili aperientes , ut veritas vanorum falsis ipsorum eloquentiae o namentorum pondere suffocetur. Unde fit ut Auditores period rum nutriero ci figurarum motibus longe vividius affecti quam rati

nibus , sese persuaderi sinant , nescii quo pacto de qua de re persua

deantur.

Videndum est igitur ut elocutionis sensibilitas ita temperetur, ut ea mens duntaxat attentior fiat. Veritate nihil est pulchrius , & frustra

quis illam coloribus sensibilibus quibus nihil inest solidi , quique per

unicum tantum temporis momentum sucum facere queunt , pulchri

rem reddere aggrederetur. Forte ipsi aliquid mollitiei conciliaretur, sed de ipsus vi multum detraheretur. Illa tanto splendore circumdari non debet ut me ni ornamentis attentior sit quam ipsi veritati. Alioqui de illa res se haberet ut de hominibus istis qui tanta auri & margaritarum copia onusti sunt, ut ipsi ornamentis suis inferiores evadant. V eritas induenda est ad exemplum Magistratuum Venetorum , qui simplicem

togam cum galerico Gato gestare tenentur , in eum duntaxat finem ut ab hominum vulgo distinguantur , de veneratione, non ob vestis ornamenta, sed ob dignitatis majestatem excipiantur. Denique cave dum est ne veritas tot jucundis rebus stipetur ut mens dissipata attentione illam dignoscere nequeat, ac ne alii cuipiam rei honores ipsi debiti deserantur; ut sepe evenit Principibus qui dignosci nequeunt inter innumeros aulicos quibus stipantur, quique iisdem circumfulgent ornamentis ac ipsi Ρrincipes. erum ut insignius asseratur exemplum. Dico, veritatem aliis esse exponendam ut ipsa sese exposuit. Cum homines , a primi Parentis peccato, visu essent debiliori quam ut veritatem in se possent considerare ; suprema illa veritas scnsibilem sese reddidit, humanam naturam nostram induendo , ut oculos nostros in se converteret, nos illuminaret , & sese nobis amabilem praeberet. Illius igitur exemplo veri

tates

20쪽

VERITATIS. Lib. VL

tates quas aut ipsi carere , aut alios docere volumus, re aliqua sensibili pollumus induere , ad nientem , quae sensibilia amat, quaeque sicile non devincitur nisi iis quae sensibus adblandiuntur , deligendam. Sapientia aeterna sese reddidit sensibilem , non vero fulgentem; sese reddidit sen- sibilem , non ut in sensibilibus acquiesceremus, verum ut ad intestigibilia extolleren ur ; sensibilem se reddidit ut in persona sua damnaret , de veluti morii addiceret omnia sensibilia. Itaque in cognitione veritatis uti debemus aliqu1 sensibilitate quae tamen cum nimio fulgore coniuncti non sit , quaeque in sensibilibus nos nimis non detineat , sed quae visum mentis in contemplatione veritatum mere intelligibilium posIit sustinere; uti debemus aliqua re sensibili quam possimus dispellere, at,

nihilare , ac lubentes immolare contemplationi veritatis versus quam res illa sensibilis nos deduxit. Sapientia aeterna extra nos sese modo sensibili obtulit, non ut nos detineret extra nos, sed ut nos intra nosinet ipsos revocaret, utque illam interne possemus considerare modo intelligibili. Pariter in veritatis investigatione aliqua re sensibili uti debemus quae sulgore suo nos extra nos non detineat , sed quae ad id nos adigat ut intra nosinet ipsos secedamus , & attenti fumus , quaeque nos coniungat cum veritate aeterna quae sola mentis nostrae domina est , illamque super re qualibet illuminare potest.

CAPUT IV.

De usu imaginari s ad conferυandam mentis attentionem, er de utilitare Geometriae.

ΡRudenter admodum procedendum est in optione 6e in usu auxiliorum quae hauriri possunt eκ sensibus de affectibus, ut attenti ni ad veritatem assuefiamus; quia affectus & sensus nostri aequo vividius nos tangunt, & capacitatem mentis ita implent, ut saepe , dum res in seipsis retexisse arbitratur , nihil videat praeter sensationes suas. At vero res secus se habet de auxiliis quae hauriri possunt ex in .aginatione. Illa auxilia mentem reddunt attentam , nec ipsius capacitatem inutiliter dissipant , atque hoc pacto ad percipiendas clath & distinete res objectas mirum in modum conserunt , adeo ut ea adhibere pene seinper utile sit. ertim id exemplis illustremus. Nolum est Urtum corpus moveri a duabus vel a pluribus causs diversis , versus duas aut plures diversas partes : corpus illud viribus istis

SEARCH

MENU NAVIGATION