Fungorum agri Ariminensis historia a J. Antonio Battarra lynceo restituto & in eadem urbe publico philosophiae professore compilata aeneisque tabulis ornata ..

발행: 1755년

분량: 172페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

formatur filia, festucas, saxa, ct retera similia βι consociat.

Aliae id genus gladiae, velari circa ramum digiti erassitis cir po*ae, cernuntur; aliae vero me destitutae apparent. Nullo Tuberaster beatet odore. In variis Italiae montibus, id genus gi

hae reperiuntur. In agro Campano prope Ferentinum ς in variis Re .gni Neapolitani montibus etiam prostant; quis etiam, ut nuperrime

audivi, in Piceno, in monte qui della Luna appellatur, Fungis aptistimae id genus glebae proveniunt. Ut autem optimi Tuiarastri eligantur, curandum est, ut sint valde ponderosi, quorum pondus, ut saepe adverti, siecum saxo tophaceo riuulem molis, ac Tuberaster, . in ratione reciproca; qui autem leviores sunt, aut omnino, aut sere inmni prolifica vi sunt destituti. Diuturna enim germinatione Fungorum, leves evadunt, atque fatiscunt. Selecto itaque Tuberastro in vas locetur, & optima, pingui, & humida terra cooperiatur, ad pollicis altitudinem; aut in terram, scrobiculo excavato, locetur, & simili optima terra cooperiatur; deinde tepente aqua, aut bis aut semel in die irrigetur, oc iuxta vim illius prolificam, triduo, vel quatriduo, sive citius,sve serius Fungos dabit. Qui autem viginti dierum spatio

non germinat, ulterius speramum non est; etenim aut prolifica vi est destitutus, aut in terra inepta continetur. Siquidem, ut optime novi, non omnis terra optima est Tuberastro, ut in ea sueeus ad Fungorum explicationem paretur. In vegeto Tuberastro illud expertus sum, quod Urbis nostrae Terra , quae in puteis, aut foveis pro domorum fundamentis construendis, excavandis eruitur, quamvis per annos plantas varias enutriverit,

ineptissima est ad Fungos in Tuberastro promovendos. Mutata enim terra, biduo post Fungorum eruptionem vidi. Pessima denique terra illa est in qua rudera calcis adsunt. Fungo a Tub rastro reciso, in loco h umido reponendus est Tubera ster, donec denuo vegetationi restituatur. Inter Fabellas amandandum judico, Tubera strum esse tantum Fungorum solum, quasi esset apte natus, ad multas, diversanque Fungorum species producendas, aut ex diversis ligneis corpusculis &c. intus fermentatis, & putrescentibus derivantes,

aut ex Fungorum seminum, in circumposita terra existentium , varietate proficiscentes. Tuberaster enim aut ex Porcinorum

genere, aut ex illis, qui pileolum lamellatum habent, Fungos producit. In nullo Fungorum experimento tam diligens fui, totusque, quam in hoc. Multos Tuberastros saepe ad manus habui, quos ab Amicis accepi, supra quos, aut supra terram, qua

72쪽

εl qua eos operiebam, variorum Fungorum pulvisculum de ei dere feci, re non dicam per menses, quidquam natum unquam O, servavi, sed ne per annos quidem. Immo ab alio experimento, quod suadente auterio, tentavi, illud colligere licet, Tu . rastrum non modo pungorum generatim solum non esse, sed potius ad illud conserre, ut aliorum Fungorum vegetationem, supra se satorum, praevertat,&omni terra Fungis alendis apta, esse deteriorem . Literas itaque laudatus Segulerius ad me dedit, in quibus illud mihi persuadebat, ut Tuberastrum in pulverem redigerem, & super eum varios sererem Fungos, eumque aqua, ut solet, tepente irrigarem; etenim si Tuberaster sit Vorum fotus, ut aliqui contendunt, id genus Fungi non modo ibi nasci deberent, sed quam citissime. Itaque VIII. Kal. Octobris hujusce anni x s . optimum Tuberastrum trivi, & in Pulverem redegi, quem tepente aqua humestavi, & supra dimidiam partem illius pulveris, variorum Fungorum separatim pulvisculum deposui, quem tenui strato eiusdem Tuberastri pulveris, cooperui. Deinde IV. Kal. Novembrias varios cum Phal. loides invenissem, supra alteram Tuberastri pulveris partem globulos illos metoli nos , quos pro semine habet, eadem rati ne, ac superiores, deposui; quin etiam Folliculos immaturos

Phalloidis supra hunc Tubera siri pulverem locavi. Quid inde Folliculi, quamvis humiditatem non desiderarent λ emarcue. runt; atque ex fatione per quinque menses nihil pullulavit. Rogavi insuper amicos alios, ut idem experimentum tenta. rent, quibus idem, ac mihi evenerat, accidit, & praesertim Ioan. ni Francisco Maraitae Abbate vallumbrosano, atque in claris. simo Romano Archilyceo Bolanices Profetare, ut ex literis humanissimis eius IX. Kal. Ian. anni r7s . nobis datis cognovi. Nunc autem ad Fungorum descriptionem descendam, quos ex Tuberastris variis suscepi. Nisi Mereatus in sua Metallotheca, Michellius, Bassius noster,& praecipue laudatus Maratia certiorem me facerent, Tubera- sirum praeter Fungos ex Porcinorum genere, etiam alios, qui pileolum suIeatum gestant, producere, dubitarem prosecto. Nam ex sexcentis Tuberastris, non nisi Porcinos natos vidi, quod etiam Sisguierio accidit. Hunc itaque more solito describemus. TAB. XXIV. A. Certomyces N. Idest Fungus Favo simi. lis. In ipso Tuberastii germinationis exordio, aut unum, aut plura corpuscula alba, carnosa, plena, conica, aut cylindrica erumpunt a c , quorum apex est perlacei coloris , dein de paullatim apex incipit complanari, di marginem extendere,

73쪽

ut ri istum suiIIum aemuletur; postea margo ita dilatatur , ut

pileolum admodum latum Fungo constituat. Huiusmodi a tem oblonga corpuscula, ut in Tuberastris omnibus meis eo. gnovi, uno excepto, reliqua sterilia remanent, atque fatiscunt. Fungus itaque ad maturitatem perductus, quam ma nisi post quartum, a germinatione, diem acquirit , constat pedunculo cadinoso-cor iaceo, pleno, & albido. Pileolus eontinuus, in medio umbilicatus, supernetabflavus, cuticulam villosam habet, circa centrum in villis nigricantes, dein sature flavos dispositam.

Duplici strato constat Pileolus, superiori, quod albidum est,

ct carnosum, inseriori ex tubulorum simul eong storum serie composito, quod pariter flavicans est. Inter Fungos non est, qui tutius hoc comedi possit, uno excepto pedunculo, quia cum coriaceus sit, dentibus conteri nequit. Quare solus pileolus est Efluontus.

deo coriaceus. Peculiaris suidem hie Fungus est, quem vel ei pro appendice quadam nic adiungo, quoniam supra saxum adnatus. Supra faxum itaque tophaceum in lateritia fornace excoctum, & fere vetrificatum, quod prope limen humilis cujusdam Sabiniani domus, erat locatum, inventus est Fungus. Hic erat absque pedunculo, tenacissime saxo coniunctus. Para inferior tota tomentosa, ut pannum, erat, & cinerea ; superior vero erat sulcata; sulci crebri, parum profundi, dc amethystini coloris conspiciebantur. Tota substantia erat quid medium inter lapideam, dc coriaceam. Hie in Museolo nostro per decennium incorruptus servatur.

CLASSIS XUI DE CERIO MYCETIBUS, ID EST DEFUNGIS FAUAGINOSIS, QUI ET PORCINI, AUT SUILLI AB ALHS NUNCUPANTUR.

II in modi Fungi Porcini, aut Suilii a Botaricis appellantur,

quia iis avide nutriuntur sura, ct tibi nascantis eo sues ad pascua convenitiat. Nobis autem Faunis os placuit illos appellare, quia inferius Pileoli stratum ex innumeris tabulis simuI junctis, compositum habeat, quod Apum Favos imitatur, ut in Iectione pile Ii Fungi B. Tab. XXIX. Observari poterit. TAB. XXIX. A. B. Certo ces crassus N. Sive Fungur po-

refus erasus Rali, Θα Π I . a. Ex laceris mucoris albi meminbianis, Fungus ut In A conspicitur, erumpit, totus Carnosus,dc plenus; ut autem ad debitam magnitudinem pervenerit, ut inu, pedunculum aut ventricosum habet, aut cylindricum, ut

ad D

74쪽

ad D eonspicitur; externe variis sordidis coloribus, incompte permixtis, nempe rubro, flavo, dc caeruleo, pingitur; crassum nabet corticem, dc rigidum; interne carnosus, ct squalide fla. vus. Pileolus ad ellipticam sermam semper accedit, pedunculo concolor, sia perne tomento brevi obsitus, cujus cutis rigida est, de tota rhagadibus aspersa; cin pus carnossim valde crassum; hine sequitur stratum tubulosum. Illud peculiare in hae Certomycis specie est, quod, aut per disruptionem, aut per cultri sectionem, facta pileoli partis divisione, ictu oculi, eum carnis pileoli color sit luteus, de tubulorum sit faturatioris lutei, sta. tim caro pileoli in Qedum, & tetrum in transit, tubuli vero

Mo Qedo virastente permixtum induunt. Quando immaturus est Fungus raro phaenomenon praebet. Cito denique caro,& tubuli marcescunt, dc tunc Bovis stercus recens delapsum aemulatur. D. Tab. XXX. varietas. Autumno in Sylvis nostris vulgatissimus.

sus mucor albidus pro radice; pedunculus carnosus, Plenus, intus albidus, externe coriaeea, striata,& rigida cuti obductus,& sordido flavo russi tinctus. Superne pileolus virescit, brevi tomento, ut pannum, obtegitur; caro albida; inferne in serni. cis modum stratum tubulosum habet dispositum, dc Dedo flavo inficitur. Autumno cum superiori prostat. TAB. XXX. A. Certomyces phragmites rusus N. Radix fudiculosa ex albo mucore, dc satis firmo composita. Pedunculus ventricosus, carnosus, plenus, intus albidus; cutis crassa, rix, da, variis costulis, re rimulis a ris, strdido rubore persum. Pi-Ieolus superne pannum castanei coloris aemulatur; cutis firma de integra; stratum tubulosum squalido virore persusum. Ad B pars superior pileoli ostenditur. In sepibus a utumno circa Sabinianum. Certomyces phragmites virascens N. Substantia, serma , I eo, dc tempore cum superiori convenit. Pedunculus sordide einereus; pars fistulosa flavieat; superne totus virascens.

TAB. XXX. C. Certomyces phragmites cinereus N. RadLeem firmam, crassis, albis, dc brevibus sureulis distinctam M.

t. Pedunculum ventricossim, carnosum, Iilenum, intus e teriusque albidum gestat. Pileolum superne cinereum, carno.

sum fert, qui pannum aemulatur, in parte fistulosa sibri viacans est. In tophareis Covignani agrorum limitibus, inter se.

pes autumno legitur.

TAB. XXX. E. Certomyres phramites peduneuis Iuleo N. Substantia dc radice eum superiora congruit. Pedunculus exterine luteus I

75쪽

ne luteus, cutis firma, &rectis costulis munita; stratum fistulo. sum flavo virascens; superne tomento brevi obsitus, squalido virente. Autumno in limitibus viarum aridioribus ad sepes legitur. TAB. XXX. F. Certomyces juiubinus N. Ex mucoris membranis albidis, pedunculus conisermis, crassus, costulis rectis distinctus, carnosus, & plenus; intus albidus, externe tablae. vis, & iuiu bini coloris. Pileolus superne cutim integram habet , pannum aemulantem, & vivido iutubino colore perfusam , corpus carnosum perpetuo subluteum; stratum fistulosum in. tense luteum. In foveis autumno legitur, pulcher aspectu. Gejusdem varietas, quoad magnitudinem. Certomyces sordide virascens N. Dempto euiis Pileoli colore, &pedunculi, qui sordide viridis est, in reliquis cum superiori congruit. Certomyces procerus N. Ex alba mucoris radice, ut in m. perioribus surgit pedunculus fere semipedalis, minoris digiti crassitiem aequans. Substantia cum ceteris convenit; fere usque ad dimidiam altitudinem squalido, & sordido rubore perfundi tur pedunculus; dein usque ad pileolum sordide luteus est. Pi-Ieoli cutis madidum corium simulat, subruso, & i ubi no emtore inconcinne tinista; stratum fistulosum eleganter lutescit. Huiusce Fungi iconem non damus, quia per mentem, Produ- isto pedunculo, cum superiori F optime convenit. Circa Veis

rucchium invenitur . t

Certomyces corticem mali punici aemulans N. Forma, & substantia, cum superiori F congruit. Pedunculus externe inconstantem habet colorem, squalidum, luteum, & rusescentem, plerum, que . Pileolus superne sublaevis, partem cuticulae, si recens fuerit, virascentem, dc rubentem, si vero adultus, rubentem, &lutescentem habet. In agrorum limitibus, & foveis, opacisque

locis , autumno prostat.

CLASSIS XVII. DE LYCO PERDIS.

LTcοperdo graece, idem ac Lupi erepitus latine, italice vero

Vestae: est, cum Tournefortio I. R. H. 36 3. Plantae genus ad Fungum accedens, durae, primum, re carnosae, rumpuntur postea, & pulverem tenuissimum est undunt. 1 fatuor dumtaxat species in Agro nostro inveni, nempe. TAB. XXXI. A. B. Lycoperdon vulgare nostras N. In locis incultis, & aridis, atque etiam in stipulis sordidus hie Fungus, autumnali tempore, surgit. Radicem polyposam , carnosam, & albam habet; deinde corpus carnosum supra radicem hanc

continuatum

76쪽

6seontinuatum cernitur, informe ouidem, sed ad globosam figuram accedens, initio albidum, dein rusescens, & tandem atro. rusum evadit. Cortex sordidus dc male aequabilis, qui in superiori parte ita disrumpitur, ut ab interiori pulpa corrosus videatur. Interne initio totus carnosus, plenus, & sordide albus, dein spongiosus evadit, dc rufus; atrorum tenuissimo pulvere scatet; interne cellulas etiam habet, in quibus globuli quidam, cordatae figurae, paullo minores uvae acinis, latitant. In aliquibus caro & pulvis, dum Fungus senescit, ad amethystinum colorem accedunt. Denique dum senescit non tantum paullatim destruitur, sed etiam in partes finditur. Hie fortasse erit Qeoperdoides assum, tinctorium Nice ampli a Misb. N. P. G. Tab. 98. R. I. TAB. XXXI. C. Lycoperdon globosum N. Ex radice polyposa, albida in aridioribus agrorum limitibus, surgit pedunculus brevis, crassus, plenus, α albidus. Capitulum continuum globosum, carnosum, & plenum sequitur . Interne albidum, eraterne corticem coriaceum, totam rhagadibus cuticulam affectam habet, quae aut rufa est, aut amethystina . Dum maturescit, pulpa interior amethystina evadit; hinc cortice lacerato superisne, eadem pulpa in tenuissimum pulverem solvitur. In corti.ee varia foraminuta ab in se stis excavata cernuntur, Per quae pulvis erumpit. Cortex enim lacerari non solet, nisi post pluvias; ubi tunc Lycoperdon mutat faciem, ut ad e, quam ico.

nem ideo adposui, ne quis Fungim specie a superiori diversum eum iudicet. TAB. XXXI. D. Lyeoperdon echini spatagi faeie N. In sylvula mea copiose id genus Fungi autumnali tempore post pluvias proveniunt. Absque pedunculo hic oritur, radiculas quasidam filamentosas, breves, & candidas habet. Totus cuti corium repurgatum tenuissimum, candidum aemulante obtegitur, quae exiguis, trigonis, candidis, re fugacibus granulis repleta est. Interne pulpam carnosam habet candidam, quae aut in squalidum virascentem pulverem, aut subrufum, aut amethystinum, post maturitatem, abit, & per foramen, quod circa

summum aperitur, eXit.

TAB. XXXI. E. Lycoperdon pyriforme cinereum N. Sive Furius p riformis Merr. Pin. Lupinus pyriformis cineraceus Bocc. Mus P. I. T. gor. f. 7. Raii S . 17. In Sylva FF. Min. Res Observantiae villae verveehii Octobri copiose hic Fungus provenit. Radiculas surculosas, albas habet ,& breves. Cutis tota coriacea, ita ut attenuatum, repurgatumque corium aemu-I letur;

77쪽

letur; einerea est, ct granulis minime fugacibus, tetragonis as persa. Pulpa interior primum carnosa, ct candida, deinde in squalide virentem pulverem resolvitur, qui per soramen, quod in superiori parte aperitur, exit. Pyrum inversum, serma sua,

repraesentat.

conprin mediam eortice iaceremur. s63. XXUL generis periniciosoram Fungorum ii species, amplitudine capitis pueri Clus Hist.283. In agro nostro numquam hoc observavi; in Ravennatensi tamen Pineto cimiose pullulat, cujus magnitudo interdum , non tantum pueri caput aequat, sed viri etiam superat; quemad. modum illud est, quod Planei nostri munere, in Museolo nostro servatur.

CLASSIS XVIII. DE AGARICIS.

risur es Fungorum genus, nulla eonstanta forma donatum ; '. immo quoad corporis texturam, alii moller sunt, et Inuissi,

coriacet, alii lignoso coriacet, alii ligno omnino. Colore etiam disserunt. In hoc uno generatim conveniunt, quod duplici strato ere. scunt, quorum anud Prosum est, nempe superius, aliud vero vel ex innumeris tubulis coalescit, ut in Cerismeetibus videre est, vel F. nus habet anfractuosos, vel ex lamessis conficitur, ut in Funis pi- Doti lameIlato obserpamus. Arboribus, ct Fruticibus fiaret adnasci, tam virentibus, quam aridis, et ad bumum dejectis; quamvis nonnulli ab omnibus plantis semoti ex terra erumpant. Disserentia Agaricoram specifica hactenus ignoratur. TAB. XXXII. A. Agaricum album terrestre medullam panis referens Mich. N. P. G. pag. 2I. In Agrorum limitibus, locis opaeis, humidis, & quercubus obsitis, tu rosa quaedam corpora, minutissimis scrobiculis excavata, iacent, quae intrinsecus, & extrinsecus alba sunt; tota substantia coriacea est, etiam in radice, quae polyposa est, alba, & candido mucore obda.cta. Ubicumque corpus tuberosum digito prematur, ibi albe. do in carneum mutatur colorem. Hic autem Agaricus aliqua n. do picturam aequat, ea aliquando est minor, ast interdum ita luxuriantem vidi, ut paris sesquipedem diametro superaret, altitudine vero, radice neglecta s. vel 6. Poll. aequaret, in querceto circa S. Andr. in Besando. TAB. XXXII. B. Agaricus Tubae Fallopianae instar lacinimius Tou. I. R. H. s62. Fungus tubae Fallopianae aemulus Rali. Θα.ao. Vulgatissimus circa rus meum autumnali tempore hic est.

Radicem superiori persimilem plerumque habet, carnoso coria

78쪽

eram, albidam, minutisque foraminulis perviam. In varias ex. pansiones dividitur sursiam, quarum singulae, & carnoso, coriaceaei unt, & stratum 'Ium respiciens, minutis foraminulis pervium est;

superne a centro expansionum usque ad earum dimidium, totus

villosus est, dein glaber. Totus albidus est, & in tactu iisdem

est mutationibus obnoxius, ut Operior- Quemadmodum primo a nobis repertus est , sic eum pinximus: exivitiata enim Grami. nis l. radice totus coaluisse videbatur Agaricus Tubae Fallopianae aemulus ridhu rufo N. Quaeli. het expansio silperne circa marginem rictum rusum habet. In reliquis su riori respondet.

1 AB. XXXIII. A. Agari eus eoralloidi similis N. Totus can. didus est, vivis Moris, dc Ulmis non quidem ad truncos legi. tur , sed superioribus insidet ramis; propagationes multas ramosas habet, ut non immerito Coralloidivus persimilis dicatur;

quin etiam inter coralloides ab aliquibus recensetur . Totus ea noso coriaceus est, & plenus. Autumno legitur.

TAB. XXXIII. B. Agarieus Tubulariae similis N. Hie quoque candidus est, iisdemque arboribus, ubi superior, reperitur. Ex innumeris tubulis carnoso coriaceis constat, in varias series

dispositis, & a membranis interceptis, ut in Tubularia purpurea videre est. Autumno legitur, sed raro. TAB. XXXIII. C. Agarieus barbatus N. An coralloides Θ.yricis forma Tou. I. R. H. sos. Totus albus, ct innumeris funisgosis corpusculis oblongis, conisermibus, plenis, carnosmcoriaceis coalescit. Ad easdem aria res cum superioribus germinat. Cum Michelio potius inter Agaricos hunc recensuimus, quam cum Tournesortio inter Coralloides, eo quod carnoso coriaceus sit, &supra maiores usque arborum ramos nascatur, quod in reliquis Coralloidibus non vidi. Esculentum dicunt.

TAB. XXXIII. D. Agaricus lavaginosus uvidus N. Veris initio, atque per universam aestatem hic Funus Μoris praesertim adnascitur, sicuti etiam Malis, Ulmis, Prunisque non im

frequens. Forma admodum ludit; modo hemisphaericus apparet, ut ad E; modo pedem equinum aemulatur, ut D; m do Pyrum, ut F; modo coacervatus erumpit, ut H; modo semipateram simulat, ut G &c. Quacumque forma adolescat, duobus semper stratis componitur, quorum superius carnosinc riaceum,& fibrosum est, inferius tubulatum. Totus Agaricus dum recens est, uvidae spongiae mollitiem praesesere, & lim. pidum quendam humorem guttatim stillat. Extrinsecus supe ne velutata aurea, vel ruso aurea cute obtegitur molli, quae

I i interdum Diuitigod by GOrale

79쪽

6 interdum hirsuta evadit; inferne in strato tubuloso luteus est,

ubi multa rotunda foramina majora sunt, ab insectis Agarieum deserentibus, excavata. Dum arescit in substantiam quandam fuliginosam mutatur. Agaricum esculentum oec. Mich. N. P. G.

p. GO. n. q.

Agaricus favaginosus uvidus iesubinus N. Ulmis, & Quer.

cubus hic adhaeret, modo reniformis, modo ad D, aut G sup .rioris notatae Tabulae, accedens. Textura cum superiori congruit, fibras tamen omnino coriaceas habet totus aut ubae coloris est, nec, quoad observavi, alit insecta .s Autumna Ii hiete ore erumpit.

TAB. XXXIV. A. Agari eus squamosus glaber N. Ad mortuam Cerasum prope S. Ioannis in Compito extra Sabinianum autumnali tempore hunc inveni. Totus lignoso coriaceus erat, superne luteus, &glaber, inferne pallidior, & tubulatus, interne albidus. A tineis immunis per II. annos in Museolo nostro usique adhuc extat.

TAB. XXXIV. B. Agaricus speeiosus N. In sinu ingentis

quercus, prope Ecclesiam Μontis Tauri, autumnali tempore spe. eiolam hune Agaricum latitantem inveni. Portionem tantum aere exculpsimus, nam parisien. sesquipedem altitudine supera. bat. Ex variis squamis simul coacervatis, paullo majoribus icinne, coalescebat. Pars fistulosa, quae in schemate exprimi non potuit, lutea erat; pars vero in schemate perspicua, tota splem dentis aurei coloris erat, glabra, eleganter in margine laciniata, ct monticulis ornata. Interne subluteus, totusque coriaceus est; mutato tantum colore per I 3. annos apud me incorruptus perse verat. Hunc ad litora UOIgae inter Astrahanum , Ic CZarizam, invenit etiam Buxbaum, a quo Agaricus imbricatus, laciniatus, maior appellatur Cent. V. Pag. I.

TAB. XXXVII. A. Agaricus aureus flabelli effigie N. in risum flabelliformem. Mich. N. P. G. II 8. n. s. Ad Sambuci truncum circa Sabinianum hunc primo inveni. Pedunculus initio erat coriaceus, dein lignota riaceus post aliquot dies factus est , sordide albus, & in partem nigricans. Pileolus semipedalis latitudinis erat, qui cum pedunculo flabellum aemulabatur; ex una parte lavaginosus, & dilute flavicans, ex altera aurei coloris, & nigri cantibus villis variegatus, ut ad B, totusquσ

carnoso coriaceus erat.

Agaricum autem, quem ad B delineaul, a 'periori, specie dis ferre non arbitror, quamvis generatim ad Ulmos horizontalis pullulet, & valde coriareus initio sit, dein fere ligneus, dc ni gricans Diqiti eo by GOrale

80쪽

grieans evadat, si ibi ubi nascatur arescat: ex alimenti diversi. tate, in fibris sortasse robustior evadet. In reliquis cum superiori congruit. Innumera alit insecta.

TAB. XXXVII C. Agaricus putrinar reserens N Autumnali tempore ad Podium Bernorum prope Villam Comitis Io. Francisci Bonsii Amici nostri in re veterinaria, quam Phil sophiae, Μedicinae, & Anatomes studio sibi comparavit, nemini in Italia secundi hune Agaricum inveni. Totus albidus,

ct coriareus erat, modo singularis, modo geminatus in cava Ulmo latitabat. Stratum inserius minutissimis erat tubulis resertum, superius erat plenum; externe totus glaber . Inter utrumque stratum funiculus hirsutus aderat, instar anadematis, quo pulvinar adamussim aemulabatur.

TAB. XXXV. A. Agarieus squamis iridi formibus N. Hic, ut opinor, ille est qui a Tour. I. R H s62. Agaricus varii coloris squamosus dicitur, & a I B Fungi cerasorum coloris varii perniciosi III. 3 2. appellantur. Non cerasis tantum, sed aliis e. tiam arboribus provenit; immo ad quercuum truncos tantum ipsum observavi. Hic mas squamas in formam rosae disponit;

quamvis interdum ex una tantum squama constet. Singulae

squamae coriaceae sunt, hinc ligneae; inferne fa vaginosae sunt, ct albidae ; dum senescunt flavicant ; superne sericea hirsutie obteguntur, variisque linearibus coloratis zonulis pinguntur, quarum colores sunt rufus, amethystinus, atroviridis, ecflavus. Per annos, avulsus, servatur, estque vulgatissimus.

TAB. XXXV. B Agaricus cinereus margine albo N. Palis in stagnis defixis, & vivis etiam quercubus, circa Sabinianum, provenit. Coriaceus substantia est, superne mollis tactu, brevique tomento, set velutum, obsitus; color est cinereus, & cir. ca squamarum marginem alba zona inficitur; inferne stratum tubulosum angustissimis constat tubulis, & album est. TAB. XXXV C. Agaricus aureus rubiginosus N. Ad mortuos plantarum truncos circa Covignanum hunc inveni. Squa. mosus est,& aurei coloris superne, hirsutus, dc virascente quadam rubigine in partem perfusus; inserne angustissimis tubulis stratum constat, colore flavi cantibus. TAB. XXXV. D. Agaricus fulvus semipateram reserens N.

Sive Agaricum quercubus M. Mich. N. P. G. pag. II 8. Orae P. n. q. Circa Sabinianum verno tempore ad quercus radicem hunc inveni. Pedunculus maioris digiti longitudinem, &crassitiem aequabat , lignosus, externe lucidus, veluti nigra navali pice ob.

linitus; hinc pileolus interne candidus, & stratum minutissimis tubulis Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION