Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

aa DE INQUISITIONE

temperat, de imaginatio moderata visum & applicationem mentis sustinet.

Verum ut legitimus Geometriae admittatur usus , observandum est omnia quae cadunt sub ima nationem eadem facilitate non objici imaginationi ; omnes enim imagines aequaliter non implent mentis capacitatem. Solidum dissicilius imaginationi objicitur quam planum , de planum dissicilius quam simplex linea. Plus enim adhibendum est cogitationis in visu claro solidi , quam in visu claro plani , de lineae. De diversis lineis res eodem modo se habet ; plus requiritur cogitationis, hoc est , plus capacitatis mentis , ad sibi repraesentandam lineam parabolicam , aut ellipticam , aut quasdam alias magis complexas , quam ad sibi repraesentandam circuli circumferentiam ; & plus ad circumferentiam circuli quam ad lineam rediam ; quia dissicilius im

ginamur lineas descriptas per motus valde compositos de multas habentes relationes , quam lineas descriptas per motus simplicissimos , vel pauciores habentes relationes. Clim enim relationes non possint clare percipi sine attentione mentis ad plura , eo majori opus est cogitatione ad eas percipiendas quo plures sunt numero. Dantur itaque figurae adeo complexae ut mens satis non habeat capacitatis ad eas distinete imaginandas; sed aliae etiam sunt quas mens multo facili is imaginatur. Ex tribus angulorum restilineorum speciebus, nempe acuto , redio,& obtuso; solus rectus excitat in mente ideam distinctam & fixam. Innumeri sunt anguli acuti omnes inter se diversi ; de obtusis res non secus se habet. Itaque quum imaginamur angulum acutum, aut anginium obtusum , nihil accurati & distincti imaginamur. At vero ubi angulum recli im imaginamur nullum est erroris periculum ; idea illius est distincta , quin de imago quam de ipso formamus in cerebro ut plurimum fatis accurata est.

Pol surinus quid m deter nare ideam Magam anguli acuti ad ideam specialem anguli triginta graduum, jam autem idea anguli triginta graduum non riciniis accurata est quam idea anguli N. graduum, hoc est anguli recti. Sed imago quam de ipse nobis enormare conaremur esset longe minus accurata quam imago anguli reeti. Hujus imaginis r Praetentationi assuefaeti nondum sumus , nec postamus illam sori reniti cogitando de circulo, aut parte determinata circuli divisi in paries a quales. Scd ut imaginemur angulum rectum, cogitatio illius divisi nis circuli necessaria non est ; sola idea lineae ad perpendiculum ductae sui licit imagitiationi ut serinet imaginem hujus anguli , nec mens ullam paritur dissicultatem ut sibi repraesentet lineas ad perpendiculum ductas, quia omnia fiantia, seu erecta, videre consuevimus. Ut iptur habeatur aliquid simplex , distinctum , fixuna, ad id aptum ut facile imaginationem subeat , ac ideo ut mentem reddat at tentam, de evid num in verilaudius quas investigat conteri et, ut, imqua s

32쪽

quam , tale quid habeatur judicare sicile est omnes magnitudines quas consideramus reserendas esse ad simplices superficies, lineis & angulis rectis terminatas, ut sunt quadrata Dersecta, & aliae figurae rectangulae, vel ad simplices lineas rectas. istarum enim figurarum natura facit selis cognoscitur.

Auxilium quod ex Geometria petitur ad conservandam mentis attentionem sensibus tribuere potuissem e Verum Geometriam ad imaginationem potius pertinere quam ad sensus existimavi , quamvis lineae sint aliquid sensibile. Quibus de causis id egerim hic referre inutile satis ret; id enim nullius usus esset , nisi ut ordinem a me in supradictis observatum ieetori approbarem, quod non omnino necessarium est. Do Arithmetica quoque de de Algebra non sum loquutus , quia numeri, & literae Alphabeticae, quibus istae utuntur scientiae , non tam conserunt ad attentionem mentis augendam , quam ad ipsius extendendam capacitatem, ut Capite mirenti sumus explicaturi. Haec sunt auκilia generalia quibus mens attentior reddi potest. Nulla alia nobis suppetunt, praeter ipsam voluntatem attendendi , de qua hic sermo non habetur , supponimus enim eos qui student attendere velle ad ea quibus student. Multa tamen alia sunt auxilia specialia, propria quibusdam horninibus; ut certa quaedam potus & cibi genera , quaedam loca , quaedam corporis dispositiones, & alia circa quae quisque sibi magister esse debet propriam consulendo experientiam. Imaginationis habitus est examinandus post cibum sumptum , & attendendum quaenam conservent aut dissipent mentis attentionem. Quod circa id generalius dici potest huc redit, usum , scilicet , moderatum alimentorum quae multos faciunt spiritus animales esse aptissimum ad augendam attentionem mentis, de vim imaginationis languidae.

De modis augendi extensionem ct capacitatem mentis.

Arithmeticam , o Algebram ad id omnino necularissese.

Non est continuis arbitrandum posse unquam verδ augeri capacitatem de extensionem mentis. Mens humana est , ut ita loquar , quantitas determinata , & certa quaedam cogitationis portio; mens majorem acquirere nequit extensionem seu capacitatem ea quam habet ; nec inflatur , nec extenditur , ut liquores, & metalla inflaridi extendi creduntur. Denique non plus certo tempore quam alio percipere mihi

33쪽

a DE INQUISITIONE

mihi videtur , nec ullum habeo argumentum quod me ab ea revocet

sententia.

Id quidem experientiae repugnare Videtur. Saepe de multis cogitamus , saepe vero de unica re , immo saepe nos nihil cogitare dicimus. Attamen si attendatur cogitationem esse menti id quod extenso est corpori , manifesto patebit, quod quemadmodum corpus non potest revera nunc magis eise extensum quam alio tempore , ita si res aequ1 judicii lance perpendatur, mens nunquam potest plus cogitare uno tempore quam alio, sive plurima percipiat sue unicam rem, immo etiam tempore quo nos nihil cogitare asserimus. Verum duplex est causa cur credamus nos plus cogitare certo quodam tempore quam alio ; prior ex eo oritur quod aliquando tanta nobis si mentis libertas ut intra unum minutum, verbi gratia , sexaginta cogitationes habere possimus quae sbi quam citissime succedunt , dum

quandoque intra idem tempus eandem semper habeamus. Vertim inde non sequitur nos plus certo tempore quam alio cogitare, vel, ut omnis tollatur aequivocatio, certo temporis momento quam alio temporia

iuncto. Sexaginta quidem habemus diversas cogitationes , sed singuas per unum modo minutum secundum , quod idem est ac si per sexaginta minuta secunda eandem haberemus cogitationem. Cum apertos habeo oculos in medio campo , nec eos circumvolvo , tantum habeo sensationis quantum si eos circumvolverem. Uno verbo mea videndi capacitas non ex successivarum augetur perceptionum varietate. Plura cerno quidem, sed nec melior est , nec latius extenditur visus meus. Altera causa cur credamus nos plus certo tempore quam alio cogi,

tare eκ eo oritur , quod satis non distinguamus quid sit discriminis ii, ter percipere confuse & percipere distincte. Certe plus requiritur cingitationis , vel capacitas cogitandi debet esse plenior ad percipiendas multas res distincte, quam ad unicam percipiendam; sed non plus requiritur cogitationis ad percipienda multa confuse quam ad unicam rem distincte percipiendam. Itaque plus non est cogitationis in mente ubi de multis rebus cogitat, quam ubi de unica: cum si de unici cogitet illam longe clarius percipiat, quam quum pluribus intenta est. Observandum enim est unicam simplicem perceptionem tantumdem quandoque includere cogitationis , seu tantumdem implere capacitatem mentis , quantum judicium, immo ratiocinium complexum; quandoquidem experientia docet perceptionem simplicem sed vividam , claram, & evidentem unius duntaxat rei nos aeque applicare & occupare ac ratiocinium complexum , vel perceptionem obscuram de cons unmultarum relationum inter multas res.

Quemadmodum enim tantumdem aut etiam plus est sensus in visu sensibili rei alicujus quam prae manibus habeo , oculis cominus dispicio,& accurath exarruno , quam in visu ingentis planitiei quam negligenter di secure oberrans circumspicio ; ita ut claritas di distinctio sensationis

34쪽

VERITATIS. Lib. VI. as

sationis quam habeo de ill 1 re oculis meis proxima compenset extensionem sensus confusi multarum rerum quas in planitie securus video; Pariter, visus mentis circa unicam rem interdum adeo vividus de distinctus est , ut tantumdem aut etiam plus includat cogitationis, quam visus relationum quae sunt inter multas res. Certis quidem temporibus contingit ut cogitare nobis videamur de unica re, quam tamen Vix possumus capere, cum contr1 alio tempore rem illam , multasque alias cum ipsa quam iacillime capiamus. Atque his adducti causis menti majorem esse cogitandi capacitatem certo quodam tempore quam alio arbitramur. Verum nos hallucinari evidens est. Causa cur certis temporibus res secillimas aegre tamen concipiamus eκ eo non oritur quod cogitatio mentis , vel ipsius ad cogita dum capacitas sit imminuta , sed quia haec capacitas aliqua sensatione vivida doloris, aut voluptatis, aut ingenti numero sensationum debilia um de obscurarum , quae stuporem quendam gignunt, occupatur; nam stupor ut plurimum aliunde non procedit quam eκ sensu confuso plu

rimarum rerum.

Quaelibet cerae portio unam quidem figuram valde distinctam potest suscipere; sed duas suscipere nequit quin una ab altera confundatur; nam eodem tempore persecte rotunda , Se persecte quadrata esse non potest; si denique mille recipiat figuras , earum nulla erit dis lincta. Iam autem si illa cerae portio proprias figuras posset cognoscere , scire tamen nequiret quanam terminaretur figura , si earum numerus aequo major esset. De mente nostrs res non secus se habet, cum ipsius capacitas innumeris impletur modificationibus , eas distincte percipere nequit, quia cas separatim non sentit. Itaque se nihil sentire autumat. Dolorem, Voluptatem, lucem, sonos, sapores se sentire dicere nequit ; horum omnium nihil distincte sentit , licet his omnibus confuse assiciatur. Sed licet supponeremus mentem non submittit motui confusi, ta in sedi nato spirituum animalium; ipsamque a corpore ita abstralat ut ipsius

cogitationes a corporis motibus nequaquam penderent ἔ posset tamen evenire ut quaedam certo tempore facilius caperemus quam alio , c pacitate mentis nostrae nullatenus tamen imminuta , vel aucta. Tunc enim de aliis rebus speciatim, vel in genere de ente indeterminato cogitaremus.

Idea generalis infiniti est inseparabilis a mente , ipsiusque capacit tem omnino occupat , cum de re aliqua speciali non cogitat. Dum enim dicimus nos nihil cogitare , hinc concludendum non est nos non cogitare ad ideam illam generalem , sed duntaxat nos ad nihil speciale

cogitare.

Certe si idea illa mentem nostram non impleret, de rebus quibuslimbet cogitare non possemus, ut id tamen possumus; etenim de rebus plane Unotis cogitari nequit. Jam autem si idea illa menti praesentior non ades

Malebrancti de Inquis. Verit. Tom. II. D set,

35쪽

set, ubi nihil cogitare nobis videmur, qu1m quum de aliqua re speciatim

cogitamus, aeque facith ad rem quamlibet pro lubitu cogitaremus , ubi ad quampiam specialem veritatem strenue incumbimus , quam quum nulli rei speciatim animum appellimus , quod eκperientiae repugnat. Nam , exempli gratia, quum ad Geometricam propositionem sortiter incumbimus, de rebus quibustibet eadem facilitate cogitare non possumus, ac quando nulla occupamur speciali cogitatione. Itaque eo magis cogitamus ad ens generale de infinitum , quo minus cogitamus ad entia specialia & finita; atque ita semper tantumdem cogitatur uno tempore quam alio. Verum , quicquid sit, certum mihi videtur nos mentis extensionem& capacitatem non posse augere , ipsam , ut ita dicam , inflando , ipsique plus realitatis impertiendo, sed tantummodo illa industrie utendo; quod apprime fit Arithmeticae & Algebrae ope. Istae enim scientiae ita

contraliendi ideas, easque eo ordine considerandi rationem docent, ut mens, quamvis parva praedita capacitate , istarum scientiarum ope verbiates maxime complexas , quaeque prima Donte incomprehensibiles videntur , possit tamen capere.

Veritas nihil aliud est quam relatio realis sive aequalitatis sive inaequalitatis. Falsitas nihil aliud est qu1m negatio veritatis , aut relatio salsa & imaginaria. Veritas est id quod es: falsitas vero non est, aut si mavis , es id quod non es. Ubi relationes quae revera sunt videmus, nunquam fallimur; quia ubi videmus veritatem nunquam sallimur. At cum judicamus nos videre quasdam relationes quae tamen non sunt, tunc fallimur, tunc enim salsitatem. videmus , videmus id quod non est , seu potius nihil videmus. Qui videt relationem aequalitatis inter his duo & quatuor, ille videt veritatem , quia videt aequalitatis relationem , quae revera est sicut illam videt. Pariter quicunque videt relationem inaequalitatis inter bis duo & quinque, videt veritatem , quia videt relationem inaequalitatis quae revera est. At qui judicat se vid re relationem aequalitatis inter bis a & s , ille fallitur , quia videt, vel potius quia se videre putat relationem aequalitatis quae non est. V eritates igitur nihil sunt quam relationes, & cognitio veritatum nihil est quam

cognitio relationum. Sunt relationes aut veritates trium generum. Sunt inter ideas, inter res & ipsarum ideas, & inter res tantummodo. Verum est bis a esse q haec est veritas inter ideas. Verum est existere selem, haec est veritas inter rem & ipsius ideam. Verum est denique terram Luna eL

se majorem; haec est veritas inter res tantummodo.

Eκ tribus illis veritatum speciebus, quae sunt inter ideas, illae aeternae sunt & immutabiles, & propter ipsarum immutabilitatem sunt etiam

regulae & mensurae caeterarum e omnis enim regula, aut omnis men-

iura debet esse immutabilis. Et hanc ob causam in Arithmetica, Al- subra Diuitigod by Cooste

36쪽

VERITATIS. Lib. VI. a

ginta & Geometria selae istae considerantur veritates , quia istae scientiae

generales includunt omnes scientias peculiares. Omnes relationes, vel omnes veritates quae sunt inter res creatas , vel inter ideas de res creatas , obnoxiae sunt mutationi cujus omnis res creata cffax est. Solae veritates quae sunt inter ideas sunt immutabiles, quia Deus mutationi o, noxius non est , nec ideo idear quas includit. Hinc est quod nullas veritates solo mentis exercitio retegere con mur , praeter veritates quae sunt inter ideas. Sensibus enim pene semper utimur ad alias detegendas. Ut rerum existentiae certiores fiamus manibus & oculis utimur, ut & ad cognoscendas earum relationes a qualitatis aut inaequalitatis. Solarum idearum mens potest cognoscere relationes sine erroris periculo & sine sensuum usu. Sed non modo est relatio inter ideas, sed etiam inter relationes quae sunt inter ideae, inter relationes relationum idearum , ac denique inter conjunctionea multarum relationum , & inter relationes conjuninionum illarum rei tionum & sic in infinitum , hoc est, sunt veritates compositae in infitii-tum. Geometrae veritatem simplicem, hoc est , relationem unius ideae integrae ad aliam , relationem l ad a , vel ad bis a , vocant rationem Geometricam aut simpliciter rasionem ; namque excessus aut de eius ideae, vel, ut vocibus usitatis utar, ei cessus aut desectus magnitudinis non est proprie ratio , ut nec excessus aut desectus aequales sunt rationes aequales. Iam autem observandum est omnes relationes aut omnes rationes, tum simplices tum compositas, esse veras masnitudines, de ipsam vocem magnitudinis esse vocem ratativam quae aliquam relationem neces.sario designat. Quippe nillil magnum est per s. , & sne relatione ad

aliud , praeter infinitum aut unitatem. Immo omnes numeri integri aeque sunt relationes & rationes , ac numeri s acti, aut numeri comparati cum alio , vel divis per alium; quamvis id possit non animadverti , quia isti numeri integri possunt exprimi per unicum numerum arithmeticum , 4 exempli gratia, vel - est aeque relatio vel ratio ac L

aut, itas ad quam numerus resertur non exprimitur, sed sui, intelligitur, nam numerus integer ε est relatio vel ratio, iniuἡ ae α8 48 . . .

aut ' , cum numerus aualis sit issis -vel - : Cum igitur omnis magnitudo sit relatio, aut omnis relatio magnitudo, onmes relationcs numeris arithmeticis exprimi, de sgnis imaginationi repraescntari posse evidenter patet.

37쪽

α8 DE INQUISITIONE

cognoscamus omnes veritates, tum simplices, tum compostas, sussicit nos accurate cognoscere omnes earum relationes, tum simplices tum compositas. Duplicis sunt generis, ut jam dietum est; relationes aequa litatis de relationes inaequalitatis. Omnes relationes aequalitatis similes esse constat; iraque simul ac cognoscimus rem unam esse aequalem at teri cognitar, illius relatio vel ratio accurate cognoscitur. ed cle in aequalitate res secus se habet; notum est turrim esse majorem decemp da , Se minorem mille decempedis, illius tamen turris magnitudo , dc ratio ad unam decempedam accurate non cognoscitur. Ut res inter se comparentur , vel potius, ut relationes inaequalitatis accurate possimus metiri, opus est mensura justa & accurata; opus estidea simplici de infinite intelligibili; mensur, universali; quaeque possit

ad res quaslibet accommodari. Haec mensura est unitas. In unaquaque igitur magnitudinis specie sumitur quaevis pars determinata pro unitate aut communi mensura, exempli gratia, sumitur hexapeda in longitudinibus , hora in temporibus , libra in ponderibus , &c. Quae omnes unitates in infinitum sunt divisibiles. En qua ratione omnigenas

magnitudines exprimere , eas inter se conferre , earumque relationes de- egere doceat Arithmetica. Simplicissime in Arithmetica, & novem numerorum ope omnes exprimuntur magnitudines secundum relationem quam cum unitate habent, hoc est, prout continent unitatem , aut determinatum numerum par tium aequalium unitatis. Per numeros integros exprimuntur magnitudines quae unitatem accurate continent. Per fractos numeros , seu perfractiones eae exprimuntur magnitudines quae determinatum habent partium unitatis numerum. In Arithmetica etiam peculiaribus nominibus designantur eae quae incommensirabiles dicuntur magnitudines , quia cum unitate nullam habent communem mensuram, hoc est quia in quotcunque partes aequales divisa concipiatur unitas, nullam ex his pariibus certis vicibus accurate continent eae incommensurabiles magnitudines,

sed semper superest residuum aliquod quod una ex his partibus minus est. Rationem itaque suppeditat Arithmetica omnes sive simplices sive compositas quae inter magnitudines esse possunt relationes exprimendi. Ad id deinde nos instituit ut dextere , evidenter , & miro cum cap citatis ingenii temperamento eos possimus facere calculos qui ad has relationes alias ex aliis deducendas, easque magnitudinum relationes quae utiles esse possitnt per eas quae jam notae sunt detegendas apti sunt. Adeo finita est mens hominis, ipsius memoria ita infidelis, & im ginatio tam angusta ut absque numerorum arithmeticorum & scripturae usu , 5e sine industria Arithmeticae ope parta, nequaquam possint fieri operationes necessariae ad cognoscendam accurate inaequalitatem magnitudinum de rationum quae sunt inter ipsas , & ad progrediendum in coqgnitione compositarum veritatum.

38쪽

Analysis tamen & Algebra multo adhuc praestantiores sunt Arithmetica ; mentis capacitatem longe minus dispelcunt, modo omnium simplicissimo & facillimo ideas contrahunt. Quod arithmeticae ope non nisi magno temporis dispendio fit, Algebrae ope unico temporis momento es.sectum datur, mente nullo modo turbata numerorum varietate M op rationum longitudine. Una specialis Arithmeticae operatio unam modo veritatem retegit, innumeras vero similis Algebrae operatio aperit.

Per Alpha ti litteras , qui omnium simplicissimi sunt & familiarissimi characteres, omnigenas magnitudines , omnesque earum relationes

exprimit Algehra. Eos omnes circa istas litterales magnitudines instituere docet calculos qui ad dissicillimas & compositillimas relationes ex jam cognitis earumdem magnitudinum relationibus deducendas apti sunt. Ipsus calculi omnium sunt simplicissimi, facillimi simulque generalissimi qui concipi queant. Eandem in his calculis servat magnitudinum eκ- pressionem quae menti semper praesentes esse debent, ut persecta acquiri possit earum quae ex his constant magnitudinum cognitio. Ad simplices & generales, paucisque constantes litteris prestiones innumeroruin solutiones problematum , imo quandoque integras scientias reducit. Duo hic tibi exempla adsunt, alterum ad tractatus de motus legibus, alterum ad hujusce operis calcem. Analysis vero ars est Algebraicis & Arithmeticis caleulis utendi ad ea omnia detegenda quae circa magnitudines , eanimque relationes scire iuvat. Ut lvantur omnes de magnitudinibus quaestiones primo docet specialibus characteribus incognitas quae quaeruntur, ut quae jam notae sunt magnitudines exprimere , illas ultimis, has primis ut plurimum Alphabeti litteris, quanquam id propriἡ ab arbitrio pendet. Docet deinde cognitis quae inter cognitas & incognitas magnitudines intercedunt relationibus uti, ita ut unaquaeque quaestio ad certas reducat ut aequationes quae omnes quaestionis conditiones semper exprimunt. De nique hoc nixa axiomate , si , nempe , aequalibus aequalia addantur aut demantur , stat semper aequalitas , ὸocet qui instituendi sint calculi circa ambo uniuscujusque aequationis aequalia membra , ut incognitae expediantur magnitudines , cognitisque aequales reddantur, in quo sta est

plena quaestionis solutio; si vero plures quaestio solutiones habere possit, eae omnes obviae continuo fiunt. Ut detegantur compositae Geometriae veritates, docet etiam Analyss curvas lineas quas haec contemplatur scientia ad certas reducere ae quationes quae praecipuas ipsarum proprietates exprimunt; docet deinde ex his aequationibus calculo deducere caeteras omnes harum figur

rum proprietates; docet eas in diversa genera distinguere, easque describere; earum denique praecipuos usus aperit. 'Calculi disserentialis, & calculi in alis inventio Analysi infinitam quadante nus extensionem praebuit. Ipsi enim innumeras mechanicas

D 3 figuras, Diuitigod by Cooste

39쪽

figuras, innumera Physicae problemata submiserunt si calculi. Ipsi rationem suppeditaverunt exprimendi elemerita infinite parva ex quibus constare concipi possunt curvarum circuitua, figurarum area, & corporum per curvas formatorum soliditas; ipsi rationem suppeditaverunt problemata utilia, atque etiam omnium quae in Geometrii proponi possint compositissima simplici & generali ratione solvendi, calculando scilicet

horum elementorum expressionea.

PARS SECUNDA .

DE METHODO.

CAPUT PRIMUM.

De legibus observandis in veritatis inυesigatione.

XPLICAT Is rationibus & mediis quibus mens attentior& amplior, ac proinde persectior fieri, hoc est, majorem perspicacitatem acquirere possit, jam veniendum est ad leges necessario observandas in omnium quaestionum solutione. Hic diu satis immorabor, & rem multis exemplis illustrare conabor , ut legum illarum necessitas melius cognoscatur , de iis in praxin redigendis mens sicilius assuescat. Illarum enim praxis earumdem cognitione difficiliores . Caeterum hic nihil extraordinarii quod mentem percellat & sortiter applicet expectandum est; quin ut istae leges prodesse possint, opo tet eas esse simplices le naturales, paucas numero, intellectu facillimas, dea se invicem pendentes. Uno verbo mentem nostram duntaxat veluti manu ducere debent, ac attentionem moderari, illam vero non dissipare α diversam agere. Eκ experientia enim satis constat Logicam Aristotelis admodum utilem non esse, quia mentem nimis occupat, illamque ab attentione ad res quas examinat abducit. Qui igitur solli delectantur mysteriu

40쪽

VERITATIS. Lib. VI. 3I

& figmentis extraordinariis indolem istam ridiculam aliquantis,er abdicent,& attendant pro virili, an leges inse, tradendae sumesant ad conservandam semper evidentiam in mentis perceptionibus, & ad retegendas veritates abditissimas. Dummodo iniquis non praevertantur judiciis ci ea hasce regulas ob ipsarum simplicitatem & facilitatem , confido ipses, usu quem de illis faciendum mox indicabimus, esse agnituros axiomata clarissima & simplicissima esse omnium foecundissima , Se res extraordinarias ac difficiles tantam non semper afferre utilitatem, quantam vana nostra curiositas nobis inducere solet. Harum omnium legum prima est; semper eonservandam esse evidemiam in ratiociniis ut veritas fine erroris periculo rete atur. Ab isto axiomate pendet haec generalis leκ circa studiorum nourorum m teriam , nos , scilicet, non debere ratiocinari nisi de rebus quarum ideas habemus elaras, ac per cons uentiam necessistam , semper incipiendum

se a rebus f plissimis O facissim i , et iis diutissme immorandum esse;

antequam veniamus ad inquisitionem rerum maxime complexarum o di rilium.

Leges circa rationem qua procedere debemus ad selvendas quaestiones pendent etiam ab hoc eodem axiomate ; & prima illarum legum est. Statum quaesionis fisendae ose distinctissime concipiendum, praeterea ideae vocum quibus exprimitur satis distinetae esse debent ut possint comparari , de relationes quaesitae cognosci queant At ubi relationes rerum inter se cognosci nequeunt eas immediatis comparando ; secunda lex est: aliquo mentis eonamine unam aut pluresideas medias esse inveniendas , quibus uti possimus ut mensura commuini ad agnostendas earum ope relationes quae sunt inter res illas. Accurath studendum est ut ideae illae sint clarae & distinctae, prout relationes a curatiores , & plures numero deprehendere conamur. Quum vero quaestiones difficiles sunt & longum requirunt examen ;tertia lex est ; materia agitanda ea omnia ese amovenda quorum examen non es necessarium ad retegendam veritatem qualisam. Etenim capacitas mentis inutiliter non est dividenda , de omnis ipsius acies & vis collocanda est duntaxat circa res ex quibus lumen percipere potest. Quae possunt eliminari ea sunt omnia cmae ad quaestionem non pertinent de quibus eliminatis quaestio integra subsistit. Ubi quaestio intra paucas voces sic inclusa fuit, quarta regula est. 'Mauriam meditationis esse dividendam per partes , iliasque partes sigillarim esse tractandas juxta ordinem naturalem , hicipiendo a fimplicioribus , hoc es , ab iis quae pauciores includunt relationes ; nec ad magis compla- s ungi am transgrediendi m , quin s liciores priks disincte cogηitae fuserint , o familiares reddita. Ubi haec reditatione familiaria saeti sunt, quinta regula est. Horam omnium ideas esse contrahendas, ct in imaginestione dis ne indas , τH in .ma scribrarias , adeo ut mentis capacitatem amplitis non impleant.

SEARCH

MENU NAVIGATION