Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Quamvis haec regula semp r utilis sit, omnino tamen necessaria est duntaxat in quaestionibus difficillimis , quaeque magnam mentis capacitatem e Xigunt, quia illa capacitas non potest extendi nisi contrahendo ideas. Istius & sequentium Regularum usus non cognoscitur accurate nisi in Algebra. Ubi ideae omnium necessario considerandorum clarae, familiares , contractae , in imaginatione ordine digestae, vel in charta eκ- pressiae sunt; sexta regula est. Omniα ese comparanda seu conferenda, juxta combinationum leges, abernatim inter se invicem, aιιι flo metuis

intuitu , aut motu imaginationis conjuncto cum visu mentis , aut calculo calami conjuncto cum attentione mentis ct imaginationis.

Si nulla ex omnibus relationibus quae resultant ex istis omnibus comparationibus ea sit quae investigatur; Bertim ex omnibus isti retiationibus eae sunt amovendae quae inutilis sunt ad quaestionis flationem; aliae vero familiares reddenda , contrahenda , O in imaginatione ordine dissonendae , aut in charta exprimendae; invicem comparanda juxta leges combia nationum , ct videiidum an relatio composita quae disquiritur sit aliqua ex omnibus relationibus compositis quae resultant ex novis isis comparation

Si nulla eκ istis relationibus repertis includat quaestionis solutionem; ex omnibus Uyis relationibus eliminandae sunt inutilis ; aliae familiares sibi reddendae , Et hoc pacto pergendo veritas aut relatio quae disequiritur quantumvis complexa comperietur: dummodo mentis capacitatem sussicienter extendere valeamus , contrahendo ideas , &. in omnibus istis operationibus ad terminum nobis attingendum semper attendamus. Nam perpetuus quaestionis intuitus omnibus mentis progressionibus debet praeeile, quia quo tendamus scire operae pretium est. Imprimis cavendum est ne falso quodam splendore aut verisimilitudine contenti decipiamur , ac comparationes ad veritatem de qua agis tur comperiendam necessariae toties sunt iterandae, quousque assiensium nostrum cohibere non possimus , quin internis excipiamur objurgationibus a Magistro intus respondente quaestionibus nostris, hoc est, i bori , mentis applicationi, de cordis desideriis. Tunc vero veritate illa uti poterimus , ut axiomate certo ad progressus in scientiis ede

Leges supra traditae necessariae non sunt ad omnes in genere quaes tiones; ubi enim quaestiones sunt facillimae, lima sufficit; in quibusdam aliis prima & secunda duntaxat necessariae sunt. Uno verbo , c tin his legibus utendum sit donec verites quaesita suerit comperta, eo plures sunt ad praxin adhibendae quo quaestiones sunt distisiliores.

Istarum legum numerus non est magnus. Omnes a se invicem pendent. Naturales sunt, te iis ita assuescere possiamus, ut sine magno negotio, prout casus postulahit, adhiberi queant. Uno verbo mentis attentionem possunt ita regere ut non dissirctur. Sed per se tam exigui moi lati videntur, ut operae pretium facturus sim eas commen

dandi

42쪽

dandi gratii, si ostendam Philosophos in plurimos incidisse errores ridiculos , quia ne vel duas primas, quamquam iaciliores & utiliores, oli- servaverunt. Et illis utendo Cartesium ingentes illas de foecundas veritates , quae in ipsius scriptis videri possunt, retexisse.

CAPUT II.

De lege generali quae versatur circa materiam studiorum nostrorum. Philosophos Scholasticos illam non obfrυare , quod multorum in rhsica errorum causa es.

ΡRima Harum legum, quae versatur circa materiam studiorum n strorum, docemur nos non debere ratiocinari nili de rebus quarum ideas claras habemus, vel ratiocinia nostra niti debere ideis claris. H nc concludendum est , ut ordine studia nostra instituamus, incipiendum esse a rebus simplicissimis & captu facillimis, immo iis diu insistendum esse antequam pergatur ad investigationem rerum maxime complexarum dedissicilium. Hujusce generalis legis necessitas apud omnes in consessis esse debet; quis enim non videt eum in tenebris versari, qui in ratiociniis suis nititur ideis obscuris & placitis incertis y Sed forsan mirum videbitur, si asseram eam nunquam pene observari, & plerasque scientias quae adhuc falsis quibusdam doctis superbiae occasionem praebent , niti duntaxat ideis aut nimis confusis, aut generalioribus quam ut ad veritatis indagationem utiles esse possint. Aristoteles, inter Philosophos istius commatis facile Princeps , quia istius Philo phiae, quam tanto colunt studio, pater est , nunquam pene ratiocinatur nisi juxta ideas confusas quas sensuum ope percipi-. mus , & juxta alias ideas vagas, generales , de indeterminatas , quae nihil speciale menti repraesentant. Namque voces illi Philosopho s lennes duntaxat idoneae sunt ad exprimendas confvsh sensibus de imaginationi sensationes confusas quas de rebus sensbilibus habemus ; Selermonem seu orationem conficiunt adeo vagam de indeterminatam

ut e1 nihil possit distincte exprimi. Omnia pen E ipsius scripta , ac praecipue octo libri Physices, quorum tot sunt varii Commentatores quot sunt Philosophiae Magistri, nihil sunt quain mera Logica. In iis

magna verborum est copia, sensus vero parum. Ille tamen author non est dimisus, sed illam callet artem ut conciso sermone nihil tamen proserat praeter verba & voces. In aliis suis operibus adeo frequenter non utitur vocibus vagis de generalibus; attamen iis utitur qui solas sensuum

confusas ideas excitant. Per has ideas in problematibus suis de alibi re--lebrancti de Inquis t. Verit. Tom. II. E sol-

43쪽

3 DE INQUISITIONE

solvere satagit duobus verbis innumeras quaestiones, de quibus demonstrari potest eas non posse solvi. Versim, ut haec sacilius intelligantur, recordandum est eorum quae tab. i. alibi a me dicta suerunt, omnes scilicet voces quae ideas sensibiles duntaxat excitant esse aequivocas , sed, quod notatu dignum est, aequiv cas ex errore de ignorantia, ac ideo innumerorum errorum causam esse.

Ista voex Aries, est aequivoca , significat animal quoddam ruminans,& constellationem ; sed circa illam raro hallucinamur. Quis enim nisi Astrologiae spiritu emotus aliquam imaginetur relationem inter haec duo hoc eodem nomine designata ; & credat eos qui sub signo Ariolis medicinas sumunt illas evomituros esse, quia aries est animal quod ruminat ' Sed voces quibus ideae sensibiles exprimuntur quod attinet, nemo sere est qui illarum aequivocationem deprehendat. Aristoteles &V eteres de illa nequidem cogitarunt. Qui aliquid ex ipsorum operibus legent istius rei veritatem nullo negotio comperient, dummodo qua in re oersetur istarum vocum aequivocatio distiniste teneant. Philosophos enim circa id diversuin prorsus ab eo quod credendum est credidisse manifesto patebit.

Exempli gratia, quum Philosephi dicunt ignem esse calidum , he

bam viridem , saccharum dulce , &c. puerorum & plebis instar cxistitnant ignem in se continere id quod sentiunt dum calefiunt : her-ham esse indutam coloribus quos in ea se videre arbitrantur : saccharum dulcedinem includere quam edendo sentiunt; & sic de caeteris quae .videmus aut sentimus. Ipsorum scripta legenti res extra omne dubium est. De qualitatibus sensibilibus ut de sensationibus loquuntur;

calorem pro motu accipiunt, de hoc pacto, propter vocum aequivocationem , confundunt modificationes corporum cum modificationibus spi

rituum.

Duntaxat ex quo floruit Cartesius hisce q. laestionibus confusis te indeterminatis , an ignis sit calidus ' an herba sit viridis Z an saccharum sit dulce Z Zec. respondetur distinguendo aequivocationem vocum sensibilium quibus illae quaestiones exprimuntur. Si per caloIem , colorem, saporem , intelligas talem vel talem motum partium insensibilium . ignis quidem est calidus, herba viridis , saccharum dulce. At si per calorem de caeteras qualitates intelligas id quod sentio prope ignem , id quod video dum video herbam, dec. corte ignis non est calidus , nec herba viridis, Sec. nam calor quem sentimus ει colores quos videmus sunt in sola mente, ut primo Libro probatum fuit. Clim autem homines existiment id quod sentiunt idem este ac id quod cst in re o jedia, credunt se merito judicare de qualitatibus rerum objec .arum periensationes quas earum occasone habent. Itisque viκ uli: im liac de re

Z proserunt verbum quod aliquid salsi non includat, di quicquid dicunt obscuruin & confusum est, ob causas siquente4.

44쪽

VERITATIS. Lib. VL 33

r. Quia omnes homines easdem de iisdem rrbus objectis non habent sensationes, immo nec idem homo diversis temporibus, vel quum eat-dem res objedias in diversis corporis partibus sentit. Quod huic dulce illi amarum videbitur. Quod huic frigidum alteri calidum erit; Quod homini Digenti calidum videtur , eidem homini calefacto frigidum via detur, vel ubi id sentit in diversis corporis partibus. Aqua altera manu videri potest calida, altera vero sit fida , vel si aqua admoveatur alicui parti cordi proximae. Sal linguae salsuin videtur, vulneri vero acreta acutum. Saccharum linguae dulce est, aloe amarissimum : Sed caeteris sensibus nihil dulce aut amarum est. Itaque quum dicimus rem aliquam es se frigidam, dulcem, amaram, id nihil certi significat.

I. Quia diversae res objectae eandem possiunt excitare sensationem M rsiam, panis, nix, saccharum , sal, &c. eandem excitant coloris sensationem; Illorum tamen albor diversus est, si de iis aliter judi emus quam per sensus. Itaque dum dicimus farinam esse albam, nihil disii iidii dicimus. 3. Quia qualitates corporum quae excitant in nobis sensationes plane diversas , caedem scrine sunt ; Illae contra quae easdem pene in nobis emciunt sensationes, saepe perquam diversis sunt. Qualitares dul- ecdinis & amaritudinis in rebus objectis vi κ sunt diveris, quamvis sensationes amaritudinis de dulcedinis es lentialiter di serant. Motus qui gignunt dolorem de iii illationem , tantum diiserunt gradibus , licet se sationes titillationis fle doloris ellentialiter dissiurant. Contra vero asperitas studitas non videtur gustui tam diversa ab amaritudine quam dulcedo , haec tamen qualitas ab amaritudine omnium imaxime dissert ;nam necesse est fructum asperum ob inmmaturitatem iligent uiri subire mutarionum numerum, antequam si amarus, amaritudine quae ex pintredine, aut ex niimia maturitate procedat. Cum fructus maturi sunt, dulces, at ubi aequo sunt maturiores, amari videntur. Amaritudo igitur ci dulcedo stirctuum non disserunt inter se nisi gradibus. Et hanc ob causam nonnullis dulces videntur, dum aliis almari; iiDino non desunt quibus aloe videatur dulce instar mellis. De omnibus ideis si risibilibus res non secus se habet. Voces dulcis, amari, nisi , acris, acidi , &c. rubri, viridis, savi, &c. hujus aut illius saporis , odoris , coloris , &c. sunt igitur aequivocae . nec ullam in mente excitant ideam claram & distinctam. Attamen Pliilosophi Scholastici, & vulgus hominum de omnibus qualitatibus sens bilibus corporum non judicant nisi per sensaiioires quas de illis recipiunt.. Isti Philosophi de qualitatibus sensibili biis per sensationes quas in ip-ss excitant non modo judicant; immo de rebus ipsis iudicia serunt pro iudiciis quae formaverunt circa qualitates sensibius. Ex eo enim quod sensationes recipiunt essentialiter diverses ex . quibus disin qia .uitatibus ; judicant dari stenerationem novarum scarniarum , quae Pr Μlcicunt

imaginarias illas differentias qualitatum ; frumentum vidam favuria, E a durum,

45쪽

36 DE INQUISIΤIONE

durum , &c. sarina verta alba, mollis , 8cc. atque inde concludunt ex oculorum de manuum testimonio . baec corpora essbntialiter differre ;dummodo non cogitent ad modum quo numentum in sarinam convertitur. Attamen farina nihil aliut est quam frumentum tritum &molitum; sicut ignis nihil aliud est quei in lignum divisum & agitatum; sicut cinis nihil aliud est quam crassior portio ligni divisi, sed non agitati ; sicut vitrum nihil aliud est quam cinis, cujus singulae partes suerunt politae de paulum rotundatae , attritione ignis ope facta, de sic de

aliis corporum transimulationibus.

Hinc igitur patet voces de ideas sensibiles prorsus inutiles esse ad distincte proponendas de clare solvendas quaestiones, hoc est, ad veritatem retegendam ; Attamen nullae sunt quaestiones quantumvis intricatae vocibus aequivocis sensuum , quas Aristoteles de plerique Phil se sophi solvere non satagant in Libris suis , licet distinctionibus supra traditis non utantur; quia illae voces aequivocae sunt eκ errore Se ig

norantia.

Si ii, exempli gratia , interrogentur qui per totam vitam studuerunt lectioni veterum Philosophorum & Medicorum , illorumque opiniones de ingenium hauserunt, an aqua sit humida , an ignis si siccus, an vinum sit calidum, an finguis piscium sit frigidus, an aqua vino si crindior , an aurum argento vivo sit persectius, an plantae de bestiae praeditae sint anima, de ipsis innumerae aliae quaestiones indetern .inatae proponantur; ad eas imprudenter respondebunt, consultis duntaxat impressionibus quas res illae objectae in sensus ediderunt , aut iis quae ex lectione memoriae mandaverunt. Hasce voces aequivocas esse non animadvertent. Mirabuntur si quis eas definire velit; ac irascentur s quis eos praecipitantiae insimulet de admoneat ipsos a sensibus decipi. Ipsis non desunt distininiones ad confundenda ea quae sunt evidentiis naa , sed in hisce quaestionibus, in quibus aequivocationem tollere tanti est momenti, nihil vident distinguendum. Si animadvertamus plerasque quaestiones Philosophorum 6e Medicorum includere voces aequivocas iis similes de quibus supra , constabit Doctos istos, qui voces quibus utuntur definire non potuerunt, nihil etiam solidi in ingentibus qu ae composuerunt voluminibus dicere potuissse ; de hoc sufficit ut omnes pene veterum opiniones evertantur. De Cartesio res secus se habet, omnia optime distinxit, nullam quaestione in per ideas sens biles solvit; ac si illum attente legamus, videbimus praecipuos naturae effectus ab ipse clare de evidenter explicari per solas ideas disti notas extensionis , figurae & motus. Aliud genus vocum aequivocarum quo uti solent PhilosIphi complectitur omnes illas voces generales Logicae, quibus Omnia , si T..ulla rerum ipsarum cognitione , facile eκplicari pollant , Artitotcles eorum maximum admitit usum; his vocibus ipsius Libri scatent, ac iuulti solam sapiunt Logicam. Omnia proponit lc solvit egregiis Vocibus

46쪽

VERITATIS. Lib. VI. 37

cibus generis , speciei, actiqs, potentiae, naturae , formae , facultatum, qualitatum , causae per se, camisae per accidens ; Ipsius Sectatores vix pos. sunt credere inis vocibus nihil significari, nec quemquam doctiorem fieri ubi eos audivit dicentes ignem dissolvere metalla, quia habet facultatem dissolvendi, & hominem aliquem non concoquere cibos, quia habet stomachum debilem, vel quia facultat concoctrix non bene suas obit functiones. Attamen qui his duntaxat utuntur vocibus 8e ideis generalibus ad res explicandas erroribus non sunt aeque obnoxii , ac ii qui utuntur duntaxat vocibus quae nihil aliud in mente excitant quam confusas sensuum ideas. Scholastici Philosophi errori tam obnoxii non sunt quam quidam Medici qui de omnibus decidunt, verba sua dodimatum instar propinant , & nonnullis experientiis, quarum rationes ignorant , steti , systemata stabiliunt ; sed Scholastici vocibu,

adeo generalibus utuntur ut non magnum ipsis ingruat errandi periculum. ἰΙgnis calesa it, siccat, obdurat, emollit quia praeditus est facultate producendi hos assectus. Senna purgat qualitate purgativa, atque etiam panis nutrit facultate nutritiva; istae propositiones extra erroris periculum sunt positae. Qualitas est id quod efficit ut res tali nomine designetur : Id certe Aristoteli negari nequit. Ejusi nodi loquendi sermulae non sunt quidem salsae, sed revera nihil significant. Istae ideae vaga

Be indeterminatae in errorem non injiciunt, sed ad veritatem retegendam inutiles sunt. Licet enim sciam esse in igne sormam substantialem conjunistam eum innumeris iacultatibus similibus facultati calefaciendi, dilatandi, lique-saciendi aurum , argentum de omnia metalla , illuminandi, urendi, c quendi , si tamen haec difficultas silvenda mihi proponeretur , an, scilicet, ignis misit indurare lutum , an vero possit emollire ceram : ideae sorinarum substantialium Se facultatum producendi calorem , raresaeli nem, fluiditatem, &c. nihil possent conferre ad solvendam disseultatem propositam; cum nulla sit connexio inter ideas duritiei in luto & mo,

litiei in cera, & ideas formae substantialis & qualitatum producendi rorcsa filonem , fluiditatem, &c. De omnibus ideis generuibus res perinde est; Itaque ad solvendam quamlibet quaestionem prorsus sunt

inutiles.

At vero si sciam ignem nihil aliud esse quam lignum , cujus partes in perpetua versantur agitatione, & hac sol 1 agitatione in nobis excitari sensationem caloris r Item , si sciam mollitiem luti consseroduntaXat in cominiIlione quadam terrae & aquae ; cum ideae istae

Dan sint confusae & generales , sed distinistae & peculiares , haud di Lia ili negotio judicabo calorem ignis debere indurare lutum; quia sa- Cile est intelligere corpus quodpiam posse movere aliud corpus , si hoc agitatum in illud incidat. Cum calor quem prope ignem stan-

47쪽

38 DE INQUISIΤIONE

tes sentimus partium invisibilium quae in manus impingunt motu

producatur; certe si lutum ignis calori admoveatur , iudicare facile est partes aqueas terrae adiriistas , ut pote tenuiores ac proinde corpus culorum ex igne prosilientium impulsione partibus crai sis terrae citius agitatas, debere exhalari di terram siccam ac duram relinquere. Pariuter evidentur patebit ignem non miIe indurare ceram , dummodo sciam partes ex qua constat esse ramosas de ejusdem propemodum quantitatis seu molis & crassitudinis. Itaque ideae speciales ad veritatis investigati nem utiles sunt et cum contra idear vagae de indeterminatae ad id nihil possint conferre, immo in errorem sentim con jiciant. Nam Philosophi voces generales de ideas vagas quae his respondeant adhibere contenti non sunt : Volunt praeterea hisce vocibus significari- quaedam entia specialia. Existimant quandam diati substantiam a materia diversam quae sit forma materiae; S: innumera exigua entia distincta realiter a materia de a forma; Et totidem supponere solent quot diversas habent corporum sensationes, & quot ab illis corporibus diversas in ipsis produci effectus arbitrantur. Cui libet tamen attento malit sessum est omnia haec parva entia abigite , exempli gratia, dissincla , quaeque in eo contineri stipponuntur, ad producendum calorem, lumen , duritiem, sui ditatem , &c. esse mera imaginationis a ratione deficientis figmenta. Ratio enim nullas habet ideas speciales quibus haec entia ipsi repraesententur. Si a Philosophis roges quaenam claritas sit illa facultas illuminandi in igne , hoc ibi uin rc spondebunt, scilicet, ens esse per quod ignis capax est producendi lumen. Adeo ut idea quam habent de illa illuminandi facultate diversa non sit ab idea generali cauta de ideat consuta essectus quem vident. Quum igitur illa entia generalia admittunt, nullam eorum quae dicunt l.abent ideam claram. Itaque ea proserunt quae nec ab ipsis, nec ab

ullo possunt intelligi.

CAPUT III.

De errore periculosissimo Philosophiae Veterum.

Non modo Philosophi ea dicunt quae non intelligunt, dum essectus

naturae per quaedam entia explicant, quorum nullam habetat ideam

specialem ; Veruin etiam placitum tradunt eκ quo consequuntiar salsiuimae & peliculosissilinae dire ne deduci possunt. Si enim , juxta illorum opinionem , supponamus esse in corporibus quasdam . entitates distinctas a materia ; curn illarum entitatum nullam

48쪽

VERITATIS. Lib. VI. 39

nullam habeamus dissimctam ideam, sicilὲ judicare possiumus illas

esse veras de praecipuas causas effectuum quos videmus. I inmo haec est vulgaris Philolbi horum opinio: non alio animo existimant esse formas substantiales , qualitates reales , & alias similes entitates, quam ut explicent hos naturae enectus. Si postea attente considerei aus ideam quam habemus de causa, aut de potentia agendi, haud dubie illa idea nobis repraesentabit aliquid Divinum. Nam idea potentiae summae est idea summi Numinis, & idea potentiae inferioris est idea Numinis inserioris , sed veri talmen Numinis , saltem juxta Ethnicorum montem , dummodo sit idea potentiae, aut causae verae. Aliquid igitur Divini admittitur in omisibus corporibus quae nos ambiunt, dum admittuntursorn. ae , sicultates , qualitates , virtutes & entia realia idonea ad producendos quosdam est eius vi naturae suae : atque hoc pacto plerique, veneratione qua colunt Philosophiam Ethnicorum, in ipsorum olliniones sentim reveriuntur. Illi quidem fide sustinentur , sed s cor Christianiim sit, forsan merito dicere possumus inentem esse Ethnicam. Praeterea , credere disticile est veras potentias & entitates quae in nos agere, nos aliquo dolore punire , aut aliqua voluptate remunerari ab anima positant, nec amore, nec timore dignas esse. At vero cum amor hoe corpusci timor sint vera adoratio , si hcsce admittunt potentias ah iis adci- η um' . randis disti cile arceri queunt. Quicquid in nos ut causa vera & rea- ' Plis agere potest , necessario est supra nos, juxta D. Augustinum dc iione fa secundiim rectam rationem; Iam autem juxta eundem Augustinum eientis; ne & caiidem rationem , id lege immutabili statutum est ut inferiora su- ab isto perioribus serviant. Has ob causas ille Doctor agnoscit corpus non

poste agere in mentem , & nihil esse posse supra mentem praeter . S i . P

Deum. sed faeere

In Sacra Scriptura, ubi Deus Israelitis probat se ab illis adorari , de illo 3c hoc est , amari oc timeri debere; praecipuas hujusce mandati rationes ii deducit cx potentia sua, qua illos punire de remunerari potest: Bene-ificia , quae in ipsos contulit, mala inflicta , & quae adhuc infligcre pO nitu, domi test ipsis repraesentat. Illos vetat adorare Ethnicorum Deos, quia nul- nationi suae la in ipsos pollent authoritate & po: emia, nec quicquam boni aut mali ιε. tusc. s. ipsis posIunt ascrre. Sibi soli vult honorem tribui , quia ille solus est ' 3

vera causia boni & mali, nec ullum in ipsbrum urbe evenit, quod , juxta Prophetam, ipse non emciat: nam causae naturales non sunt animae. verae causae mali quod nobis creare videntur; Et cum Deus sdus dyat Anm.e 3.c.

in ipsis, ille solus in ipsiis timendus est de amandus , Gli Dio honorta gloria. Denique ista notio , id timendum & amandum esse quod est vera causa boni ci mali adeo naturalis & legitima videtur , ut UXui nequeat. Si itaque salsa haec Philosophorum Opitrio quam profligare con 'ur , supponatur ; scilicet eorpora quibus circuivdamur esse

vero

49쪽

. medit.

veras causas voluptatum & malorum quae sentimus ; ratio Religioni Ethnicorum favere & universalem, hoc pacto , morum corruptionem

probare videtur.

Ratio quidem non docet caepis, exempli gratia , Ze porris esse eandem deserendam adorationem ac summo Numini, quia illorum possessione summe beati , ut & illorum privatione prorsus infelices evadere non possumus. Ac revera Ethnici iis nunquam eundem tribuerunt honorem ac Ilaximo Iovi , a quo Omnia Numina pendebant , aut Soliquem sensus nobis repraesentant tanquam causam univcrsuem, quae vi, tam & motum omnibus impertit, quemque vix possumus temperare quin habeamus ut summum numen, si cum Philomphis Ethnicis supponamus illum in esIentia sua includere veras causas omnium , quae

non modo in nostro corpore & in mente nostra , verum etiam in omnibus entibus quae nos ambiunt producere videtur.

Veriim si summus honos porris & cepis tribui non debeat, saltem, juxta hanc Philosophiam , aliqua speciali adoratione digna esse videntur ; circa illa cogitatio potest occupari, possuntque aliquatenus amari , si verum sit nos ab ipsis beatitatem aliquam posse consequi : iis tribuendus est honos juxta proportionem boni quo nos afficere posisunt. Et certe , homines qui sensuum testimonio fidunt, existimanthalice plantas posse ipsis bene sicere. Nam Israelitat , exempli gratia , cepas AEgypti in deserto non desiderassent , nec sese illarum privatione infelices existimavissent , nisi illarum stultione se aliquatenus felices duxit Ient. Hi sunt errores in quos , ratione cum placitis Philosephi. e Ethnicae conjuncta, ac sensuum impressiones sequente , conjicimur. Ut miserae istius Philosophiae Disitas extra omne dubium constitu tur, de placitorum nostrorum soliditas, ac idearum quibus utimur perspicuitas evidenter pateat; veritates clare oppositas veterum Philosophorum erroribus stabilire , de unicam esse veram causim , quia unicus

est Deus; naturam , aut vim uniuscujusque rei nihil aliud esse qu1m

voluntatem Dei ; omnes causas naturales non esse veras causas , sed tantum causas occasionales , & alias veritates quae ab his sequuntur, paucis probare operae pretium est. Nulla corpora , magna , parva , praedita esse vi sese movendi evidens est. Mons , domus , lapis, arenae calculus , denique minimum vel maximum corpus , vim non habet sese movendi. Duplicis duntaxat generis habemus ideas, ideas spirituum , ideas corporum e Cum autem de iis tantum loqui debeamus quae concipimus , juxta solas hasce duas ideas ratiocinari debemus ' Clim itaque idea quam de omnibus corporibus habemus nobis ostendat illa non posse sese movere , concludendum est illa a mentibus moveri. Sed quum examinamus ideam quam habemus de omnibus mentibus finitis, nullam videmus connexionem necessariam inter illarum voluntatem , α

, motum

50쪽

VERITATIS. Lib. VI. ΑΙ

motum ullius corporis; contra videmus nullam esse nec esse posse eis jusmodi connexionem. Εκ.hoc igitur concludere debemus , saltem si juxta cognitiones nostras ratiocinari velimus , nullam mentem creatam posse movere ullum corpus, ut causam veram aut praecipuam, ut diximus nullum corpus posse seipsum movere. x At vero quum attendimus ad ideam Dei , hoc est , entis infinito persecti ac ideo omnipotentis , cognoscimus talem connexionem inter ipsius voluntatem & omnium corporum motum esse , ut nemo concipere possit illum velle aliquod corpus moveri , quin protinus moveatur. Sola igitur ipsius voluntate corpora moveri dicere debernus, si res ut eas sentimus dicere velimus. Vis motrix corporum non est igitur in corporibus quae moventur , cum vis illa motrix nihil aliud

si quis Dei voluntas. Itaque corpora per se omni actione destituta sunt , & ubi globus motus , alium sibi obvium movet , prior ille globus alteri nihil imperiit quod habeat in te; ipse enim non habet impressionem quam communicat. Attamen globus est caula naturalis motus quem communicat. Causa naturalis non est igitur causa realis de vera, sed tantum causa occasionalis , quae determinat Authorem naturae ad agendum hoc vel illo modo, hoc vel illo tempore. Corporum vilibilium aut invisibilium motu omnia produci constat, nam experientia nos' docet corpora quorum partes magis agitantur , magis etiam agere de majores in mundo emcere mutationes. Omnes igitur naturae vires nihil aliud sunt quam Dei voluntas. Deus creavit

mundum , quia id voluit; Dixit O facta sunt : Omnia movet , & sic

omnes quos videmus effectus producit, quia etiam certas voluit leges secundum quas motus communicarentur cum corporibus sibi invicem occurrentibus ; quia vero leges illae sunt emeaces, agunt , corpora vero ipsa non agunt. Nulla igitur sunt vires, potentiae, cauta verae in mundo materiali & sensibili, nec ullae in eo admittendae sunt Lmae , facultates ,& qualitates reales ad producendos enectus quos corpora nequeunt producere ; id enim est partem virtutis de potentiae Deo soli esssentialis

comoribus tribuere. Verum enim vero, non modo corpora non possunt esse verae causae ullius rei; Mentes, etiam nobilissimae, in eadem versantur inmotentia.

Nihil possunt cognoscere , nisi Deus ipsas illuminet. Nihil postunt sentire , nisi Deus ipsi, modificet. Nihil possunt velle , nisi Deus ipsas versus se moveat. Possunt quidem determinare impressionem qu1 Deus ipsas versus se inflectit ; sed non latis scio an id dici postit potentia Si posse peccare est potentia , certe est potentia quam Omnipotens non habet, inquit alicubi Augustinus. Si homines a se haberent potentiam amandi bonum , aliquam potentiam habere dici posIent. Sed homines non polsunt amare nisi quia Deus vult ipsos amare, Cc quoniam Dei voluntas est emcax. Homines non possunt amare , nisi quia Deus illos indesinentur impellit versus bonum in genere, hoc est , versus se. Malebrancti de Insulset. Verii. Tom. II. F Dcus

SEARCH

MENU NAVIGATION